Summa philosophiae authore R.P. Raymundo Mailhat ordinis Praedicatorum, conventus S. Thomae Aquinatis Tolosani. Tomus 1. 4. Tomus 3. Secundam & tertiam partem physicae, hoc est libros de coelo & de generatione ac meteoris complectens

발행: 1664년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

- Diss .m, De Reproductione Rerum. 3 Ido appetitum illum esse naturalem simpliciter,unde negatUr antecedens absolute loquendo.Vide dicta ibi

Dices a privatione partiali datur naturaliter regressus ad formam, nam si aliqua par ticula carnis abscindatur ab animali vivo, &statim ipsi in eodem loco applicetur, incipit rursum informati anima illius , qua fuerat privata, ergo etiam a privatione totali potest materia ad eandem formam regredi virtute agentis naturalis,prqsertim quia potest idemi numero agens applicari eidem passo. Ressondro negando consequentiam se paritatem. Ratio discriminis est , quia in prior, casu manet idem numero individuum quod , ad suam unitatem potest partem' illam, utpote ultimo dispositam , iterum trahere, sicut per nutritionem trahit partes alimenti, at vero in totali corruptione perit indivi- ' duum. Ad id quod additur , respondeo, non

sussicere quod idem sit agens idemque sub jectum, sed requireretur quod rediret idem

Objicies contra tertiam conrlusionem, Non potest res semel extimst a reproduci , ni si peteandem numero actionem per quam fuerat alias producta, atqui producta fuerat per actionem caus e secundar,ergo cum actio Dei non sit actio causae secundae, non poteait peractionem divinam eadem res reproduci. Respondro rem semel exturastam posse re

322쪽

produci per eandem vel formaliter vel eminenter actionem perquam fuerat prius producta, actio autem Dei licet non sit forma- . liter actio causae secundae, eam tamen emi

nenter continet.

Dices, Ergo potest eandem numero actionem causae secundae reproducere , quod est contra primam conclusionem. Probatur Meeonsequentia quia ad hoc susticit quod eam

eminenter contineat-

Re fondeo neganda consequentiam. Ad probationem resondeo non su mcere , sed requiri identitatem temporis,a qua identitas nume rica actionis causae secundae omnino dependi det, & ideo ratione illius eminentialis continentiae potest quidem rem p Fmanentem reproduceres quia haec in sui unitate numerica non pendet ab unitate tempori si non vero rem successivam propter oppositans rationem. Et haec satis circa libros de ortu & I

teritu.

323쪽

De Meteoris.

In quatuor Libros Meteororem

Aerieus ou, hoc est,jublime, seu excetram , aritelevatum,) dicuntur aliqua qua in sublimi mu-disublunaris regione ge

nerantur, ut sunt Com ta , Pluvia, Grandines ,

lnujusi nodi. Ab his ergo fhmitur huius tractatus inscriptio, non tanquam a totali obje-eto,cum in eo differatur etiam de aliis quae non sursum sed in locis subterraneis &in terret gremio oriuntur, ut de fossiliblis 3c metallis, sed tanquam ab objecto principali, quia eoru praecipua est hic cura dc majore hujusce tractatus parte occupat. Totale igitur objectum illius erit ratio aliqua utri utque communis, Rita scilicet quς in sublimi,& iis quieti . in insi-

324쪽

3o Phsica Pars III. in infimo formantur, quae est ratio mixti in perfecti prout abstrahit tum ab eo quoa est mixtum accidentalirer rantum & secundum solas qualitates,ut bin os, glacies, gransi, ventus,& alia quae retenta alicujus elementi substantiali forma puta aquae aut terrae, au- mixtionem habent quatuor primam αὐlementarium qualitatum , tu ab eo quod est mixtum etiam secundum substantiam, id est quod praeter primarum qualitatum temperiem, formam habet substantialem a formis elementariis disti ainam, valde tamen imperfectam &ad naturam illari l ac imperfectionem accedentem. ita ut proximo sit resel

bile mixtum illud in elementa in quo disteret a m i x tis perfectis quaepi uribu s ad huj v -

di resolutionem indigent corruptionibuS, cujus generis sunt metalla lapides, gcmmae.& alia animata,prout inquam ab illis omnibus abstrahit inuo illa mixti imperfecti cu- staque mixta thanimata complectitur, er rformalis & adaequata Objecti injus ope1 ratio,quippe illorum omnium traditur hic diiciplina,mixtorum verὁ perfectorum,hoc est animatorum & viventium , postea in libris de anima, Per modi an vero appendicis ad libros de generatione tractatum hunc spbjungimus, quia doctrina in eo tradenis da de mixtis illis imperfectis , quae vel sunt substantiali ter elementa, vel proxime ad ea accedunt, iu habet re ipsa ut complo

325쪽

pendix de Meteor is, cte. - 3 O s mentum ejus quae de elementis eorumque ιgeneratione aut transmutatione , noe non de mixtione & de mixtis in communi, in su- Parioribus tradita est. .

De meteoru , aut mixtis imperfectis, y ingenere.

D Ro intelligentia eorum quae de singulis

hujusmodi mixtis imperfectis exutin par-ὸ ticulari dicenda in sectionibus sequentibus, duo aut tria sunt prius hic resolvenda dubia

quae illa in communi concernunt. Primum est qucenam sit mixtorum illorum aut meteororum materia. Secundum quae causa

effectiva. Tertium, quis locus in quo gig-

Dico primδ: Materia remota omnitem meteororum aut minorum imperfectorum est terra aut aqua ropinquior vero vel omnino proxima vispor aut exhalatio , qua a terra ct aqua non

disserunt substantialitis. 'Probatur supponendo vaporem nihil aliud esse quam halitum seu spirationem' humidam ex aqua aut e locis humentibus M aquosis vi caloris a Sole vel ab alio agen- te impressi elevatam ; qualem videre est Tomm III. Ga Astea

326쪽

ascendentem ex olla quae subjecto igne esservescit, halationem item este halitum, non humidum, sed siccum e terra virtute caloris ab aliqso similiter agente impressi eductam. Ex quo uadetur conclusio, nam ut in sequentibus constabit,ex vaporibuSgenerantur nebulae,rores,nubes,pluvis grandines,& his si- milia,ex exhalationibus venti,tonitrua, fulmina,cometae,& hujusmodi, ex utri', mixtim fit in t alia,maxime vero fossilia. ut lapi- deS,sulphur,&c: nec non metalla, ut auru &argentum, si non immediat8, volunt squid εΛlchimime metalla immediate fieri ex sulphure & argento vivo, salte immediate quatenuS haec ulterius ex vapore & exhalatione concrescunt, de quo infra suo loco. Ergo ma-rpria proxima aut certe min' remota mixto. Ium imperfectoru aut meteororia erit Vapor& exhalatio, remotior vero terra& aqua, quς

proximam de suo subministia it, aer vero αignis neo uaq ua, eo quod non habeant di vcris sar partos, ctaeas & subtiles per quarum se-ionem evaporatio fiat auarexspiratio.

Ex quiἰm infertur primo, quod postremo

loco aciaidimus in conclusione, Vaporem Sec exhalationem non dis ire subistantialiter ater a Sc aqua : nillil enim aliud sunt quam elementa aujusmodi attenuata, aut subtilio-xes eorum partes' uae vi caloris ab elatrinseco imprcssi in sublime elevantur. Insertur semnvi in quo convςniant & in ι que

327쪽

De moereris. aut mix is, cte. 3o' quo differant inter se Vapor is Exhalatio: conveo iuut enim in ratione Halitin, hoc est corporis tenuis & sistitis speciem vel uti sumi reserentis; item in ratione Halitus calidi, non calore innato cum ambo sua natura fri- siditatem exposcant, sicut ipsa terra & aqua

a quibus*ubstantialiternodi differunt, ut diximus j sed ab extrinseco agente impressio. Disserunt vero informissubstantialibus, sicut

praefata elementantem in humiditate & siccitate, in gravitate & levitate ; exhalatio Nnim siccior est & levior, vapor vero humidi or & gravior, unde non ascendit ultra me/iam aeris rcgionem ubi propter frigiditatem regionis illius statim concrescit, cum sit natura: aqueae,reduciturq; in aquam , sicut videmus oris halitum in humorem aquamve

concrescere hJemis tempore, clim os ad manum admovemus: exhalario autem, cum econtra non sit naturae aqueaei non concrescit

ibi a frigore, sed potest ultra astandere usque ad tertiam & supremam aeris regionem ubi igne corripitur,ex eaque fiunt meteora ignita : quod intellige quando exhalatio hujusmodi non est summe sicca i quod enim summe siccum est, flammam in se sustinere nequit, ut patet in cinere qui ab igne consum hnon potest sed cum siccitate pinguedinem

aliquam retinet partiumque inter se cohaesionem ratione cujus calor sese illi vehementer imprimat 3 alias enim presia pon-

328쪽

3O3 Physica pars III. dere minus ascendit & cito dissolvitur inventos. Haec de primo dubio et quantum ad

Dico ecundo : Causa efficiens per se rerum meteoric rum est maxime virtus Solis is aso rum I per accidos vero antiperi sis. Probatur: quia Sol maxime & astra suo

calore pervadendo terram Sc aquam, easquerare ciendo seu attenuando , exhalationes di vapores educunt, eductos in sublime et vani interv tu levitatis quae calorem ur Iitatem consequitur ; elevatos in varia foris mant meteora, mediis tamen aliis causis inferioribus ; puta in cometas, medio calore supremat regionis aeris; in nubes, pluvias,&similia, beneficio frigoris mediae regionis sin fulgura & fulmina, beneficio motus & agitationis, ut in progressu explicabitur. Ad

plura Veio eorum concurrit' etiam antiperi-sasis, aut contrarium obsidens sui etiam suis locis videbimus in non ut influens vel im

primens contrario obsesso formam meteo

ricam, sed ut occasio subindeque ut causa peraesii dens, quatenus scilicet ratione illius obsessionis orescit modo alias explicato θ con trarium 'bses um,ex qua excrescentia resultat forma Heteo ii puta nubis, grandinis, aut

hujusmodi. Dico tertn: Loca meteorologicarum, rueressi'num propria sunt aer, aqua, ct terra; m

329쪽

Demetraris, aut mixtis, sec. Probatur : quia in Terra orruntur metaLu is fossilia , in Aqua aut mari diversa contingunt impressiones , ut aestus, salsedo, alia de quibus infra , in Aene generantur cometa, pluvia. , grandines , & hujusmodi quae propitie meteora nuncupantur, in sine vero nihil tale generatur quippe qui ob sui acrimoniam & nimiam a tivitatem omnia consumit , multo minus in coelestibus eorporibus ob corum incorruptibilitatem.

. . Obiicies contra primam partem conclusionis primae. Diversae affectiones attcstanturr diversis naturis & formis substantialibus ivapotes & exhalationcs habent diversias ais sectiones a terra & aqua, hae enim sunt se igi-dla, densae, ac graves: illi 'vero halitus econtra calidi,rari & leves: ergo. Confirmatur: Halitus seu spiratio exhalara a rosi N .g. aut carnibus , vel animalibus, est diveriae naturae Ab eis: etiam exhalata a GLterra & aqua. Ressoniseo maiorem esse veram de affectio- nibu, nativis & sermanis, non de adventitiis& ab intrinseco mapressis, quales sunt calor, raritas & levit's vaporum α cxtalationum.

Ad . Gnfirmationem nego consequentiam :quia spiratio exhalata a terra aut aqua nihil adiud est qua ipsa terra aut aqua attenuata,'

330쪽

3ro P0sica Pars IIT ut colligimus ex eo quod se ipsi revocet ad

qualitates nativas earum 2 quod nequit diciae aliis,ut patet. Objicies contra serundam eonelusionem: ΑΙ- conficiunt aurum & argentum virtute caloris ignis rergo causa per e omnium hujusmodi mixtorum imperfectorum notae est virtus Solis & astrorum- Respondeoprimo negando antecedens ex diaetis in secundo Physicorum. Deinde dato Scnon concesse antecedente illo distinguo co- sequentiam, concedendo irtutem Solis Mastrorum non essesωlam aut unicam rerum illarum causam, sed tamen negando non esse praecipuam. Omne igitur quod vapores via exhalationes educit aut elevat, inflammae vel coagulat,concedimus esse esse istiva causam mixtorum hujusmodi imperfectorum sed illud contendimus esse praecipue & maxime Solem & astra. Obiicies eontra nitimam panem tertia conclusionis: Galaxia seu lacteus ille ci cuius qui serena nocte in coelo apparet; item maculae quae in Lirna cernuntur, praesertim plena, quaeque hominis, aut ut Alberio m gno videtur,laonis versus orientem caudam ,& caput vetitis oecidentem habentis, effigia em repraeuen tant; item fidera extraordinaria quae nonnunquam apparet in coel is, ut Blua

quod lutcr tredecim sidera Cassiopeae visum

SEARCH

MENU NAVIGATION