장음표시 사용
31쪽
Iste a recentioritus quibusdam , qui sub nomine Cais sui Iarum , rationem bene pieque vivendi cum vitioinrum illecebris, tamquam inito foedere conjungunt, opinprimi , ac profligari mehementer optat. In eo Dialogo, quanquam quo tempore Gravina illum scripsit,
xxv I. aetatis annum agebat, eximiam rerum theo
logicarum scientiam perspicere licet: quem tanti doctiores & honi omnes secerunt, ut nostra memoria V. Cl. Daniel Concina laudi sibi duxerit integras illius pagellas, in Italicum sermonem versas, in suo Commentario De Incredulis describere . Adnotandum vero hic illud est , procul erravisse eum a , qui superioribus annis , hanc , de quo agimus , Dialogum G. De Vitte, Belgae, adscripserit. Nam inde jam ab
eo tempore constanter semper uni Gravinae adtrib
tus est: & Blancus sis credo, qui discipulus Gra-Vinae, ab eodemque quarto loco haeres substitutus suit in reserente Auctore supplementi ad Dictionarium Bayli b , exemplar quoddam illius Dialogi invenerat , quod ipsius Gravinae manu & scriptione a menis dis quam plurimis erat expurgatum e quae notae leguntur etiam in alio exemplo quod extat in Bibliothe. ca Card. Passionei. Praeterea ejus Dialogi sententiae, stylus, scribendique genus adeo cum ceteris Gravinae scriptis conveniunt ; ut vel uno hoc indicio nulla ratione Gravinae aliudicari pos se , certum habeam. VIII.
32쪽
I. VINC. GRAUINAE. ITVIII. Cum primum editi illius Dialogi rumor est pervulgatus, magnos ille civit motus , tur hasque fecit. Etenim quemadmodum bonorum omnium amorem ac favorem meruit, ita adversae sa-ctionis offensionem subivit. Facinus indignum clamitabant, tot sapientissimos doctores ita Calaistas appellabant per deridiculum ludibrio habitos. Neque
diu potuit Gravina in occulto latere: quum enim nescio quomodo nomen suum in vulgus emanasset, plurium in se hominum commovit odia: qui immani bello eum aggressi, nihil intentatum reliquere , ut in invidiam traducerent, ac veluti minus sanae Religionis hominem infamarent . Irrito sane conatu : nam quum saepius magno clamore quiritando, & pintentium virorum nomina interponendo, adnisi essent, quo nota aliqua Dialogo illi a Romanis Censoribus infligeretur, nihil unquam profecere . Gravinae autem non minus ad sustinendam exortam illam procellam , quam ad scribendum praesens animus fuit. Etenim quemadmodum in eo Dialogo omnem Christianam pietatem, secundum Christi doctrinam , ex Fide, & Caritate inter homines unice pendere , scripto solide comprobavit ; ita factis & exemplo sese prodebat, ut duo illa maxima & praecipua in animo
infixa gerens Praecepta , externarum , ut vocant,
devotiuncularum studiosos , qui nunquam ad princeps illud Legis Evangelicae caput animum attendunt, gravi perpetuoque odio insectatus sit. Quae res ma-
33쪽
gni illi stetit . Inde enim obtrectatores ad conviis elandum imponendumque sumpsere ansam : neque unquam subinde eum in omni vitae cursu quiescere siverunt . Eam vero , quam adversarii conflaverant invidiam , Gravina non lenire obsequio & comitate , sed acerbitate opprimere maluit: eoque magis simulatam eorum pietatem acrioribus sermonibus, & scriptis exagitabat. In quo tamen satis belle sese gessisse eum negant: nam & temporum rationem habere ,& hominum voluntates, ac studia aequiora erga se conciliare, sapientis semper, cordatique viri est habitum a IX. Vixdum ab eo certamine respiraverat Gra-Vina , ecce novum , atque adeo periculosius Cum
corruptis & malis poetis suscepit bellum . Amicitia& consuetudine Alexandrum Guidum sibi devinctum habebat, poetam, cui in depravata ejus aetatis poesi optimum retinuisse sensum summa laus debetur . Is enim, ipso assirmante Gravina, Romae primus fuit, qui novorum poetarum insolentiam , candore atque castitate veteris elocutionis, & imitatorum servitutem, moderata elatione spiritus, & colorum novitate declinavit. Igitur rogatu inclytae Suecorum Reginae Christinae Alexandrae, cui doctrina, & graria erat eximius , novo quodam , minimeque vulgari poeseos genere , scenicam Fabulam scripserat Guidus , quam nostri vernacule Endisione appellant :quae ut supra ceteras ea tempestate serebatur , sic
34쪽
J. VINC. GRAVI ME. Is censores nauseantes habuit haud paucos. Gravina porro Guidi poetae scribendi rationem vehementer probavit: eumque defendit tum saepe alias, tum praesertim in Oratione Italica sub nomine Bionis Crataei, quam in coetu quodam eruditorum de scripto recitavit : editaque subinde suit una cum Guidi poemate anno CIPIDCXCII. In ea Gravina verae germanaeque poeseos sontes aperit, contenditque , ab ipsa philosophia, sine qua carmina puerile quiddam, ac
nugatorium sapiunt, poeticam artem repeti debere. Hinc evenit, ut, dum Guidum exornat ac tuetur, semidoctorum turbam exulceraret Quidam enim luvore consecti novam inde maledicendi obtrectandique occasionem arripientes, nefario inito foedere, ad novum hunc correctorem atque emendatorem morum,
poesisque instauratorem sic Gravinam per deridiculum appellabant) opprimendum consenserunt.
X. Interim eodem decurrente anno CIPI CXCHis
maledicus quidam , de quo mentionem iacit Grego- ,rius Majantius in Vita Emmanuelis Martini, sub larvato iaUncti Sectani nomine Satyras edidit nonnubias , quibus omni impudentiae & scurrilitatis genere in Philodemum quo nomine Gravinam designavit satis inverecunde, & ad bonorum fastidium, insutitavit. Is autem maledicentiae furor Romae tam impune discurrit, tam insolenter exultavit; ut ne primcipibus quidem viris pepercerit: ac nemo tunc bonus probusque suit, ad quem ea contumeliarum tela non C a vem
35쪽
venerint. Quapropter Raphael Fabrettus , vir doctissimus aeque atque spectata virtute , & prisca probitate omnibus carus, quasi se puduerit in eo bono. rum censu ab Sectano maledicentia sua non esse descriptum , non est veritus in postrema sua Inscriptio. num Collectione oblatratores Gravinae praeclaro &gravissimo de eo testimonio ultro lacessere r perque litteras eidem pollicitus est , in ipso tuendo atque observando periculum quodcunque subire se esseis paratum , ubi illud imminere certo sciret. De his
autem Sectani Satyris nihil dicam: nimis enim multos amatores habent. Quibus ego vehementer assem tirem, modo illam ingenii ubertatem Sectanus, versusque suos ingeniosos quidem , conviciis tamen, &in bonos calumniis , tum etiam vocabulis nefandis &obscoenissimis haud foedasset. Quare hoc vere videor posse contendere, quod nemo negaverit, multa in Sectano offendi, quae ne liberaliter quidem educatum, nedum Christianum hominem decent: eumque satis commodum impudentiae magistrum , si parum attenderis , possis agnoscere r ut nonnisi justissimis de causis a Romanis morum Censoribus subinde Satyrarum illarum lectio interdicta sit. His permotus rebus Emmanuel Μartinus, aegreque serens, virum morum innocentia, bonisque artibus praestantem adeo indignis modis habitum , ad mala illa carmina Notas scripsit, quibus non modo quid differat inter leporem & scurrilitatem, magniloquentiam &
36쪽
tumorem demonstravit; sed patefacta pluribus in Iocis barbara dictione , & male consarcinatos centOnes , poetam suis telis confodit , ac temeritatem , quae simpliciorum animis fraudem serebat, perdomuit. Narrat Gregorius Majantius in Vita Martini, inter Litteratos eo tempore vix de alia re , quam de Notis criticis , sermonem fuisse . Eas legere, &exscribere negotium praecipuum. Omnes earum Au ctoris acumen admirari, ac celebrare, utriusque linguae praestantiam ad Caelum efferre . Denique eo deventum , ut plures Legati Regii ad suos Principes emiserint Notas illas. Quamobrem paucis die-hus illae innumeris pene exemplaribus per totam Ur hem pervulgatae, minime opus fuit, ut typis imprimerentur et quanquam ab Auctore deinde Valentiae Hedetanorum praelo excusas fuisse comperimus. Enimvero Martini auctoritas non leviter quemlibet movere debet, propterea quod hominem suisse video in pernoscenda Latinae Linguae castitate & proprietate exercitatissimum: cujus summam in eo studii genere praestantiam , qui non suspicit in ejus scriptis, nae ille omni pulcherrimarum litterarum senisse prorsus se destitutum sateatur. Animadverti etiam Sectani Satyras in Amstelodamensi editione annici 1DCC. secundum Martini animadversiones emendatas suisse ; in qua plurima illa barbarae orationis vitia , quae in Romana legebantur, frustra requires. XI. De ipso Satyrarum auctore nihil habeo
37쪽
quod certius ac liquidius ausim assirmare. Nam quum plura hac de re legissem , consuluissemque plurium doctorum hominum sententias , nihil exploratius , quam sub judice adhuc esse litem , retuli: propterea quod nullus sane reperitur, cui illae tribui non sine magnis dissicultatibus possint. Illud quidem certo constat , plures Sectanum quisquis mortalium sub eo nomine lateat) habuisse emisiarios, ac susurrones, quorum opera in scribendis divulgandisque libeblis usus est. Testatur autem Gravina in Epistola ad Martinum , quemdam novisse inter Sectant gregales, singularis audaciae & impudentiae hominem , qui quum a Gravina divexando , exasperandisque sodalium illius animis , & concitandis in eum scurris , ad corrumpendas tabulas, & haereditates compilandas sese convertisset; dum praedam contraheret, se
ciisque rapinae partes describeret; fuit in eo flagitio publice deprehensus, publicaque infamia , instar suris manifestarii mulctatus . Rus vero nomen Gra- vina aequum duxit reticere : flagrionis enim illius crimina suere nomine notiora, quum nisi sceleribus innotuisset, ut natus est , fuisset obscurus . Ex uno
hoc, de ceteris Sectani congerronibus conjecturam sacere quisquis potest. XII. Si quis vero requirat, quo animi sensu conviciatores suos pertulerit Gravina; plane colligitur haud obscure, vehementer eum principio Commotum fuisse: maxime vero, quia ab impuris illis
38쪽
J. VIXC. GRAvINAE . 2Iversificatoribus fuerit meris calumniis , & scurrilibus probris impetitus. Quinetiam Iambos in Secta num composuit, quos vidi ego apud Leopoldum Metas asium I verum-- - , perque notas scriptos, ut nonnisi a Petro Metastasio, cui Gravina symbolum dederat , explicari queant . Scriptaeque ab eodem suere Declamationes, seu Verrinae in in Sectanum: quae deinde in cujus potestatem devenerint, incompertum habeo. Deservescente vero contentione, ani madvertit impudentissimi scurrae illius deliria tanti non esse, ut doctorum hominum iram & consul tionem mererentur . Hinc saepe illud Horatianum
timidiam placare paras mirtute relicta PContemnere miser. lSuccurrebat praeterea illi in mentem, idque omnibus aeque esse persuasum sciebat, quod in secundo suarum Originum libro cap. Lv. attulit : Romani , uia mirum , moribus graviores, o diligentiores famae em Hodes, eonvicia, o famosos libellos, non indicia miariorum , sed potius innocentiae alienae re Iimonium esse putaruat , omnis criminis suspicionem auferentes ab eo , cui defuit accusator, eum non defuisset inimicus , ut egregie Con Iantinus Imperator exiHimat a). u
mobrem funisus ad necem feriendum jusserunt hominem, qui conviciis , aut malis earminibus alienam
' famam lacerasset . Vicem tantummodo suam saepe do-
39쪽
lebat Gravina , quod gravis aliquis adversarius sibi non contigisset , cum quo posset doctrina & eruditione , non conviciis sycophantiisque, certare . Qua mobrem in vita Cuncti has emisit voces: ca) Denique ut sors eA no Ira , qui mix Cujacio praeeeptore Lini
sumus, infensos habuit minus doctos omnes e quos tamen haud eadem patientia tulit, qua nos faecem hanc literatorum decem jam annos totos , ope divina toleramus . Neque enim ille flebat, neque as linebat ab injuriis iis, quarum nomine ab Hottomanno reprehendiatur , qualia sunt scutica dignus , stultus , mendax, caecus , caliginosus, os durum , o Amilia , quibus suos Cujacius boHes incessebat , non propter conHantiam hominis no Ira minorem : sed forte quia illi , non calumniis , ut iAi , o conviciis de trimio arreptis oc-eentabant i sed ingenio potissimum certabant, o literis , ut non prorsus docto admersario essent indigni t Homules certe sannionibus no Iris, minime idoneis ad eruditi ullius hominis iram . Sed hos mittamus limo. re , otio , o alienis opibus in bonorum contumeliam abundantiores, qui scelerum Eupore haud inteliuunt, injuriam , unde exorta est , ad eum plerumque reverti . XIII. Dum autem a suis adversariis injuriis &contumeliis divexatur Gravina, interim summis ubribus bonarum artium institutionem Romae intermissam jam revocare adnitebatur . Nam etsi melio
40쪽
Iiora litterarum studia, splendorque atque elegantia , multis post saeculis, e barbarorum servitute per doctissimos homines vindicata, atque in antiquum suum domicilium Italiam restituta fuerit; sua tamen aetate cultiorem doetrinam adeo labantem ac jacentem dolebat Gravina, ut in alteram prope barbariem iterum demersa sibi videretur. Superiori enim saeculo
turgescentium poetarum potissimum turba, cum frigidulis argutiis, luxuque ornamentorum, Omnia te nebant : qui novis numeris , insanisque translationibus, Pindaricum scilicet, & Horatianum spiritum, dictionemque putabant in vernaculam linguam allaturos r & quum sterilitatem vellent sugere, supra modum intumuerunt, ut integrioris judicii hominibus
stomachum mire commoverint. Gravina igitur conlamuni illi malo quum vellet occurrere, in eo maxime laborabat, ut Graecos, Latinosque velut persectissimum universae poeticae facultatis exemplum , una cum illorum egregiis imitatoribus Danie , Petrarcha, Bembo, Casa, aliisque hujus notae, mature j venibus ad imitandum proponeret: ut retenta veteri dictione, adhibitoque temperamento ac judicio, va
rietatem rerum quaererent majorem , animorumque
motus , & imagines ingeniorum , popularibus colo ribus , ad communem cognitionem ac sensum , exponerent . Cujus sententiae nactus suffragatores, ac socios plures praestantes viros, qui eadem voluntatum
