Caroli Sigonii De rep. Atheniensium libri 4. Eiusdem De Athenien. Lacedæmoniumq. temporibus liber propediem edetur

발행: 1564년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Hae ,&Tricorythus. Atque hos quidem ex strabonis, Pausaniae, Arpocrationis, Stephani, Suidae , S: Hesychi j commentarijs hausimus. I uerunt alii quoque qui

numerum explerent centum ut inquit Strabo, septuas inta, quorum nomina temporum iniuria excideriit. Possiimus etiam tertiam diuisionem adiungere, qua populus Atticus in campestres, maritimos, re monta

dissipertitus, quae a Cranao, qui hinc tribuum nomina duxit, ut videtur, illata, usque ad Pisistrati tempora tri- is semper discordiarum, di seditionum intestinarum

fuit materia. Na cum montani popularem statum amarent, campestres autem paucorum,maritimi mediam, atq. zκ his viri'. confusam rem p .sectarentur, diu ciuitatis ocium perturbarunt.quod Herodotus, & Plu- tarchus in Solone memoriae prodiderunt.

His adiici quarta etiam diuisio potest, patriciorum, rusticorum, re opificum, quos huius distributionis

auctor Theseus u πατριδὰς,γεωμοροῖς, & αδ pra γως nominauit, ac primos dignitate, secundos usu, tertios multitudine praestare in ciuitate, eodem teste Plutarcho, uoluit. Hic autem populus quomodocunq. diuisus duas iam tum tenentibus omnia regibus patrias est adeptus, unam loci, alteram iuris. Itaq. cum & domi propriam haberet rem p.& Athenis communem, ad Vtriu'. cum erat opus , administrationem adhibebatur. princeps tamen, quae Athenis erat collocata, di aliarum quasi domina putabatur. cui regem Atheniensem summo praefuisse cum imperio diximus. Haec autem ita esse on dubio veterum testimonio confir- manda mihi videntur. Thucydides libro primo, Ce- ' eropis, inquit, & primorum regum aetate Attica per- petuo usq; ad Theseum oppidatim est habitata, & pryν' taneis, S magistratibusvs a. neq. vero nisi duris tem- poribus conueniebant ad regem de rebus communi-

22쪽

,, bus deliberaturi. sed pet se qui'. ciuitatem guber

, , nabat, ac con filium capiebat . quin etiam nonnulli, , eorum aliquando bellum cum regibus susceperunt,ut , , Eleusini j adiuncto Eumolpo cum Erectheo. postea ve , , ro quam Theseus regnum Obtinuit, uir non tam prum , , , dentia, qua in opibus clarus, cum alijs in rebus regio , , nem constituit, tum vero aliorum oppidorum curijs, , , quae illi buleuteria nominarunt, & magistratibus,, dissolutis in eam , quae nunc est, urbem una curia, , , & uno prytaneo constructo, omnes ad incolendum, , contraxit , & tractantes res suas quenque, ut antea, --

, , Vno Vii Oppido coegit quod omnibus demum ad , , id confercntibus auctum , ac posteris a Theseo traditum est . Neq. vero Plutarchus aliter censuit, cum seditionem aduersus absentem Theseum a Menestheo concitatam exponens, potentes in ciuitate homines a Theseo alienatos fuisse inquit, quod cernerent, i perium, Ac regnum singulis populorum patriciis, cum in unam urbem conclusi sunt, esse ademptum; plebei OS autem vehementer commotos, quod patriis,& si cris suis spoliati essent ad id, ut pro multis, ta bonis, delegitimis regibus in unum dominum aduenam, & peregrinum intuerenturin eq. enim Theseus ab omnibus

pro Aegei regis filio habebatur. Quin etiam idem

communem Atticis omnibus fuisse rem p.ante Theseu innuit, cum difficiles eos fuisse inquit, quippe iniagris dispersos, qui ad publica de communibus commodis consilia conuenirent, additq. prytaneis, di cu-rijs, & magistratibus apud quosque euersis, unum Omnibus prytaneum, unam q. curiam ibi, ubi sua etiam aetate visebantur, aed i ficasse . Quibus ex verbis illud elici mihi videtur posse, quod a verisimilitudine non abhorret si singuli Atticae populi ante constitutama, Theseo ciuitatem sua prytanea, di suas curias ad iusidicendum, consilium de summa rep. ineundum h

buerunta

23쪽

senatus. Conei .

buerunt, multo verisimilius Athenis post descriptam

ab eo rem p.& prytaneum,& curiam aliquam extitisse. Ac de prytaneo quidem non dubito,quod urbis penetrale fuit, ubi quibus is honos datus esset, publice ve- iscerenturiquOq. magistratus iuris dicundi caussa conuenisse traduntur. Senatus autem , ad quem desumma rep.referrent, qualis regibus fuerit, haud sane mihi certum est. At cum populo eos egisse, eiusq. suffragiis multa sanxisse , facile adducor, ut opiner. hoc enim ostendit, si attendimus, aperte satis Thucydides, cum Atticos ait no nisi dubiis in rebus ad regem Atheniensium conuenisse, & Plutarchus, cum aegre eos Athenas conuocari inquit potuisse . Habeo etiam auctorem Demosthenem in oratione, quam scripsit aduersus Neaeram, Athenienses post institutam a s heseo rem p. nihilo minus regem ex iis, qui virtute in populo viderentur excellere,porrigendis manibus desgnasse; Lycurgum autem in oratione contra Leocratem ,

ciuitatem Atheniensium post Codri interitum Cleomanti Delpho, posterisq. eius perpetuum in Prytaneo uictum publicum decreuisse , quod occultum sibi oraculum , unde victoriam illam de Doribus pepere*rant, indicasset. At quemadmodum aut reges, aut mortuis regibus interreges populum aduocarint, aut eum de rebus publicis consuluerint, aut in suffragia miserint, inter alia nimia vetustate incomperta hoc quoque reserendum est.

Da IvDICII s. Ns Qvη vero reges,& huius rei p. sundatores iudicia nezlexisse, ac reliquisse intractata videntur si

quidem fora iudiciorum, ab illis dicasteria nominata, quae postea magna in laude suerunt , a regibus sunt omnia constituta. quod de multis affirmare,

24쪽

de nonnullis etiam facile suspicari licet. quorum autem certa ad nos peruenit notitia, omnia de caede fuerunt, Areopagus, Prytaneum, Palladium, Delphinium , ω Phreattium . quorum origo fuisse fertur eiusmodi. Areopagum Cecrops maior instituit. Eusebio enim A, εν, ut ita scribenti potius assentior, quam ijs, quos scribit hPlutarchus existimasse, eum a Solone prinnim esse descriptum . ut autem ei assentiar, me&grauissimorum virorum auctoritas, & antiqua vulgatae fabulat fama adducit. quid autem grauius est Aristotele λ at ille in

secundo de rep. Solonem scribit Areopagitarum consilium, cum esset antea, euertere noluisse. Apollodorus aurum,Daedalum, qui Aegeo regnante floruit, de caede in Areopago condemnatum narrat, &Pausa- . . . Inias in Messenicis Messenios tradit, cum in offensionem Lacedaemoniorum primum incidissent, unde postea grauia inter eos bellamulta sunt consequuta, Aesimede decennali Archonte remp. moderante, caussam ad Areopagitarum consilium deferre voluisse, quod iudicium antiquitus Athenis de caede erat constitutum ; in Achaicis vero, Spartanos Codri regis tempore ab Atheniensibus in urbe violatos,ad aras dearum, quae Seuerae dicuntur, in Areopagum se recepisse. Fa- bula autem ea est, cuius cum Pausanias in Atticis, tum Demosthenes in oratione aduersiis Aristocratem meminerunt, cum scripsere, deos in hoc foro voluisse. tum dare de caede poenas, & expetere, tum vero iudiaces esse iis, qui inter se iudicio decertarent; expetisse Neptunum de Halirrhoiij fiiij nece a Marte, iudicesse Eumenidibus, & Oresti deos duodecim praebuisse. Qui vero caussas huius nominis indagarunt, duas in Primis attulerunt, unam , quod ibi iudicium de caedest constitutum, quae nomine Μartis exprimitur,alte

25쪽

Prytaneum.

Delphinium.

adductus. hastam defixerit. id quod Suidas in ecli

Etanea rettulit. Addit etiam Pausanias, spectatam ibi esse aetate adhuc sua Mineruae Arear aram, quam Orem tes quondam absolutus dicarit, in proximo autem aedem dearum, quae seuerae dicerentur, fuisse eodemq. in loco Plutonis, Mercuria, S Telluris signa extitis te, ad quae rem diuinam facerent quicunque capitis periculo emersissent. Deas autem Eumenides propterea consecratas inquit, Ulpianus ad Medianam, quod, cum de caede in Areopago cognosceretur, si quid eos laveret,ad id coarguendum, & in lucem pro serendum deas vicinas opem laturas existimarint. In hoc ergo

loco de caede constuto facta ab iis iudicibus, qui inde

Areopagitae nominabantur, est iudicatum. Post Areopagum sequutu est Prytaneum, Frectheo regnante conditum . in quo deri erro , alijsq. rebus inanimat: s,unde mors esset co sequuta, quaestio habita est. scribit enim Pausanias, regnante Athenis Ι. rectheo Buphonum ad Polliei Iouis aeram bouem mactasse, statimq relicta bipenne ex finibus excessiisse, bipennem -autem iudicio absolutam. Demosthenes autem in eadem , quam modo commemoraui, oratione inquit, si

Iapis, aut lignum, aut ferrum , aut tale quidpiam illapsum percussisset, atque aliquis, a quo id coniectum esset, nesciret, sed telum, quo caedes facta esset, nosse ac teneret, ei fuisse in Prytaneo iudicium intentatum. . Successit inde Delphinium ab Aegeo rege Apollini Delphinio,&Dianae Delphiniae, teste Polluce, consecratum. In quo caussam dicebant, qui caedem se fecis. se faterentur, sed iure fecisse defenderent. Itaque Theseum narrat Pausanias, cum Pallanta, eiusque filios res nouas aduersus m molientes interemisset, ibi esse absolutum, cum ante Theseum interscinor exilii causa solum' verteret, aut talionis poenam subiret. Demosthenes tamen ita de eo Ioquitur, ut post Orestis iud

cium s

26쪽

eium, quo matrem se necasse consessus, iure tamen se - ulciscendi patris caussa occidisse contendit, hoc rum institutum videatur innuere . Orestem autem caussam arbitror regnate Demophoote dixi sse. si qui dein anno primo Demophoontis regis Ilium ab Agamemnone dicitur esse excisum. Palladia certe regnante Demophoonte fundamen' Pallidium

ta iacta omnes consentiunt .at in exponenda tantae rei

origine prorsus discrepant. Narrat enim Arpocrati O, Agamemnone, de Argivis cum Palladio ab Ilio Athenas appulsis, Demophoontem Palladium rapuisse, &plero'. eorum, qui vim propulsabant, interfecisse,sorum q. in quo quinquaginta Athenienses, & totidem Argivi de caede inconsulta, & insidiis iudicarent, constituisse. Pausanias autem Demophoontem resert in hoc foro primum caussam dixisse, neminem ambigere , at cuius is criminis reus fuerit, non inter omnes, , conuenire . Diomedem quidem, inquit tradunt, cum, , in patriam reueheretur, per noctem viae errore ad Pha, , terum appulsum esse, & Argivis, qui cum eo erant, ins, agrum, tanquam in hostilem, praedandi gratia excu , , ventibus, ut qui aliam esse, quam Atticam terram, eam, , inter tenebras crederent, Demophoontem regem &,, ipsum nescientem, Argivorum eam classem esse ads, propulsandas populationes excitum; ubi cum aliquot, , interfectis Palladio erepto domum rediret, ab eius, , equo Atheniensem hominem subuersum inter ijs R., , Ita Demophoontem alij ab cius, qui interfectus fucis, s rat, propinquis , alij vero ab Argivis reum factum

νs prodiderunt. Quintum forum Phreattium eodem Demophoonta Pl re itium. te rege arbitror excitatum', reuerso a bello Troiano in Salaminem patriam Teucro. Hunc enim primum omnium in hoc foro caussam dixisse narrat Pausanias,

cum se apud Telamonem patrem nullam Aiacis se C a tris

27쪽

tris necis culpam sustinere defenderet. Phreattium autem a Phreatio antiquo heroe quodam nomen duxis. se, prodidit, teste Arpocratione, in libris de legibus Theophrastus . Meminerunt huius fori Demosthenes,& Pausanias,atq. ambo quidem eo de modo. Demosthenis autem verba tantum, quia illustrissima sunt, hue ex oratione contra Aristo cratem afferam. In Phreatio, inquit, caussam dicere, lege iubetur, si quis ob caedem non cogitatam in exilium prosectus,nondum jis, qui illum exegerant, ei conciliatis, alterius voluntariae caedis insimuletur . neque enim quia ille huc venire non potest, eum neglexit, qui haec singula descripsit. neque prDpterea, quod prius tale quid patrarit, simile crimen satis in eo probatum censuit, sed rationem iiiij t, qua & pietati consuleret, & illum nec defensi ne, nec iudicio spoliaret. deduxit ergo iudices eo, quo huic accedere licebat, demo strato regionis mali timo quodam loco, qui in Phreatio nominatur.deinde ille naui accedens, terra non contacta verba facit illi vero audiunt, & iudicant in terra. quod si conuin- citur, poenas luit caedi voluntariae constitutas. sin eu dit, eo crimine liberatur, re exilium ob priorem cae- dem indictum sustinet. Locum autem hunc ad Phalerum fuisse Pausanias, reum sine retinaculo, ac sine an- .chora ex nauj caussam dixisset, Pollux adiecit. Haec sunt fora quinque in quibus de rebus capita Iibus, quas illi σονικας dixerunt , est disceptatum . quorum quattuor video mentionem fecisse etiam Aristotelem in Politicis, cum de iudiciis constituendis in ciuitate praeciperet . Caussarum, inquit, capitalium genera sunt, si- .ue inter eosdem iudices, siue inter alios res agatur, &quae de industria, & quae inconsulto patrantur, & quae conceduntur illa quidem, sed iure facta defenduntur.& quarto loco quaecunq. iis, qui de caede exulant, in

' reditu ob ij ciuntur.quale Athenis dicitur forum, quod

28쪽

ad Phreatium vocatur. Quem in Iocum interpretes omnes mirifica prope portenta quaedam loquuntur. Neque vero haec sola a regibus fora esse arbitror costituta. cuius enim iustitiae, aut prudentiae foret, capitalibus caussis tam diligenter consuluisse, reliquis vero, quae prope infinitae sunt, & publicis, & priuatis iudicium nullum comparare λ Itaque & Heliaeam,& Triagonum Parabystum, & Μetychium, quae nomina iudicialibus foris fuerunt, a regibus fuisse descripta

omnia puto. Heliaeam quidem maximum inter omnia fora suisse testatur Pausanias; Vlpianus autem ita dictum affirmat, aut quod eo maxima hominum murutitudo conuocaretur, aut quod a sole locus illustrar tur. Trigonum autem a loci forma, Parabystum ab obscuro, in quo situm esset, loco,Μetychium a Metycho architecto nomen adeptum, Pausanias, Pollux, Arpocratio,& Hesychius memoriae prodiderunt. qu quam ex eorum verbis non apparet, regia ne in rep. -tantum in populari fuerint celebrata: a Solone ce

te, qui illam remp. legibus postea temperauit, non vi- dentur inducta. Bl Narrat porro Arpocratio,Eratosthenem scriptum teliquisse, Lycum heroem ante fora Atheniensium tu

Heliaea. Trigonum.

Parab stum Metychium.

Obi imagine praeditum constitutum fuisse, ad quem qui

donis iudicia corrumpebant, in decem diuisi conuenerint, unde Lyci decas manarit: Aristotelem autemo in Atheniensium rep. Anytum corrumpendorum iudiciorum auctorem prodidisse. Quod autem ad iudicii, eorum q. qui iudiciis Prae Iudices. essent, rationem,&veterem eorum iudiciorum consuetudinem pertinet, nihil sane mihi legisse videor, nisi quod scribit Arpocratio, in Areopago Areopagitas, in Palladio Ephetas iudicasse, Ephetas autem centum Athenienses, centum q. Argivos illos fuisse, qui inconsultae caedis caussis cognoscendis praesecti sunt.

29쪽

ylis autem iudiciis omnibus aut regem, aut regis amicos praefuisse, easque quaestiones, di lites cognouisse, facile mihi persuaserim: primum quia ex Aristotelis auctoritate supra statuimus, reges iudicia exercui sse, deinde quia magistratus ij, qui in horum locum, semotis a rep. regibus, successerunt; his maxime iudiciorum muneribus occupati fuerunt. Regem enim capitales caussas in Areopagum introduxisse, eundemq. de rebus inanimatis quaestiones exercuisse, uno in loco notat Pollux, in alio vero suos ipsum amicos, qui Graece dicebantur, ei iudicio praefecisse, eo R. delapsum telum in animatum e finibus eiecisse. ex quo intelligi potest, aut regem haec iudicia exercui me, aut, si regi non uacaret, amicos eis suos praeposuisse.

IAM vero de magistratibus, quibus reges aliquid

publici muneris tractadum permiserint, multo obscurior historia est. Paucos tamen in regno fuisse magistratus, libet suspicari, vel quia res omnino tum paruae fuerunt, uel quia penes regem omnia erant, ijdeq. per amicos fortasse suos pleraq. procurabant. Pol emarchum tamen, id est belli praefectum, regibus affuisse, Pausanias indicat, cum scribit, Erectheum regem Ione Xuthi filio in bello Eleusinio pol emarcho usum esse . nam de Quaestoribus Pollux, & Vesparum interpres testes satis idonei sunt, qui antiquos publicarum lacrarum q. pecuniarum custodes, Colacretas dictos prodiderunt, itemq. in Parallelis Plutarchus, qui Pyrandrum in Eleusinio bello quaestorem fuisse narrat. Reliqui vero fere Naucrari extiterunt in singulis tribubus duodeni, in singuli, curijs quaterni, qui praeter cetera munera, tributa populis Atticis imposita, eorum q. impensas suffragijs subiecisse seruntur . nam

30쪽

unaquanq Naucraria equites duos, de nauem una praebuisse,auctor est Pollux, iteq. Phylarchi quattuor, qui, Phil ratite ite Herodoto, singulis tribubus singuli praefuerunt.. Iam vero religionem a regibus constitutam in pri- saeramis, multa indicio sunt, sed maxime sacrorum multitudo, quae in ea ciuitate curata sunt. quorum mam vi eritae gna ex parte auctores , conditore'. reges fuere. Inter ceteros autem deos Mineruam antiqua religione, & caerimonia coluerunt, quippe cui urbem,

agruq. ia inde ab initio cosecrassent, ac se, fortuna'. suas dicassent. Hinc Athenaea sacra Ericthonius intu- Iit , eaq. ut quotannis solemnia permanerent, instituitana Panathenaea quinto quoq; anno agi, quae Magna die erentur , postea sanxit Theseus, quod Arpocratio, de Libanius, & Pausanias in Arcadicis prodidit. Narrat etiam idem in Atticis, cum urbem, tum agrum Atticae uni Grsum Mineruae sacrum fuisse & populos cum siros quenque deos priuatim coluisse, tum Mineruae eommuniter rem diuinam feciste , signum q. eius Ona nium sanctissimum de communi omnium populoruconsilio dedicatum in arce, tum cu ea Oppidi,nomine appellaretur. Hinc etiam virgines emanarunt, quae νήφορ οι di istae sunt quod in pompis cistas ad deam ferrent, in Quibus essent, quae ad sacrificium pertinerent. quas dignitate praecellentes ab Ericthonio rege lectas

ex Philochori sententia prodit Arpocratio. Eadem etiam ratione summos Neptuno honores Neptuni

habuerunt, sacris scilicet Posidoniis, & mense Posideo ne, & communi ei cum Minerua sacerdote dicatis. Narrat enim Apollodorus, mortuo Pandione, Erectheo regnum , sacerdotium vero Mineruae, de Neptuni Buti fratri eius esse delatum . Hic est autem Butes quo qui profecti sunt, Butadae, de Eleobuiadae fuerunti ex quibus lectam esse sacerdotem Arpocratici

scribit, quae sacra Polladis Mineruae obivit.

SEARCH

MENU NAVIGATION