Novus orbis. id est, Navigationes primæ in Americam : quibus adjunximus Gasparis Varrerii discursum super Ophyra regione. Elenchum autorem versa pagina lector inveniet

발행: 1616년

분량: 592페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

D INDr CONVERTENDIS.quamlibet videantu feroces, qtiamlibet sintextorres, nostra tamen humanitate, nostra lenitate redibunt ad cor,amicitiae foedera inibunt nobiscum, stabunt a nobis, qui hactenus contra nos digladiati sunt, Zc erit verum

quod pharisaeis in Evagelio obaicit Christus,

Auferetur a vobis regnum, dabitur genti facienti fructum eius. Vt enim olim a Iudaeis regnum, Macerdotium, quod Christum repudiaverunt, ablatum est: ita metuendum multis Christianis, maxime Germanis nostris, ne, ubi defectionem a fide admiserimus, simul cum fideri Christu&imperium mittamus, eoque regnum transferatur, ubi hactenus Christus fuit incognitus, jam auto cognosci incipit jam coli, jam venerari&glorificari Germani templa subvertunt, ecclesiastica sacramenta plerique conculcant, alii negligunt, alij incestis manibus contrectant. Indi contra simulachra quidem deo-riimque portenta demoliuntur, templa deoque sacra loca extruunt, sacramenta ecclesiastica summa religione venerat; one exosseculantur. Sic olim postquam periit Hierusalem suoque malo perdidit Christum, rediit

ad Christum Graecia, totaque Latina ecclesia. Faxit deus Opi ut sim vates mendae metuo tamen plusquam credi potest ne idipsum malum, si non opportune prospiciamus, nos maneat, qui multo quidem tempore agnovimus Christum, et imus sub ecclesipobedientia hoc vero seculo, abjicimus omnia, nec fructus Evangelio dignos ferimus. Dabitur enim genti facienti fructum ejus. Valete

592쪽

s o EPITO MEValete in Christo Iesu praestantissimi Patres,&diligenter prospicite rebus omnibus, potissimum vero curate, ut id praestemus omnes quod tam praeclaris titulis actamus. Id est, praestemus atque declaremus nos esse fratres de vera, non fucata observantia. ad quo possimus commodius, noctu atque interdiu precandus est Deus, ut qui vocavit nos, seu Indiam seu Graeciam, seu Germaniam

aliaq; regna ispanicae Gallicaeq;

nationis incolimus, ipse perficiat, confirmet corro boretque.

SEARCH

MENU NAVIGATION