J. Andreae Serrai orat. S. Hieronymi charit. presbyteri De vita et scriptis Jani Vincentii Gravinae commentarius ad illustrissimum virum d. Emmanuele de Roda et Arrieta ..

발행: 1758년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

66 DE VITA

ut eximium coetum, sive Academiam constituerint rad quorum exercitationes , recitationesque doctissimus quisque accedebat. Ac nemo ex Transalpinis qui frequentes Romae diversantur , eratque jam iapud eos magnum Gravinae nomen) ad Urbem appulit , quin hujusmodi Academiam , & Gravinam

ipsum conveniret. In eo coetu moris erat Academicorum , tum Romanam & Graecam, tum Sacram eruditionem pertractare: quarum materiarum sive argumentorum libellum manu exaratum non ita pridem conspicere nobis licuit apud Leopoldum Μetastasium. Concinnatus porro is liber adamussim est, ea ratione ac forma, qua Pontisice Max. Benedicto XΙU. Pontificii Academici in suarum exercitationum argumentis conscribendis utebantur: quam Academiam, quae tunc temporis in aedibus collis Quirinalis coram ipse Pontifice, magno cum rei litterariae emoIumento habebatur , ab illa Graviniana suam traxisse originem nonnulli mihi testati sunt. - XXXII. Interim sequuta est Arcadum Ac demiae , de qua supra enarravimus, dissensio , quae pluribus certaminis , & contentionis materiam obtulit . Ejus causim & initium repetunt quidam jam inde ab anno CDI CXCvI. quo tempore Gravina, quum in promulgatione legum Arcadicarum, uti etiam superius demonstratum est, orationem pro eisdem legibus habuisset, nonnullis visum est in ea plus sibi illum tribuisse , quam par erat ἔ atque non secus egi L

82쪽

J. VINC. GRAVI ΝΑΕ. 67 egisse , ac si leges suo marte ex integro finxisset .

Quorum Vanas expostulationes, & querimonias repulisse jam ipsius luculentissimis Orationis verbis putabat , ubi inquit: Nihil bis alienum, nihiI extrins eus arcessitum: sed quidquid eri, totum introrsum latebat , o ex nobis ipsis petitum , ejusque sensus e

veterisus me bis commentariis fuit evocatum . Neque ullum verbum inveniri potest, quo sibi uni conseriptarum legum laudem arroget. Nihil tamen minus mussitantibus quibusdam, Gravina , quo erat miti ingenio , ut suspicionem omnem amoliretur, non dubitavit Declarationem , ut vocant, ea superre Arcadiae coetui scripto consignare , in qua inter

alia inquit: At ne quis haec ex me nata esse cre dat , tribuatque mihi, quod minime contendo ; nihil ex nostro censu protulimus , aut meterisus institutis addidimus; sed tantum ex Arcassicis commentariis , in quibus quadraginta monitorum capita vernacula, o longiori oratione praescripta erant, eruimus . Haec

ab homine humanissimo, di a jurgiis alieno facili negotio elici potuerunt ; quippe qui laureolam neutiis

quam in mustaceo quaerebat. At si aequi rerum, aestimatores esse velimus , non video, cur Gravina auctor conditorque Arcadicarum legum dicendus non sit. Neminem quippe ire inficias crediderim, longe plus qui ex immani illa monitorum strue , conistracto verborum ambitu , leges adeo perspicuas adique elegantes eruerit, & ad priscum legum exem-I a plum

83쪽

plum adeo lepide concinnaverit, tribuisse ; quam qui prima illa incondita monita inconsulte conitruxit. Quod si veterum exemplis rem comprobare velimus, suppeditabit nobis luculentissimum exemplum Historia Romana Titi Livii , apud quem Ap. Claudius, Iegibus scribendis Decemvir Leges suas commemo ravit s ac rursus C. Claudius fratris sui filium eumdem Ap. Claudium legum latorem , conditoremque Romani Puris, in ipso Romanorum sero, & conventu appellavit ; qui tamen leges minime suo arbitra tu condiderat ; sed quas ex Graeciae civitatibus

Legati Romam attulerant , una cum aliis novem

Collegis descripserat , inque Latinam linguam verterat μ) . Quam rem optime perspexerat Tyrrhenus Lacheaticus Arcas, cui quum Arcadum coetus, dum haec serme agerentur, negotium dedisset , ut Arcadicae Academiae historiam Latino sermone , quem probe ille callebat, scriberet ; rem is ita enam ravit, ut meritam Gravinae laudem minime denegaret s de quo inter alia inquit: me legibus X. rem totam abso it . Quae historia legitur modo in Ar. cadiae tabulario , sive, ut vocant, Serbatose ; neque unquam in vulgus edidere Arcades: a quo enim patrocinium sbi spoponderant, aversam potius, tametsi justam tulere sententiam . Atque inde odia, &simultates ortas fuisse, easdemque Gravinae suisque omnibus si non potissimam caulam tribuisse , pluri

84쪽

J. VINC. GRAVI NAE. 69

morum certe animos exacerbasse, atque ad secessa nem disposuisse, narrant. XXXIII. Seditionem demum maturavit quaestio ac dissensio de legum interpretatione orta, quae distraxit penitus studia Arcadiae , vehementerque saccendit juvenum animos . Annus agebatur hujus saeculi undecimus, quum Eulibius Brentearicus Αγcas , juvenis impiger, atque eruditione , & poetica facultate apprime clarus, ad coetum Arcadiae jure legis I. provocaverat ob violationem legis III. Sex in orbem eligito . Nam adlectus nuper in Collegium Duodecimvirorum, sive Collegarum Custodis, Arcas quidam fuerat, qui alias eo magistratu lanctus iam erat. Igitur quaeri coeptum, an ex clausula legis tertiae, In orbem eligito, liceat semel vicem suam sunctum collegam, praeteritis idoneis aliis nondum electis, iterum eligere . Cujus controversiae, quum non una esset Arcadum opinio, placuit creari Τriumviros , qui rem totam inspicientes, ad coetum subininde referrent. Triumviri suere Opicus Erimanteus,

hoc est , Gravina , Cortilius Alphe jus , & Martilius Dianidius. Τandem in frequentissimo Arcadum

concilio Iv. Non. Iul. CIPI CCxi. Gravina ab uni verso coetu rogatus sententiam, consultusque ea super re, respondit: Non licere J Enimvero id acerbum indignumque Arcadicis alagistratibus visum . Quare Gravinae sententiam non secus ac maledictum, aut convicium aliquod , facta conspiratione, rejece

85쪽

o DE VITA

re. Quorum auctoritas, quum magnam vulgi partem transversam egisset , saeva peperit animorum dissidia , defendentibus multis Gravinae sententiam , pluribus etiam improbantibus. Peracto concilio, Α γcades irarum pleni e comitio sese proripiunt , alius adversus alium convicia, & minas jactans . Rus a tem partis, qui Non licere sententiae adhaerebant, confestim Gravinam frequentes adeunt, facinus indignum querentes. Jam non legum vim stare: quemque arbitratu suo eas interpretari. Nec jure, an

injuria res peragatur, quidquam pensi habere . Quid igitur leges sancire, quid illis sese obligare, si ubi ere sua erit, magistratibus impune eas violare liceat λOrant proinde Gravinam , ut sententiam suam audacter ac sortiter tueatur: se , quemcunque casum fors tulerit, ei non deesse, sancte affirmant. Quorum numerum , & rationes quum non contemnen

das esse existimaret Gravina ; quumque plurimi inter illos essent praestantes viri; eos benigne alloquitur, suumque ossicium ab se desiderari non passurum pollicetur: nec quidquam tamen agi, nisi communi consilio posse admonet. Diem propterea edicunt, quo die universos adesse in Gravinae domo ad comcilium habendum , deque rationibus suis consultandum constituunt : quique non intererit , et fraudi fore. Ubi constituta dies advenit , longe plures, quam rebantur, convenere. Multa ibi in concilio variis jactata sermonibus suere: postremo quum de eliis

86쪽

J. VINC. GRAVINAE. TIeligendo Custode universi consensissent, initis sus-

fragiis de omnium voluntate Custodem creant Bracocianensium Ducem Livium Odescalchium virum praestantissimum, qui summa humanitate suam operam , studium , opesque pollicitus est r eaque illa beneficentia , qua quondam Arcadiam ipsam prosecutus est, Novorum Arcadum studia, & conatus adjuvit . Post haec , edito decreto, Arcadiae novse nomen assumunt: & quoniam apud se integrum legis sensum stare contendebant, universam Arcadici coetus potestatem penes se asserere . constituunt. Interim o adversae factionis Arcades nihilo segnius causam suam defendere institerunt: quin etiam vi earumdem te gum , illos veluti Exarcades rejiciebant . Ita conistrariis studiis , mutuisque contentionibus per aliquod tempus, tamquam pro aris & socis concertarunt . Dicerem sane amplam praebuisse mortalibus ridendi materiam , nisi his concertationibus viros doctos, & sapientes, affue dignitate praestantes implicitos viderem . ICegere tandem Novi Arcades . Nam quum Dux Bracciani vita excessisset, praevalido illi destituti suere praesidio. Itaque plerique amplissimi viri, idoneam occasionem rati, de concordia, deque componendis rebus , si sorte res ad otium deduci posset, agere coeperunt. Irrito certe conatu : quippe nulla ratione adduci potuerunt , ut in veterem Arcadiam illi redirent: potius

que consilio, & hortatu Laurentii Cardinalis Corsinii, qui

87쪽

qui deinde anno CiorOccxxx. ad summum Pontificatum evectus Clemens XII. est appellatus , quique in ea dissensione fuerat semper pacis auctor, pridie Non. Jan. CiPI CC xiv. jus, & appellationem Arcadicam deponentes, novam Quirinorum Academiam instituerunt: cujus leges satis venuste more suo descripsit Gravina. Quae Academia beneficentia S liberalitate Corsiniorum singulis annis ad haec tempora habetur in amoenis Hortis, qui ejusdem Corsiniae Familiae magnificentissimis aedibus ala cent di ad quam ingens Cardinalium , aliorumque praestantium virorum numerus solet confluere. Τale initium , atque exitum habuisse secessionem illam Arcadum , scriptis tradidit Marius Crescimbenius, qui erat veteris Arcadiae Custos, & duetor . Hujus tamen amicitiam Gravina nunquam abjecit: cum eo enim , propter hominis candidos mores , familiariter conjuncteque ad postremum vitae spiritum vixit. Alteram Gravina ipse ad Emmanuelem Maristinum scribens ejus secessaonis causam affert ; secta tores nempe tuos vulgaris eruditionis, puerilisque

poeseos sistidio , nihilque inibi rectis studiis atque

optimis artibus esse loci cernentes, Arcadiam deseruisse . Nam hi sere omnes erant discipuli Gravinae, a quo in cultioribus disciplinis , atque in optimo genere poeseos eruditi erant: eoque praecepto re doctrinae tam selectae copiam sibi comparaverant, tantumque roboris , imo & acerbitatis habebant, ut

88쪽

adversarios omnes, & Arcadiam ipsam , in parentem suum recalcitrantem, obtriverint, Omnique litia terario honore spoliaverint. Posteaquam vero diem obivit supremum Gravina , ab universo Arcadum Collegio, vetere illo rescisso decreto, quo eum ex

Arcadum albo expunxerant, novoque edito vII. id. Maj. CG CCxum. in Arcadum numerum restitutus est: & quem vivum contempsere, mortuum veluti coetus sui ornamentum adoptarunt.

XXXIV. Italicae eloquentiae, ut hanc quomque attingamus , non multum studuit Gravina rquin etiam ηebat, se non secus ac loquebatur, scrib re solitum suis e . Attamen in suis vernaculis scriptis apparet, cum Ornate & commode , tum pure incorrupteque dixisse et atque utrumque scopulum declinate mihi videtur, ut secatum Orationis Ornamentum , atque importunum illud verba remotissima a communi hominum usu aucupandi studium una vitaret; & non indecorum dictionis genus simul retineret. Italico itaque sermone, praeter illam dictionem Deli'antiche favole , de qua superius egimus , anno postmodum CDI CCvIII. librum duorum voluminum seripsit, quem Deila ragiore Poetica arpellavit, inscripsitque lectissimae nobilissimaeque seminae , Coibertinae Principi Carpineae a quam me ritis laudibus ob eximiam eruditionem extollit. Et eo libro satis magnam gloriam tulit r nec desuere

doctissimi viri , qui nullam adhuc aetatem in eo

89쪽

eruditionis genere quidquam tulisse praestantius , nihil exquisitius , testati ingenue sunt, tum ob summam lcientiam apte appositeque serendi judicium de unoquoque sive Graeco , sive Latino, sive vernaculo Poeta ; tum ob lectam minimeque vulgarem eruis ditionem . Τametsi plerique nonnihil in eo libro inesse obscuritatis ajunt . idque non obscure innuit ipsemet Gravina, qui ad Scipionem Μagdum scribens, ea in tractatione nimium se verbis pepercisse ait, minusque consuluisse imbecillioribus; proptereaque, ut eorum commodo & utilitati prospiceret, idem argumentum peculiari Dialogo vernacule fusius , &majore exemplorum copia pertractandum suscepisse et quod num subinde praestiterit , incompertum nobis

est. Neque vero in tradendis tantum vernaculae poesis praeceptis excelluit; verum & in carminibus sundendis haud sane laude caruit. Nam quum ab ado Iescentia meliorum Italicorum poetarum scripta saepe volutasset, nonnulla deinde pro re nata scriptitavit poematia, quae Dantis & Petrarchae genium , non minus quam sententiarum vim ex intima philosophia repetitam, praeseserunt e quorum exemplum nobis

exhibet vir doctissimus Joh: Antonius Sergius in sua

opusculorum ineditorum Iani Gravinae collectione. XXXV. Non mediocri animi acerbitate in theatrorum nostratium pestes invehebatur Gravina ;quorum in agendis sabulis importunam animorum a mollitiem, atque impudicitiae monstra vehementer

90쪽

stomachabatur. Qui morbus nostris hisce temporibus . usque eo pervasit hominum mentes , ut jam L posthabito pudoris discrimine, sordeant illae fabulae, ubi nihil inerit petulantiae; abundeque excitantur plausus, ubi impudentia omnia tenet. Ut huic quoque malo

pro temporum conditione idoneum proponeret remedium , quamquam eo potissimum tempore maximis. & aliorum studiorum , & Juris docendi oc, cupationibus distineretur; quinque sumpsit sibi com ponendas Tragoedias , quas brevi admodum triunmensium intervallo absolvit; moxque per lectissimos adolescentes, quos in bonis artibus. excolendos suscepisse supra demonstravimus, in suis aedibus agcuravit. Finem autem ejusmodi poematum allego ricorum in eo collocabat Gravina , ut per vivos lut mortuorum persona in scenam prodeuntes, & agen tes res praesentes sub veteribus latitantes , more: aetatis suae carperentur . Quo fine sapore, atque binmanae vitae documento, ita icribit in Epistola ac Martinum quorsum poeseos artis , alioqui laboriosi fimae, Hudium t In illis Tragoediis sequutus est Gravina medium quid Sophoclis inter , & Euripidis scri.

bendi rationem di nam & ab illa Sophoclis orationis brevitate paululum recessit , Euripidisque copiam nonnihil contraxit: utrumque certe prae oculis videtur habuisse, ut in illos, dum scriberet, tota mente &cogitatione intueretur . Nec quidquam se sive Latine, sive vernacule unquam scripsisse assirmabat , quod K a ii,

SEARCH

MENU NAVIGATION