Breuissimae in Aristotelis Peri ermeneneias libros methodi, totius negocij summam complectens, vnà cum difficilium locorum annotationibus explicationibùsque, Alfonso Baroccio Ferrariensi auctore

발행: 1569년

분량: 92페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

significatione disserere, quae in praedicativa specie, enunciatiuae sit orationis. Porrδ ab

hac Ammonii sententia, Magentinum ne latum quidem unguem disce dere, nemo qui utriusque eorum in hunc librum commentarios legerit, inficias ibit. Caeterum Amm Inium sermone tantum a Boetio dis crepare , paucis uerbis arbitror cuiuis facile sere persuasum, hoc modo. Sciendum est, simplices uoces quatenus ad propositum spectat potissimum esse nomina &uerba, quae sibi inuicem coniuncta constituunt orationem , quae prima simplicium vocum dicitur compositio.

Syllogismus enim , qui etiam si itidem ex illis simplicibus' uocibus

componatur non tamen prima, sed secunda dicitur compositio, cum non

primo & per se, sed mediante oratione, ex his simplicibus uocibus sit constructus. Postquam igitur Ammonius de prima vocum simplicium compositione dicit esse differendum in hoc libro, perinde est ac si diceret, de oratione esse tractandum. Cum autem orationis quinque sint principales species, ut in methodis docebimus, ubi enunciatium solam, utpote quae assirmat & negat , ad logicum pertinere, ex Aristotelis doctrina maianifestum fiet: Cum uero haec duplex sit, praedicatiua nimis uni alicra quae&-& simplex dicitur, ut homo est albus, altera uero suppositiua quae cum tum composita appellatur,ut s dies est lux est prosecto nemini dubium esse debet, ciun Ammonius dicat, differendum esse de prima vocum simplicium compositione, quod hoc idem sit, ac si dixi Lset, de enunciativa smplici oratione, sicut & Boetius uoluit, & multi Glii, quos ne multitudine uerborum nimis prolixus fiam, hoc in loco tu bens praetereo. Nam tempus esse uidetur,ut ab hoc proposito ad illud tram stam in quo quid ego de huius operis subiecto sentiam,vae ostensurum pollicitus sum. At necesse est, ut quaedam more Mathematicorum prius declarem, cum ut mihi ad id quod proposui aditum faciam, tum etiam

ut simul ostendam, quid in hac re, tam boni, quam mali ab istis exposi

toribus dictumst. il . ilia l. i ii

Primum itaque annotandum est, Alexandro auctore, has uoces stibi Lium , intentionem , scopum , propositum , dc finem, plerunque ab expositoribus

confundi, quae quidem omnia ut quam fieri potest breuiter distinguam,

sciendum, in omnibus scientiis haec duo reperiri, rem1cilicet considera tam,quam graeci ὐπαὐί--, nostri subiectum materiale, seu materiam stratam uocant, & rationem formalem, seu subiectum se ale. De subiectoi .mst r. materiali loquitur Averroes, elim statuit in omnibus scientiis esse ali-: i79 quid, quod unum est secundum genus, Omnesqῆ illius partes ad unam, communem naturam reduci, quae de illis aut uni uoce, aut saltem ana- Iogice praedicatur. Isdem Averroes etiam uerba facit de subiecto in

a. P0sic. teriali , ubi dicit. Et ideo cum ens diuiditur secundum tonsiderationem den- - strativam intrast una natura in duas artes sis consideratio Mathematici. O Nas

ratis de corpore , O mea , o superficie . De codem subiecto materiali, seu materia strata loquitur etiam Ammonius in praefatione Praedicabi-. lium,

12쪽

Praefatio. 9

Iium, ubi docet, quomodo artis & scientiae definitiones desumantur, materia ipsa. Ratio autem formalis , siue subiectum formale, dicitur postea modus considerandi, uel, ut Averroi placet, modus speculationis. Et ratio sor malis uel subiectum sormale appellatur, quoniam subiectum materiale, seu materia strata, quae pluribus potest sorinis sub ijci materia enim, teste Aristotele, potest per plures sermas terminari & ex consequenti a diuer 7. Meta. sis scienti js speculari, ab illo unitatem consequitur, atq; scientia dicitur x 8 una. Nam Q a secundum Philosophum esse, & ueritatem materia de Ani

largitur . matex.2

Porro ex his duobus simul iunctis, quiddam tertium resultat,quod re- ct centiores subiectum adaequatum appellant, de quo loquitur Philo se phus, cum dicit, Scientiarum unitatem & diuersitatem ab eo quod scitur ρ' genere desumi, cuius tres assgnat conditiones, quod scilicet habeat par- . . tes,passiones,& principia.Sed haec de subiecti distinctione dicta sussciat. o. Reliqua duo se se iam offerunt consideranda,i' mpe,Finis,& Intentio, siue Scopus,sive Propositum Nam haec tria nomina idem significant quae

quoniam in scientijs, aut omnino non distingui, aut saltem obscure censemus, idcirco ad eorum clariorem intelligentiam, haec quo pacto in a tibus seiungantur, paucis aperiemus. Intentio igitur mihi uidetur, non modo ratione, sed re quoque a subiecto differre posse, cum re uera in a tibus nihil aliud sit quam modus coliderδndi,seu subiectu formale totius subiecti adaequati. Differt tamen in ictio,& ratio formalis in hoc quod ratio formalis, pluribus, intentio uero unica uoce exprimitur.Huius rei exeplum nobis ars medica suppeditat, cuius subiectum adaequatum dicitur esse, corpus humanum, quatenus sanabile. Vbi corpus humanum est iliata materia strata, quae subjectum materiale dicitur; quatenus uero sanabile, est ratio formalis, seu subiectum formale, quae formalis ratio si unica uoce exprimitur, erit sanitas, quae est artis medicae uera intentio.

Restat modo ut finem quoq; consideremus,qui ab intentione nihil differt, nisi in hoc,quod intentio significat finem ipsum praemeditatum & in

arti scis mente conceptum, nondum tamen acquisitum. finis autem signia scat consequutionem eius,quod praemeditatum,& in artificis mente con 1is abceptum suerat. Exemplum habemus in Galeno, ubi dicit, intentionem se ea. artis medicae esse sanitatem, finem uero esse eius possessionem. His itaque sic inter se distinctis, Vnum adhuc restat, quod maximopere considerandum mihi uidetur, antequam quo ad huius libri subiectum meam sententiam proferam. Nempe quotuplex sit subiectum in una- , Δαυquaq; scientia, quoniam iuxta regulam Aristotelis, Omne quod multi- ριχ. HO. pliciter dicitur prius est distinguendum, mox uero id de quo agitur proposito acc6modandum, ne ratione multiplicis intellectus confundatur. Quod id uero ut recte fieri possit, statuendum est, in omnibus tam artibus, quam scienti js, praeter iam dicta illa duo subiecta, materiale scilicet

13쪽

8. Phy.

m. I.

tex. II.

io Praefatio.

& formale, esse tertium illud subiectum, quod totale siue adaequatum di citur: quod, ut iam ostensum est, ex illis duobus prioribus constituitur,&est illud quod continet omnia, quae considerantur in aliqua scientia uniuersali, & aequali proportione correspondet omnibus tam partibus quam particulis illius scientiae, cui dixit Aristoteles considerandas esse partes, principia,&passiones .Hinc aliqui annotarunt, merito subiectum tria nomina sortitum esse, nam genus,subiectum & compositum dicitur rSi enim ad species, hoc est, ad partes subiectivas reseratur genus appellatur;si uero ad principia copositum;& si ad passiones, subiectum dicitur. Quarto postea est subiectum, quod dicitur principale, & cst nobilior ac persectior pars subiecti totalis, siue adaequati. Appellaturque hoc subiectum ab Auerroe, prima intentio, primus sinis, & primum intentum. Quinto subiectum est partiale, quod est omne aliud a subiecto totali consideratum in aliqua scientia: & hoc pacto principia, partes, & passiones subiecti totalis, possunt esse subiectum partiale. Sed adhorum clari inem elucidationem adducatur exemplum ex PhiIosophia naturali, in qua scientia dicimus, corpus naturale, subiectum esse materiale; quatenus uero naturale, subiectum formale; quod uero aggregatum ex his,subiectum adaequatum;corpusq; caeleste, subiectum principale,& deniq; quodcunq; aliud in huiusmodi scientia consideratur, stiue illud sit corporis naturalis principium, siue pars,siue passio, subiectum partiale dicitur. Haec ergo sufficiant quo ad ea quae mihi declaranda fuerant,antequ mmeam sententiam de huius operis subiecto proferrem. a- Nunc ad propositum rediens paucissimis uerbis quid ego sentiam aperiam,& simul etiam aliorum errores ostendam. Dico igitur materiam stratam, seu subiectum materiale huius libri esse simplicem ipsam enunciationem, quae quoniam in alijs etiam libris ad logicam pertinentibus consideratur, addenda est ei ratio formalis, quae adeo eam limitet, ut subiectum huius libri adaequatum inde resultet. In hoc uero plurimum errauerunt expositores illi, de quibus supra; quandoquidem materiam stratam tam tum ponentes,rationem formalem omistiunt, quae ut Beatus Thomas i nuere uidetur, nihil aliud est, quam compositionem & diuisionem denotare, ut sic secundae operationi intellectus deseruiat. Nam duplex est intellectus operatio, scilicet in ciuisibilium intellectio per quam res in sua adiprehenditur essentia, atqi compositio & diuiso;& in hac postrema omnis ueritas & falsitas continetur , ut auctor est Philosophunquamuis j is etiam duabus tertia possit addi, ut inquit Beatus Thomas, nempe ratiocinatio,

per quam intellectus ipse de praemissis ad conclusionem discurrit. Sed de

hac alias.

Iam ergo patet sub qua ratione & sub quo modo considerandi, hic de enunciatione simplici agatur.Vnde quid ipsum sit subiectum adaequatum, sacile erit colligere. Est enim simplex enunciatio,vel ut deseruit iecundae intellectus

14쪽

Praefatio. li

intellecitus operationi, uel quatenus in illa uerum uel sil sum continetur, quod idem esse puto. Subiectum autem principale, si illud excogitare licet, erit pars ipsius enunciationis nobilior ac praestantior, idest ipla alfirmatio. Reliquae uetaro eius partes, principia, & passiones, de quibus, ut sigillatim in serius patebit, in hoc libro consideratur erunt subiecta partialia. Haec de subiecto huius operis,secundum nostram sententiam, dicta sufficerent,nisi ex dictis aliqua oriri posset dubitatio. Nam dubitaret aliquis, cum subiectum de omnibus in scientia consideratis uerificari debeat, non uidetur quod enunciatio recte dici possit subiectum, quia non uerificatur . de omnibus,sed uerius de interpretatione dici posse uidetur,cum nomini, uerbo ac huiusmodi alijs conueniat, de quibus in hoc libro, male ergo postum fuit quod enunciatio sit in hoc libro subiectum. Cuiusmodi dubitationi occurrens, respondeo, falsum esse subiectum de omnibus in scientia consideratis uerificari, aut praedicari debere, hoc enim tantum locum habet in partibus subiectivis, ut puta in proposito, in affirmatione, & negatione, non autem in principijs subiecti, cuiusmodi sunt nomen & uerbum, scuti cuilibet recte rem secum consideranti, planum uidebitur.

Sed iterum haesitaret aliquis, cum eiusdem sit scientiae considerareto tum S partes;& enunciatio, ut liquido constat sit pars syllogismi,de quo agitur in i ibris Priorum Analyticoruin, cur ergo ibi etiam non agitur de .' 4 nun ciatione, potius quam in hoc libro Congruam etiam huic dissicultati responsonem colligere licet ex supradictis: Quod quamuis in utroq; libro de enunciatione considerari possit, diuersa tamen id contingit ratione. Nam in hoc libro enunciatio consideratur, ut secundae intellectus operationi deseruit; in libris autem Prio rum Analyticorum consideratur,ut deseruit tertianiciun ibi de syllogismo agatur diicurrendo scilicet de praemissis ad conclusionem .Quare eiusdem scientiae est considerare totum & partes, quo ad proprietates, quae partitibus conueniunt,sicuti stant sub sorma totius non tamen quo ad rationes, quae conueniunt partibus secundum aliam considerationem. Sed ut ad secundum caput quod est de huius operis utilitate tandem perueniam hule disputationi iam finem faciam. Erat utilitas huius libri secundo loco consideranda, quae certe maxinia UTVLest, cum demonstrationi deseruiat. quare consideranti quanta sit ipsius de υβ monstrationis utilitas statim apparebit perutilem hunc esse de enuncia tione librum. Neque uero hoc qui considerauerit deprehendet ad demonstrativam tantum methodum, utpote ad tertiam intellectus operationem

utilem esse hunc librum; sed omnino etiam illum perspiciet itidem secundae intellectus operationi deseruire. Quod ex Boetij uerbis,qui eius con mentarios in secunda sua editione legerit, facile colliget, cuius haec sunt

uerba: auid uero utilitatis habeat, non ignorabit qui silet, qua in oratione ueritas eo

15쪽

in Praefatio.

sat O falsitas, in sola enim bac enuntiativa oratione consistunt. iam uero quae diuidant uerum fui umq: quaeue desinitae uel quae uarie,oe mutabiliter ueritatem falsitatemqipatiantur,

quae itincta dici possunt, cum separata ualeant praedicam quae separata duantur, cum iuncta non sint praedicata, qua sint negationes cum modo propositionum, quae earum consequentiae: aliaq: plura, in ipso opere considerator poterit diligenter agnoscere, quarum maximam e perietur utιlitatem,qui animum curae alicuius inuestigationis aduerterit. Haec ille. Quibus ego cuilibet quoad hoc caput pertinet abunde satisfactum iri existimans,de utilitate huius libri nihil amplius dicturus, ad alia transco. Ordo autem inccepti sermonis iam postulat, ut de ordine huius operis disseram . quod ut recte fiat, primo dicendum est quid sit ordo. Est autem ordo teste Aristotele, dispositio rerum secundum prius, & posterius. In qua definitione Limara notat, prius & posterius esse rationem ordinis. Porro quia in scientiis est etiam uia doctrinae, ut docet Auerroes, quae sit inter ordinem & uiam doctrinae disterentia, breuiter annotandum est. Dicimus ergo quod ex Averrois sententia, uia doctrinae est triplex genus demonstrationis, uidesicet demonstratio signi, demonstratio causae tantum, & demonstratio causae & esse: Ordo uero doctrinae, sicut ex supradiacta eius descriptione apparet, est illa dispositio , qua scibilia tractanda,in qualibet scientia disponuntur. Possiant fortasse ad hoc propositum acconimodari ea, quae de ordine doctrinae disierit Galenus, ubi statuit doctrinae ordinem esse triplicem,Compositiuum nimirum Resolutivum, ac Definitivum. Nam cum proposito fine, aut coinposito aliquo, illud in suas causas resoluitur, ordo dicitur resolutivus; & quanquain hic ordo plurimum ad rerum inuentionem conducit,si tamen in tractatione a posterioribus incipiamus ad priora procedentes, quaedam apparebit dispositio secum

dum prius & posterius, quae ut paulo ante dicebamus nihil aliud est,

quam ordo quidam doctrinae. Quando autem de re tractantes, e contrario procedimus, a simplicibus scilicet causis, & ab jis, quae gratia sunt Lnis ad compostum ipsum, finemq; compositiuus appellatur ordo. atq; iste ad artes tradendas maxime accommodatur. Proposita uero definitione

aliqua cum ca per suas partes distinguitur, definitivus fit ordo, qui & mbrum in modum memoriae prodest, &tractationi quoque plurimum dese uire potest. Non fuerit citam arbitror ab re hic distinguere quid ordo doctrinae, & Methodus inter se ditarant. Ordo igitur doctrinae dispositio est illa scibilium, quam dixi; Methodus autem sunt instrumenta, quibus in tradendis disciplinis utimur, quorum duo principalia sunt, uidelicet D finitio de Demonstratio, duo uero minus principalia, nimirum Resolutio& Diuisio. Ex quo etiam facile colligi potest, Methodum esse uniuersaliorem, quam Viam doctrinae, quandoquidem Methodus Demonstrati nciri, Definitionem, Resolutioncm, ac Diuisonem sub se complectitur; Via uem doctrinae, tantum actualiter Demonstrationem contineat. Quanquam haud falsum sit etiam, Viam ipsam doctrinae, uirtute seu potestate Methodo Omnes comprehcndere: Definitio enim sub ca continetur,cum

16쪽

&ipsa medium sit in Demonstratione, similiter etiam Resolutio cum Demonstrationi deseruiat,Diuisio quoque ipsa, quandoquidem Definitioni

auxiliatur.

His itaq; suppositis,& qua fieri potuit breuitate inter se distinctis ad id quod instituisermo dirigedus est ut qua serie collocandus sit iste libertandem explicetur. In quo primum statuere oportet,id quod insta manifestabitur, uidelicet hunc librum inter libros Aristotelis este connumerandum ; quo posito, facile admodum erit, locum eius inuenire, cum statini post librum Praedicamentorum, qui primus est, inter libros ad logicam

attinentes,sit collocandus. Cum enim in libro Praedicamentorum tractatum sit de simplicibus uocibus, hic uero de enunciatiua oratione agatur,

quae ex illis simplicibus uocibus immediate componitur cut supra dictum; a nerito ordine compositius liber iste secundum sibi uendicat locum. Adde quod ut in suis commentarijs ait Beatus Doctor cum in libro Praedicamentorum, de jis quae pertinent ad primam intellectus operationem actum sit, huntaure optimo subsequi debet liber iste de enunciatione, in quo agitur de iis quae pertinent ad secundam ipsius intellectus operationem. Nec audiendi sunt illi, qui de medio tollunt librum ipsum Praedic mentorum, asserentes eum uel esse spurium Aristotelis librum,ues, si gemmanus liber ipsius sit, non tamen inter libros logicae disciplinae esse ponendum. Spurium uero esse aiunt Aristotelis, Archytae autem Tarentini testitimum, qui Iamblicum sequuntur Porphyrii discipulum qui quidem hoc

in auit, ea ratione adductus, quod in eo multa leguntur, quae Aristotelis sententiae aduersentur. At hoc neque ipse assi asset Iamblicus neque Ilion eius opinionem uenissent, si animaduertissent, Aristotelem saepe non ex proposito de aliqua re di Terentem, nonnulla interponcre.quae potius aliorum, quam propriae sint sententiae.Nunquid autem liber iste ad logicam facultatem pertineat, hic non est locus disputandi, ne sermo ali quin satis prolixus ad taedium usque protrahatur. Quare hoc libro in silo ordine relicto, nunc ad diuisionem me conferam. . Diuisio quarto loco consideranda est, quae licet diuersimode expo-

toribus afferatur, siquidemGraeci hunc librum in quinque sectiones diuidunt, Arabes in quatuor dictbrentias distinguit Latini quandoq; in duas quandoque in sex libros secant) ego tamen non opus esse arbitror ut hoc loco de huius operis diuisione uerba faciam. Clim in meis methodis tot diuisiones, & subdiuisiones appareant, ut ibi quo ad hoc caput pertinet cuilibet facile satisfactum iri existimem. Quare diuisione omissa ad operis inscriptionem transeo. γ' ri Quintum locum habuit inscriptionis consideratio.quare de ea nunc dis LVSCyrputantes dicimus, quod inscriptus est hic liber περὶ imi vi, idest de In- PTIO terpretatione. Cum autem interpretatio , secundum Boetium uox sit significativa, per se ipsam aliquid significans; nome, & uerbum, pronomen Participium, atq, Orationes interpretationes quaedam erunt, cum singula' haec

17쪽

Praefatio.

haec aliquid significent per se ipsa; coniunctiones uero, atq; praepostiones,& alia id genus, cum non nisi aliis iuncta significent, interpretationibus

minime annumerantur. Nec mirum esse debet ut inquit Boetius quod Aristoteles hunc libru de interpretatione inscripserit qua uis potissimum de enunciatione tractet. facit enim perinde ac siquis de homine dii putans titulum operis de animali,ponPrex' n. -n Ammonius tamen uocabulum posse aliquando adeo stricte raro accipi existimans, ut idem, quod e nunciatio sgnificet: alsi mat inscriptio-RIS nem --; idem quodammodo esse, ac de enunciatione; ut legenti eius commentarios patebit. Verum uter ad ueritatem magis accedat, unicuiq; iudicare liberum esto. De nomine Autoris quid sentiendum,disserere nunc est opus. Extatuero ut de aliorum opinionibus prius dicam Andronici sententia Ammonio atq; Boetio rescrentibus negantis hunc librum est e legitimum Artitotelis: Proptera quod bic nonnulla leguntur,quae ab Aristotelis propria lententia discrepare uidentur.Nam in huius operis prooemio conceptus animi Auctor passiones appellans, de iis in libris de Anima te dicturum publicetur . Quod sane apud Aristoteleni nunquam inueniri putauit An-Sed hoc quantum a ueritate abst, quanta ue iniuria Philosophum aE-ciat Andronicus, manisestum erit cuilibe tertium maxime librum Ariuo telis de Anima legenti. Vbi de imaginatione uerba faciens quod & prae . dicti expostores aduersus Andronicum asserunt eaera

passivum, quin etiam ipsum intelligere quodammodo pati, S Tuc

nem quandam passionem persectivam esse dicit. Adducuntur etiam aliquam plures rationes ab illis, & maxime a Boetio . quibus Androni ,& iorum eius opinionem defendentium argumentatur,ad quorum expositorum commentarios breuitati studens,lectoIem cetis plura coenoscere uolentem remitto. . Caeterum & Ammonius ipse circa ultimam huius libri lectionem,''qquaeritur Vtrum asrmatio magis affrmationi quam negationi Oppo tur dubitare uidetur,stne Aristotelis propria & legitima an po M

oia expoliaribus edo fuerit. quia nitas m φαindetur; Aut quod quaestio ista ab hub Philosopho d-W Ii

tium ingenia; dedita opera fuerit relicta, ita mutila in t h Eadhuc sub iudice pendens, ut alibi determinanda foret. Atque hoc pomum probabiliter assirmat ex consuetudine Philosophi , qui cum , tum in Praedicamentis,capite hoc idem praestitit . Ibi enim qnem mouet nunquid relativa simul snt natura, ut scibile & lcien iparzen salsam arguendo , probat scibile scientia prius csse. qu Hquaestionem persecte determinandam ad secundum Physicorum zΠu , ubi tandem eius,quod in Praedicamentis probabiliter argumentatu aucrit, oppositum demonstrati dou by

18쪽

Illud uero quo magis credat, adducitur autoritate Philosophi contra hanc partem sentientis in multis locis,& Ob hanc causam Porphyrium par F. . et

longe nos a ueritate recedere, si assirmemus hanc ultimam partem non rminus quam uniuersum hunc librum esse Aristotelis, & istam quaestionem ' fume ab eo perfecte absolutam & conclusam: sed diuturnitate temporisOmnium rerum edacis, postea scripturam eius fuisse mutilatam & cor

ruptam.

Constat enim Iibros Aristotelis, clan diu latuissent sepulti, postea a tineis corrosos ab AppelliconeTeio male suisse emedatos. Quod ex Strabone probari potest,de Aristotelis bibliotheca se scribente: Aristoteles Obiblio L 3 thecam ct Scholam reliquit Theophraso, ct primus omnium quoi stimus, libros eo rega-

nil, Aegypti reges bibliotheca ordinem docuit; Theophrastus uero eum tradidit Heleo , Heleus eam Scenim detulit, ac posteris dedit, bominibus sanὰ imperitis, qui libros inclusor, ac negligenter positos tenebant. Cumq; Attalicorum regum,sub quibus erant, Liviumst tirent conquirendorum librorum, ad instruendam eam bibliotiacam, quae Pergami erat, eos D fossa quadamsub terram occuluerunt, quos O tineis, humiditate labefactatos,tandem, qui ex eo genree reantia pelticoni Teio tradiderunt, magno emptos auento. Appellicon autem, ut qui magis librorum esset Iladiosus,quam apientiae, volens corrosiones emendare , eos trans bendos dedit iplura non rect unlata. quapropter I bros edidit erroribus Irim. Haec Strabo. Credendum est igitur non omnia ab Appellicone reddi- ta fuisse, sed tantum ea, quae minimam correctionem desiderare uideban

: Sed quoniam hoc sorte minus satisfacit quam opus sit alia defendendi ratio inuenienda, eaq; huiusmodi esse potest, hanc quaestionem aliter inscientia reali.& aliter in scientia rationali esse determinandam. Clim enim enunciatio dupliciter considerari possit, uidelicet materialiter ut sic dixerim & formaliter,idest,uel ut enunciatio uel ut res enunciata merito hinc duae oriuntur Oppositiones,quaru una refertur ad enunciatione utinen unciatio,iatera uero ad enunciationem,ut rem enunciatam respicit. lianc igitur magis ad Physicta,ut pote ad scientiam realem quae de rebus cosiderat illam uero potius ad logicum,taquam ad scientiam rationalem.quae enunclationem,ut est enunciatio,respicit,omni uel mediocriter cum in Physicatum etiam in Logica uersalis,manifestum esse put Quare cu assirmationi magis opponatur negatio, oppositione formas, assirmationi aute assii Milo magis,oppositione materiali;ut in exopto pater, na serinaliter opponu-tur homo est albus, homo non est albus: materialiter uero homo est albus

homo est niger. Iam omnibus persuasum esse arbitror, Philosophum hocm loco tanquam in negotio logico & rationali, assimationi magis nes tioni, In Physicis uero & Metaphysicis, ut in negotio reali, assirmationi iurmationem magis opponi, iure optimo docuisse. Quod si mihi obiiciat Aristotelem in prooemiod opicorum ut Animonius inqui virmati

19쪽

16 Praefatio.

ni magis opposuisse affirmationem, quam nepationem, cum tamen sit in . negotio Logico: possum ad hoc dubium dupliciter respondere: Vel quod ibi Aristoteles non loquitur comparatiue,Vel quod hoc ab eo tantum obiter ,& exempli gratia, dictum sit; ut ipsius uerba recte consideranti perspicuum erit.Non facessat igitur negotium huiusmodi dubitatio neq; dicere ob hoc uereamu Aristotelis totum hunc librum esse.

Ad septimum igitur couersus, ad quam partem philosophiae OVAM liber hic reserendus sit ostendam. Ad eam igitur philosophiae partem eum

Ra reduci debere arbitror, quae organica, seu instrumentaria uel rationalis di T EM citur si placeat hanc inter philosophiae partes reponere organica quidem PHIL & instrumentaria eo quod doceat organa, uel instrumenta, quae scientiis si . , realibus adminiculantur: rationalis uero, quia de ente rationis,utpote ab

Drs intellectu fabricato pertractat. Cum enim in hoc libro de propositionibus agatur, ex quibus Syllogismus constituitur, Syllogismus autem demonstrationis sit species. de qua logicae facultatis munus est pertractare, iure optimo liber hic ad logicam facultatem pertinere putandum est. Quod autem de demonstratione agere ad logicam disciplinam spectet manifestum est, quia Logica habitus est intellectus docens modos arguendi, per quos veruin a falso in scientiis, & bonum a malo in rebus distinguere uolemus. i. Einu. Dico autem habitus intellectus, quia sunt etiam habitus sensus ut Tempec Mu- rantia & Fortitudo, ad quos Logica non reducitur. Sed tunc oritur dubia, latio, quia caen ab Aristotele proditum si, habitum non uersari circa con-

ο ζ. trana, non uidebitur, si logica sit habitus, quod circa uerum & falsum

bonumve& malum, uersari possit. . Huic dubitationi sic respondendu puto, habitu intellectus esse duplice,

Speculatiuum & Actiuum, Actiuum quidem non esse contrariorum, prae sertim si sumatur secundum suas operationes, quas non producit contrarias ullo pacto;Speculatiuum uero esse posse: Quare cum logica ad speculatiuum referri debeat habitum, non mirum si circa contraria uersetur.

6. E M. Iterum poterit aliquis dubitare; Quia secundum Philosophum, habuc - 3- tus intellectus sunt quinque, Intellectus, Sapientia, Scientia, Prudentia,& Ars.Si ergo logica habitus,sub quo nam istorum habituum contineri dicetur ξ Respondetur ad nullum praedictorum logicam d isciplinam reduduci debere. Illi enim sunt habitus reales, Logica uero est habitus rationalis, qui realibus habitibus ita adminiculatur,ut hoc ipso duce, uerum a salso in illis distinguatur.Habes igitur Lector optime ad quam partem philosophiae liber hic reserendus sit. GENUS Reliquum est ut de genere doctrinae quod ultimum inter locu D O - obtinuit, disseram. In quo ut paucissimis uerbis me expediam, sic stat IT 8b Aristotelem in hoc libro sere omnibus methodis uti, praecipue tamen d ς N in f nitiva & diuisua ut in singulis partibus huius operis facile cerni Etsi ipse Philosophus in aliis suis operibus breuitati studens, Obicurus esse uidetur, tamen in hoc opere,potissimum hoc ei contigisse, graeci ty

20쪽

sus interpretes testantur. At dubitare contingit, cur nam Aristoteles non solum hoc opus,sed etiam reliqua omnia τὰ ἀκροωατμά tam breui,atq; adcoperplexa oratione tradiderit, ut illud Horatianum in iis praecipuo uerificatum sit: Breuis esse laboro,ob russio Cum tamen ipse in omnibus libris,'i, in quibus traduntur ea quae minoris sunt momenti ,adeo planus, adeo copiosus, adeo uero apertus sit, ut ea omnia, nullis etiam lectis commentariis a quouis lectore facile intelligi possintὸ Ad hanc dubitationem diuersi diuersimode respondent. Picus enim Mirandulanus causam huius obscuritatis timori ascribit: quasi Aristoteles ueritus sit, ne in rebus a duisμ in Philosophiae remotissimis anfractibus absconditis, ipse se cu-- iuslibet lectoris captui accommodaret, & nonnullis ex posteris suorum scriptorum reprehendendorum ansam praebens in aliquo errore conuinceretur. Atq, ob hanc causam affirmat, Themistium cum sepiae assimilat se, quae ut piscatoris insidiatrices manus effugiat, atramenti effusione se

tutatur.

Franciscus autem Vicomercatus ait, hoc ei evenisse, quoniam ipse studuit imitari antiquos, tum quo ad res tractandas, tum quo ad rationem scribendi. Sicut enim in multis dogmatibus Hippocratem sequutus est, ut in qualitatum elementorumq; numero Galeno teste sic ctiam mira breuitate,& obscuritate sermonis credendus est uoluisse in legentium animis, ad illius imitationem , diligentioris indagationis aculeos re

linquerC .

Graeci uero interpretes, ut Ammonius,& Simplicius in praefatione Praedicamentorum aiunt, Aristotelem in praedictis libris ob has potissimum causas adeo fuisse obscurum, ut & auditores attentos, acutioresque redderetμ ignavos ab his studiis deterreret. Antiqui enim minimc conuenire arbitrabantur ut arcana Philosophiae contrariis, & plebeiis hominibus communicarentur, sicut Simplicius asserit. Quamobrem illam fabulis regebant, similitudinibusque, & metaphoris; quibus tamen relictis Aristoteles in ea tradenda conciso admodum genere dicendi usus est, ut non facile ab hominibus intelligi possit. Atque hoc illi fuisse propositum patet ex ipsius epistola ad Alexandrum Regem, cuius haec sunt uerba: ote

les Alexandro salutem. Scripsisti mibi de auscultariis libris, quos putas in arcanis reconditos esse oportere. Scias igitur uelim, ipsos editos, atque non editos esse, nam his tantum inte ligilites erunt,qui me audierunt. Vale. Reddit ergo hic Aristoteles rationem suae

obscuritatis, ut Regis indignationem, si qua ex librorum illorum editione orta erat, mitigaret.

Cumq; unusquisq; suorum uerborum optimus interpres esse dicatur, sertassis non immerito Lector ex hac Aristotelis resposione,liberabit cum a timoris suspitione quam Picus ei adscripsit. De aliorum tamen responsionibus, liberum esto cuilibet pro suo arbitratu sentire quid uelit. Hoc unum tamen lectores hic admonitos esse ue- . si nequaquam audiendos esse eos,qui Aristotelem ob vim talem dicen

SEARCH

MENU NAVIGATION