J. Andreae Serrai orat. S. Hieronymi charit. presbyteri De vita et scriptis Jani Vincentii Gravinae commentarius ad illustrissimum virum d. Emmanuele de Roda et Arrieta ..

발행: 1758년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

26 DE VITA

numerum serme xv. unum in Iocum convenientes ,

exquisitam solidioremque poesim excolebant. Quum autem plures facti estent, Di. Non. Octobr. annici DcxC. in Montis Ianiculi secessu ad id destinato , una coam , coetum in democraticae reipublicae se mam constituerunt, Arcadesque sese vocaverunt. Horum institutum erat, ut vernis & aestivis seriis , quo tempore a serensibus studiis , & urbanis rebus

honeste vacatur, convenientes aliquando in hortos,& animum ad amoeniores Μusas traducentes , no

mine atque scriptis pastoritiam simplicitatem praese-serrent, & in eo consensu Arcadicos mores, agrestisque vitae speciem, sublato gradus locique diicrimine, praeberent. Is coetus aliquandiu quibusdam Iegibus, sive monitis regebatur. Au ta vero multitudine doctorum hominum, qui pastoritium nomen susceperant, quo rei communi, & absentibus potissimum pastoribus consuleretur, placuit scribendis certis legibus Decemviros creari . Una cum aliis amplissimis viris & Gravina Decemvir creatus est: cui a Collegis universis datum negotium est, ut ex immenso propemodum commentariorum acervo, quibus ad id tempus usi Arcades fuerant, Leges erue ret , ac Latine reddereti unus suum Gravina egregie explevit : mira enim verborum proprietate, ac brevitate sane concinna , ad priscarum Legum XII. Tabularum exemplum, Leges Arcadum scripsit, quae magna cum auctoris commendatione & gloria per

42쪽

J. VINC. GRAVINAE . a Ttotam Europam volitarunt . Ac tandem Decemviri xiii. Kal. Iunias anno CIPI CxCvI. generalibus comitiis in colle Palatino habitis, Arcades universos ad concionem vocarunt: ibique Gravina luculenta Ora tione Legum ratione proposita , eas marmoreis tabulis incisas promulgavit: & ita orationem absolvit: Guamobrem basce ego Leges , quod bonum saustum , felixque sit vobis, & vestro Communi jubem das censeo . His itaque recitatis, atque rogatis, ite in suffragium , Arcades, Deo bene juvante . Et quo niam commentitium nomen in eo conventu profiteri moris erat, Gravina suscepit nomen Opiei Eris manthei. Τalem originem habuit celebris Arcadum Academia, quae ut sunt rerum initia) magna celebritate praestantioribus Italiae ingeniis decoris m, teriam principio obtulerat: subindeque per omnem sere Italiam variis coloniis propagata est. XIV. Scripserat per id tempus Gravina exertitationis causa nonnulla opuscula , quae in un umcollecta non indigna visa sunt, quae in publicam lu

cem efferrentur . Itaque anno CIPI CYCvI libellum vo

lumine exiguum, sex opustula complectentem in vulgus edidit. Primu- opusculum, quod Gaspari Carpineo Cardinali nuncupatur, Specimen prisci Furis exhibet. Non ita pridem adjecerat Gravina animum ad exponendas Origines Iuris civilis r quod opus quum plurium annorum esset, & immensi laboris ac industriae , interea loci ex rudibus adhuc

D a illis ,

43쪽

2 i, DE VI ΤΑ illis, nee dum degestis Commentariis, specimen hoc excerpsit, in quo breviter exponit, quae sustus in tribus Originum libris postea disputavit. Quod specimen , doctissimorum hominum judicio, cum quolibet ipsius Gravinae opere dignitate facile certat . Agit secundum opusculum, sive Dialogus, De Liu-gua Latina, cujus praestantia, atque utilitas per Emmanuelem Martinum , quem cum Proculo disserentem inducit Gravina , luculenter asseritur , atque omni eruditionis genere illustratur; demonstraturque non aliunde melius, quam a Graeca erui posse : Linguae Latinae studium fuisse nunquam a Graecarum

litterarum cognitione sejunctum: immo quasi perpetuum elegantiae foedus iniissent, pulsis Graecis litteris , simul exulasse Latinas , iisque revocatis , &has rediisse. Hunc Dialogum eidem Emmanueli Μarti no miserat Gravina cum epistola tanto Philosopho digna ; quae si sapientiae lumina, sententiarum, atque eloquentiae vis spectentur, jure posset praestantissmis literatorum hominum monumentis aequiparari . Τertium opusculum epistola est Ad Gabrielem Reignerium, Gallum . Dolet in ea Gravina Italiae vicem, in qua quum litterarum decus &elegantia, florentibus Romanorum opibus, nata eL et, & multis post saeculis, quamvis convulso jam

Imperio, restituta ; tum non modo videbatur ab ea laude excidi ste, sed etiam in summam bonarum a tium Ignorationem pene esse demersa . Quartum item

44쪽

J. VIXC. GRAUINAE. 29 item in epistolae formam , inscriptum Francisco Pignatello, Archiepiscopo Τarentino, De contemtu modiris agit. Illud Gravinae ejus rei occasionem dederat, quod e gravi morbo Franciscus Carasa convaluerat , qui in eo tolerando , & contemnenda moriste miram sui prodiderat constantiam . Et quintum epistolam complectitur ad Τr anum Μiroballum , quem de immatura filii, optimae spei adolescentis , morte, pluribus argumentis Gravina consolatur. Sextum denique opusculum Τractatum Italicum continet de antiquis fabulis , quem dedicavit Cardinali Boncompagno, Archiepiscopo Bononiensi . Fatetur Gravina in eo se studii genere , exiguo admodum tempore , doctrinae veterum , priscaeque eloquentiae cognitionem sibi pandisse. Quod argumenti genus in latiore volumine , locis exemplisque e gravissimis auctoribus petitis, quum pertractare animo concepisset, id aliis curis tum distentus praestare

minime potuit . Hunc Tractatum postea Josephus Rignoldus Gallus in suam linguam transtulit . Narrat enim Emmanuel Martinus in epistola ad Gravinam , hominem illum eleganti , subactissimoqueis judicio, mirifice delectatum eo opusculo, quo nihil elucubrari potest nec doctius, nec politius . XU. Supremo fato seneto Alexandro VIII., ex Neapolitano Archiepiscopatu ad Pontificatum

Μaximum I v. Id. Jul. Ci i cxcI. evehitur Antonius

Pigna tellus, nomine assumpto Innocentii XII. Hic

45쪽

3o DE VITA

pervetusti generis. nobilitatem longo intervallo superavit morum innocentia, pietate, magnitudine animi , prudentia : & quam certatim homines de eo conceperant expectationem , devicit sane in rebus gerendis fide prope singulari . Nullus apud eum gratiae , nullus ambitioni, nullus assentationi, nullus denique malis artibus locus: sed quos commendatione verae virtutis semel dignos cognoverat , eis aditum ad honores & praemia patere semper voluit. Quid sub tanto Pontifice litterae sperare possent, e templo re ipsa omnes intellexere in nullam unquam rem , nisi de doctorum virorum sententia consilioque, esse molitum, atque aggressum, memoriae proditum est . Itaque ut primum de Gravinae optimis studiis ad se perlatum est, confestim illum honore aliquo augendum animo cogitavit. Propterea hominem ad se vocari jubet, collaudatumque amplissimis verbis hortatur, ut sacrae militiae nomen dare velit. Cui Gravina aperte atque ingenue animi sui sententiam patefecit; se nimirum minus idoneum ad Ecclesiastica munia obeunda agnoscere , ea praeser tim de causa , quod animum mentemque suam totam ad civilem Jurisprudentiam , profanamque eru ditionem traduxisset. Quid igitur potissimum in votis haberet, percunctante Pontifice; pro tanta Principis bonitate, Gravina, hoc unum se praeoptare,

rei pondit , munus scilicet publice docendi Leges , quando id opportune accidisset . Eumque, post quam

46쪽

J. VINC. GRAUINAE. 3Ibonum animum habere jussit, dimisit Innocentius.

Τandem quum anno ci io xcix. Juris civilis schola in Romano Archigymnasio doctore caruisset, Joh: Franciscus Albanus Cardinalis , is qui non ita multo post in Pontificem Μaximum Clementis XI. nomine adlectus suit, quique Gravinae eruditionem &sapientiam diu multumque spectatam habuerat , nemine rogante, Pontificem Innocentium adiit, Oratque, ne sineret Uincentium Gravinam, magnae ex pectationis virum, sine aliquo honorario munere saetatem agere. Venisse jam tempus , ut quoniam

tot curis Pontifex ipse maximam tribunalium & judiciorum labem simul cum ceteris corruptae disciplinae vitiis diluisset ; in scholas quoque sinceram solidamque Jurisprudentiam per Gravinam revocaret. Haec magno studio contendenti Cardinali ALbano Innocentius non assensus modo est , sed ultro jussit, Vincentium Gravinam ad Jus civile docendum porro evocari. Is igitur par ingenii sui, &vocis eruditae dignitati theatrum nactus, ad munus suum obeundum magna animi alacritate accedit rnihilque sane praetermittit , quo minus dilapsa jam

sincerioris durisprudentiae , bonarumque artium studia , voce atque institutione sua restitueret . Qua propter non minorem sibi diligentiam adhibendam proponebat. Etenim non usitato vulgarium magistrorum more, sed novo, atque ad eam diem Romae in

scholis inaudito, Legum Institutiones tradere statue

rat: Disitigod by Cooste

47쪽

rat: quum in docendo Latini sermonis elegantiam , ab aliis neglectam, assumeret, multa e philosophOrum , cultiorumque jurisprudentum disputationibus

mutuaret, multa ex antiquitate repeteret, multa ex Graecis Scriptoribus depromeret: &, quod mirum , ita eas res recepto Fori usui accommodabat, ut non minus auditorum utilitati, quam eruditioni consuleret. Ipso eodem die, quo primum cathedram Le gum conscendit, Orationem ad studiosos Juris civilis habuit, in qua sumpto de praestantia Populi Romani in armis ac legibus exordio , Jurisprudentiae origines, sata, ac vicissitudines, excellentiamque luculenter enarravit: quam denique ita concludit : Dus s Innocentii XII. jussu atque benignitate ad Pus cimile docendum emorati , Libros quatuor In Bitutionum suscepimus explicandos ; in quorum expo-fitione, sicuti longas o supertacuas quae Itones declinabimus ; ita ex prisca vurisprudentia rebus obscuris lucem asseremus; quae Rionesque forenses uberiores

ad exercitationem adolescentium contexemus ; id maxime Rudentes , ut neque parcitate arefaciamus ingenia, neque nimia copia obruamus; aliaque laboribus noLIris eommoda juventuti asserre conabimur , quae more no

Ibo prae titisse malumus, quam promisisse . XVI. Cum sanam ac rectam minimeque sallacem disputandi rationem in omni doctrinarum genere; tum in Iurisprudentia maxime esse necessariam vere dici potest . Nam si jurisconsultus pra-

48쪽

J. VINC. GRAUINAE .vam disserendi normam arripuerit, inque divinum di humanum jus transtulerit , sua salsitate judicii ,

civilem quoque statum , & opes, atque patrimonia evertet. Igitur animadvertens Gravina, plurimum in eo peccare juvenes , qui quum Arabum irretiendi artem callerent, eamdem in legibus pervertendis ashiberent ; sui muneris ossiciique esse partes duxit,

non ferre eos in re tam gravi turpiter errare : matu reque illos esse admonendos censuit, ne consuetudine sallendi , veritatis viam prorsus ignorent . His de causis inde argumentum assumpsit in Oratione . quam habuit in eodem Archigymnasio xvi. Kal. Dericembr. CIPI CCI. , in qua De Recta in Fure disputandi ratione , copiose disseruit : invectusque maxime in illos est, qui pro Graecis, o Latinis literis, notitiaque hiHoriarum , captiones o conclusiunculas ad Rudium Puris civilis asserentes, perinde argutam tur in Iegibus , atque ab ineunte aetate in scientiis aliis coniuemere. Monet oratque, ut nihil pensi habeant quomodo argutentur sophistae, quilus hi mi- dentur Hrenui magis, qui diutius in uno, quod vocant, concludendi medio frigide conctiterine, ac laqueum protenderint longiorem: ut non ante des Iant , quam digitorum percusisne, atque etiam elamoribus a corona comprimantur et quasi gloriosum si perpetuare deliria , o pertexere operas aranearum . Non adeo idcirco disputationes omnes e scholis rejicit Gravina e quinimo earum usum, & utilitatem plurimum commen

49쪽

3ψ DE ITA

dati sed dicaculam illam aversatur , & argutatricem Dialecticam vulgarem , quae totos dies impudentiss me in scholis latrat ipse , o latrare doctrinas alias docet. Probat proinde honestam illam & verecumdam , minimeque pervicacem disputandi normam ἔduplicemque statuit; alteram, quae utitur oratione

perpetua G fusa, proposita quaeHione in utramque par rem , Carneadeo , o Academico dicendi more et quae quum scriptis & meditate tractentur, discant Iuvenes ad praelium parare se , datoque spatio cogitandi , non inetenire modo , sed etiam seligere rationes ; ac non solum cogitare sapienter, sed etiam exponere sensus suos eleganter: itaque ingenio, judicio matureis scant. Aliud disputandi genus in altercatione, alternoque sermone posuit, ubi voce , non scriptis; extempore, non composito disputaretur: ut assuescant adolescentes invicem se improviso adorsi habere ingenium in promtu , atque in tumultuario praelio expedire aliquid Hatim , eo numque in re subita capere , Unde modo ad unum, modo ad aliud genus disputandi transferantur et hac enim exercitationis micissitudine in utraque facultate pares emaserint, o ingeniorum tarditas exercitatione impromis , celeritas mero inconsulta diuturnae meditationis usu temperabitur. Ne autem disputandi praecepta, quae in tota oratione recensuerat, juvenibus exciderent, ea brevibus aliquot capitibus, adhibita prisca Legum scribendarum forma , & antiqui sermonis majestate, comprehen diis

50쪽

dit, apposuitque ad calcem ejusdem orationis , quos Canones , sive Regulas , disputandique leges appetilavit . XUII. Eodem tempore majus negotium a quibusdam Romani Fori leguleiis Gravinae exhibitum est . Erant enim Romae permulti Ridolphini De , ut vocant , hoc est , Petri Ridolphini sectatores ιqui, pulsis omnibus Jurisconsultorum, sive Cujacianis, sive Accursianis, sive Bartolinis interPretibus, domi Praxi illius Iudiciaria , tanquam Justiniani codice praelegendo , trimestri studio absolutanta, jurisprudentiae cognitionem juvenibus satis impudenter promittebant. Pari confidentia Romano Foro dominabantur: eorum arbitratu res omnes diu, nae humanaeque decernebantur . Hac contagione

captis causidicorum animis, Gravina , qui suam docendi rationem a cultioribus sanioribusque interpretibus arcessebat , in ea meritoria temporum juris- prudentia tam paucos nanciscebatur ; ut se prope. modum desperaverit auditores inventurum. Vulgo enim juvenes ad audiendas rabularum tricas & po tenta assueti, aversabantur quidquid a sincero Legum studio emanabat . Eamdem prorsus fortunam obtigisse olim Aldo Μanutio , Pauli F. memoriae pro didit Janus Nicius Erythraeus in sua Pinacotheca, qui , quum humaniores litteras, & Graecam eloquentiam magna nominis celebritate in Gymnasio Romano doceret, vix unum aut alterum habuit avi

SEARCH

MENU NAVIGATION