장음표시 사용
21쪽
audivit Gregorium Μes erium, hominem eruditum, qui magna cum ingenii gloria tunc temporis in Neapolitano gymnasio Graecorum eloquentiam profitebatur . At ubi eo ventum est , ut tempus jam capessendi legum studium appeteret, tergi versari primum Gravina, & in sequentem annum rem trahere. Cujus rei quum spem omnem tandem praecisam sibi intelligeret, mussitare, atque etiam aperte dictitare , se instar mortis accipere jurisprudentiam vel a limine salutare. Quid enim, ebat, tam praeposterum, ac monstri simile, quam animum ab elegantioribus Μusis ad serensium foeditatem , & rerum omnium colluvionem protinus traducere , ubi praeter barbariem , linguaeque sordes nihil est, quod ingenium vel parum liberaliter institutum ausit sperare t Quibus vanis curis, ubi sensit Biscardus animum adolescentis vehementer solicitum , longe illum errare, ostendit , qui de pulcherrima , atque adeo jucundissima Iuris Romani scientia adeo aversas, ac salsas opiniones animo imbiberit: quippe aliud esse jurise prudentiae studium , aliud forensium institutum . Hos quum sere quaestus causa leges profiteantur, nihil mirum cum venali opera , ingenium quoque lutulentis doctrinis inquinatum praeseserrer contra, germanam jurisprudentiam comitem , & adjutricem
semper habere reconditam, atque exquisitam eruditionem, notitiamque Graecorum , & Romanorum morum: tum latinae linguae puritatem adeo ab ea di
22쪽
J. VINC. GRAUINAE. strahi non posse, ut contra Latinitatis candor, & apriscis duri lconsultis mire sit excultus, & posteriori aetate neglectus sere ab omnibus, & peregrina labe corruptus, ab Alciato, Cujacio, Hotomanno, aliisque
ad exemplum aetatis aureae sit revocatus . His, atque similibus rationibus Gravina, praeconceptorum terriculorum nube dissipata, magna animi alacritate
ad cognoscendum Ius Civile, atque Pontificium accessit, opera usus Neapolitani gymnasii Antecessorum . In Τheologiae studiis, qua disciplinarum maxima praestantissimaque suit non mediocriter erudiistus , nullum adhibuisse doctorem reor: sed sua ipsius minerva fuisse edoctum, facile adducor ut credam. IV. Omissis denique vulgaribus Scholis, domi proprio marte optimis disciplinis cupide animum imbuere instituit. Studiorum haec erat ratio. Quum ad jurisprudentiae studium , quanquam principio ne quaquam libenti animo ei proponebatur, sese potissimum contulisset, ut illius cognitionem scientia conprehensam haberet, atque a puris sontibus potius hauriret , quam rivulos conseetaretur , totus erat in
evolvendo Corpore, ut vocant, Juris Civilis , cujus perscrutandi recessus, atque origines nunquam desiderium explevit, Interpretibus & ducibus usus est prae ceteris Francisco Accursio, &Jacobo Cujacio: illo, quod tametsi ex eruditorum expositione, veterumque legum testimoniis manifesto erroris coarguitur , tamen in quaestionibus ad Forum redundanis
23쪽
tibus, merito ceteris aliis aptiorem duxerit; Cujacio autem , quod Graeca & Latina eruditione abditos vulgo reserasse sensus ratus sit. Plurimum etiam operae, ac temporis in Platonis scriptis perlegendis in. sumebat: cujus philosophi institutis, & doctrinis mirum quantum delectatus Gravina; de qua re plura,
quum res poscet, disseremus . In poesi Homerum, poetarum omnium principem , maxime sibi delegerat: ex quo divino vate vel imprimis poeticam facultatem arcessiri debere praedicabat. Et M. Ciceronis volumina in deliciis usque habuit: quorum perpetuo usu, & consuetudine Tullianam illam sibi comparavit eloquentiam , planeque aureum dicendi genus . Ncque minore solertia in Sacrarum Litterarum Ieetione versabatur , eas omnis scientiae , sapientiaeque universae aerarium appellans . His quinque librorum generibus mentem assidue pascebat ; hossbi noctes & dies evolvendos proposuerat : ceteros doctos auctores nonnisi per otium adeundos cense-hat. Cui rei testimonio esse potest Epigramma hoc, quod bibliothecae suae apposuerat: Divina qui uis o Hudet mortalia, Velit loquela quisuis omnes vincere, Cimile Corpus Puris , o Sacros lifros, Platona , Homerum , Tulliumque perpetuo Emolmai ; illis o frequentet additos :Doctos adigit ceteros per ocium.
Ad annum aetatis suae xxv. Neapoli discendi duIce
24쪽
dine studiis nulla valetudinis cura indulsit, ut veluti heluo librorum , si hoc verbo in tam clara re utendum est, nullum sibi legendi, ac meditandi modum statueret, ac saepe ne ipsum quidem , quod adquietem conceditur temporis, sibi relinqueret Ex qua tam immoderata , atque inexplebili cupiditate legendi atrocem viscerum , ac stomachi contraxit morbum , quo ad postremum usque spiritum confli-rutus suit. Itaque dum in ea Urbe commoratus est, nunquam domo pedem extulit, nisi ut Religionis Christianae munera expleret, aut quibusdam coetibus interesset Academias vocant quo statis diebus , & horis egregii aliquot adolescentes conveniebant , & per laudabilem quandam studiorum aemulationem , minime vulgaris elegantiae scripta recitabant . Quo tempore magnum suorum studiorum cepisse fiuctum febat, quod necessitudinem cum Do minico Aulisio inusset, viro, cui per ea tempora tot variisque rerum doctrinis magno labore comparatis, Neapoli omnium sere consensa, universae eruditionis primae deserebantur. Usus est etiam familiis riter Carolo Mabella , tum adolescente optimis di-kiplinis ornatissimo : qui , quantum Gravinae tribuerit , significavit non semel in suis ad eumdem epistolis, obsequii ossiciique plenis, quas ego pleraseque ab exemplaribus magna cum voluptate exscripsi . U. Interea ingens Gravinam ceperat Romanae urbis visendae cupido: quod ante per Calopre-B sium
25쪽
sium minime licuerat, ab cujus voluntate & consilio, quamvis absentis , omnino pendebat ; non enim tulit ille Gravinam prius Neapoli abire, quam doctrina & eruditione apprime informatus esset. A no denique Ct mcLxxxix. Romam de Calopresii voluntate demigravit, cui obviam processit, eumque domum suam benigne familiariterque excepit Paulus Coardus Taurinensis, vir illustri inter suos loco natus , qui non adeo multo post unus ex Decemviris constituendae Arcadum Academiae fuit, adlectuseque inter Clementis XI. Pontificis Maximi Cubic larios , quos Honorarios appellant. Qua necessitudine, aut cujus commendatione ea ossicia erga Grais
vinam exequutus sit Coardus, parum liquet. Illud minime ambigitur , ab eo non modo hospitio exceptum Gravinam, sed etiam ambos plures annos fuisse contubernales. Extemplo cum hospite suo egit Gra- vina, ut qui essent in Urbe viri litterarum, & doctrinarum nomine clari, nosceret: eos enim amore &eonsuetudine conjunctos habere vehementer optaverat , quum nusquam firmius , aut verius , quam
morum studiorumque similitudine solere similiaritatem , & benevolentiam confirmari sciret. Quum itaque ventitarent frequentes doctissimi viri domum Joh. Justi Ciam pini, multarum litterarum hominis, ubi societate inita, de eruditione , deque aliarum d Etrinarum studiis verba sacere institutum habebant; huic coetui continuo Gravina , adnitente Coardo,
26쪽
J. UIXC. GRAVI NAE. II nomine dato, suis scriptis & elucubrationibus omnigena eruditione resertissimis, adeo omnium incommovit admirationem , ut quos necessitudine attingere prius expetiverat, ab unoquoque eorum cognitione & similiaritate dignus ultro existimaretur . In amicitiam idcirco devenit litteratissimorum hominum , ipsius nimirum Clampini, qui summa bene. volentia Gravinam amplectebatur, Raphaelis Fabretti, Francisci Blanchini, Philippi Bonarotae, Laurentii Zaccagnae , Alexandri Guidi, Joh. Baptistae de
Miro Benedictini, aliorumque , quorum immortale viget in litteris nomen . Neminem vero arctiore sibi conciliavit amicitia, quam Emmanuelem Μartinum Hispanum , virum humanissimum , sibique minime absimilem : in Latinis autem , & Graecis litteris, atque in universa antiquitate eruditum sic, ut non sicile quempiam dixeris ea aetate doctiorem . Hunc Gravina ob virtutem , fidemque spectatam ad extremum usque spiritum carissimum habuit. Summa inter illos voluntatum , studiorum , sententiarumque consensio semper fuit: in quo verae amicitiae sita iavis est omnis. Hi ultro citroque sua communicanis do studia , in perscrutandis tum Latinis , tum Graecis antiquitatibus una tempus terebant. Quod autem singulari ossicio Gravi nam observavit Martinus, idcirco eum Gravinae discipulum credidit Gottfridus
27쪽
N eultu . Neque vero amieos plurimos sibi comparare Gravina pensi habuit: quod eos non numero, sed genere & moribus distinguere consuevit. VI. Ventitabat Coardi domum senex quidam vicinus , haud vulgaris homo, qui cognitis optimis Gravinae disciplinis, eum plurimi jam faciebat , familiaritatemque cum eo iniverat. Illi igitur die quodam quum domi sederent sine arbitris, senex multa de Romanae civitatis forma, moribusque, amicitiae causa , narrare instituit : se jam exastae esse aetatis: in Romanis rebus diu multumque esse vertatum: Romae eam inesse speciem reipublicae, in qua ne mini etsi peregrino, atque alienigenae capessere res urbanas minime liceat: nihil claulum , nihil interdictum , nihil quod, quominus virtute atque industria niti non posset, impediret. Sed plerunque homines, alioqui probatos, qui Romae petitum honores veniunt , falsos esse , & sero alienam rationibus suis institisse viam intellexisse. Fere enim accidere, ut quis quamvis disciplinarum , & virtutum commendatione maxime emineat, nisi in potentis alicujus, & summis honoribus praesulgentis viri gratiam & potestatem sese conferat, frustra is sit, vanaque illi omnia
procedant. Proinde videat etiam atque etiam: mam
ture in cujusdam ejusmodi viri clientelam & fidem sese commendet: illi inserviat, operamque suam locet: nihilque nisi de ipsius voluntate & nutu unquam moliatur: brevique honores & opes ultro ei
28쪽
J. VINC. GRAVI NAE. I 3 proclives sere pollicetur . Haec & alia senex quum
in ea sua allocutione dixisset , Gravinam respondisse serunt , senis ossicium se gratum accipere . Ve rum sibi longe aliam esse sententiam , quam cetero rum , qui domos suas , ut alibi opes atque honores quaererent, relinquunt. Se nihil horum petitum Romam venisse . Dei enim benignitate , abunde ad vitam honeste & moderate ducendam facultates suas suppetere . Si quis vero vitiis , 8c pravis voluptatibus velit indulgere, nullam esse satis grandem auri vim, quae illi sumptum praebere possit. Honorum vero spem jam ultro remittere iis, quos dominandi, vulgique suffragia assequendi cupiditas stimulat. An, inquit, cordati esse hominis putas , in deliciis habere perpetuo servire universis, ut paucis aliquando imperet , & tota vita carere honesta ingenii libertate , ut inanibus pariter & incertis inserviat opinionibus t
Mihi porro certum, atque uel adiim est, unam doctorum cujuscunque ordinis hominum gratiam di stimiliaritatem appetere, eos colere obsequio, iisque me dedere; cetera nemini mortalium inservire . In hanc sententiam loquens Gravina, non tamen senis
animum offendit : quin & sui existimationem adauxit apud eum , quoniam ambitionem omnem a se amotam jam patefecisset. VII. Per ea serme tempora erat jam memo
rabilis cum primis inter Christianos Τheologos disputatio, quae, post editas praesertim Provinciales Epi
29쪽
stolas, dirisque devotas per Pontifices Maximos quorundam perverse opinantium sententias , multorum ingenia ad certamen exciverat. Nam novi quidam Τheologi, sive quos vocant Casui Iae , in moribus regendis, recteque instituenda vita, nullam priscae severitatis rationem habendam esse, non Veteres E clesiae Patres , non Sacros Canones respiciendos; sed uniuscujusque aetatis affectiones & studia benignitate atque indulgentia moderanda contendebant . Hinc novas regulas pro re nata in moralem doctrinam invexere , quae humanae voluntati potius faverent, quam modum in recte sancteque colendo Numine praescriberent. Adversus hos plures insurrexere praestantes viri, qui severioris antiquae disciplinae patrocinium suscipientes , nihil a veterum institutis recedendum aflirmabant : eos morum magistros habendose ceteros recentiores perinde suscipiendos, ac sua cujusque essita Ze sententias veterum Sanctorum Pacrum monumentis & auctoritate confirmarent . Et
Gravi nam , qui saepe animi gratia utrorumque scripta lectitaverat, hac super re aliquid conandi cupido incessit. Igitur eodem illo anno, quo primum Romam venerat , Dialogum scripsit De eorrupta Morali δε- strina , fuitque primus ipsius labor, quem in vulgus emisit. Verum metuens animorum partium studio effervescentium indignationem & invidiam , suppres,
se sub Prisci Censorini nomine Neapoli edidit annocmmcxCi etsi Coloniae nomen praestieri: neque am
30쪽
J. UIXC. GRAUINAL . IIplius quinquaginta exemplaria excusa suere. In quo
Dialogo nimirum Gravinae propositum est , ostendere , Ecclesiam Catholicam plus detrimenti e corrupta morum doctrina , ejusque patronis accepisseis , quam e quacunque vel deterrima haeresi, haereticorumque improbissima audacia, & conatu. Non abs re esse duco ejus Praesitionem ad Lectorem huc afferre, ubi opellae argumentum, mentemque suam auctor explicat: Ne quis putes, Moralem doctrinam hac disputatione vexari , ne me sanas piorum doctorum traditiones , ac regulas in contemtum adduci suspicetur ,
Casuisticam his disserentem auctor induxit, sus esus
persona , o nomine eomprehendit omnes eos, qui perversorum ambages Chri Ii doctrinam eludunt, ac Eman gelicae legis nodos , o robur merae mirtutis solvunt, atque relaxant, vitiis tamporum , ct eorruptis hominum morisus indulgendo . Ideo mero Calaistica soror Haeresis singitur , quia pietatem amsae, quamvis diversa via conveltant. Haeresis enim detorquet intellestum a Fide o meritate; Casuistica mero voluntatem amertit a rectitudine, juRitia. IIIa meras notio-πes corrumpit, haee rectas actiones permertit per d
solutionem disciplinae . Ceterum Moralem doctrinam , o eos, qui ρο I antiquos Patres illam tuu Trarunt , ae tuorum me Iliis ins Aentes excoluerunt , quod iurer ceteros D. Thomas Aquinas optime prae titit, non probat modo , sed c suspicit, ac meneratur. Malum
