장음표시 사용
91쪽
illarum Dagoediarum dignitati esset par. Fuere t men nonnulli , qui Tragoedias hasce minus probbrunt, albisque dentibus deriserunt, ea ducti ratione, quod illa dictionis metrique forma hujusce nostrae
aetatis genio minime accommodata videatur . Sci
licet qui haec ajunt pace eorum dicam hi erunt
sere , qui ad earum examen nullam aliam praeter Lopensem scholam, & Calderonicam, aut inde scatentem Cornelianam Gallorum, consulere noverint; neque ullum adhuc germanae poeseos sensum perceperint. Contra vero qui Graecarum litterarum expers non est , Atticaque venustate aliqua capitur , porro non sine ingenti jucunditate eas versabit , ultroque fatebitur Graecorum genium illis Magoediis revocas e Gravinam. Contendebat enim, nec immerito, solos Graecos in Tragica poesi ceteris omnibus antecellere ἔ atque idcirco eos pro magistris & ducibus eligendos. Nam quem unum habemus inter Latinos Senecam , sua tamen declamatoria arte, vix dignum, qui legatur, duxit. Quam sententiam luculenter asi1eruit, simul & suorum temporum surorem vehementer castigavit, & rationibus atque exemplis Ueterum profligavit, vernaculo edito Tractatu, cui nomen Delia Tragedia; quem Sabaudiae Principi Eugenio dicatum voluit. XXXVI. Decesserat Scaleae ad IV. Non. Maj. CIPI CCxIv. Gregorius Calopresius, vir qui cum amoeniorum literarum studio sanctiorem quoque s
92쪽
philosophiam consociaverat a tum probitatem , huis
manitatem , morumque integritatem ita sancte percoluit, ut non tam hominis litteratissimi, quam optimi ae justissimi constantem post se opinionem reis liquerit . Ceterum moriens heredem scripserat Vincentium Gravinam , amitinum suum , quem unice a puero dilexit, quique ex tot Gravinae praestantissimis editis libris satis gloriae ac decoris acceperat, ut neutiquam suam operam perdidisse videretur , qui prima doctrinarum semina peramanter illi tradiderat. Eo accepto nuncio graviter perturbatus Gravina
confestim in Bruttios concessit, justa persoluturus homini necessario , ac de se optime merito ; quem non modo praeceptorem suum , sed beneficentia plusquam parentem , praeterea Italorum philosophorum aetate sua maximum nuncupabat. Quo prae sertim tempore, quum assecta admodum esset valetudine , & viscerum doloribus vehementer conflictaretur, ab amicis & medicis admonitus est , ut ex malis, quod posset, solatium arripiens, ea occasio. ne patriae aeris beneficio uteretur . auum igitur venisset in patriam suam Rogianum, moxque Consensiam perrexisset, ejus regionis omnes , qui aliquid de ingeniis poterant judicare, colloquio eum atque obsequio dignum existimarunt I eumdemque veluti singulare Bruttiae gentis decus & ornamentum merito omnes suscepere . Totum id tempus , quo in Bruttiis commoratus est, sere adhibuit in cohortan
93쪽
dis adolescentibus ad studia litterarum , quibus rectam methodum & rationem patefaciebat : quum plurimum ad rectam do trinarum intelligentiam re- serre existimaret maturrime idoneam studiorum viam ingredi : ad cujus rei famam frequens juvenum tui ba , mota sedibus suis , ex universa illa regione Consensiam , aut etiam Rogianum confluxi stedicitur .. Antequam vero e Bruttiis solveret , aliquam ejuS regionis partem lustrandi studio incentus est ; quae , ut pereleganter ab eodem Gravina dictum accepimus, sa vetustis illis temporibus doctrina & omnium artium inventione, atque elegantia praecellebat quaeque tota quum Graecis coloniis, moribus , & peregrinationibus celebraretur, Magna Graecia dicta est. Namque Pythagoras quum divinae ibi locasset, atque humanae sundamenta sapientiae, exornassetque universos illos populos , & privatim & publice, praestantissimis institutis & artibus , mirum quot celebratissimi viri, tamquam ex
aliqua doctrinarum officina prodierunt. Quin etiam Pythagorae doctrina , quum longe lateque flueret, permanavisse Ciceroni b) visa est in Romanam civitatem; uuia ect enim salt) qui putet, quum floreret in Italia Graecia potentissimis o maximis ursibus , ea quae Magna dicta eLI, in hisque primum ipsius P tbagorae , deinde pontia P thagoreorum tantum nomen esset; nostrorum hominum ad eorum d Issisas
94쪽
mores aures elausas fuisse V in etiam arbitror propter Dibaeoreorum admirationem Numam quoque Regem octagoreum a poHeribus exiRimatum . Nam quum Dibaeorae disciplinam ct inΠituta eognoscerent, Regrique ejus aequitatem o sapientiam a majoribus suis accepistsent, aetates autem o tempora ignorarent propter metuctatem ; eum , qui sapientia excelleret , 'thagorae auditorem fuisse crediderunt . Tanta vero scholae illius apud exteros erat auctoriistas ac celebritas, ut Graeci ipsi , ipseque Plato, ut ait S. Hieronymus ca), in Magnam Graeciam veniens Pythagoreorum disciplinae daret operam , ut qui Athenis magiHer erat , o potens , e usque doctrina Academiae g mnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus . Quod etiam a Cicerone traditum est in a. Tuscul. quaest. Inde praeter tot praestantissimos philosophos , egregios etiam illos legumlatores , Charondam scilicet Thurinorum , Zeleucum Locrensium , Andromadum Rheginorum , Τarentinorum Archi tam , Parmenidem , & Zenonem Eleatum , aliosque profluxisse, e veterum monumenistis accepimus; quorum instituta in Romanorum legum corpus XII. Τabularum inde commigrarunt. Etenim Romanos Legatos non solum Atheniensium,& Lacedaemoniorum , sed & Magnae Graeciae urbium leges descripsisse, tradit Servius in Virgilium .
Quarum rerum recordatione homo Romani juris &
95쪽
antiquitatis perstudiosus , quum Crotonem venisset, ubi Pythagoras vitam ediderat , Pythagoreorumque scholae , sedis , & domicilii Ioca, rudera, amtiquitatesque pervestigaret Gravina, maxima assiciebatur voluptate. Usu enim hoc venit, ut , quum ea loca videamus, in quibus memoria dignos viros accepimus multum esse versatos, attentius de iis Iocorum admonitu cogitemus, magisque moveamur,
quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus, aut scriptum aliquid legamus .
XXXVII. Non ante annum CIDI CCXVI. Ro
mam remigrasse Gravi nam, ex ejus scriptis epistolis conjecturam facio : quo tempore ad obitum usque quas ses, praeter perpetuam scribendi consuetudinem , gesserit, incompertum nobis est. Illud certe omnium sermone celebratur, postremis illis temporibus a celeberrimis Germaniae Academiis ad Jus civile docendum Iuculentis conditionibus ultro sui sievocatum e praesertim vero a Uictorio Amadeo Sabaudiae Duce in suae Universitatis Augustae Taurinorum instauratione amplissimis propositis praemiis cum antecessoris honore , & nomine , re autem Omnium studiorum moderatoris , invitatum fuisseis . Quod munus sponte delatum libenti animo accepit: nam in eo Lyceo erigendo suam operam praestiterat Gravina; & secundum suas, quas non ita pridem dederat praeceptiones , ratio & ordo studiorum institutus fuerat . Sed dum iter moliretur , ecce sub
96쪽
exitum anni xvii. hujus saeculi consuetis stomaehi doloribus corripitur, quos jam inde ab adolescentia,
propter immodicam librorum lectionem contraxisset. supra memoravimus. Interim vero dum in tes morbum augeri sentiret, Andream Pio vanum Vallicellanae Congregationis Oratorii Presbyterum, quem conscientiae suae judicem , ac vitae moderatorem
jam pridem elegerat, vocari jussit, apud quem religiose ac pie sua peccata , ad expiationem per poenitentiae Sacramentum impetrandam, exposuit. Ab iis tamen doloribus, quemadmodum alias, se citius expedire rebatur . Nam quum saepius, ut dictum est , eo morbo vehementer laboravisset, idoneam nactus erat medicinam, nempe inediam sive die tam, qua dolorum vim abigere consueverat. Neque frustra tum eam curationis rationem adhibuisse visus
est . Nam quum per aliquot dies aut Prorsus cibo se
abstinuisset, aut modico admodum usus esset, non parum doloribus levatus est, leviorque morbus esse coepit: adeout vi. Kal. Jan. hoc est festo die tertio post Natalem Christi, una cum Joanne Salvio viro humanissimo , & poetica facultate ornato , ip sique Gravinae cum primis caro, quique sub eodem te to habitabat, posteaquam Indicam potionem ambo absorbuissent, audiendi Sacrum causa , ad proximam Ecclesiam Det Susagio, ut vocant, quae duadomui finitima erat, perreXeIit.
XXXIX. Tali modo substentavit se nonnullis L diein
97쪽
diebus , nullum interea metuens vitae discrimen . Ceterum, quum per eos dies invisendi gratia domum illius adiisset Benedictinae similiae Monachus quidam, remotis arbitris, iterum coram eo peccato rum suorum rite seipsum per sacram Consessionem accusavit Gravina. Atque hoc non auditum , sed cognitum praedicare solet Leopoldus Metastasius di is enim propter necessitudinem omnibus domesticis rebus intersuit. Nonis autem Januarii post vesperum, maximis exaestuans internis caloribus , efflagitavit
frigidae poculum , quod domestici pridem sub dio
posuerant: qua avide epota , animo relaxari ac rein levari aliquantulum visus est : ita ut vario sermone ad multam noctem cum similiaribus vigilaverit. Discesserant denique omnes cubitum , atque arctiori somno tenebantur, quum Gravina postridie hora sereundecima , subito maxima vi morbi erumpente , Iecto jacens atram bilem evomuit . Sensit Petrus Metastasius sonitum , qui in proximo cubili cubabat; confestimque de lecto prosiliens accersivit Johannem
Salvium, qui accurrentes eum voce ac spiritu abreptum, ac viribus destitutum jacentem invenerunt: neque ullum verbum ab eo , mentis jam ac sensuum experte, elicere potuerunt. Pauloque ante lucem ejus diei um. Id. Jan. anno CDI xviii. animam es flavit, quum annos haberet iv. & L. ut si vis morbi absuisset, immatura quidem mors videri possit. Statura fuisse traditur procera , corpore gracili, Ore
98쪽
macilento ac pallido, lata fronte; oculos habuit cae.
os , ac distortos, tempora concava, nasum eminem
tiorem . Lus emgiem ab archetypo quodam delinea. to ex , qui statim post spiritus exhalationem ex Gravinae facie desumptus est, in aes incidi a minime vulgari curavimus . Fratrem habuit Franciscum Antonium, hominem doctum, & poeticae secultatis non expertem , qui in Neapolitano sero causarum patronum primum egit, postea foro vale dicto, rebus sacris quum sese penitus tradidisset, presbyter supremum diem obierat anno C IDCCxI. Heredem Gravina in bonis quae habebat in Consentina provincia, testamento reliquit matrem suam 3 in reliquis vero bonis omnibus , una cum bibliotheca , quam omnium doctrinarum selectorum librorum resertam domi habebat, heredem instituit Petrum Metastasium , quae hereditas fuit satis Iuculenta . Suum testamentum sua manu subscripsit Gra. vina ; quod ex ipso exemplari exscripsimus i
quodque tantopere vetustatis amatores celebrarunt,
Guod Deus sene vertat. Vincentius Gramina ita teHor. Annam Lombarindam matrem meam heredem inHituo in sonis quae haseo in Consentina Provincia Brutiorum , quos Calafros vocant : in bonis mero meis aliis omnisus heredem inRituo Petrum Trapassum, alias MetaHorum ,
Romanum , adolescentem egregium , alumnum meum :L a cui,
99쪽
eui , ρυe ante , sive poΠ aditam hereditatem meam quan cunque decedenti, sub Iituo Pulianum Piersanctem, Laurentium Gorum, Horatium Blancum, vernacule Bianchi , discipulos meos carissimos .
Corpus meum antequam terrae reddatur cultro
dispectum, balsamoque de more perunctum volo. Dominicanae familiae Patrisus pro celebratione missarum ad peccatorum meorum expiationem dator semel, h. e. una solummodo vice , argentea scuta Romana triginta, decem juliorum in singula scuta : quae simul eum sumtibus funeris , parce quidem ac moderate , a Petro αυHasio, sive Trapasso persoλμntor. Nonis Aprilis ann. MDCCXC.
Ego idem P. Vincentius Gramina . Elatus est in aedicula S. Blasii Della Pagnotta, uti vulgo unt, parco admodum sumptu . Nullum ibi sepulcrale epitaphium, nullum monumentum positum Viro adeo de litteris optime merito : ob cujus scripta Italiae fama illustrior ad longinquas Europae oras , ubicunque Latinae litterae suum obtinent pretium , pervasit ; & de cujus nominis celebritate nulla unquam aetas , donec Romanae loquentur leges , reticebit. XL. Vir fuit Gravina multarum optimarumque artium disciplina perpolitus I & non modo in excogitando , sed in exponendo exornandoque
felix . Qui quamvis ingenio plurimum posset suisse enim di acre, & ferax accepimus addidit etiam
100쪽
Industriam ac diligentiam prope singularem Namque singulis diebus minimum denis duodenisve horis
assirmant studiis litterarum , magna cum animi intentione, vacare consuevisse. Et ad eloquentiam quod altinet, vererer sane ne quis meam sententiam, quam
liscumque erit, prodendo , nimium mihi erga Gra-vinam studium objiceret; ni ante me par judicium a doctissimis hominibus suisset prolatum . Inest enim praeter ceteros in illius scriptis orationis quaedam suavitas , incorruptaque Latini sermonis integritas, &proprietas vocabulorum : quam ex diutina perennique optimorum auctorum , Ciceronis praesertim , Terentii , Plauti lectione & usu hauserat; quorum dicendi vim & rationem quum in suum sanguinem Vertisset, apparet in eo nativum quemdam Latinae elocutionis candorem esse, non adscitum. Atque illi quidem , qui post renatas litteras, cultum Latinae linguae genuinum ac solidum instaurarunt, magnam certe Romani sermonis laudem atque existimationem sibi compararunt; cujusmodi fuere Paulus Manutius, Petrus Bembus, Christophorus Longolius, Jacobus Sadoletus , & alii. Hi tamen eruditorum judicio, parum commoda ratione uti sunt; quod verba Ciceroniana mira religionis & superstitionis observatione consectari, ac totum Ciceronem exprimere adniten tes , flagitium putarunt ab eo vel transversum unis guem discedere . Quemadmodum enim sua cuique
