Caroli Sigonii De rep. Atheniensium libri 4. Eiusdem De Athenien. Lacedæmoniumq. temporibus liber propediem edetur

발행: 1564년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Iam vero Ioui quantum cultum tribuerint, decI rant diuersa eius numina, quae sunt varijs inditis cognominibus eleganter expressa. Si quidem Iouem venerati sunt πολιουχον, siue πολιὰ πλαον, φρατριον, φιλίον,ερπιον, κτέαον & μειλίχκν, eiq. dies festos, Pandia, Diasia,& Dij polia consecrarunt. Quid de Cerere,& Proserpina dicam λ quas illi sanctissima quadam religione videntur obseruasse, nimirum beneficii memores,quo a Cerere Proserpinam filiam quaerente affecti sunt, cuab ea serendi frumenti incognitam ante rationem didicerunt. Itaque Thesmophoria, quae & Μysteria, re Initia dicta sunt, ab Erectheo rege, ut in Eleusine fierent, sancta sunt. quorum originem Arnobius libro aduersus gentes quinto diligenter est persequutus .at que haec quidem Magna dicta. parua vero, quae postea

Theseus, ut scribit Plutarchus, instituit, ut ijs Herculem, tum forte hospitem suum initiaret . ac parua qui dem mense Antestherione, magna vero Boedromione

consecta ex eiusdem Demetrio , & Phocione didicimus . HinC in mysterijs peragendis cumolpidae, hierophantae, daduchi, ceryces, mystae, & epoptae nobilitati . Eumolpidae autem sacerdotes fuerunt, ab Eumolpo, qui Cereris initia in Eleusine primus fecit, genus

Cucetes, eorum q. sacrorum custodes, de quibus interpres Oedipi Colon ei in hunc sere modum: Quaeritur, cur Eumolpidae initiis praesint , cum sint peregrini. respondetur, placere Istro, Eumolpum Triptolemi ex Deiope filia nepotem, non Thracem, Eleusinia mysteria instituisse; Acesidorum vero censere, quintum a primo Eumolpo fuisse, qui initia demonstrarit; ex Eumolpo enim Cerycem natum, ex quo Eumolpum,ex quo Antiphemum, ex quo Musaeum po tam , ex quo Eumolpum , qui mysteria docuit . quae quotannis Cereri, & Proserpinae fiunt. Ceryces autem, qui eius sacri ministri fuerunt, a Ceryce natu minimo

32쪽

Dgi REp. AT II. LIB. I.

iamo Eumolpi filio originem duxerunt. Alii tamem, Cerycemnon Eumolpo , sed Aglauro Cecropis filia,& Mercurio natum , ut in Atticis exponit Pausanias, prodidere. . Quin etiam magnum honorem Apollini, & Diana: A lini, adhibuerunt.argumento est,quod communiter Apollinem patrium, ex Ionis Xuthi filii instituto, coluere, qui Erectheo regi, ut diximus, opem in bello Eleusinio tulit, eaq. de caussa, ut scribit Arpocratio, sacra Boedromia instituere, & quod, eodem teste, Metagi nia Apollini oedicarunt , a vicinitate populorum inter se contracta. quod in libro de exilio ostendit Plu

tarchus, inquiens: An vero peregrini,& expertes ciui- ltatis sunt Athenienses illi, qui ex Melita in Diomidem commigrarunt, ubi etiam mensem Metagitnionem, Sacra commigrationis Metagitnia peragunt, mutuam cum alteris vicinitatem hilari ,& laeto animo excipientes pNam de Dionysio neminem puto expectare dum dicam. cui Dionysia bina dicata ,satis constat. in Dem O . . sthenis enim Mediana f& Aeschinis Timarchiana scriptum est, Dionysia in urbe,& in agris consecta. Quem morem declarare Acharnensium videtur interpres, cum scribit,ludos Dionysio bis in anno actos, primum vere in urbe, cum tributa a socijs pendebantur,iterum in agris in Leno, cum peregrini propter hiemis dis cultatem interesse non poterant. cuius rei mentio in . Stephani quoque commentario de urbibus reperitur. Quin etiam ille idem eodem in loco ex Apollodori sententia prodit, Anthesteria communi nomine festos dies, qui Dionysio agerentur, vocari, partes vero Pitce am, Choas, & Chytram. Choas autem octauo Pyanepsionis, aut, ut alijs placet, decimo Anthesterionis concelebrari. Non est consilium, hoc loco sacra omnia AthenienInim perfrixu, sed tamen Metoecia, siue Hetaeria

33쪽

Apaturia Thargelia

dicasacerdotes

Synoecia tacitus praeterire non possum, quae scribit ea Plutarcho Thucydides in honorem deae instituta a Theseo, tum cum Atticos ex agris in urbem compulit, Meos in unam quasi domum conuocauit: neque ripa turia. quae Melanthus, qui postea rex fuit, victo per fraudem singulari certamine hoste Xantho, suscepit. quorum quattuor dies fuerunt; primus in quo curiales inter se conuenientes epulabantur, secundus ανο λουσις, in quo Ioui Curiali, & blineruae rem diuinam faciebant, tertius quo pueros, & puellas inter curiales referebant. addunt etiam qinrtum quida, ut inquit Suidas, ε χῖ dis. Iam vero summae etiam'antiquitatis sacra fuerunt Thargelia , Plynteria, Hephestia, Promethea, & Chalcea, quae vetere instituto, &more maiorum Athenis sunt obseruata. His autem sacris Operam dedisse reges, & reginas, ad ea, quae supra ex Aristotele attulimus, Demosthenis etiam non obscura accedit auctoritas , qui in actione Contra Neaeram ita loquitur . Quondam erat dynastia inciuitate,& regnum erat eorum , qui in omni aetate e cellerent, quia indigenae essent. Sacrificia vero omnia rex faciebat, re quae arcana erant, uxor eius curabat, cum esset regina. posea quam vero Theseus eos in unum compulit, regem nihilominus populus creabat . uxorem autem eius ciuem legesatuit esse,& quae nulli autea viro nupsisset, ut arcana sacra pro ciuitate more patrio faceret Neque vero solum reges, sed etiaamici regis operati sacris sunt, in Regia porticu considentes prope Bucoleum , ut notat Pollux. Multos autem sacerdotes propterea a regibus institutos, cum ' coniectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. Aristides enim in Panathenaica reseri, Erectheum, cum in bello Eleusinio filiam deuouisset, reserendae gratiae caussa ab Atheniensibus deorum qui in arce essent, assessorem esse creatu mi Erectheo vero

' ipsi

34쪽

Da Rap. ATR. LIB. I. 2

Ipsi post mortem consecrato sacerdotem destinatum Cicero innuit in tertio de natura deorum. Sed si sunt, , hi dij, inquit, certe est Erectheus, cuius Athenis & de- , , lubrum vidimus, &. sacerdotem . Praeterea Leonis ciuis Atheniensis filiabus, quae ciuitate pestilentia oppressa deuotae pro salute publica erat, lacra, temptuq. nomine Leo corium institutum esse, ibidem Aristides demonstrauit. postremo multa Theseo, multa Herculi fana dicata, in Plutarchi, & Pausaniae monumentis animaduertimus. ex quibus intelligi potest, in tot deorum , heroum q. tantis honoribus magna etiam sacerdotum multitudine religiosae praesertim.& praeter ceteras cultui diuino deditae ciuitati opus

fuisse. Da PopvLARI RE P. ATH tNIE Ns Iu M. E x P R E ss Α , vel potius, quoquo modo in tanta te- Porum prope caligine potuit, adumbrata Athenien sum regni forma, sequitur, ut popularis reip. statum litteris,quoad consequi possumus, persequamur. cOpl ectemur autem totum tempus illud, quod est a temtio xxi ira olympiadis anno usque ad secundum centesimae decimae octauae, quod est spatium annorum trecentorum viginti quinque. illo enim demum anno, Archontibus decennalibus abrogatis , fundamenta primum popularis reip .sunt instituta; hoc vero paucorum, qui nuper inuaserat,dominatu euerso, sunt reis

stituta. qua historia nihil esse iudico aut ad dignit tem magnificentius,aut ad utilitatein fructuosius, aut ad lectionis voluptatem certe iucundius. si quidem hoc temporum interuallo extiterunt, quaecunque Athenienses unquam memoratu digna aut cum barbaris,aut cum Graecis bella gessere, omnes insignes s ditiones, omnes illustres populi motus hoc tempore D a emers

35쪽

Demneratia duplex.

emerserunt. qui aut bellica laude, aut senatoria, aut doctrinae, aut eloquentiae gloria Athenis unquam floruere , quos innumerabiles fuisse accepimus , omnes hoc seculo viguerunt. post olympiadem autem CxvHI satis Athenienses habuere, si recuperatam beneficio Demetrij, Antigoni Macedonum regis filij,antiquam libertatis,& rei p. possessionem retinere inter tot pOtentissimorum regum, & florentissimorum populo rum arma potuerunt. Etenim post mortem Alexandri Magni adeo multi, magni q. in Asia, & in Europa reges sunt exorti, & Romanorum vires in Italia ita creuerunt,ut Romani cum Graecis populis, regibusq. sa-cile armis iam contendere, reges autem Graecorum Populorum opes, si bello de principatu decerne dum esset, nullo etiam negocio euertere, ac labefactare possent. Hanc autem remp. cum complector animo, duplicem fuisse inuenio; unam, quae in ditiorum ciuium imperio fuit, alteram,quae in omni u liberorum. Priora Theseo rege instituta , post a Dracone,3c a Solone i gibus,& magistratibus est instruina. posteriorem Clisthenes, Aristides, & Pericles, alijq. qui popularem gratiam aucupati sunt, induxerunt. Haec autem perquadringintos primum, deinde per triginta.Uranos, post per Cassandrum Antipatri Macedoniae regis filium labefactata, rursus per Theramenem, Trasybu- Ium, & Demetrium Antigoni filium restituta est.Dr eo autem primus popularem remp. iam tum a Theseo descriptam legibus, ut significat etiam in Politicis Aristoteles, temperauit. Quae cum haud ita multo post ciuili seditione, atque partium discordia ad paucorum dominatum recidisset, melioribus a Solone legibus, di magistratibus est astricta. At vero cum paucis post annis Solonis remp.tyrannide in ciuitatem illata, Pisistratidae deleuissent, Clisthenes Alcmaeonis filius,uir

36쪽

DE RE P. ATH. LIB. L 29

1 ciuis egregius, exactis tyrannis, eam non solum, ut inquit Herodotus, restituit, sed etiam, ut censuit Aristoteles, auxit. Sequutae inde res sunt Medicat, quo tempore virtus Atheniensium maxime in propugnanda libertate Graeciae aduersus incitatos Darij, Xersisq. armorum impetus admirationi omnibus fuit. tum v

roi Aristides, qui plurimum ex ijs bellis auctoritatis erat adeptus, & post eum vir manu, & lingua promptus, Pericles popularem hunc rei p. statum amplific runt , cum omnia plebi, & imperitae multitudini tr diderunt , quibus Solonis legibus ei fuerat interdictum . Quo ad clade omnium maxima in Sicilia acce-Pta , cum exercitum,ducesq. omnes, & praeclarum inprimis ciuem, & imperatorem Niciam misere amisi iasent, statum reip . quadringentis uiris commiserunt, atque ex populari paucorum dominatum reddideruti

Quibus paulo post, cum se impotenter, superbe, de

Crudeliter in ciuitatem gererent, duce Theramene, vi To fortissimo , a rei p. dominatione semotis ,& abrogatis , vetus popularis resp. est reuocata. Quam cum

Per septem annos tenuissent, rursus amiserunt. cum obsessi a Lysandro Lacedaemonio, fameq. ast licti,j pulari statu cedere, & rem p. triginta viris permittere iussi sunt. Qui eadem, qua quadringenti ante, via ingressi eundem exitum ductu Thrasybuli exulis Atheniensis, i quo recepta rep.& reducto a Phyla in urbem po Pulo,arnais exacti sunt, facile inuenere. Postremo autem cum bello Lamiaco Antipatrum Macedoniae regem iam Alexandro mortuo lacessissent, neque postea impetum eius in se, & diuturnam sustinere obsidionem possent, ei ita se tradiderunt,ut populari rest. dimissa, paucorum diuitum dominarum acciperent. quem cum per annos decem & septem, Demetrio Phalereo ciue suo , quem Cassander imposuerat, omnia pro arbitrio serente, pertulissent, tandem a De-

D 3 metrio

37쪽

Democratia prior.

metrio Antigoni filio, atque adeo ab ipso Antigono liberati antiqua instituta, iuraq. omnia beneficio illorum singulari recuperarunt, in iisque post per multa saecula permanserunt. Nos autem popularem utranque rem p. descripturi,

ordiamur primum a priore. Haec Thesei resp. dici potest, quia ad exemplum eius, quam quondam descripserat Theseus, est instituta. quin etiam resp. potest Draconis vocari, quod et Draco primus leges dederit . Neque vero quorum consilio,& qua occasione uetere abrogato Archontum imperio popularis potissimum resp. placuerit, in veterum commentarijs vllis reperio . Illud tantum inuenio scriptum apud Isocratem oratorem in Panathenaica, Theseum ciuitatem populo administrandam permisisse, Athenienses vero summe laudandos esse, qui institutam a Theseo rem p. receperunt, quod cum rerum publicarum ignari , & rudes essent, non errarint in ea deligenda, qua omnium confessione non solum communissima, di iustissima, sed etiam utilissima , ac iucundissima esset. instituisse enim popularem rei p. statum, non eum, qui

praecipiti animi impetu gubernatur, & qui libertatem in intemperantia, beatitudinem in quidlibet faciem. di licentia poneret, sed qui haec eiusmodi omnia improbaret. Ego autem sic existimo, populum Atheniesem Codridarum, siue Medontidarum diuturni imperij tandem esse pertaesum, quippe qui nimia, ut supra dixi, libidine, luxuriaq. diffluerent, ac Thesei, &disciplinae ab eo quondam traditae recordatum, ut est silauis libertatis sensus, & rerum nouarum dulcis aspectus, ad eam rem p. quae de libertate una cogitat, nimiarum popularem animo inclinasse. Hanc tamen non statim illi legibus fundarunt, credo, quod nemo dum ita sapientia excellere in ciuitate putaretur, ut legestum paucis cognitas, institutae reip. consentaneas pose

38쪽

set excogitare. anno vero postquam populus 'praeesse . rei p. coepit, sexagesimo quarto, trigesimae nonae Olym- epiadis anno quarto, ut Eusebius,& Clemens memoriae

prodiderunt, Draconi resp. legibus constringenda . Commissa es Hunc narrat Gellius ciuem fuisse Athe- niensem, virum probum, & multa prudentia praediatum , iuri'. diuini, & humani peritum, primumq/omnium leges scripsisse, quibus Athenienses uterentur , verum , ut inquit Plutarchus, usque adeo gra-ues, Sc acerbas, ut noxis omnibus poenam capitalem

adscripserit, quippe qui in eos, quos ignavos in ille,

atque olera, pomaue surripuisse comperisset, aeque atque in sacrilegos, & homicidas animaduerti volu ritNnde illustris vox illa Demadis dimanauit, Draconis leges sanguine fui sse, non atrameto descriptas. Cuius rei cum caussam ab eo quidam quaesisset, respodisse fertur, paruas quidem se culpas ea poena dignas existimasse, magnis vero quam maiorem costitueret, nullam habuisse. Usi sunt autem ijs per annos x XVII, usque ad Olympiadis quadragesimae sextae annum te tium. quo anno Solo rem p.intestinis afflictam disco dijs, nouis legibus, & institutis erexit. Popularis au . hi tem resp. ea primum placuit, ut populo quidem Vni- - ,

uerso concio,& iudicia, at magistratus, & sacerdo- . . Mi

tia solis patriciis paterent: Hoc autem Thesei institi

s tum fuerat. de quo Plutarchus,Cum ciuitate , inquit,. O magis augere vellet, Omnes ad aequalem reip. partems s Vocauit. unde illud ,ut narrant, emanavit,quod edictit, , esse Thesei existimatur. Huc adeste omnes populus.1s neque tamen democratiam inordinatam,&consutam x propter indiscretam multitudinem in ciuitatem ina, fluentem est passus,sed primus populum in patricios, , , & rusticos, & opifices disti dxit.atque patricios res dis, uinas cognoscere, A magistratus gerere, & leges, ac , , sacra interpretari voluit. aequauit autem eos cum alij iii , ciuibus,

39쪽

, , ciuibus, eum dignitate patricii, usurustici, multitu- , , dine opifices anteirent. Hae e Plutarchus fere. Hoc autem post a Dracone quoque in insti tuendis legibus esse retentum docet idem, cum ait, Solonem pauperes iure magistratuum spoliasse, idq. ut ante fuerat, diuitibus, & patricijs reliquisse. Illud autem maxime populare visum est, quod pro uno rei p.praefecto , quem

in decennium archontem creabant, nouem instituerunt; qui tantum magistratum in annum gererent. Si

gnificat autem hoc no obscure Eusebius, cum inquit, expleto archontis Erycis decennio Athenieses rem pia nouem principibus mandasse ex cuncta ciuitatis nobilitate selectis; & Velleius, cum scribit, consuetud

nem archontum in decem annos creandorum in annos Lxx mansisse, ac deinde annuis commissam ma

gistratibus rem p. esse; ex iis , qui denis annis praefuerunt, primum fuisse Charopem, ultimum Erycem; ex annuis primum Creontem. Neque vero dubitandum videtur, quin nouem principes fuerint, qui Graece no uem archontes dicuntur, nempe, Rex, Archon, Pole- marchus & Thesmothetae sex. quibus ius omne , quod: Nouem , - primum regum , deinde archontum suerat, ita est dirichontibuscom uisum, ut in eorum manu, & potestate tota esset resp. misia resp. Cur autem his signati nominibus sint, nemo tradidit. Mihi vero in eorum potestatem ,& nomen attentius intuenti, illud sequuti Athenienses videntur, ut quo- eniam regum ,& archontum imperio diu obtemperarant, ne illa omnino vocabula iam prope populo san- -cta oblitterarent, aliquem etiam regem, & archonte, . sed minore multo, eaque breuiore cum potestate in populari rep. esse voluerint, & quia reges in bello Po- Iemarchum adhibuerant, hunc quoque militiae reti- nuerint. ne vero ciuitatis legibus carentis administra tio in unius, ut ante, voluntate consisteret, sex thetamothetas, quasi iuris totius custodςs , crearint. DR

40쪽

eommuni autem nouem archontum ante Solonis legislationem imperio admonet nos libro primo Thucydides, cum in Cylonia seditione exponenda, quae ante, quam Solo leges daret, est excitata, inquit, arce a Cylone occupata statim ex agris omnes accurrisse,&Cylonem obsidione cinxisse; quae cum in longum duceretur, Athenienscs fessos plerosq. recessisse, custodia nouem archontibus commissa,& potestate summarei, ut eis optime videretur, gerendar concessa, tum

enim plera'. res ciuiles noue archontes administrata se . Confirmat idem Plutarchus in Solone, qui ait, Megaciem archontem,& collegas Cylonios socios ex arce degressos cotra datam fidem ad aras deorum obtruncasse. Hos autem eosdem prytanes naucrarorum

vocavit Herodotus, cum de eadem re loques scripsit, Cylonios socios ab aris deorum a prytanibus naucra-rorum,q ui tunc Athenas gubernabat, esse abstractos. erant autem naucrari magistratus in singulis, ut supra dixi, tribubus duodeni, qui, ut ante regibus, sic postea nouem archo tibus videntur fuisse subiecti. Quinetiam, quae scribit Suidas, huc referenda sunt. scribit autem, nouem archontibus una iudicare ante Solonis

legislationem non licuisse, sed regem sedisse ad Bucoleum, qui locus erat prope Prytaneum, archontem ad Eponymos, thesmothetas ad Thesmothesiu, iu'. tum absoluti iudicij habuisme . Quibus ex rebus intelligi potest, multo maiore, antequam Solo ad repol egibus vinciendam accederet, nouem archontes fuisse inrep. auctoritate, quam postquam ille eam legibus temperauit. Quaeret quispiam, qua potissimum pnon possum de singulis eius partibus in tanto scriptorum silentio affirmare. sed eos tamen populi concioni , iudici js, sacris, reiq. bellicae praesuisse, facile ducor ad opinandum, cum eos in regum archontum v e,

penes quos haec omnia iura erant, locum successisset E conside-

Nouem Ar chontum iura

SEARCH

MENU NAVIGATION