Josephi Cyrilli ... Opera omnia

발행: 1790년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ε AD CRESCENDI

cniadum Voluntatem , aut contra voluntatem testatoris . Finge scriptum .

Titus O Gaius ex semife heredes sumo : Maevius ex a 'raro semisse heres esto. Hoc casu ears Titii deficiens adcrescit Gaio , huiusque pars Titio adcrescit ex Coniectura voluntatis testatoris , qui Titium & G tum in semisseco junxit: partes autem Titii & Gaii adcrescunt Maevio non ex iudicio Testatoris, qui a Titio & Gaio Maevium omnino disjunxit , sed ex necessitate iuris . Haec eadem ne istas iuris iacit , ut heredi sciipto ex re

certa, aut ex asse quidem scripto , sed excepta tamen certa hac illavere, quod reliquum est hereditatis, adcrescat . Jam conjectura voluntatis seu testatoris , leu Legis non aliunde capitur 4 quam eκ sermone , uti Iustinianus loquitur in est. L. un. s. II. . seu formula , qua Lex , aut testator plures coniungit . Legis sormula est pluriuin per collectionem vocatio ad eandem rem : eaque est semper una eademque, tessatoris sormula .est multiplex , qua duo, Pluresve minus, mugisve conjunguntur ..Rzliqua est operis partitio. Commentarium .divido in partes quinque. Prima diversas expendet .conjui ctionum species e secunda varios conjunctionum eminus : tertia modum , quo pars pirii , personaeve adcrescit equarta causas , in quibus iuri adcrescendi et i locus .: quinta causas . in quibus cessat jus adcrescendi .

DE DIVERSIS CONIUNCTIONUM SPECIEBUS.

PAullus in L. re eo uncti 89. de leg. 3. duo facit conjunctorum genera , .unum eorum , qui simi re conjuncti , alterum eorum , qui inrνerbis eo uncti , non etiam re . Idem Paullus in L. tristet I a. de V. S. tertium addit genus eorum, qui sunt re O Merbis eo uncti. Postetiore hoc loco de conjunctione heredum ; priore illo de conjunctione legatariolum agi , producta iis locis exempla coinmonstrant . Sed aeque in legatariis atque in heredibus tres istas conjunctionum species locum habere .exploratilliini iuris est.. Antequam singuIas coniunctionum species expendam duo hic praemoneo . Unum est , ex dixergis testamentis jus eo functionis non contingene, uti Ulpianus loquitur in L. Ir sub eonditione I 6. D. quib. mod. usust. , Cui neque illud contrarium est, quod idem Ulpianus inquit in L. plana 3 r. s. Io. de Ieg. I., si quis in pupillari testamento alii eatidem .rem legaverit, quam mihi in suo testimento legavit , nos in eandem rem eo cur rere, neque alias quam eoncursu partes habere e neque illud, quod optimi quique Interpretes Iuris docent , re conjunctoe esse eos, quorum uni te

stamen.

12쪽

ssa meato , aIteri codicillis res eadem legatur ; nam parris de fili; testani enimn pro uno habetur, L. patris a O , O L. eoheredi ε I. g. eoheres QD. de Mulg., de quemadmodum seundae tabulae principalιum rabularum partem obtinent , ita eodicilli pars intelliguntur resamenti, L. scut Ii. D. testam. quemadm- aper. Alterum est , duorum pluriumve conjui illotiem intelligi non posse, nisi duo illi, plureiae ad rem prorsus eandem vocentur. Ap.

posite Iulianu; in L. hujusmodi 8 q. h. II. de legia I. , Quibus, inquit , isa legatum fuerit. Titio O Maevio singulos servos do lega , constat, eos nonem cursuros in eundem servum , seu tι non eoneurrunt, quum ita legaturi, Dioservum do ligo is meνio alterum servum do lago . Sed a legatariis is hac rodularuni het edes. Hi, quoniam hereditas successio est in ius uniuersum .& licet in plures divisa una est , Lia hereditas 62. , O L. quod rentra

I I. S. I. de reg. juno, quocumque modo scribantur heredes, . in unam eandemque rem concurrunt; quod pluribus explicat Duaremis De jure ad erescend. Lib.. G cap. 6- De re eoni uinctis ita Paullus in eis. L. 89.., Re eonjuncti uidentur non etiam Merbis.. quum duobus Ieparatim eadem res legatur. Ta separatim a d. d inersas Orationes resertur: quarum respectu re tantum coiiunctos Uipianus non eonjunctos. vocat in L. .I. g. interdum 3. de usus. adcr. , dc Iustiniantis disjunctos in L. un. g. ro. C. de eadu . . test. . sunt enim verbis disiui cti ἰ quo pertinet το non etiam xerbis apud Paullum in est. L. 89. Coninfirmat tu Tribonianus 8. Insii. de legat. . , ubi scribit . Disiunctim legari in hunc modum , Lito hominem Stichum. do lego : Sejo hominem, Stichum do segoia Ecce duas diversas orationes . Ita disji uictim relinquitur hereditas in hunc modum, Taius herer esto e Sejus heres esto namque hae sunt itide nduae diversae orationes . Eos, qui sunt verbis, non etiam re coaluncti , designat Paullas in eis. L. 89. hoc exemplo , Ttio O Seja fandum aequis. partibus do lego ; cui smile exemplum in heredibus finge in hunc modum , Ttius O Sejus ex aequis partibus heredes sunto . Et sunt quidem veIbis Coniuncti, , quia una oratio eli, non re quia partes initio fiunt. De coniunctis re &. verbis ita idem Paulus in eit. L. I 2. , Nee dubium

es. ε in conjuncti sint subaudi , re & verbis ) , quos O naminum o resso lexus. jungit :. veluti Titius o Maevius ex parte dimidia heredes, sua to: cui simile exemplum. in legatariis finxit Tribonianus, eit. s.. 8.. i. L hummodum Tuis O Sejo hominess, Stichum do ligo. . Complexus Ille nominum orationem om uino unam ponit, nam iungi nomina nili una oratione non Possunt z complexus illae rei excludit paries . Atque hic novissilinis. Paulli lacus Conjunctorum omnis. generis definitiones suggerit sane elegantes. Re Conjuncti sunt , quoia rei , non nominum verbis coniuncti , qu s i Omiquum, non. rei a re & verbis conjuncti , quos nominum S. rei compleXus jungit . . Coniungi autem nomina variis i dis posse ait Pati lus in cit. L. veluti Titius d: Maeνius: vel Titius, Maeviusque : vel Titius cum mer ωλ. tum quaerit , num, etiamti hos articulos detrahas O . quae , cura . interdum tamen eonjunctos aeripi oporteat νeluti . Lu ius Titius, P ubi ιus Mae-

Miui ex parte dimidia heredes sunto: M.t ita, Pistius Maevius . Lucius Turus h edes sunto , Sempronius ex parte dimidia heres eiio ; & quoniam dempto

13쪽

g AD CRESCENDI

d in semissem duos eoactos O conjunctim heredes scriptos esse . Ait interdum ,

non enim semper soluta oratio vim habet connexae , sed tum demum ' quum ita postulat Coi lectura voluntatis , ut in Proposito exeniplo . Gaius Titius , Publius Maevius ex ptirae dimidia heredes sumo : Mel ita . P. Maevius , Lucius Tuιus heredes Iunio : Sεmpronius ex parte dimidia heres essio. Est hoc, licet duo videantur , exemplum unum , cujus prior pars duo-hus modis effertur, altero expressa parte sic , L. Titius , P. Maevius ex parte dimidia heredes sumo , altero non expressia parie sic , P. Maevius L. Illius heredes junio: pollerior est a Sempronius ex parte dimidia heres sio . Posterior haec pars Deit, ut soluta ilia oratio L. Itatius , P. Maevius vim h.heat connexae , quos iam enim dimidia uni Semprotiio relicta est , hinc capitur conjinura , L. Titium , S P. Maevium conjunctos esse in alietam dimidiam, sive haec sit adscripta, sive noli. Quod si non adjecto Seii tollio elset ita scriptiun , L. Utius , P. Maevius heredes sums , aut ita , L. Tuius, P. Maelius ex parie dimidia heredes junio, suam singuli dimidiam haberent. Sed nomina exprimi nihil est necesse . Satis est plures una oratione per colluctionem vocari : eritque pro complexu nominum complexus personarum . Ita qui rem eandem sitiabus legat , filias re &verhis conjungit , L. qui quarIam I s. f. a. de laser .: nec dubito, quin, si Flιabus leget ex aequis partibus, eas verbis conjungere intelligatur . Deverhis conitinctis tacet Tribonianus eis. f. 8., ubi rem eandem ducibus legati ait conjunctim, veI disjunctim : ium hoc ver re tantum Conjunctos , illo re S veitiis coniunctos inici ligi, stibjectis exemplis demonstrat: sed satis est eorum , qui sunt verbis conjuncti , menainille Pauli uni in eit. L. 89. , aliosque veteres Iurisconsultos . Saepe , ut rem intam cognoscas , plura Librorum juris loca sunt congerenda.

CAPUT L

RE CONIUNCTI.OMi Bus roniu ctionibus commune id esse dixi , ut duo phiresve laeti dem re ia concurrant . Potest autem res eadem in diversis orationibus x. yie ecplicari. Et eXplicatur quidem luculentissime proprio ipsius K i nomi ic O pelito , ut in superitis adscripta formula. ITtio hominem Sti-ehtim do lego : Suo hominem stichum do lego . Interdum explicatur nomine communi , quod P:oprii Vice lit , vel vii, Eundem , aut eum ipsum hominem do lego . . Sed de satis est expressis rei qualitati hus , aliove quovis indicio rem den onsirari . Tella memo ita scriptu in fingit Pomponius in L.

Ttiae 3 6. de Ieg. I. , Γιtiae textores meos omnes lego e Plotiae vernas meos omnes lego; tum ait, quum estetit quidam S vernae, S texiores, eos ese ambo us communes . Quid sit momenti positum in verbo omnes, mox videbimus. Idem est , s uni totum, alteri pars totius legetur . Si alii fundum, inquit Modestinus in L. si alii I9. de usu usor. , alteri usu ructum ejusdem fundi testator legaMerit , si eo proposito secit , ut alter nudam Proprietatem haberet , errore labitur , nam detracto Uufructu proprietatem

14쪽

eum legare op rtet e gusta nisi fecerit , Uuffructus inter eos eommunicabitur: quod interdum plus valet scriptura , quam peractum sit . Idem habet Ulpianus in L. idem Neratius 3. b. a. de usust. adcr. : Fundi voci bulo proprietas , & usus ructus significantur. Ergo cui legatus est fundus , et usu luctus landi legatus est : proinde is cum eo , cui legatus est usushuctus , in eandem rem concurrit . Eius , quod contra scriptum est apud Ulpianum in L. O puto r6. f. I. fam. ere.. Si alii fundum , alii usu ructum fundi judex adjudicaverit, non eΦmmunicara usumfructum , illa vulgo redditur ratio, quod si usubstrictus cois municaretur . iudex non aequas fac rei partes , quas sacere aequas pro suo ossicio debet , quum tamen liba. rum sit testatori pro arbitrio statuere de re sua : quae distriinitiis ratio it , ut iudex a proprietate vel bi recessisse intelligatur , non item te Ilator . Sed & illud linc accedit , quod pro sine , quem in semiliae erciscundae iudicio sibi partes proporum , manifestum videatur . volu ille eos,

inier quos res agitur , a communione discedere; manifestae autem sententiae proprietas verborum in restamentis et i cedit, L. non Haur 69. delag. 3. Haec , s certa res uni , ejusque certae rei usussi Deus alteri leg tur , explorarissimi iuris stini. Quid si certa res uri, alteri autem legetu ususfructus omnium ho rum , quibus ea.certa res inest Ego non video quid causae sit , cur satis multi negent communicari inter eos usum seu dum 3 quid enim interest , num res , cuius ususfructus relinquitur. , nominali in exprimatur , nec ne, dum tamen conset de voluntate testatori Quod secundum proprietatem vel borum generali sermone comprehenditur,

pro expresso est . Ad rem Deit , quod in soniti specie respondit Scaevola in L. Sempronia 33. de usu, O usus . leg. Domum testatoris uni ex heredibus praelegalam ponit, in ea ille Sempronium vivo testatore Irahitalse erum datum sempronio legatum generali hac formula, Sempronio ea , quae rivus praestabam, dari volo . Quum autem fuisset quaesitum, an habitatio quoque Sempronio deberetur , respondit Scaevola . nihil , eur non deberetur , proponi. Ea igitur generali sermulae inest, quas nominatim expressiae quumque domus, quae mea est , aeque ac fundas. plenum rei dominium signi licet, heres, cui praelegata est domus ., & Sempronius , cui relicta ejus domus habitatio est, in eandem rem concurrunt . Quod autem scribit Paullus in L. servis 99. ε. s. de Ieg. 3. semper generi speciem dero gare , id tum denuina veritin esse arbitrantur Bartolus , Baldus , sitque, quibus ilitiscribit Bellonus Cap. s. quaest. Io. n. s9. , si genus & species omnino eodem spectent. non s alio specios . alio spectet genus . In pro posito exemplo generi per speciem non derogatur, quia species dominium domus, genus sabitationem spectat. At si singas uni legatum usu infructuin

omnium honorum , alteri usum mictum certi landi, aut uni legatos veranas, alteri cursores,isc ex vernis qHidam cursores sint, quod Paullus iii git in cit. L. 99. 3. F., quia genus A species priore casu aeque usu in fritctum , posteriore dominium aeque spectant , generi per speciem dero- satur . Non moveor Eo . quod ex L. Ttiae 36. de leg. I. hoc eodem capite scriptum est , si Titiae textores omnes , Plotiae omnes vernae te gail snt, servos vernas itidem S textores ambobus esse communes . li

15쪽

io AD CRESCENDI

Paulltim in eit. L. 99. 9. f., vernas generaliter , cursores autem specia. liter legatos , S ex vernarum numero exemptos . Ita Cujacius ad est. L. 36., qui tamen rem more suo attigisse contentus non satis explicat quo argumento credendum sit, filisse cursores in specie L. 99. specialiter te. gatos , non item textores in specie L. 36. Ego argumentum hoc non aliunde quam ex ipsa testatoris formula ducendum reor. In L. q6. I gati formula haec est, Titiae textores meos omnes legor Plotiae vernas meos omnes lego. Quum de textoribus loquitur testitor, ait omnes: idemque hoe verbum repetit , quum loquitur de vernis. Verbum hoc facit , ut quum

quidam fiat vernae aeque ac teXtores , si teXtores Omnes tanquam nu.

mero vernarum exemptos uni Titiae des , non habeat Plotia vernas o. mnes; quod voluit tellator : aC proinde quo testatoris voluntas exitum ha beat , quem potest , servos textores itidem , & vernas ambobus communes esse necesse sit. At in L. 99. f. i. ait Paullus , Si alii vernae , altieursores legati Me , s quidam O vernae , O cursores snt , cursoribus te. dent a semper enim species generi derogat : quae verba hanc suille legati sor.

mulam demonstrant , Plotiae Mernas , Tisiae cursores lego , non adjecto verbo omnes; ni qua specie cor jectura voluntatis ex eo verbo ducta onini. no cessat, ac proinde e vernis tanquam genere cursores tanquam species eximuntur . Hoc uno modo adduci in concordiam pollunt duo illa pandectarum loca : nec alia patet via .. Nunc Deile intelligis , lahi Gijaei uin ι' qui in specie L. 36. nihil momenti positum putat in verbo omnes. Nee eo moveor, quod docet Iulianus in L. s Domino 99. de leg. r. , s Titio servi optio legetur , Cato autem Stichus , & Stichum Titius optet , ad

eum, cui Stichus nominatim legatus est , partem Sιiehu dimidiam pertinere, quasi si uirique legatus. Non , inquam , moveor i non enim de legato generis loquitur Julianus is sed de legato optionis , quod multo patet larius, quam legatum generis. Et vero is , cui geniis legatum est servare modum debet, nec potest, quod optimum est eligere , L. legato 3T. deIN. I. Contra is, cui legata eii optio, eligere quod optimum est, non Probibetur, L. s quis s. g. I. de dol. mas. Liberior haec eligendi potestas facit, ut videatur is, qui optionem legavit, nulliini servum excipere volui ste , ne eum quidem, quem alii nominatim legavit. Subolitis id Duareno De jure adcresci Lib. I. eap. T. Hactenus dicta legatum spectant certae speciei , quae multiplicari , ut summa, non postll. Quid si eadem summa legetur duobus Interest, num testitor ita scripserit , Ttio lego decem , eadem decem lego Sejο ς anna , Tito lego decem , Srio decem do lego . In priore exemplo N eadem facit ,. ut una summa ambobus relicta intelligatur: in posteriore duas duo. bus legari siti as constans interpretum sententia est , quam probat etiacv. T. Duarenus argumento eius , quod est apud Celsum in L. quineentata. D. de probati , si tibi quincenta legata sunt testamento , S rursus quincenta ccdicillis postea scriptis , censeri testatorem duplicare legatum voluiste, nisi heres contrarium probet ; quae enim est ratio summae bis adscriptae in gratiam unius , eadem esse ratio debet summae in gratiam plurium adscriptae . Ego argumento isto non utar , nam Celsi , eo mois metur tylo, quod legatarius duas scripturas h. e. testimentiun, & codicil

16쪽

las Mendit. Argumento utar , quod ducitur ex L. s pluribus ε . g. r. de leg. a. , Si ita legatum fuerit , verba Pomponii sunt , Lucius Laius heres meus Lilhaso νιnque aureos dare damnas esto : deinde alio loco ita , Publius Maevius heres Inthao quinque aκreos damnas esto dare, nisi Tuius osenis derit, adimendi causa a Publio legatum eqse relictum , quinos aureos ab utroque aecipiet. Quod autem de summa eodem testamento a pluribus heredibus bis uni legata dicitur , quid potest causae adserti init non itidem dicatur de summa ab uno herede. aut generaliter a duobus legata . Iam porro ad realem conjunctionem inducendam non est satis duos Furesve ad rem eandem vocari . Elt & illud omnino necesse, ut ea singulis solida relinquatur , partes autem concursu fiant , L. eonjunctim SO.ri leg. 3. : quo illud sit, quod initio praemonui, altero noli concurrenterem alteri magis non decrescere, quam adtrescere videri . Sed nota juvat hoc loco ius vetns, citius testes sunt Gaius Inst. I b. a. ii. F. , s. Paullus Sent. Lib. 3. iis. 6.9. 3. . & Ulpianus Fragm. ris. al. 9. 13. ἀsupersunt enitia adhuc incuria Triboniani eius vestigia in Libris iuris . Olim intererat , num per vindicationem , an Per damnationem res eastem duobus disjunctim h. e. diversis orationibus legaretur . In legato vindic tionis initio res singulis solida debebatur , partes tamen fiebant Concursu, quo reserendum quod Paullus habet in tit. 3. 3. Si per Mindicationem lega-rom sit, legatariis dimidiam deberi , uno autem non concurrente solida re manebat penes alterum jure sive adcrescendi , uti veteres tequebantur , sive non decrescendi , uti ium dici coeptum ex auctoritate Iustiniani in L. un. 9. r I. C. de ead. tolti In legato damnationis res singulis in solidum debes tur , uti loquitur Ulpianus in est. 33., h. e. , uti explicatius G ius , uni res ipse . alteri aesimatio rei r quumque ita non fierent concursae Parto , nubtias esIe poteret in legato damnationis hiri adcrescendi locus .

auris illius vestigia sunt in L. non quoeumque 8a. 3. qud GHum s. de ieg

1., O in L. duor I 3. 3. I. de leg. I. , ubi heres duobus dare separat. mdamnatus quod unus , aut duo Hiisdem pecuniae rei debebant , uni Prae sare compellitur actiones , alteri litis aestimationem . Nomen legari non ali s Poterat quam per damnationem , non enim erat inter res tellatoris Proprias , aut proprias heredis , quorum hae per sinendi modum , illae aut per sinendi modum , aut per vindicationem , aut per praeceptio num legabantur , Ulp. Fragm. Ti. I . f. I. 8. ro. O I r. Ex veteri etiam tu re explicandum reor i iim Ulpiani in L. quid ergo s3. F. s quis duo a. de leg. I. , ubi heredum dare damnatorum mentio est . Sed jure noΥ Imperatoris Iustiniani una est legatorum omnium natura , S generaliters res eadem duobus te titur disiunctim , initio singulis solida debetur , concursu tamen partes fiunt , nis tesator apertissime D expreissim disposuerit, ut uni quidem res solida, aliis autem aestimatio rei singulis in solidum prae- Ilitur , cit. L. vn. I r. Idem iam antea scripserat Paullus in L. s pluri λβ 33. de leg. I. hoc etiam addito, res , νel pretii electionem serMand mei, qui prior de legato litem eontestatus es , ita tamen ut non habeat licen-riam altero electo ad alterum transire : in quem locuin Gothostediis none Cludit eo lecturas arg. L. licet . eod.: quod & aliis ante & post eum Placuit apud Bellonum eis. cap. s. quae s. II. num. as., ncc mihi onmi

17쪽

Ia AD CRESCENDI

no displicet, si adeo graves vehementesque sint , ut expressae scripturae pares possint videri ; nam quod Accursus, & veteres sere omnes , atque erecemioribus Alciatus , & Duarentis docent apud eundem Bellonum numn. II., si duobus res eadem uno quidem testamento , sed a diverss heredi. hus legata sit, uni rem solidam , alteri aesti inationem deberi, eli id plane salsitin, salsique eos convincit vel ipse Papiniani locus, quem laudaut, quemque mox explicabimus in L. quum sngulis II . de usust. adcr. Inter oum videtur secundum figuram verborum solida res lingulis data , & ex Coniectura tamen voluntatis datae sunt paries . Finge rem eamdem a sngulis heredibus legatam singulis hac formula , Titius heres esto , ab eoque fundum Lusculanum Gajo lego : Sempronius heres eso , ab eoque eundem fundum lego Maevio . Hoc casu Gaium & Maevi inii separatos Mideri scribit Papiniatius in eit. L. quum singulis II., non minus quam si ae7ais portionibus res eadem suis sei duobus legala; proinde inter eos jus tae escendi nones e. Qui a singulis legavit , ad ungulorum personas , & partes respexit se videtur , ac tot legatae rei partes initio secisse , quot sunt personae , a quibus legavit. ForialIe in rem est Iavolent Iocus in L. ehi fundus decond. O dem. , quem Cap. III. prim. huius pari. expendana . Secus est , si aut ab uno herede , aut generaliter ab omnibus res eadem pluribus legetur . Nunc intelligitis , quam salsi sint, qui illinc colligunt , ideo inter segatarios ius adcrescendi non et se , quia qui singulis rem eandem a singulis heredibus legat, videtur res diversas legare , h. e. uni rem , alteri aestimationem . Novissime sciendum est , aliam legatariorum , aliam esse

rationem heredum . Si scriptum sit, Titio lego fundum Tusculanum: eumdem fundum Gaio lego, sunt re coniuncti Titius & Gaius, nam singulis solidum initio datur . At si Titius & Gaius diversis orationi hus sine parte scribantur heredes hoc modo , Titius heres esto , Gaius fures esto , eos non esse reconiunctos recte docent Cujacius in L. un. ,. his ιta C. de eadiae. toli., Ho manus Quaest. illor. ε ., & Goveanus Animad. cap. 6. . quia omnes at tua lι ter heredes sunt, uti loquitur Ulpianus in L. quotiens 9. 3. heredeι Ia.e her. ins. , h. e. ad partes , non ad solidum vocantur . Quod autem uno eorum deficiente alter solidam capit hereditatem , sacit id non coniunctio , sed mera necessitas iuris , ne idem in paganis testato, atque intestato decedat . Ergo quo duo heredes snt re conjuncti , omnino est

opus partem adscribere, eosque ad eamdem partem vocari. In hoc exemis

18쪽

CAPUT II.

VERBIP CONIUNCTI .

V Erbis conjunctos secundum ea . quae dicta sunt , una oratio facit die ii sint etiam re conjuncti , lacit rei , ad quam v anlur, partitio a testatore initio sacta . verbis coniunctos es. Titium & Seium docet Paullus in L. re conjuncti 89. de leg. 3. , si legetur hac sor, mula. Σιtio O Sho fundum aequis partibus do lego: tum rationem hanc subjicit , quoniam semper partes habent. Ait semper , h. e. non solum concursu , ut re conjuncti, sed initio. To' aequis momentosum est , nam res ex disparibus partibus legari conjunctis nominibus, atque una oratione non potest . Si scriptum sit, Trio fundi Tusculani partem tertiam, Sejo reliquam lego , iam nullus est in hac formula nominum nexus . Si scriptum sit . Ttio O Sejo fundum Tuseulanum lego, tale ex parte tertia, illi ex reliquo , coniunguntur quidem initio nomina, sed continuo disjunguntur. Accedit , quod in utroque exemplo licet verbum lego semel expressum unius orationis indicium sacere videatur, si tamen verbum illud subaudias & est certe subaudiendum ) , non una oratio est. Hinc nusquam in jure conjunctorum verbis iit mentio, quin & aequarum partium fiat, eis. L. 89. , L. quum sngulis 11. de Uufr. ader. O L. s ira 66. de her. inst. Vid. Goveam animadM. cap. 6. , O Ant. Fabr. Conject. Lib. 6. eap. I. Momentosum quoque est τύ partibus . Hoe loco partis appellatione res pro indiviso si- nificatur ex sententia Q. Mucii apud Paullum in L. recte as. f. I. de U. S. Si aequae sint paries sed tamen tales, ut demonstrari una queat spe altera , legatarii nullo modo coniuncti sunt ; namque ad verbalem coniundionem est opus , ut legatarii vocentur ad diversas paries eiusdem

rei : at vero sundi pars pro diviso non est pars sandi , sed landus, L. A

CAPUT III.

RE ET VERBIS CONIUNCTI.

QUt probe novit simplicia , is facile intelliget myxta . Ergo ex iis

quae de coniunctis te sola , ac de verbis tantum coniunctis sunt dicta, facile intelligitis, esse re & verbis coniunctos , quibus res eadem relinquitur una oratione. Sed est aliquid in simplicibus illis conjunctio i- u , quod non est in mixta. Si duo pluresve ce coniunguntur, non solum res eadem omnibus relinquitur, sed & singulis solida, quae tamen COncursu dividitur in partes: si duo pluresve verbis coniunguntur , res eade in

19쪽

τ AD CRESCENDI

verbis coniunguntur , licet res eadem una oratione omnibus relinquatur .

tamen neque expressis initio partibus relinquitur, nec singulis solida. Scio, plerosque veterum , atque e recentioribus Cui acium , Hotomanu. ii , &Fabrum in ea cile opinione re & verbis conjuncts initio solidum , ut reianium conjunct:s relinqui : scio etiam non levis operae esse loca iuris , quibus opinionem illi suam confirmant ea congessit omnia Bellonus eii. eap. s. quaes. 3 a. a num. 9. ) , aliorsum accipere s sed multo est major vis argumentorum, quibus alii , & nominatim Alciatus , Zasius, ac Duarenus c ni rariam sentestiam tuemur . Et primum Ulpianus in L. planes . f. s. de teg. I. . Si conjunctim , inquit , res legetur, eonstat partes ab

initio feri r iis autem legari conjunctim , qui re & verbis coniunguntur, docet Tribonianus b. s eadem S. Ins. de leg. , ubi rei eonjunctim legatae exemplum hoc proponit , Titio O Suo uinidem Stichum do lego : quin ipse Ulpianus docet subjicto hoc exemplo , Titio et servo proprio . Porro

JOstiniatnus , ct ecce tibi argumenta duo, a quibus nullum eiiugium est , in L. vn. f. II. C. de eadue. toll. de re & verbis conjunctis , ac de reianium cci junciis ages s duas inter duo ista conjui .ctorunn genera disterentias adieri : alteram , quod coniunctis re S vel bis pars deficiens accedit , re autem conii Lois sermo testatoris solidum adflignat aliorum toneursu minuendum : alierem , quod re & verbis coniuncto non Concurrentis Pars cum onere adcrescis : Te autem coniunctus personae deficientis onus non jἐα-rit , utpote quι non alienum , sed suum tantam legatum imminutum habet, quae , si ponas , coniunctis re S vel bis initio solidum , ut re conjunctis , relinqui, quis est qui intelligat His, vehit cumulus, accedat ratio eX e ipso restaloris sermone petita, ex quo argumentum solidi re coniunctis in, ito relicti ducti Justinianus. Qui separata oratione uni Titio legat landum Iustu laniim , tum altera separata oratione eundem landum uni itidcm Gaio legat , is singulas legatariorum personas respectu totius respicit. Comtra qui Titii & Gaii nomina una oratione coniungens rem eandem legar

utrique, magis Videtur partes sacere pro numero personarum , quam Prr sonas lingulas respicere respectu totius. Hane esse vitri complexus nominum probat locus Pomponii in L. Ii mihi Iro. pr. de Merb. oblig. , Si mihi , S Tisio , in cujus potestate non sim , stipuler deeem , non tota decem, sed sola quinque mihi debebuntur ; pars enim aliena de citur , ut quod ex

νraneo inutiliter stipulatus sum , non augeat meum partem : S luculentius Papiniani lociis in L. reos II. f. r. de duob. reis, Quum tabulis esset comprehensum , illum O illum centum aureos stipulatos , neque adjectum , ita ut

duo rei stipulandi esserit , virilem partem singuli sipulari νidebantur . Ita re& veibis coniuncti ad verbis coniunctos propius accedunt , neque alio di L ferunt inter se, quam hoc utio, quod hi expressim , illi tacito testatoris judicio partes habent. In boe etiam genere conjunctionis a re certa separ3nda est summa , aui si quid est aliud , quod numero , pondere , mensurave constet .

Ergo si ponas ita scriptum , Titio O Gajo lego deeem , Titius & Gaius nullo modo coniuncti sunt , quasi unus ad quinque , alter si ad alia

quinque vocatus . Ita Duarem cit. Lib. I. cap. T. atqoe Hotomanus A

20쪽

micab. resp. lib. I. eap. q. , quibuscum sentio argumento L. eui fundus s..de eond. O dem. , ubi re eadε na duobus legata sub conditione dandi decem , scribit Javolentis , Quamvis summa universae conditioni sit adstripla ,stideri tamen eam enumeratione personarum in sngulas pessonas esse divisam, ae proinde singulos eum sua parae O eonditioni petrere , O legatum evere poste . Non eo moveor ; quod hoc ipso Capite dictum est , certae etiam

rei pI tribus una oratione relictae partes pro numero personaritin lacite sieri, & eos tamen conjuinctos esse tamquam ad eandem rem vocatos p

m lite alia certae rei , alia est ratio summae . Facit locus Ulpiani in L. Quam Stichus 29. de solui. , In numis , oleo , ac frumento , O similibκs ,

quae communi specie continentur . apparet hoc acti m , ut numero diMidatue

obligatio . Communem speetem dicit Uipianus , quod alii genus . Nec moveor Paulli verbis, quae plerosque veterum in contrariam sententiam duxerunt , in L. qui quartam I s. f. I. de leg. I.; Si quis unam summam ILliabus legaverit, ut etiam de postuma sentirot , si ea non est nata , supersiti solidum debetur , quum enim plures non exprellis nominibus , seu per collectionem vocantur ad unam summam , videtur haec tota universitatieuidam relicta , ac proinde non in singulas personas divisa , maxime quum Per Collectionem vocati perinde habeantur, quasi omnes unus essent, uti loquitur Celsiis in L si nepotes s. U. de eollat. bon. Est aliquid adnectendum de heredibus . Si duo pluresve sint una oratione scripti sinaparte, nec alius sit alia oratione cum parte scriptiis, ut in hoc exemplo, Titius O Gojus , aut, Titius , G us, O Sempronius heredes sumo , constat eos non esse coiij unctos secundum ea quae de heredibus in diversis orationibus fine parte scriptis Capit. praeeed. sunt dicta . At si duobus pluribusve una oratione sine parte scriptis adjiciatur alius alia oratione scriptus, duos illos pluresve conjunctos esse ne ambigas , modo coniunctionem istam eo reseras, ut Titium , & Gaium , aut , Titium, Gaium , de Sempronium in unum ei mdemque semissem coactos dicas , L. lιθω homo I9. g. Titius I. D. de her. inst. Num illius conjunctionis effectus sit itide ijus a derescendi, venit in quaestionem, de qua inseIius.

SEARCH

MENU NAVIGATION