장음표시 사용
41쪽
chontem, & paciscatorem, & legislatorem declara tum a ciuibus ait, deinde Solonis lex, qua cum cauit. ut sorte eligerentur, aperte aliter ante se obseruatum fuisse ostendit. Atque haec quidem , quae de Draconis rep. scriberem, vix inueni. est enim horum temporum memoria tantis vetustatis tenebris inuoluta, ut neque
per quos haec resp. instituta, nec quibus magistratibus, nec quo illorum iure munita sit, scire possis. nam Herodotus , qui haec tempora attigit, alia omnia, quam ciuilia iura, descripsit,& Draconis leges Omnes, praeter paucas, quae de caede latae erant, Solo posea sustulit. Quoniam vero populus Atheniensis prima sua uasi vitae incunabula, ac rei p. initia Soloni accepta re 'i'm rς .erre ita solitus est, ut veteribus prope omnibus instiis tutis oblitteratis, unius Solonis rem p.& in quotidianis sermonibus celebrarit, & in concionibus ad populum usurparit, ne nos quidem superiora tempora nimia temporum obscuritate obducta magni admodum faciamus, sed Atheniensium democratiam a Solonepotissimum descriptam consideremus , atque inde
quasi a nouo orsi principio, singulas eius partes inuestigemus. Annus agebatur urbis a Cecrope conditae nongen- ' te simus quinquagesimus tertius, qui in annum primuincidit olympiadis quadragesimae sextae, cum Athenas, pestilentiae morbo iandudum propter Cylonios ad aras deorum obtruncatos oppressas Epimenides Cres,
vir sapientissimus, solemni faeto sacrificio liberauit, populum q. Cylcinia primum seditione, post morbo
grauissimo iactatum ad spem melioris vitae reuocauit, ut Diogenes, & Plutarchus litterarum monumentis, uterq. in Solone mandauit. Quo Athenis prosecto alia rursus ciuitatem pestis inuasit,acerba nempe seditio,- quam ciuium impar conditio excitauit, cum alii diuitijs parum necessarijs abundarent, alij victus etiam E a quot,
42쪽
quotidiani inopia laborarent. cui malo occurri uis videbatur posse, nisi tyranno resp. mandaretur . nam plebs uniuersa magno aere alieno contracto se diuitiabus obstrinxerat, quippe cum aut agros ita colerent, ut sextam fructuum partem eis penderent, qui inde hecte morij, thetesq. id est, mercenarij, dicebantur, autocre alieno super corpus obruti nexos se taneratoribus praeberent. atq. alij alibi venum irent, multi etiam
filios suos vendere, nulla praesertim lege uetante, atque propter foeneratorum acerbitatem urbem deserere cogerentur. maxima vero pars, quae opibus praepollebat, inter se coniurarant, ne rem pro nihilo haberet,
sed praefecto uno homine fideli delecto, omnes, qui
ad diem non satisfecissent, spoliarent, agrum q. eorum diuenderent de rei p. formam immutarent. In hoc rorum statu, qui prudentia ceteros anteibant, derep. uni viro praeter ceteros sapienti, ac probo committenda cogitarunt, cum q. unum Solonem esse animaduerterent, cum sapientem, si quidem unus fuit e septem, tum neque diuitum iniuriae participem, neque cum pauperibus angustiis rei familiaris oppressum, rogarunt eum, ut communi suscepta caussa popularem seditionem sedare, & rem p. nouis legibus constituere Vellet, eum q. archontem, & discordiarum arbitrum, & legumlatorem, recusantem primum, deinde se in ciuium potestate futurum pollicentem crearunt. Ille vero rem difficillimam, atque omnium in ea esuitate maxime illustrem aggressus, cum popularem motu nouis tabulis, quam ille σεισαχθc αν appellauit, inductis compescuit, tum patriam democratiam sublato paucorum dominatu restituit, ac stabilivit. primum enim ciuium census quattuor excogitauit, ita ut qui ex siccis, humidis q. modios explerent quingentos, in
prima classe collocarit; qui quadringentos, in secunda; qui trecentos, in tertia; reliquos inde omnes in
43쪽
quarta. ac primos quidem quinque modiales vocauit, alteros equites, tertios Zeugitas, quartos thetas. atque iis quidem tantum, qui copijs abundarent, magistratus mandari, quemadmodum etiam ante se obseruatum fuerat, voluit . qui autem paruis praediti facultatibus essent, eos a magistratibus repulsos conciones inire, & iudicia exercere tantum concessit. Are O-' pagi vero auctoritatem in rep. non modo non immisnuit, sed etiam vehementius auxit . quae Omnia non
Plutarchus solum in Solone, sed Aristoteles etiam in secundo de rep. tradidit. olonem quidam, inquit, probum legumlatorem fuisse putant, qui Paucorum
imperio intemperanter abutentium dominatum sustulerit, & seruientem populum in libertatem vindicauerit, & patriam democratiam recte temperata rep. costi tueri t. Nam consilium Areopagi ad paucorum potentiam pertinere tradunt, quod autem suffragio magistratus mandentur, ad optimatum imperium, iudiciorum autem rationem popularem esse. Solo autem, ut videtur, illa, quae prius erant, non sustulit, consilium dico, & magistratuum lectionem, populum autem iudicibus ex omnibus ad iudicia asciscendis constituit . quare non defuere, qui factum Solonis accusarent, quod alteram rei p. partem sustulisset, rebus cunctis ad iudicum , qui sorte legebantur, arbitrium reuocatis . & paulo post: Solon, ut videtur, potest tem populo maxime necessariam mandandi ,& co rigendi magistratus tribuit. quae potestas si populo denegetur, seruum eum esse necesse est,& hostili odio dissidere. magistratus vero cunctos nobilibus , & locupletibus mandari voluit ex iis videlicet, quorum census esset quingentorum modiorum, & ex Zeugitis,& item ex censu tertio equestri nominato. quartus autem census erat theticus, cui nullus magistratus communicabatur . Atque haec quidem Thesei, Draconis,
44쪽
CL stheni, res pubi ca. Aristidis
Soloni'. resp. fuit quae vero post a Clisthene, & ab Aristide,& Pericle inducta, de postremo a Demosthene, atque aequalibus eius administrata est, ea fuit eiusmodi. Clisthenes enim tribuum numerum auxit, ineasq. seruos, & peregrinos descripsit, & ostra cismum aduersus eos, qui virtute excellentes in ciuitate populari obesse libertati possent, induxit. Aristides infimae etiam plebi magistratias communicauit. Pericles populum mercede plebi ad iudicandum , & ad locos in theatris ludorum caussa emcndos assignata insolentiorem, atque arrogantio tem effecit, de per Ephialte summam illam Areopagi potentiam labefecit. Quod Aristoteles eodem etiam in loco tradidit. Postquam, inquit, populi vires iudiciorum communicatione praeualuerunt, populo quasi tyranno gratificantes rem p. in statum popularem , quo nunc est, induxerunt. Areopagi consiliu Ephialtes, de Pericles imminuit, eiusq. auctoritatem afflixit. iudicibus mercedem Pericles idem constituit. Ita assentatores populares populi potentiam augentes rem p in hunc popularem dominatum deduxerunt. id tamen non Solonis voluntate, sed casu factum videtur . nam cum naualis victoriae auctor
Medorum bello fuisset, magnos spiritus , Se arrogantiam sumpsit, habuitq. prauos duces aurae popularis captatores, bonis ciuibus cotra nitentibus. Quamobrem , si quis roget, quae popularis Atheniensium resp.
fuerit, haud absurde responderi poterit, quae praecipue in Solonis legibus, Clisthenis, Aristidis'. contineretur. quorum ille diuites, hi pauperes extulerunt. Nam, si quis diligenter consideret, facile intelliget, ex hoc principio omnes, quae postea inter ciues derep. dissensiones sunt consequutae, tanquam ex uberrimo quodam fonte suxisse, nempe quod de ea de rep. non idem sentirent omnes, sed alij locupletum, alij tenuiorum partes,caussamq. suscipientes, immodera-
45쪽
tas opes,& parum liberae ciuitati tolerandas sibi quaererent. sic enim Themistocles cum Aristide , Cimocum Pericle, & cum eodem Thucydides, de Nicias eum Clςone contendit,ut eorum quis', non suam, sed illi diuitum, hi pauperum caussam tueri se simulantes eum ad propriam amplitudinem, & potentiam sibi aditum compararent. Quod malum ne latius serpens rem p. fundi tus aliquando dissiparet, iam tum Clilth Mnes ostracismo in ciuitate inducendo prouidit. Solo
autem omnes ciuilis administrationis partes diuturna consultatione complexus , eas ita legibus astrinxerat, ut in perpetuum, si ijs obtemperaretur, ea ratio disciplinae constaret. cum q. leges suas satis multas fore ad omnia consilia domi, forisq. expedienda, ancipite' rerumie uentus omnes prouidendos putasset, propterea legum serendarum exiguam alijs copiam fecerat. Neque tamen, si quando id fieret, id casu, aut temere, sed summo consilio,& magna adhibita diligentia curari voluerat. Ex quo factum est, ut post Solonis legislationem leges a paucis, decreta vero quotidie prope ab innumerabilibus scripta sint. inter quae illud interfuit, quod leges in uniuersum latae sunt,&summam rei p. attigerunt, ita ut nec senatus . nec popuIus , nec iudices, nec magistratus, nec si qua alia in crauitate cansilia fuerint, quidquam, nis ex praescripto
legum decernere , . potuerint; decreta vero uni ple
runq. & de quotidianis rerum euentis scripta sint, ira tamen vis eque latis legibus repugnarent, Rex receiaptarum legum praescripto ad senatum, populumq serrentur. Ac leges quidem di istae sunt, quas Solo , &ex Solonis instituto postea ad Nomothetarum consilium praestantes aliquot ciues tulerunt, deereta vero, quae flanatore, aut ciue aliquo scribenteὲ aut senatus, aut Populus accepisset. quae ut omnem ab legibus solonis vim, & auctoritatem obtinuerunt, sic is Setiam mutio
46쪽
minus frmitatis, uirium habuerunt. hae vero leges in tabulas descriptae partim αυν ς , partim G Sm sunt appellatae . quanquam sunt, qui scribant, κυσεις praecipue fui sis, in quas leges de sacris, vero, in quas reliquae incisae essent. Ac primum quidem in arce collocatae, deinde, ut omnibus paterent, per Ephialtem in Prytaneum, & forum delatae sunt. unde legis inserioris usurpatio dimanauit, eius rata Oe, quae in summa arce obseruabatur. quod scriptum Plutarchus in. Solone , & Pausanias in Atticis reliquerunt. Quas autem leges in Metroo seruatas esse Arpocratio tradidit, eas fere non tam Solonis quam eorum, qui post Solonem nouis legibus rem p. instruxerunt, leges fuisse crediderim. Quamobrem in populari re p. describenda
legum tantum, quibus ea continebatur, mentionem faciemus, decreta vero, ut ab instituto nostro aliena omnino ne attingemus quidem. Quoniam autem omnis reip. fundamentum est ci-
Civi in μῖ' uis, popularis autem Atheniensium resp.fuit duple , duplice etia eius ciue faciamus necesse est. Nam si ciuem eum esse Atheniensem definiemus, qui consiliorum, & iudiciorum, & magistratuum in ciuitate po- testatem habuerit, haud sane huic quaestioni cum ut
te satisfaciemus . neque enim omnes in Solonis rep. ius magistratuum habuerunt. Sin autem magistratus diure ciuium detrahamus, ciuem ab Aristide constitutum , qui particeps etiam honorum fuit, non complectemur . nos aut m omnem disputationem ad posteriorem remp. dirigentes, & eius regula ciuem, quem quaerimus, metientes, ciuem Atheniensem esse defendimus, qui publicorum consiliorum, iudiciorum, magistratuum q. iure praeditus fuit. popularem autem rem p. Atheniensium vocamus, in qua consilia, iudiacia, & magistratus aeque omnibus ciuibus patuerunt.
atque hanc quidem disputationem a Solone reip.
47쪽
quodam modo conditore usque ad Demetrium Antigoni filium, per quem e st restituta, perducimus. Quo
temporum interuallo ciuitas Atheniesium plurimum rei militaris gloria,& inter Graecos auctoritate, atque opibus floruit. Etenim pulsis iterii, profligati'. terra, mari q. Medis, muri R. urbis, quos illi barbara usi importunitate deiecerant, celeriter , vel aduersia I.acedaemoniorum iussis iampridem vicinae ciuitatis laudibus aemulantium voluntate resectis, portuq. Piraeeo ad classem aniplissimam recipiendam extructo, vixae stimari potest, que aditum ad imperij principatum,
in quem toto animo ia inde po st exactos tyrannos incumbere coe 'erat, sibi pararit. Quae res quo maturior effet, scelerata Pausaniae Spartani ducis de prodenda Xersi Graeciae libertate cosilia effecerunt. Quibus socii alienatis prorsus ab imperio Lacede moniorum animis totos se in Athenienses cu spectata Themistoclis virtute bello proximo claros, tum singulari Aristidis aequitate iam etiam in pace longe inter omnes illustresa conuerterunt; atque ut eius consilio . libenter commune aduersus barbaros aerarium in Delo constituerunt, sic eiusdem etiam studio facile totius rei maritimae imperium ad Athenienses a Lacede moniis transtulerunt. Huic enim arti se potissimum ciuitas ab Aeginetico bello, Themistocle monitore, dediderat . Quare Piraeeum ille portum rei nauticae commoditatem contemplatus construxerat , totam q. Ciuitatem ad mare transtulerat , contrario
usus consilio, ac reges ab initio fuerant, qui ciues a maritimo studio semper avocarant, eo R. in agris colendis occupatos habuerant. Itaque urbem portui , & terram mari adiunxerat,atq. ea re populi opes aduersus optimates, translata ad remiges , nata lemq. turbam potentia, mirum in modum amplifi
48쪽
nauticam in urbem allicledam immunitate donarat. Vnde Xenophon in libro de rep. Atheniesium aequum esse statuit, ut tenuiores in omnium rerum partem VOCarentur, quia plus afferret ad opes ciuitatis,quam nobiles , cum rem naualem omnem continerent. Dcricles autem florentibus iam reip. rebus urbem aedifi- cijs plurimis instruxit . in primis autem propylara a cis , N longos muros, quibus Piraeeum cum urbe coniunxit, aedificauit . ex quo potissimum tempore Piraeeus pro ciuitatis parte haberi est coeptus. si quidenarrat Thucydides, cum more maiorum in agris habitarent, imminente bello Peloponesio, omnes in v bem se coniecisse, atque uacua omnia loca eius inaedificasse, ut etiam in longis muris, & in Piraeeo domos extruxerint, & Pelasgicum, locum arci subiectum , quod nefas incoli habebatur, aedificijs occuparint.. Verum de magnitudine,& potentia ciuitatis non est nobis hoc loco consilium scribere,cum vix ad rei p. iura discipIinam q. veterem explicandam, quod unu in instituimus hoc tempore valeamus. Nunc ad reliqua
49쪽
. Liber secundus, Vi INSCRIBITUR DE
DE GENIRI avs CONSILIOR M. X post T A superiore libro popularis Atheniensium reip. in ma, ciueq. Atheniensi, quantum perfici diligentia potuit, circunscripto, sane relinqui videtur, ut, quoniam & reip. &ciuis i nobis descripti iura omnia in consilijs,& iudiciis,&magistratibus collocata sunt, deinceps de his singulis breuiter, quid inuenerimuS, explicemus. Ac consilia quidem , atque iudicia usque adeo popularis eius, quem quaerimus, propria status fuerunt, ut ne Solo quidem , qui angustiorem populi dominatum instituit, ea plebi, cum magistratus adi meret , eripienda duxerit.probe vero in primis,atquς prudenter. Etenim, ut scribit in Politicis Aristotelesὼ quanquam liberis, S pauperibus hominibus magi-F a stratus
50쪽
stratus recte non committuntur, quia iniustitia. & Imprudentia facile modo ad iniuriam, modo in errorem impelli possunt, tamen nihil eis tribuere, nihil communicare, res .admodum est plena periculi; quia si multi, ijq. egentes, honorum expertes sint, urbem hostibus plenam e se necesse sit . ex quo fit, ut ijs saltem consilia, & iudicia impertienda sint, Soloq. re die fecerit, qui magistratus legendi, corrigendi q. ius tribuit, ut autem separatim per se magistrat uva gereret, non permisit. Ac consilia quidem fuerunt, sic autem appello, quae illi συνδε ια nominarunt in quibus fere
de rebus ijs, quae statum rei p. continent, & commodum diuitatis conseruant, consultarunt, ut de cluibuS,
de legibus, de sacris, de magistratibus, de bello, pace, foederibus, de pecunijs publicis, de de praemijs
bene derep. meritorum . Iudicia vero, in quibus de rebus ijs disceptarunt, quae fere iustitiam , aequitateq. attingunt. Neque vero sin scaussa his duabus praecipue rebus utilibus nimirum,& rustis est in omni ciui--tate consultum. si quidem ciuitas nihil aliud est,quam quaedam boni, iustiq. communio, ad quam quidem quantopere natura propensi homines sint, facile ex ipso sermonis officio declaratur, qui nobis nulla alia de caussa a natura tributus est, quam ut inter nos, quae utilia, iustaq. sunt, quorum ipsi soli inter cetera animantia sensum habemus, exprimeremus, cum bellu is vox tantummodo data sit ad voluptatem , di molestia, quibus solis afficiuntur, inter se indicandas. Quonia autem consilia Athenis multa, nempe tribuum, curiarum , gentium , populorum, senatus, concionis, Se Areopagi fuerunt, res postulare videtur, ut primum de primis agentes, deinceps, qua tribus,curiae, gentes, populi q. auctoritate, iureq. fuerint, ostendamus. - Da