J. Andreae Serrai orat. S. Hieronymi charit. presbyteri De vita et scriptis Jani Vincentii Gravinae commentarius ad illustrissimum virum d. Emmanuele de Roda et Arrieta ..

발행: 1758년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

86 DE VITA

eogitandique ratio propria inest omnibus . Quare ,

quum ita dicere consuessent, ut tota mente unum Ciceronem atque omni animo intuerentur; intereaque ipsorum repugnante natura ad id dicendi genus minus essent accommodati, facta est illorum oratio servilis, Vulca, ac tumultaria. Gravina non solum e Cicerone , sed e singulis melioribus auctoribus succum quodammodo exprimens , inque suum ingenium mentemque confundens , orationem sibi e finxit naturalem, ac proprium dicendi genus; accuratam nimirum Latine loquendi, & sine molestia ac suco diligentem elegantiam . Quam praestantiorem sane reddidit cognitione & consuetudine Graecarum litterarnm: ex quibus duabus linguis efflorescens &redundans oratio, quantum prae se serat dignitatis &venustatis, probe norunt, qui hujusmodi studiorum suavitatis expertes non sunt. Illud praeterea suo quodammodo jure sibi vindicat Gravina, quod cum politae cultaeque orationis majestate copulavit doctrinarum, & pulcherrimarum rerum scientiam . In quo sine a pluribus vehementer erratum comperimus. Nam qui ita concinnitatem verborum , orationisque

flosculos consectantur, ut aliarum disciplinarum it dium aut negligant, aut contemptui habeant, salso omnes horas in Ciceronis lectione & imitatione collocare se praedicant. A nemine quippe melius, quam

ab ipso Cicerone refellitur ipsorum consilium , qui nihil esse tam absurdim ac furiosum assirmat, quam

veris

102쪽

I. VINC. GRAUINAE. 87

verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitum inanem, nulla subjecta sententia nec scientia. Non enim ex verbis tantum oratio debet constare , sed ex rebus , quae non nisi a sublimiorum , doctrinarum studio peti possunt. Contra vero longe plures esse videmus, qui quum sese penitus rerum indagationi, atque cognitioni disciplinarum tradidissent; adeo nihil quidquam de orationis cultu laborant ; ut indecorum potius esse assirment, rerum gravitatem a verborum delectu petere alumenta: actum se perspicue & accommodate dicere putant, si inquinata & barbara dictione utantur. Quorum opinionem atque institutum , ut nihil aliud commemorem , satis apposite refellunt tot praestantissimorum Scriptorum vel sacrorum exempla , qui rebus bonis & sublimioribus laudi sibi duxerunt addere verborum sermonisque majestatem. Verum ut inde, unde discesseram , revertar, Gravina negat pernegat que ea studia esse distrahenda, sed eloquentiae studium non modo ad doctrinarum omnium scientiam, sed ad humanam quoque rationem, ut munus suum reste tueatur , necessariam plane ducit: suisque inscriptis ita utriusque gloria excelluit, ut, utra po tius praestiterit, dubium sane reliquerit. XLI. Philosophiam Gravina singulari propemodum studio amplexus est ab adolescentia, atque in omni subinde aetate tamquam totius humanae sapientiae parentem eam excoluit. In qua ficultate Diuitiaco by Cooste

103쪽

tate exemplo veterum ss. Patrum, instar omnium seia quutus est Platonem , eumque veluti quoddam do-etrinarum omnium latifundium merito habuit. In

cujus philosophi lectione suadenda, non dici potest

quantum operae & laboris exhauserit. Illum non modo in omnibus disciplinis praestantioribus optimum ducem & magistrum ubique praedicat; verum etiam ejus placita & sententias cum Christiana Religione, prae ceteris omnibus philosophis, mire appositeque consentire contendit. Quocirca solidis N ineluctabilibus argumentis & Deorum multitudinem illum sustulisse narrat, & unum Deum statuisse, qui cura providentiaque sua summa simul & infima, maxima pariter & minima complectatur; quique non donis& muneribus ex vitiorum proventu proficiscentibus, neque scelerum fructibus; verum cultu virtutis, &innocentia teneatur, ac sola morum emendatione

placetur . Praeterea adeo seliciter ad persectam veramque justitiam eum collineasse ; ut persectissima illa summae justitiae forma, post homines natos, non

nisi in sola Jesu Christi persona videatur insculpta:

quare non prorsus eos errasse credidit Gravina , qui Platonem admirabilem illam sapientiae vim, notitiamque rerum divinarum ab Hebraeis accepisse serunt. Verum inquit in Orat. pro Inst. Stud. Platonis eum Religione voLDa consensum non e I noArum ex Leare ; cum id agunde, ac longe dignius prae Hetur a veterisui Patribus, ab illius doctrina venientibus:

104쪽

quam doctrinae Gristianae prae ceteris interseruit Augussinus, adeo ut Platonem non tantum pro magistro philosophorum , sed etiam pro discipulo mideatur habuisse prophetarum. Proinde in omnibus Gravinae scriptis ejus philosophi disseminatas do trinas ubique

conspicere est, illiusque praeceptis, contra quam Vulgus nostrorum philosophorum sacere solet, non ad ostentationem, vanasque & sutiles exercendas controversias, sed ad beate vivendum, atque ad alias res utiles retulit, ut Platonis discipulum possis agnostere. E novis recentioribusque Philosophis delectatus maxime est Bernardino Telesio, Renato Cartesio , &Petro Gassendo. Hos enim exemplo veterum celebriorum philosophorum, Naturae, rerumque solidis principiis inhaerentes, humanam sapientiam in lucem protulisse arbitratus est. Scholasticam autem vulgarem philosophiam, Arabumque, & barbarorum sapientiam , veluti diis illam iratis natam, aversatus est. XLII. In Jurisprudentia , praeter antiquos jurisconsultos, quos maximi semper fecit, nimium quantum Jacobo Cujacio tribuit. Se alibi vix Clacio praeceptore dignum reputat: alibi illum, quamvis

Alciatus ad ortum eamdem revocaverit, redivivae Jurisprudentiae patrem appellat et docere unum O

mnia, & semper sua: nihil ignorare per illum, neque sine illo discere quidquam licere: sique antea

natus esset , omnium interpretum vice futurum

suisae. Quibus sane nominibus haud scio, an glorio-M sius

105쪽

9o DE VI a A

sius quidquam, aut elatius addi posset . Quo enfusior Gravina fuit in laudibus extollendo Cujacio, Cujacianisque omnibus, eo iracundius serebatur in semidoctos & barbaros jurisconsultos , praesertim in sui temporis serenses imperitos, & rabulas; quos veluti meros seri operarios saepe exagitavit . In sacris vero, & theologicis disciplinis admirator fuit S. Augustini, quem merito vocat universae sapiemtiae promtuarium , cujus mens ipsa D. Pauli spirat inscriptis sa): Quae sane vox quemadmodum verissi.

ma , non ita tamen ab omnibus aeque pari animi

assectione recepta est , illis praesertim temporibus, quibus nonnulli in oppugnanda Augustini doctrina aliquid sperarunt habere populare . XLIII. Moralem doctrinam , & pietatem coluit, vindicavitque sanam illam, germanam, solidioremque, ab ipso scilicet Evangelio, antiquis Patribus , veteribus Canonibus, Decretisque Pontificum manantem; cujus imitatores, ac desensores solent imperiti homines appellare Riorictas , &, si

Deo placet, interdum etiam gravioribus notis perstringere . Suae pietatis quidem Gravina luculentum nobis reliquit testimonium in singulis suis voluminibus , ac praesertim orationibus , in quibus , ut saepe suis locis adnotavimus , nihil nisi iamnum , religiosum , & sanam doctrinam olens inspicere est . Et in omnis vitae ratione esse, quam

106쪽

J. VINC. GRAVI NAE. 9 Ivideri pius probusque; neque inanem ostentationem

pietatis, sed mentem Deo puram , castam, piam praebere maluit. Quoscunque vero homines pietatis, simulatores, livoremque tuum religione praetexemtes, quos nunquam defuturos praedixit Apostolus

Paulus, gravissimo odio & scriptis, & quotidianis

sermonibus insediatus est. Audax certe negotium , di periculosae pIenum opus alae. Eos enim, qui ea tempestate vel parum irritare tentasset, paratum porro esse oportebat ad famae, nominis, vitaeque

ipsius grave discrimen subeundum .. Quo magis itinlius constantiam admirati praestantes viri sunt; quippe qui, etsi tot tantaque pericula sibi proponerem

tur , nunquam tamen adduci potuit, ut quidquam de amore ac studio veritatis remitteret . Et quoniam ex ejus scriptis male seriati homines nihil umquam eruere di expiscari potuerunt , quo illi pestem aliquam , aut invidiam conflarent ; non de stiterunt tamen certos homines subornatos in illius scholam submittere, ut verbum aliquod ex ejus ore elicientes , hominem quovis pacto perderent. In quo etiam consilio fiustra semper operam locarunt . Ceterum Gravinae hujusmodi homines grave secesserunt negotiumr succubuissetque certe qui'

vis alius tantae , tamquam diuturnae injuriarum procellae. Verum ille praesenti animo excepit Omnia adversariorum tela ; contempsitque eorum Uanos conatur, utpote quem , uti ad suos auditores

107쪽

de se Ipse dicere solebat, susurranum o semidoctorum

agmina perpetuo plurium annorum latratu, non magIs , quam Plemaei Herculem commowerunt . Sic enim vitam instituerat suam , ut non ex opinantium , aut

obtrectantium sermonibus & livore, sed ex rectae mentis conscientia unice pendere , obfirmato animo

decreverit.

XLIV. Adolescens morum gravitatem mire servavit . Non ludere, non ulla juvenilia oblectamenta capere solitus suit, non conviviis deditus : nullum utique studioso litterarum otium ad ludicras vanasque res exercendas suppetere ratus. Adultior cum

aequalibus & amicis aliquando, non quia suopte ingenio pronus, sed ut illis morem gereret, animo non nihil indulgere, saepiuscule hilare & jucunde coen Ias sacere , cum iis praesertim , quibuscum constituendae Arcadum Academiae una auctor fuit. Aliquando fuit suspiciosus; quippe ob levia, & minima interdum indicia adversus familiares vanis suspicionibus daret locum. Si vero quis accessisset monitor, cujus fidem semel cognitam habuerit, facile de illius semientia omnes deponebat scrupulos. Primo obtutu atque accessa severus, & quodammodo trux r ubi vero familiaritate & usu cum eo versiatus fueris, nihil illo assabilius & commodius . Salibus, & dictorum

aculeis, atque ironiis maxime delectatus est, adeout intemperans in eo nonnullis visus sit. Veritatem, non cum Ostentatione & jactantia, adeoque, ut mos plea

108쪽

J. VINC. GRAVIXAr. 9 δ plerisque, minus vere , sed simpliciter & sancte usque eo dilexit coluitque, ut palam assirmaret, se non modo munus qualecunque, sed vitam ipsam deponere paratum esse, potius quam rectum animi sensum non sincere ac fideliter proferret. Hinc saepe versiculos illos in ore habere consuevisse narrant: Di quecto sol mi manto, e sis mio onore, Di aver frequente su te labra it core. Quare factum est , ut si ,--ψω haberetur , ac si immodica usus esset loquendi libertate. Attamen non video, quamobrem Gravina maledicentiae nomine reprehendatur , is praesertim , qui suis in scriptis &doctos homines, tametsi ab eorum sententia dissideret, nullo amarulento, aut inclementiori verbo notavit a & omnibus meritam laudem nunquam dene gavit . At aliis contradicere, id quidem nec omnibus placet, nec ubique expedit. Credo: sed videndum rectene, an secus contradixerit. Si male; proserant illius contumaciae & superbiae exemplum aliquod i si recte; desinant homini de litteris optime merito aliquid detractum cupere . Itaque Gravinae maxime putamus malo causam fuisse nimium animi candorem, & aperte atque ingenue, quae senti bat, profiteri ; ut cum saepe alias , tum de se jure poterat illud Terentianum usurpare: Obsequium amncos , meritas odium parit. XLV. At Gravina si conviciatores , & obtrectatores laudis suae nonnullos habuit ; longe tamen pluis

109쪽

94 DE VITA

plures nactus est nominis sui fautores eximios ; taquidem benevolentia & consuetudine ultro devinctos habuit doctrina aeque, atque virtute, & probitate

praeditos multos viros. Hi nimirum suere in Germ nia Henricus Brenti man , Arnoldus DrahentorchJoh: Georgius Graevius , Henricus Huyssienius; in GalliaJacobus Benignus Bossuetus episcopus Meldensis, ejusque nepos Benignus item Bossuetus postea episcopus Τrecensis, Josephus Rignoldus, Gabriel Reginius; in Hispania Emmanuel Martinus, Emma nuel Mignana, I. Basilius Castelvinius, Petrus Borullius , Saturninus Langladius, Philippus, & Caesar Bulisonii fiatres ; in Italia Raphael Fabrettus, Joh: Justus Clampinus, Ioli: Baptista de Miro e Benedictina familia , Carolus Majella, Dominicus Auli-sius, Scipio Massejus, Apostolus Zeno, Bernardus

Trevisanus episcopus Ueronensis, Alexander Guidus, Franciscus Blanchinus, Laurentius Zaccagna,

Philippus Bonarota , Ioseph Averanius , Antonius Magliabechius, Joh: Maria Lancisius, Georgius BD glivius, Paulus Doria , aliique quamplurimi. Quibus accensendus est Francilcus Valesius homo eximia pietate, optimisque artibus ornatissimus; qui, quum in ossicina libraria Fausti Amadet sorte sermo deis Gravinae morte induceretur , audientibus pluribus spectatis viris, affirmare palam non dubitavit, si in aliud tempus Vincentii Gravinae ortus incidisset, non modo summis honoribus, & praemiis ille ornatus,

110쪽

J. VINC. GRAVINAE . 9Ssed dignus praeterea filisset, cui statua ob renovata ab eo Romae sinceriora bonarum artium studia, poneretur. Acceptissimus praeterea fuit Innocentio XII.& Clementi XI. Pontificibus Maximis: Cardinalibus item Gasparo Carpineo , & Hieronymo Casinatae. Franciscus autem Cardinalis Pignatellus Archiepiscopus Neapolitanus sic Gravinam amavit, ut, quotiescumque is Neapolim veniret, cum singularis bene volentiae significatione ipsum mensa exciperet I &quum ille esset in Urbe, crebris litteris quid ageret, quid curae sibi haberet, certior fieri volebat. Maximo etiam studio diligebatur a Τhoma Turnonio, postmodum Cardinalium Collegio adlecto, clarissimo sane, ac spectatissimo viro, inque reipublicae Christianae gravissimis maximisque causis cognito, atque inprimis probato. Complures alios ex universa Euro pa principes viros supervacaneum est commemorare; qui Gravinae magnum semper honorem tribuerunt; ut ex talium virorum studiis & favore satis uberem

ipse tulisse gloriam existimandus sit. ΕΗ enim gloria sinquit Tullius libr. ΙΙΙ. Τusc. quaest.) solida

quaedam res, o expressa , non adumbrata . Ea ea consentiens laus bonorum, incorrupta mox bene judieantium de excellente virtute.

SEARCH

MENU NAVIGATION