장음표시 사용
71쪽
dedisset persectum . Cui etsi Gravina scriptorum copia & varietate cedit, vincit certe eum & persecti ejus operis gloria, & miro rerum ordine cum perspicuitate conjuncto , tum eloquentiae vi , & sententiarum pondere. Etenim non meo , quod nullum
est , sed doctissimorum hominum judicio & sententia , nihil est ex omni antiquitate tam reconditum , nihil quidquam in legibus tam implicatum aut tortuosum , nihil denique inter celebriores Iurisconsultos tam discrepans ac dissonum , quod non dilucide selicissimeque explanet, ac restituat. Τum illa omnia peregit Gravina eo orationis nitore ac majestate ; ut priscam illam videatur revocasse dicendi rationem , ac beatissimum Augusti saeculum . Praeterea haud scio an alius quisquam tam luculenter, tam apte leges universas, ac Principum Imperium a sanctiori retrusiorique philosophia eruerit ; ut per tenebricosum iter, & opinionibus obseptum ab ipso Naturae sonteveritatem protraheret in Iucem , Ordinateque locis suis adtribueret. Etenim reconditas veterum philosophorum sententias per universum opus ita disseminat, Christianisque institutis ac legibus Romanis adeo venuste appositeque accommodat, ut nihil excogitari queat neque doctius, neque utilius , neque jucundius .
XXVII. Attamen fuere nonnulli, qui id Gra-vinae crimen exprobrarunt, quod , quum multa a
Cubacto , Gothosredo , Manutio , Sigonio hausis,
72쪽
set, illorum tamen ne nomen quidem appellaverit. At hi certe alterutrum fateantur necesse est , vel Gravinae scripta numquam in manus sumpsisse; vel meliores carpendi livore improbo se agi transversos. Nam si vel leviter librum aspexissent, comperissent profecto, Gravi nam , quum orationem in suis oriaginibus adhibuisset continuam ac perpetuam , ideo 1 uccum quodammodo expressisse e veteribus auctoribus , inque orationem tuam transtulisse ; testimonia vero, & auctoritates conjecisse in margines, ut unde rem sumpsisset, appareret. Quod ipse sperte , atque ingenue fassus est Cardinati Franci ico Pignatello in sua Epistola, quae cum aliis extat in bibliotheca Seminarii Neapolitani a . Praeterea conceptis verbis testatur in Praesitione, Cujacii, & Gothosredi janioris scripta sane gravissima plurimum suo operi con tulisse . Cujacio certe majora fortasse tribuit, quam par erat Neque enim aliquid ignorare per istam , neque si ne illo discere quidquam licere assirmat ; seque mix Cujacio praeceptore dignum existimat . Et Jacobum Gothostedum as Hrusa eruditione , sendiaque scientia juris , judiciique integritate, non dubitavit secundum a Cujacio duris contuitum vocare . Manu-tium vero principem appellat Romanae antiquita-
73쪽
tis ain. Q inetiam ubi Bariolum a ceterorum maleis dictis defendit, minime imitari se eruditos quosdam profitetur, qui eum ipsi raro meliora praemat, aliorum benefasta ob quoesibet peccatum obliviscuntur . Quod si aliorum Scriptorum eruditione cum judicio, di rerum delectu uti, id demum crimen erit ἱ sciant, profecto , ne frustra sint, Gravinam non sabulas . neque artem nugatoriam egisse , sed rem ad historiam maxime pertinentem pertractandam suscepisse, origines nimirum duris civilis , in quibus res a veteribus acceptas exornare, veras a falsis secernere licebit suo cujusque arbitratu effingere, & excogiture numquam licebit. XXVIII. Itaque sicuti aequitatem universae Europae celebriorum Jurisconsultorum admiror , qui praeclari operis laudem Gravinae minime eripiunt, neque unquam , nisi honorificentissime eum appellant ; ita stomachum mihi licit unius Ios. Aurelii de Januario inclementia ne dicam, an potius immunitas i qui quavis ratione dente aspero corripere Gra-vinae Origines conatur. Referre hic verba ipsa non
pigebit ex ejus Reipublica Iurisconsultorum b) : Panus Vincentius Gramina fusius, o quadam elegantiori methodo tractatum hunc de Origine Iuris pereeit, fervidissue adolescentibus praeeipitanter in Rudiis superbire cupientibus, facillimam per prima Rudiorum exordia viam Aravit; sed in bac Republica plausu,
74쪽
I. VINC. GRAVI NAE. 39quem ipse pro suo pruritu sperabat immensum , s non
omni prorsus caruit , motis tamen longe minori usus eR: hoHem enim sane non contemnendum nastus eLE , Pacobum Gothinredum , qui omnia ab operibus suis subtracta eommemorabat. Admersarii Graminae, forte quia ab eo ouem appellati faex litteratorum , Goth fredi querelam magnifice extol bant ; propriamque aliena auctoritate ulciscebantur injuriam e Gramina hoc
accepto nuincio, non multum indoluit , sive ut patientia adversarios moltiret, ae meritati cederet, cui vim infe
re non feliciter succedit; stete , ut suspicor , ne quem
alium excitaret, qui amarulento carmine ipsum, ut olime venerat, truculentior impeteret. Hujusmodi obtrectandi argumentum , ut Gravinae existimationem ne
levissime quidem diminuit, ita in auctorem suum unice recidit. Etenim is Jurisconsultorum s. minis , si sibi constare voluisset, ut levissime dicam quoniam tantae solertiae se hominem profitetur, ut vel in scirpo nodum inveniat, poterat Gravinae surtum di plagium , quaeque ex Gothosredi scriptis expilaverat, integris locis allatis, palam sacere . Id enim optandum prorsias erat , ne aliorum scripta nasute distringens, simpliciores in errorem induceret: ac nisi
de se velit praedicari, quod de iis dici solet, qui ut
putentur sapere, Caelum vituperant. XXIX. Sed ne litteris & otio abutamur tria consutanda hujus auctoris Republica , reliqua Gravinae scripta recenseamus. Suum de Romano Imperio H a Com.
75쪽
Commentarium ad Augustulum usque deduxerat. Dovariatione autem Romani Imperii a Carolo Magno, di a Germanici Regni mistura , peculiari tractatione disserere statuerat, quum selvam rerum ex idoneis auctoribus , & e Civilis, & Pontificii juris interpretibus, longo gravique labore collegisset. Τandem circiter annum Cra1 Cxvii. opus jam absolverat, ex primi libri De Romano Imperio principiis necessaria consecutione deductum , nomenque illi indiderat , De Romano Imperio Germanorum . Quo opere nihil seripsisse se febat, quod ad publicas eorum temporum controversias referret pluris ; eaque arte, atque cautione contexisse , ut veritatis, & partium offensionem una vitaret: ejusque editionem ad adventum Emmanuelis Μartini differre proposuerat, qui per id serme tempus ex Hispaniis in Italiam se tranimissurum spem fecerat. Cum eo enim rationes suas communicare magnopere expetebat Gravina , cujus animi integritatem saepe in dubiis rebus sibi subsidio suis e noverat: confidebatque nodos Omnes , quos sorte ille proposuisset, ex ejusdem operis, aut expressis, aut abditis sententiis se soluturum . Vix enim quidquam in mentem vel illam Martini acutissimam cadere rebatur, quod non aliqua parti cula, vel clausula occupatum inveniretur . Quae tamen opinio Gravinam sesellit. Martinus enim quum labente jam vere ejus, quem supra indicavimus , anni Romam repetiisset, librumque Gravinae examinandum
76쪽
I. VIXC. GRAPINAE 6 idum suscepisset , non dubitavit mature illi denuntiare, nihil opus esse, ut in vulgus emittatur , pr ptereaquod in re periculi, & discordiarum plena omisnino versetur , iis praesertim temporibus , quibus
universa Europa immani bello ardebat. Gravina enim eo tractatu nonnulla de Germanorum Imperio attingebat, quae eorum temporum conditioni minus erant accommodata . Quare ille non destitit Gravinam etiam atque etiam Orare, ne se turbulentissimis illis temporibus incommoda aliqua suspicione implicaret. Praestare sibi consulere, & suae existimationis rationem habere e cavere ne stultitiae fama multetur , quum liber ille non tam interesset, quo animo scribatur , quam quo accipiatur et quid enim juvat eum sapere, si ipsi sibi prodesse nequeat pProinde optimum factu esse , de alia prorsus re in praesentia cogitare; ejusque edendi libri consilium in aliud tempus disterre . His adhortationibus Μartinus hominem quietis, & recti consilii studiosum sicile ab eo edendo opere deterruit. Minime quippe passus est Gravina hominis amicissimi, & multis ii rebus spectatae jam, ac diu cognitae fidei , Emm nuelis Μartini , in se verba amantissima frustra caiadere ; cujus sapientissimis monitis obtemperasse se
nullo unquam tempore poenituerat. Ita eum subinde Τractatum manu descriptum , una cum re
liquis fortunis suis. Petro Metastasio reliquit, apud quem nunc extare pro certo affirmant. Quanquam
77쪽
vero Gravina de Lege Regia in primo Originum. libro, & pluribus verbis deinde in libro De Romano Imperio disseruerat ; tamen scripsisse insuper pecu-
Iiarem commentarium eo super argumento, conjicisacile potest . Ex cujus schedis prosecisse videtur vir eruditissimus Leopoldus Μetastasius in suum de Lege Regia Τractatum concinnando; secundum ea quae auctor ipse in praefatione ejus operis innuit, inquiens: suae res eis scilis sit, ut jam probet, confirmetque
tritum sermone proverbium , non tamen inutilis, aue omnino eontemnenda videtur his , qui facile intellexerint minime Scriptorem, premo hoc Iasore, hominum laudes quaerene , ut, qui ultro fatetur , ne sorte
Fabia Lege de Plagiis, aliquando arguatur , pleraque multa ab ipso Gramina accepta in sua tranRulisse, atque ita opusculum locupletasse, ne no Ira legentes eruditiores iacidime eolligent. XXX. Etsi autem ex his editis libris egregiam laudem apud doctos omnes consecutus jam est Gravina , non minorem sane gratiam, & gloriam tulit, seretque semper ex eo, quem institutionis suae egregium dedit alumnum, Petro Metastasio. Hunc apud omnes satis constat in Gravinae disciplinam& fidem casu devenisse; quin etiam quidquid sive doctrina, sive gratia, sive opibus valet, valet cer te plurimum , uni Vincentio Gravinae acceptum referre debet: quod quidem grata animi significatione ab eo indicatum invenio in quodam Italico Carmi
78쪽
J. VINC GRAVlNAE. 63ne Q. Sed ab initio rem , quemadmodum gesta
sit, ordiamur, ea tantum prodentes , quae ab altero Gravinae discipulo & contubernali non ita pridem accepimus . Olim tonsor quidam dum Gravinae barbam raderet, ut est hominum genus admodum loquax , sorte narrabat, se ex adverso tonstrinae suae non longe ab Aede Uallicelliana, prima nocte pluries audivisse puerum quemdam extempore
versus canentem, ut mos multorum, adeo venuste& lepide, ut audientium plausus excitaret. Non ita multis diebus post Gravina ad eam sorte horam Io.
cum illum , quem tonsor indicaverat , praetergrediens; haud procul canentis vocem auribus excepit rquumque adjiciens animum ad tonsoris narrationem , propius accessisset, ut jam sententias , & ve sus integros perciperet , pueruli ingenium , supra quam ejus aetas ferebat, admiratus est : nondum enim is duodecimum annum excesserat. Interrogat nonnulla puerum Gravina , deque ejus parentibus percunctatur. Ille Omnia praesenti animo , atque ordine expedit. Aderat eo in sermone illius pater,
quem postremo una cum filio domum suam invitat
E se quanto conosco, e quanto io sono εFuorche la prima rogeta informe spoglia . Di tua man, di tua mente ε tutio dO a
79쪽
Gravina in posterum diem . Illi ambo , nec dum suspicantes quale esset ignoti hominis consilium, accepto antea aedium indicio, mane ad eum Veniunt Gravina quum haberetur, & esset ingeniorum peracutus aestimator, varie inquirendo ac pervestigando protinus illius aptum ad artes optimas agnovit ingenium, quodque plurimum in litterarum studiis proficere posset, si quem idoneum nancisceretur institutorem . Igitur de parentis voluntate puerum
impendio suo in cujusdam ludimagistri disciplinam
primum dedit. Deinde vero, postquam apud eum minus ex sententia illum litteras addiscere perspexit, Gravina , patre ad se advocato, eum rogat , Uellet ne filium suae curae edocendum penitus tradere . 'Quo ille posse nihil sibi gratius accidere amrmans , libenti animo morem petenti gessit, suumque filium ejus fidei, ac beneficientiae commissum a demandavit. Sic Gravina illum a parvulo eduxit, aluit, & non secus quidem amavit ac filium . Erat illi nomen Petrus Trapaeus, quod posterius Graeco vocabulo vertit in Mim, Latine dixeris Trans timum . In quo instituendo in id praesertim omni cogitatione incubuit, ut adolescentem optimo genere poeseos, Omnibus ante idoneis disciplinis expoliatum , erudiret : palamque dictitabat, Metastasium aliquando universae Europae admirationi sore. Quam sententiam secuta hominis dignitas comprobavit: siquidem poetam illum nostra hac aetate in ea, quam
80쪽
I. VINC. GRAVI E. sibi sumpsit scribendi ratione, omnes ante se poetas ficile superavisse, nemo ibit inficias: in cujus scriptis
neseias utrum egregias illas sententias ex intima philosophia depromptas potius admireris, an verborum, numerorumque majestatem, & suavitatem. Dbgnus praeterea habitus tanti praeceptoris alumnus , qui cum optimarum disciplinarum scientia , morum quoque innocentiam, pietatem, modestiam , animique moderationem consociavit. XXXI. Illud etiam divinum responsum magna diligentia coluit GraVina , quo monemur, non debere nos operam nostram aliis denegare , si aliqua re eos juvare possimus . Itaque nemini litterarum studioso domum suam non patere unquam passus est . Ventitabant propterea ad eum complures
doctrinarum cupidi adolescentes, ii praesertim, qui addiscendae juri rudentiae gratia sub illius disciplinam sese contulerant; quos Gravina tanta benevolentia prosecutus est, ut demum ex his Petro Metastasio heredi tres ordine substituerit. Et in omnibus bonarum artium studiis , prout cujusque ingenium serebat, nulla mercede, humanissimeque erudiebat , propositis praestantissimorum auctorum exemplaribus, Platonis praesertim dialogis, in quorum commentatione praecipuam operam collocabant;
edicebatque passim Gravina, ex eo philosopho singularum doctrinarum semina abunde erui posse . Illi vero brevi temporis intervallo usque eo aucti sunt , I ut
