Dan. Hartnacci Pomerani Prolusiones oratoriae de periodo ejusdemque praecipuis affectionibus in usum candidatorum eloquentiae editae

발행: 1701년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

quebit &c. Est vero frequentissimus usius hujus loci, cum ad laudes, tum ad vituperia. ad Iaudes quidem ut ap. Cieer. I. Tuscul. Philosophia vero omnium mater artium, quid est aliud, nisi ut Plato ait donum: ut ego, inventum Deorum 8 Haec nos primum ad illorum cultum , deinde ad jus hominum , quod situm est in generis humani societate , tum ad modestia

magnitudinemque animi erudivit , eademque ab nimo, tanquam ab oculis, caliginem depulit, ut omnia supera, infera , prima, ultima, media videre. mus &c. Oratione etiam pro Arehia num. is. Haec studia adolescentiam alunt a senectutem oblectant, secundas res ornant adversis perfugium ae solatium praebent, delectant domi, non impediunt foris , per nectant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Etiam

in Orat. pro Manilia lege, quae in laudes Pompei dicta pag. si . Quidi tam novum quam adolescen tem privatum dissicili Reipubl. tempore exereitum eonfecisse eonneit. Huic praeesse praefuit. Rem optime ductu suo gerereὶ gessit. Quid vero tam inauditum , quam equitem Romanum triumphare t Avaeam quoque rem populus Rom. non modo vidit': sedidi omni studio visendam putavit &e. Caesaris quoquo Augusti desideratissimum adventum Horatius miri ce axaggerat atque amplificat ejus laudes Horatius Lib. q. Od. s Divis orte bonis, optime Romulae instos gentis abes iam nimium diu. Maturum rediis tum pollicitus patrum sancto concilia redi. Lucem redde tuae Dux bene patriae Instar veris enim vultua ,

ubi tuus Affulsit populo i gratior id dies, di soles m

372쪽

lius nitent, &e. Desideriis ita fidelibus quaerit patria Caesarem. Tutus bos etenim rura perambulat z Nutrit rura Ceres , almaque faustitas: Pacatum volitant per mare navitae: culpare metuit fides &c. Condit quisque diem collibus in suis : Et vitem viduas ducit ad arbores : Hinc ad vina redit laetus & alterius te mensis adhibet Deum. Te multa prece Te prosequis tur mero Defuso pateris & laribus tuum miscet numen dee. Virgilius ad eundem fere modum felicia quae ominatur, deseribit tempora Eel. 4. Hinc ubi jam firmata virum te fecerit aetas. Cedet & ipse mari vector, nec nautica pinus mutavit merces omnis seret omnia tellus. Non rastros patietur humus, non vinea falcem : Robustus quoque jam tauris iuga solvet arator ;Nee varios discet mentiri lama coIores ; Ipse sed in pratis aries jam suave iubenti Murice iam croceo mutabit vellera luto Sponte sua sandix pascentes vesti α nos &e. denique Melchior de la Cerda pariter ab effectis amoenitatem veris depingit Lib. r. Campor. pag. ι . Quid est tam amaenum , quam ver ipium , quo non modo ii quibus natura sensum dedit: sed etiam tecta atque parietes laetari videntur Quid tam jucundum , quam tempus istud , quo non modo h mines: sed bruta ipsa exhilarari atque gestire videntur quid tam laetum , quam verni temporis amoeniotas quod ita uetum est , ut summi medii & infimi

homines illud inire magnopere cupiant, ut auram.sa tutarem, & viriditates omnes, & vestitus agrorum ae aeteras amaenitates habendas captandasque curent

373쪽

pag. 3 s. in fin. Λn tu eras Christianus , eum in platea pauperes elamitabant, non communi morte: sed intoleranda fame pereuntes te sedente pro fori. hus tuis in sella diductis cruribus t Eo qumdo in hac urbe major unquam fames fuit , cui divites non se currerent , horreis praesertim suis omnis generis frumento completist Λt tu illo ipssi tempore palam omnibus audientibus pauperum miserias & voces spernabaris, atque alteram portam , posticum felicet, aperueras ad triticum carissimo pretio venditum ocis culte , efferendum. An vero toto illo tempore quisquam te granum frumenti nisi pecunia grandi ve dentem aspexit 8 quisquam dico etiam panem exto sit 3 quisquam deposcens opem tuam famem aliqua ex parte levavit Nominandus est ille annus ad ignoaminiam tuam. In civitate cum summa caritas esset& inopia rei frumentariae , neque frumentum alticunde importaretui, neque in urbe propter inopiam veniret , peribant pauperes fame enecati reperieba tur, neque tu in tanta miseria opem & auxilium eui.

quam tulisti &c- Atque ibidem in med. discipulupetulantis. Non tu nefariis in hoe Gymnasio sceI ribus admissis.in perpetuum tibi ad istud reditum pra, eluseras ρ Quid tandem erat a te patratum , quam brem recipiendus in ludum fuisses An absentia tot dierum an turbae datae in Scholis i an offensionea susceptae 3 an verba contumeliose factat an datas perbe Praeeeptori responsa 3 an vis illata plurimus Lan querimoniae de te plurimorum ad Rectorem dei

374쪽

vicissim pag. 18 . ad Imitationem Catilinariae Cice ronis et inlid est , quod te in hac Academia delecta re possit, in qua nemo extra paucos vicinos tuos,qu te non oderit, non horreat inae non desidiae mac is, ceu languido pecori inusta fronti tuae t quod turpitudinis & infamiae dedecus in te non haeret quae se ditio minali quae turba, quam tu non excitaris cui tu Scholastico ad nocturnas peragrationes non facem: aut ad facinus suscipiendum eomitem te non praebuisti Quid vero illud nuper eum nocte quadam pa vietes persorare tentasti, de perseeisses nisi apparitor valentissimis stipatus sateli stibus te inde abegisset a Praetermixto negligentiam in audiendis lectionibus: id tantum dico , quod ad universicaetus maculam Mubem pertinet Potesne tu prodire in publicum & in Optimorum aspectu versari e quoties illi amicitiam re congressum tuum ut vitare possent viarum deflexu, di communi semper cum in te inciderent aspectus declinatione fugiendum duxerunt 3 Quoties ingressu es peristylium atque in unam atque alteram deflexi- porticum etsi cuncta repleta erant studiosorum . mnis Ordinis multitudine , quis ex tanto te numero

in cireulum situm aeeersivit quis te salutavit Quid tquod tuo etiam adventu circuli solvantur, & alius ab ilio plerumque discedat 8 dcc. Denique ne praeterea mus Ioh. Micraelium, is thematis de beneficiis humano generi coIlaus hoc quoque e loco ab effectibus exemelum affert cap.)M. Quod nobis angeli quoque Spiritus ministratorij inserviunt, quod omnes creatum

ijusti nostr capessunt , quod denique ierocissimae: etiam

375쪽

AB ADIUNCTIS. z97

etiam belluae ab hominibus subjugantur, cui hoc asinfignabimus quaeso, nisi quod omnes creaturae homini a Deo id esse tributum agnoscant, ut Dominus si &vocetur omnium quae in terra & aquis creata vivunt.

P UNC TUM H

LOCO AB ADJUNCTIS.

PAtet latissime hie loeus & mirifice ad probandum

atque amplificandum facit; magis enim commo. vetur orator, si nonnihil eorum quae cum de conjuncta sunt, eidem adjunxeris , quod majorem eam minoremve ostendat , quam si simpliciter solum& absisque omni hoc ornatu eam eloquaris e. g. cum Cic. t. Catil. init. sic ordiri potuisset: Abiit jam Cives Catilina, nec quicquam porro est, quod ab eo metuatis: Multo gravius eam rem his verbis protulit et Tandem aliquando irites L. Catilinam furentem audacia . scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem , vobis atque huic urbi terrum flammamque minitantem. ex urbe vel ejecimus , vel emissimus vel ipsum egredientem urbe prosecuti sumus. Λbiit, excessit, evasit , erupit. Nulla jam pernicies a monstro illo atque prodigio maenibus ipsis intra maenia compara bitur. Λtque hunc quidem unum hujus belli domestici Dueem sine controversia vicimus ei non enim jam inter latera nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia , non denique intra .dom sticos parietes pertimescemus &c. Vitissim cumo. O . T I rat.

376쪽

r33 DE AMPLIF. DIALECTICA.

rat. seq. dicere potuisset: UOs dc universam Rempublieam vestram Quirites multis & maximis periculia liberavi. Multo gravius & uberius id ipsum, his verbis protulit r Rempublicam Quirites, vitamque

mnium vestrum, bona fortunas conjuges Iiberosque vestros , atque hoc domicilium elarissimi Imperii, fortunatissimam pulcherimamque urbem, hodierno die , deorum immortalium summo erga vos amore I boribus , consiliis periculisque meis . ex flamma a que ferro , ac pene ex faucibus fati areptam & vobis conservatam atque restitutam videtis &e. Ad eumdem modum hanc quoque propositionem: Istam h jus belli cladem atque pernielem tibi potissimum a tori aeceptam reserimus, hoe pacto possumus illustr re i Exhaustum in bellicos sumtus aerarium, fractam plurimis laboribus juventutem, proculcatas segetes, abacta pecora, incensos passim vicos atque villax, de

sertos agros, eversia maenia , compilatas domos, direpta fana, tot orbos senes, tot orphantis liberos, tot viduas matronas, tot virgines indigne constupratas, tot adolescentium taeentia depravatos mores ,tot fu nera, tantos luctus, tot lachrymas ;& praeterea. tinctas artes,oppressas leges , obliteratam religionem, consula divina humanaque omnia, corruptam ciFita.

iis discipIinam , universem inquam hoc malorum agmen, quod ex bello natum est, tibi praecipue, deunt quidem quod autor illius extiteris aeceptum reserimus. In his vero adjunctis eonquirendis congerenodis & exaggerandis plurimum iuvat eorum praecipuaselasses pernosie. sunt vero adjuncta vel rerum vel

377쪽

personarum. In persena spectari possunt. Nomen. natura victus, fortuna, habitus, studia, consilia . facta, casus, oratio ; Et harum quidem rerum nonnullae multiplices sunt ; Si quidem sub natura comprehen duntur: Sexus , natio, patria, cognatio, aetas,ipsius que naturae commoda vel incommoda, quae vicissim vel in animo spectantur vel in corpore. In animo I terum, Docilitas . solertia, & vir;utes cum moralestum intellectuales; In corpore pulchritudo, valet do , agilitas robur. In victu considerantur educato. res, Paedagogi, Doctores, amici & universa vitae r tio. In fortuna, conditio vitae, divitiae, opes, honores dignitates, munera , quaeque his sunt contrariae;

mors denique ipsa. Habitus quoque vel animi sunt vel corporis , hujus quidem dispositio maxime sibi conveniens & spectabilis: Illius vero passionis . ut laetitia, tristitia, spes, metus &c. Facta denique Casus & orationes trium praecipue temporum consid ratione expenduntur, prout sta quaedam praecesserunt, sequuntur , vel cum re ipsa conjuncta sunt. In rebus

eonsiderantur locus, tempus causa, facultates,Instr menta , modus agendi & eventus, quae omnia Lib. I . de Invent.Cie. & nos quoq; cuparte I. Comm. deElOq.

pluribus executi sumus. In persona Trajani breviter adjuncta quaedam annotavit Plinius in Paneg. cap. 4. circa finem eundem eum reliquis qui fuerant Principibus conferens : Enituit aliquis in bello, sed oblo. Ievit in pace alium toga sed non arma honestarunt εινοῖςnuam ille terrore , alia. amorem humanitate capta

378쪽

;oo DE AMPLIF. DIALECTICA.

captavit: Ille quaesitam domi gloriam in publico hic in publico partam domi perdidit:postremo, adhue nemo

extitit, eujusvirtutes nullo confinio vitiorum laederentur : At Principi nostro, quanta concordia , quantusque concentus omnium laudum , omnisque gloriae

eontigit ut nihil severitati ejus hilari simplieitate, nihil majestati humanitate detrahitur 3 Iam firmitas, jam proceritas corporis, jam honor capitis & dignitas oris adhoc aetatis indefllexit maturitas, quodam Munere DEum festinatis lenectutis insignibus , ad augendam Malestatem ornata Caesaries : nonne longe lateque Principem ostentant &e. Eumenes quoque de Constantino Constantii filio. Idem est, quod rurIus in tecolimus , aspectus, eadem in frontae gravitas, in oculis & in ore tranquillitas sic est index fortitudinis robur : sie testis sermo justitiae. Cons. illas quas supra adduximus Art. E. punist priori descriptiones personarum Rerum quoque adjuncta quaedam vicissim Plinius annotavit cap. seq. cum mentio hem seil seeisset seditionis castrensis,quae a Praetorianis contra Nervam , a quo Trajanus in firmamentum Principatus & eapitis sui securitatem adoptatus fuit,eamque c p. s. quam indigna atque impia fuisset vellet ostendere : Magnumquidem illud seculo de. decus , magnum Reip. vulnus impressum est. Imperator & parens generis humani obsessus , eaptus in elusus r ablata mitissimo seni servandorum hominum potestas, ereptumque Principi illud in Principa. tu beatissimum , quod nihil cogitur. Si tamen haee sola erat ratio, quae te publicae salutis gubernaculis ad

379쪽

moveret : prope est ut Exclamen, tanti fuisse. Cor. rupta est disciplina eastrorum , ut tu correctoremenis datorque contingeres : inductum pessimum exemis plum,ut optimum opponeretur postremo coactus Princeps quos nolebat occidere , ut daret principem qui cogi non posset&c. Non hic eontentus Λutor

Imperatorem dixiM; addit etiam quod magis , dum

vocat humani generis parentem τ nequa adversus Imis Peratorem tumultuantem militem tantum sed Imperatorem ipsum obsessum, ait, captum inclusum 1 milite fuisse, quod longe utique atrocissimum. Post quando oblatam ei servandorum hominum potestatem addit, quando id magis, quam si simplicitet a binlatum et Imperium dixisset. Potestas porro servandi pariter Imperatoris adjunctum est ; quemadmodum illud quoque quod mox sequitur, quod cogi non deis beat , in eo si quidem Principis majestas posita est.

Reliquae etiam circumstantiae, n p. quod seni, & quidem mitissimo ablatum, maxime rei illius indignitatem augent atque exaggerant ἔ Senibus enim reverentia potius , & mitissimo cuique amordebetur. Vicissim personae descriptio elegantissima nim. Regis Λntiochi legitur apud Ciceronem Oratione s. in Verr. ante Med. Rex Λntiochus , qui Romae ante .culos omnium nostrorum biennium fere comitatu Regio atque o

natu fuisset, is eum amicus & isellis populi Romani esset,amicissimo patre, avo, maioribus antiquissimus di clarissimis Regibus, opulentissimo dc maximo reginus, praeceps e provincia populiRomani e turbatus est,

, quem

380쪽

quemadmodum hoc aceepturas nationes exteras,

quemadmodum hujus tui facti famam in regna aliorum atque in ultimas terras pervenisse putasti , cum audierint a praetore populi Romani in provincia violatum Regem. spoliatum hospitem, ejectum Ioelum populi Romani atque amicum deinde illius quoque rei s. facinoris adjuncta & praecipue eonseqq. Orator exaggerat) Nomen vestrum populique Romani acerbitati seitote nationibus exteris judices futurum si istius haee tanta injuria impunita descesierit, se omnes arbitrabuntur, praesertim cum haec omnino fama de nostrorum hominum avaritia & cupiditate percrebuerit , non istius solius hoc esse facinus i sed eorum etiam qui approbarint &c. sin hoe vos in Rege tam nobili, in re tam eximia, in injutia tam acerba

neglexisse audierint, non erunt tam amentes, ut Ope ram, curam pecuniam impendant in eas res , quas

vobis gratas fore non arbitrentur. f post pauca subjicis quoque adjuncta quaedam modi ut vocant i vobis autem judices , quid hoc indignius , aut quid minus ferendum videre potest 3 verresne habuit domi suae candelabrum jovis optimi maximi e gemmis auroque perfectum ' cujus fulgore collucere atque illustrari jovis optimi maximi templum oportebat; id apud istum in eiusmodi conviviis constituetur, quae domesti- eis stupris flagitiisque flagrabant Z in istius lenonis turpissimi domo simul cum caeteris chelidonis haereditariisque ornamentis capitolis ornamenta ponen

tur quid huic ueri unquam sere . aut quid tuisse religiosi putatis,qui nune tanto scelere se obstrictum

SEARCH

MENU NAVIGATION