Orationes, et carmina Io. Aloysii Cerchiarii Vicentini, cler. reg. congr. Somaschae theologi

발행: 1656년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

OCULIS ADDISCENDUM. 73

mmi laborem, qui in terendis auistorum codicibus impenditur,ita opportunius illos sum arbitratus, incumbere 1li1diis, qui via. nam docentis vocem libenter excipiunt , emanantemctue ab Ore prsceptoris dotirianam, bibulis auribus, auidissime absis bentiPro hac igitur parte,in hoc sapientum theatro pugnabo, Auditores eruditissimi, non tam ut discipulos meos ab inanium lectione librorum absterream, quam ut illorum aures mee diligentiae apposito argumento conciliem, ne surdis omnino can re videar. ' 'Doleo igitur cu Seneca studiosam quo rundam luxuriam,qui cedrinis loculam e tis misera scriptorum volumina damnant, forentemque pluribus libivrom millibus bibliothecam instruunt, titulis gaudentCS,& umbilicis , cum tamen nullum illorum, prima excepta pagella, perlegerint, sed tius inter eruditas ingeniorum delicias Oscitarint. Tantam enim librorum supellectilem non in stuclium comparant, sed inspectaculum, non in cultum animi, sed parietum ei tenent in vinculis libertatis anuini vindices , qui si sors in erumperent, suasque partes agere possent, ineptum d minum ad iudicium , nictissimi carceris euocarent . Quam stulta de librorum mul-ritudine gloria, quos ignores ξ Calvisium Sabinum imitaris , qui seruorum suorum scientiam Metabat, dum intumescis,quod parietes habeas eruditos, vel pueris quam similis esse deprehenderis, quibus per D

ctem integram lampades ardet, sed parum

92쪽

T . AVRIq. MAGIS, QUAM

aduigilant. Si voluminum opulentia do- , vi um redderet eum,qui comparasset, bene esset diuitibus,qui parem facultatibus scietiam acquirere postent, dum libris coemptis , sapientiam quoque mercarentur.Imbcum ipsis bibliopolis,omni librorum genere affluentibus, doctrina, & eruditione certare quis posset 3 Non personuisset eruditis distortationibus Platonis Academia, nemo Lyceum Aristotelis frequentasset, solus absque discipulorum trurbata Socrates lancessisset, ubi bibliopolae librorum simul' euasissent, atque sapientiae nundinatores. Non ita est,Adolescentes optimi;librorum Miltitudo sὰpe sepius ossicit,ad discendu, ut ad vincendum multitudo bellatorum ;scriptis innumeris non enutririu' ingentu, 1 ed necatur mole rerum, atque obruitur ;medijsque in undis,more Tantaleo,siti et rumque torquetur animus, hauriens niti, omn1bus inhians. Apollinis simulachriam quatuor olim auribus Lacedaemonij don runt,ut sapientiam ostenderen cuius imaginem Apollo referebat, multarum audiatione rerum enutriri.Quin ipsi physiognOniones, qui indolem animi ex notis corporis, cum quadam Veritate coniectant, ex auribus pressis,& simiarum ad instar aesti rentibus,stuporis, & imperitiae signum el1ciunt ; quae si paulisper promineant, M e tent, mentem ad omnia compositam a guunt, & in studijs mirifice profuturam. Memoria repetite, Veteres omnes liter

rum mystas, antistitesque Gientiar, igno tas peragrasse terras, ac dictata ab orbe litora

93쪽

OCNUS ADDISCENDUM. 7s

tora perquirendis praeceptoribus appulisse reperietis. Pythagoras, ut magicis excelleret artibus, emenso stipitis oceano, ad Persas usque penetrauit; Pilato, suscepi orbis peregrinatione, ad scientiarum adeptionem annos viginti contulit ; Cicero Athenas, Pontum, Asiam, repetitis itineribus perlustrauit , Apollonius Thyanaeus, monstrum illud humanae virtutis,quae non traiecit maria, quae non regna peruasit tinuisit Graeciam, pertransijt Arabiam, c currit AEthyopiam, processit in Indiam , coniecit se usque ad extrema mundi comsinia , dc quorsum ista Z nisi, ut quam liabrorum cineribus frigidam , ac pene d mortilam repererat, in hominum linguis vivam , spirantemque virtutem, velut e solio differentem audiretὶ Sed esto primas disciplinas, insita omnibus imitandi facultate adolescentes acquirant, an pol runt selectae florem eloquentiae, inuolutas Iogicae syrtes, obscura physicae arcana, subtiles metaphysticae theses, innumeros theologiae nodos delibare, euadere, indagare, dirimere, extricare ξ Quid capere aliarum artium dissicultates imperuias, quae num

ro mentem obruunt, labore deterrent Ve

fatilem etiam aciem ingenij ; quid linguarum addiscere varietatem, tot characteriabus distinctam, tot praeceptis implicatam, , tam difficili pronuntiandi ratione per istam Z Virtutἰs domicilium super inaccesse

rupis apicem Veteres collocarunt, ad quem summo vix labore possemus adrepere ,

nos lacili ascensui sublimen verticem prae,

94쪽

6 AVRIBUS MAGIS, QUAM

eruolare credemus Θ Q t Bellerophon- 'es, dum ingenij pegaso rerum altissim una peritiam nituntur attingere, ipsis e idunt ausis, quae nimia periclitatione temtauerant ξ Quot Icari rerum felicitate gestarum elati,proprii sudoris aquis obruuntur, quibus ad c um euolare putabanti

Gloriari quidem bono suo possimi rarissimi hominum, propitio ctai ubere largius enutriti; iactare possunt sibi genus ab Ioue

summo, numerare parentes aquilas, & a cipites proauos, quod minime connive tibus oculis sapientiae Hlgorem stistineant; sed in mundi theatro non proiiciunmr hqc munera promiscue cUicUmqtie; Vnum n tura phoenicem ad solis noluit radios cali lare . Impositum olim lapidum aceruo Mercurium haerentibus in triuio itinera iri ommonstrantem sipd legistis,Auditores, suta duetore opus est,atque doctore,viam virtutis inlitam terentibus, ni fatebris implicari cupiunt, vel a recto tramite toto

caelo deflectere. Quid cum Theseum effingunt Minotaurum in Cretςo labyrintho subegisse, sique Daedali astu, Ariadnaeque

auxilio de flexuosis viarum errorib. EXPC- disse,nonne per inextricabiles scientiarum anfractus, alieno nos indigere consilio es clarant λ Iupiter ipse, ut Plato loquitur, in Orbe condendo quendam videtur habui se consiliarium,quasi supremum illud religiosae vetustatis nume concinne adeo mi dum copingere nesicivisset, inoculare ca him si finibus coruscantibus,tellurem Pingere amqnisssima Viriditate , conuestirC a bor

95쪽

bores luxuriantibus frondib. ditare marta unionibus,ac lapillis, terrae imum, igni s mum, aeri, & aquae intermedium locum

ascribere, nisi socium in mirabili opificio

admississet, rerumque gerendarum consultorem. Sed enim hoc lacris sorsam a pagianis mutuauit, ubi rerum molitor omnium Deus, in primi formatione parentis, diuinas ita perinas allocurus esse describitur. Faciamus hominem ad imaginem, δc similitiidinem nostram.Proh quam accommode theologorum huc dogmata veniuntὶ SL nite, Auditores, me ne animum tollere alutius ad shblimia. Sanctissimae Triadis opera ad extra, ut scholarum Vocem usurpem,

indiuisa esse,abyssus sapietiς,Thomas edo cuit , itaut nullam Pater rem valeat Vnqua in luceni euocare,quin ad eandem e nihilo prouehendam, dc Filius, Sc Sacer Seir svnanimi suffragio conspirentia Faciamus hominem. Alloquitur aeterni Senatus hP-tissimas per nas , quid de homine diuina ad imaginem compaginando, voto sentiat suo , alloquitur sapietissimos aequalis,& imtCrminata aetate seniores , an conditi orbis incolam, uniuersis terrae belluis imperaturum,procreare coducat:nimirum,Vt innotesceret nobis, dedecere hominem, in reb.

arduis aggrediendis, propria dulci libidine ingenii, cum Deus ipse, a conirte diuinia

i tatis consenti, voluntatis arbitrium exquisierit. Habet, habet vilia vox latentem quandam energiam, qua sese animis insirmet etiam inuitis, cumque per aures ad

F mentem sensuum delata vehiculis perme

96쪽

8 AVRIBUS MAGIS, QUAM

rii, imprimat ibi firmiter disciplinas. Cui sibi oculos ad philosbphiam accessiirus e

sedisset Democritus, nisii ut, clausis oculis, totam per aures in animum lucem trans funderet, ac tunc lynceus fieret occulte

veritatis inspector, cum sedulus esset alienae vocis auditor λ Cur caecos in omni fere disciplinarum genere versatissimos reperi mus, nisi quia transmisse per oculos rerum species ingenium ad plura rapiunt, imo tenebras illi quodammodo offundunt, oc lis lucis beneficio nouas imagines suggerentibus ξ In choro poetarum primam Οccupat sedem Homerus,cetectis belli Troiani scriptor, descriptor occulatus: Inter orat res cminet Appius Claudus, qui mentis oculis pacem cum Pyrrho inhonestam fore praeuidens, in curiam delatus felici illainseuentu dictitasit. In iurisiprudentia antesignanus fuit om-1m C. Drusius, quem ca cum in causis ducem, pedibus in eius se tentiam euiicio, sequebantur;Apud theologos, quibus euehitur praeconijs caecus ille

Didymus, diuinaru peritia literarum illustris ὶ Bellica laude quantum floruit Ioa nes Rex ille Boliemus, qui pro Gallis ad uersus Anglos ancipiti marte decertans , cum litas inclinare acies intellexisset, in iacam dirigi partem , ubi Rex hostium cum robore exercitus dimicabat,enixe conten clit, tum eouo stimulis adacto, eo se praecipitem dedit,quo spectare alii, caeciimque oculis prosequi vix audebant. Hoc enim

vere fuit caeco marte contendere,cum bellator praeseruidua cl/usis oculis , Andaba

97쪽

l OCULIS ADDISCENDUM. 79

j rarum morae pugnaret. Fore nae caecae de uela uit oculos, ut cerneret, a caeco se ducet med ljS ita certaminibus quςritari. At illum

hic mihi video scopulum obijci ; ad ma-

. thematicas artes addiscendas oculis magis,l quim auri inis discipulum indigere, cum nequeat rcrum figuras,& corporum perci- pere dimensiones, nisi ipsis oculis linea rum ductus, & longitudo sub ljciatur. Verum, Ut ego arbitror, plurimum esse oculisi tribuendum, ita viros cς citate laborantes inuenio, mathematicarum peritia clarissimos Diodorum Stoicum loquor, Ciceronis didascatum,qui geometricis descriptionibus operam collocans, alienis manibus

lineas protrahi pr cipiens, suo de illis ingenio disterebat; Loquor Aloysium Groti tum, lumen illud Atrianae ciuitatis, oui luctilentissimos de sphaeris c estibus libros posteritati dereliquit, supernorumque o ' hium naturam, licet orbus inspexit. Aures igitur a vobis postulo,Adolescentes optin L& ut olim a discipulo Isocrates mentem,&calamum exigebat ta attentionem, & studium vobis summopere profutura deposiaco. Claudam egregio Hesiodi vatis effato , Optimum esse,qui per se omnia nouit,quod solius est diuini intellectus, proximum huic, qui viros sapientes audit, qui neul trum praestat, penitus esse inutilem. Dicebam a

98쪽

In eos , qui sua studia praecipi.

tant.

ORATIO.

Habita Muriam in Seminario Patria chali pro stilliorum instauration. .

Anno M. DC. XX XIV. Anta est humani ingeni j in

disiciplinaru adeptione p uersitas, ut auidissima sciem di cupiditatem, quam cordibus omnium natura parens insevit, oppo nis nolint homines studi, exaturare,sed festinatas obruere . Iocularia sunt Ista praecocium Adolesicentum deliramenta,qui,ut inSenst cele-matem ostententi vanae gloriosae pellecti delicijs nonaum delibatis rei grammaticaae primordiis ad altiores artes manibus illatis irrumpunt setis se adeptos celebritatis ex μstimanter, cum scientias omnes primo tr scursu velut e limine consalutarint, nullam penitus introspexerint. Verlim, ut semer . nullum,quamu is bonus ager ac fertilis magno reddit cum foenore, nisi illud gremio mollito, atque altius subacto spartum a ceperit, ita summis excolenda laboribus est versatilis etiam ingenij praestantia ne perfunctoria doctrina leuiter imbuti si diorum herbas amputare creamur, ant quam integetem maturescant. Qui enimi ad

99쪽

STUDIA PRAECIPITANT 81

ad altioris doctrinae fastigitim cupit aucem dere auctorum volumina non cl1rsim. legere debet, sed pedetentim ince lare, notae, inconsulto praeteruolare, sed attentissime ininere , non sbrbere Mamavi, sed su ere , mandere consideratione non octilis deuorare, non populari trutina, sed accuratissi- mo iudicio, tamquam aurificis statera per pendere Et quoniam praetermissa iam

studia hodierna debemus luce Qlemni lustratione repetere, adolescentibus nostris , ne in annua nauigatione naufragium laciant iussius sum ipse tot eruditis ductoriabus nauta imperitior Intento veluti digito ostendere scopulos solerti velificatione s giendo&Neque vero pro signo monstrante polum, pro astro duce nauigationis indigitabo maiorem , aut minorem Vrsam, quia hus Nautae veteres utebantur, ac nostri ,

sed Ursam lambentem scelus suos, quam Virgilius imitatione laudabili sequebatur, ut non contenti scriptionibus , quas nostrunt ebulliuit imgenium ad exprimendala nobis quadrati nominis imaginem adspiremus. Indigitabo Delphinum anchorae implicitum a Tito C sare, Vt nimiam velocitatem morosia tarditate temperandam sciamus.Indigitabo celaberrimum Augusti numisma, in quo nobili ori fortasse inue is, quam Titus, illud idem praeceptum expressi, cum fulmen ,-terinisum iussit insiculpῖ lache monens non debere stylum

multa scribendi cupiditate per codicillogfulminis instar rapi, & incredibili, celeria D 4 tatae

100쪽

81 IN EOS, QVIS VA

tate decurrere, ut bene longam uno di orationem euom S , aut sexcentOS versus

stans pede in uno profundas, sed deber velocitarem fulminis termini stabilitat rerineri, ut stylus in scribendo tardum fulmen , & celer terminus Videatur ut et quentiae studiositis in lucubrando laudabiliter lente festinet. Cur modo prisciam Italum scientiarum virorem nostra hac tempestate pene exaruisse dolemus, cur deformi quasi senio confectae, prostrataeque iacent disciplinae, cur Cam maiestatem , quam praefert in hominibus excellens, e

quisitaque doctrina iam pene apud omnes despectam deploramus, nisi quia desult rij scientiarum indagatores, imperitiquo ardetiones contemptibilem obstriiserunt Vana siiquidem, ac plane ridenda nonnul-Ios inuasit opinio, non esse pertinaci si illo ad Cleanthis lucernam miseris chartis impalleucendum L sed sumcere multiplicis eruditῖonis libros prima lecta pagella I uiter percurrisse, cum in ciuili consuet dine nunquam , vel saltem rarh Philosophoriam , aut doctorum hominum placita seueriori lance librentur , sed per mutua colloquia, velut praetereundo recolantur. Sane illud in rebus a natura productis fieri cernimus, ut quatieuioribus orsa princi piis effudit, paul per ad amaenissimum florem elegantiae perducat;arbores enim Priamum inoculantur , mox pubescunt, folia enata pube Qrmantur, formata panduntur, hinc flosculos ridere,gemmaS tu gescere , fructus tumescere videas, Vt --

SEARCH

MENU NAVIGATION