장음표시 사용
11쪽
MOrum variam me , Lector , historiam pertractandam suseepisse sorte miraberis; cum neque occupata opera , neque impedito animo, ut ait I Cicero, res tanta suscipi possit, sed utramque Fussit et cura vacare, et negotis : Verum admirationem multiplex, et j cunda voluptas tollet, quam, ut spero, ex introspecta veterum Uarietate , ac veritate morum accipies. Ego vero tantam inveni, ut subcisiva omnia, quae incurrunt, tempora numquam perire sim passus , sed in hisce merito studiis impendenda sim arbitratus. Si ficitas enim fabulas, e quibus utilitas nulla ducitur, cum voluptate perlegimus, quid de morum historia dicendum erit, quae , Cum
sit testis temporum a , nuncia veritatis , vitae magistra , Cumque eae velut aperiat, quae obscuritate occultantur, magnam habeat, necesse est, utilitatem cum voluptate conjunctam
Σ. Haec porro morum varietas eXplicandorum in causa fuit, cur liber sit a me LIMON inscriptus: diversis nempe consitum velut flosculis viridarium , utinam et Ordine, et nitore, sua sicut frequentia, et quantitate conspicuum. At inquiet quispiam: cur insolitum promis latine LIMON, et non potius Λιιμω Graecum usurispas vocabulum Equidem et ipse fateor, Graii dum suis ipsi titulos libris inscriberent, acceptiora haec vocabula Πανδεκται, Λιιμὼν, ut olim sibi s3 notavit Plinius . verum Tullium Graiis anteponere mihi visum est universis: is enim librum composuit carminum variorum , cui LIMON titulus latine inscriptus ; ejus autem rei non solum Anglum illum clarissimum, Τullianae vitae scriptorem, habeo testem , verum etiam nitidius a Donato repeto testi-
12쪽
monium , Tulliana haec a Limone in Terentii 1 vita ad rem depromente his ad amussim verbis: Cicero in LIMONE hactenus laudat.
Tu quoque, qui solus Iecto sermone Terenti Concursum , expressumque latina voce Menandrum In medio populi sedatis vocibus emerssuidquid come loquens , ac omnia dulcia dicens . Latino igitur volumini titulum inscribo latinum :3. Enimvero non me tam terret inscriptio, quam ipsum morum historiae ingens opus, ubi nova multa, obscura Vero Occurrunt plurima , aut falso tradita, aut penitus ignorata : etiam non pauci coarguendi , qui aut non viderunt viam , qua iretur ad verum, aut vim timuerunt calcare: Ingens a opus quisquis attigerit, nisi plenus literis, sub onere labetur . Itaque tanta ingenii mei exiguitate, tantis temporis angustiis , dum plures lapsos ostendam , labar et ipse: utinam subleves potius, Lector, quam deprimas: tuam ego certe conabor, si non ingenio, nec Viribus , saltem diligentia benignitatem promereri; quippe qui decennalibus pene vigiliis elic, re curavi ingenuam e latebris veritatis imaginem, omnibus semper simulacris emendatiorem . 4. At poetarum quandoque carmina refero Lampsacena, quae tamen, nisi ad rem apprime facerent, non referrem. Rigidi qua
so hic ignoscant Catones : ego sane illis Catulli nostri non utar versibus s3 .
. . . Castum decet esse pium poetam Ipsum , versiculos nihil necesse est
verum Ausonii viri consularis ac Paulini episcopi amicitia clariauctoritate me tuebor, et carmine ). Sarea mihi veterum maneat modo regula morum,
Laudet permissis sobria musa jocis Quanis
13쪽
Quandoque de tricis etiam dissero atque quisquiliis; quandoque demum ab I orchestra transilio quatuordecim , et in extrema plebe quae quod diligam : de barbis enim , de flagris , et fustibus , de nocturnis deambulonibus , de moechis usque dissero bustuariis : hic
quoque , lector , ignoscas oro ; si enim sedulo et ista pervolvas. suo nec usu , nec fructu carere dignosces s. Libro servantur sacra postremo : hic vero , dum de sanctissimis ago Religionis ritibus, ac vetustissimis Ecclesiae caerem n iis , trepidis profecto manibus omnia pertracto; quare , ut e Tore vacem, Romanae sedis, veri, rectique matris et magistrae judicio , uti me, ita mea haec libens universa sublicio : erro enim sortasse, dum errorem vitare cupio i mihique illa evenit sors,
quae illi olim pocillatori, de quo Martialis ajebat a noster :Frangere dum metuis , stangis crystallina : peccant
Securae nimium , so Ilicitaeque manus .
Me quidem miserum , quod a Carolo Fridericio, D. N. PII SEXTIPONT. vere MAX. ab epistolis nunc secretioribus, omnium sane literarum viro , tam multa adeo millia sejungunt i ex cujus Comsuetudine ab ipsam et usque juventute Musas et studia nostra si quid serie sunt ortum habuisse duco, atque incrementum t ex cujus incredibili judicio, eruditione, doctrina , tantas hausi voluptates t ex cujus demum absentia verum nimis esse Plautinum 3 illud experior. Tum denique homines nostra intelligimus bona . Cum quae in potestate habuimus , ea amisimus lAt quoniam id Superi intervortunt, te , lector Optime, oro, atque obsecro , ut quae tunc tanti Viri ope adjuta plausibus excepisses , tuae nunc benignitati , aut saltem miserationi cocii mendata suscipias . Vale .
Petron. In Satyri Maniati epise. l. 14. ep. 3.
14쪽
Ρ Raeclarissimi viri Philipp i Trenta J. C. nobilis Asculani librum.
cui titulus LIMON vidi ad curate, et vero etiam perlibenter. Me enim admodum delectaverunt solertissimi scriptoris ingenium. acre judicium, et perrara quaedam , uberrimaque eruditio Lai, ni sermonis elegantiae conjuncta , quum is in explicandis veterum authorum obscuris dissicissimisque quibusdam locis, nec non sacrorum nonnullorum rituum originibus investigandis plurima profert aut noviter abs se detecta, aut hucusque ab aliis prorsus inobservata . Caeterum ut munus mihi a Rano P. Magistro S. P. A. demandatum impleam , id quoque testor me nihil in eo volumine deprehendisse , quod aut Catholicae Fidei sensibus adversetur, aut bonorum morum regulis repugnet; quapropter dignum quoque esse illud adfirmo, quod in publicam lucem quam primum emittatur .
Ex aedibus S. Callisti die XX. Augusti Anno MDCCLXXXII. P. A. Gallati Episcopus Cyrenensis .
UT Rmi Patris Magistri sacri palatii Apostolici mandatis o
Sequerer, legi, quam potui, accuratissime opus inscriptPm Philippi Trenta I. c. Nobilis As Iani Limon . sive 'Urbanarum Quaestionum Iibri tres, et ex ejus lectione non minus utilitatis, quam voluptatis cepi . In eo namque non modo nihil occurrit, quod ab Orthodoxae Religionis dogmatibus alienum esse , vel aliquam bonis moribus labem inserre posse videatur , sed etiam plerisque veterum Scriptorum obscurissimis locis plurimum lucis affertur, antiquissimarum consuetudinum , quarum nonnullae hac quoque aetate vigent , origo magna eruditionis copia aperitur , jactataque ab Haereticis in sacras Catholicae Ecclesiae ceremonias tela summa vi repelluntur. His accedit mira Clarissimi Auctoris in animi sui sensis enunciandis perspicuitas , et in scribendo elegantia . Quamobrem opus ipsum dignissimum censeo,quod in publicam i
Datum Romae in Coenobio sanctae Mariae super Minervam X. Kalendas Augusti Anno MDCCLXXXII. Fr. Thomas Maria Soldatus Ordinis Praedicatorum Sae. TheoIο-giae Magister , ejusdemque in Collegio Germanis Hungarico Professor. ImDigitigod by Cooste
15쪽
Si .videbitur Revilio Patri Sac. Palat. Apostol. Magist. F. Ant. Marcucci Episci Montiscilli Viceu.
Fr. Thomas Maria Mamachius Ord. Praed. S. P. A. Mag.
16쪽
URBANARUM QUAESTIONUM LIBER PRIMUS
. In A. Gellii cap. m. lib. x. In qua qu/eritur quid sint proprie Casus multiplices Flamini Diali impositi. 3-ogitanti mihi, Praesul amplissime, optimia, o que Collegae , quam sibi placeant, quam si- - ,δlsi belli, ac beatissimi esse videantur, qui
ll l veterum scripta doctorum , variorum notis
I fit illustrata pervolvunt; qui notas illas uniVer-
, y ι L, Velut a sente relatas Hammonis, aut codilo delapsas mitant; qui volumina demum ib. Ia et purpura, et croco, et pictis exornantumbilicis, ea saepe occurrit opinio , qui inter haec uni ch nutria tur , non magis sapere . quam qui rem agunt coquinariam , bene olere. Sicut enim isti, sint assiduε licet pipere, ac sesamo , et pa VaVere sparsi, odorem tamen exhalant gravem ; ita sane illi, qui non patiuntur laborum gradus fierῖ, sed cruda haec studia prope lunt , qui sapientiae praeceptis animos non componunt, ac se raA ldi Digitigod by Cooste
17쪽
lectione non mitigant, qui denique inter commixtas variorum unice notas insudant, licet inter honas, ut plurimum , res versentur, honam tamen persaepe mentem non habent. a. Testis hodie mihi sit Gellius noster, cujus locum quemdam in medium proseram , ut clarius pateat, immane quantum V a Tiorum notae a recto , et a Vero aberraverint. Ita enim libro decimo capite quinto decimo loquitur I Gellius: Ceremoniae Flamini Dia-Ii multae impositae ; item CASTUS multiplices . Verbum eastus varie
variorum notae aut legunt, aut corrigunt, aut interpretantur, aut
melius sorte dicam depravant. Lipsius quippε, cultioris licet notae vir, haec ait in suis sa Electis: Iegebam olim CASPUS: resipui, postquam inspexi libros priscos , qui habent CAUPUS: amplector propriae significationis vocem ; et eo nomine accipio quidquid in sacris cavendum , et religionis gratia vitandum , aut omittendum sit. 3. Samuel Pitiscus, non obscuri nominis scriptor, et cum eo plurimi neque castus neque cautus admittunt verbum , sed scribunt
cassus : en ejus 3 Verba: casus Flaminis Dialis sunt regulae , juxta quas debet vivere ; quasi CANONES : quo sensu Marcus Tullius Tironi scripsit ; sed heus tu, qui canon esse meorum scriptorum soles. 4. Tandem optimus omnium Gronovius, aliique restituunt castus ; verum castus nos dialis multiplices pro diversis Flaminis rit,hus interpretantur s . s. Eruditorum sane hominum alii pedibus in unam , in alteram alii ivere sententiam: ego in alia omnia; quippe qui audax so lasse nimium, nimiaeque novitatis amator, neminem huc usque rem acu tetigisse putaverim ; ut proinde pateat, quantum variorum auctoritati sit tribuendum . Ego enim sic statuo , sic exi Stimo, castum quidem legi debere ; sed castum , non ritus quos idem esse, ac ceremonias, de quibus jam locutus fuerat Gellius, intelligit qui que ; non enim ille dixisset multae ceremoniae, item castus multiplices, si unum , idemque castus, ac Ceremoniae sonarent castum, inquam, non ritus esse, verum nihil aliud in Gellio sibi velle, quam jejunium . 6. Et re quidem Vera praesto erit nobis peritissimus ethnica rum Ceremoniarum scriptor Arnobius , qui in sua adversus gentes disputatione , de sacris agens Magnae Matris, haec habet quid temperatis ab alimonio pauis, cui rei nomen dedistis CASTUS : nonne illius
epist. t . Gro novius et alii in notu variorum
ad Aulii Gelli caP. I s. lib. Io.
18쪽
tempor I mliatio est, quo se numen Cereris fruge, violentia moeroris, a Mitinuit I . Quibus verbis nescio, an, ad jejunii speciem significamdam, clariora inveniantur. 7. Enim vero Tertullianus in eo . quod de jejunio scripsit, volumine, rem fortasse nitidius indigitat, meamque sententiam ortime comprobat inquiens a : Sed bene , quod in nostras xer huias blasphemias ingerens CASTO Isidis, ac Cybeles , eas adaequas . 8. Sanctus etiam Hieronymus , nemini aut literis, aut moribus certe secundus, Castus hos nedum ingenue jejunia appellavit, sed ut Christianos ad jejunia alliceret, non a recto alienum putaVit, ut, sicuti verae virginitati virginum Christianarum non oberat imiatatio virginitatis vestalium antistitum, ita nec jejuniis Christicol rum vera obesset imitari Ethnicorum jejunia sacerdotum. En ejus 3 Verba: sicut autem virginitati verae non praejudicat imitatis virginum Di
boli, ita NEC VERIS IEI IIS CASTOR Isidis , et Cybeles, et
quorumdam ciborum in aeternum abstinentia, et alio loco Ioviniani nomine M : de ciborum sibi placent abstinentia ; quasi non et superstitio Gentilium CASPUM Matris Deum observet . et Isidis. 9. Quanta vero hujus jejunii vetustas sit, ne quis putet mea sequioris aevi scriptoribus exempla mutuari , vel ex Livio datur intelligi, qui stante republica, celebre hoc ait jejunium institutum. cum Varia Quiritium animos ostenta sollicitarent s). Eorum prodigiorum causa ait Livius libros Sibillinos cum ex Senatus Consulto decemviri adiissent, renunciarunt IEIUNIUM instituendum Cereri esse , et id quinto quoque anno servandum : quod sane jejunium usque ad senescentis imperii Romani tempora perdurasse ex Simmaco accipimus, qui pontilex Flaviano scribens pontifici de easto, seu jejunio Cereris agens, haec ait: notae nobis sunt ceremoniae, deorum, et festa divinitatis imperata : sed memento , exactis feriis , participes facere luxuriae tuae, quos tantopere Iaborasti consortes habere IEI UNII 6 .
Io. At dicet sortasse quispiam: quid Flamini Diali cum jejunio, aut Casto Isidis, ac Cybeles Paucis reponam; paucis immo r posuit Simmacus, qui flamen Flamini scribens, de jejunio sacerdoti a sacerdote tantopere inculcato, tamquam de re , quae sacerdotes maxime deceret, verba facit. Hoc nomen Castus in sacris pro jejunio usurpabant: celebrior autem Isidis Castus, ac Cereris, sive
13 Armolitos eontra Nationas lib. Tertullian. d. laion. sanetus Hieronymus adversus Iovinia. num lib. 2.
19쪽
Cybeles , quia in hoc a pane usque abstinebant; licet elapsis seriis jejunio addictis, electissimis cibis fastidientia membra reficerent. Caeterum Castus in sacris a careo ducit ortum I) castique ac puri dicebantur Flamines, qui certis rebus tarerent, ut ait Festus . Certis igitur quibusdam escis sacra adituris, et confecturis erat carendum, atque id quandoque diebus decem , quandoque triginta : ita enim idem ait Festus : denariae , et tricenariae ceremoniae dicebantur, quibus sacra adituris decem continuis diebus, vel triginta , certis quibusdam rebus carendum erat, et paulo post de Casto et ipse mentionem habens haec ait: cum in CASTO est, communique gratulatione ain .
II. Quam vero jejunia Flamine digna forent , quanspontificem decerent, Vel ex eo quisque percipit, quod ab iis pontificia jura exigebant, cum , sacris initiati, in deorum ministerium cooptarentur . Cum enim in acceptionibus rogarentur, statim responde-hant: jejunaDi, quod ex Arnobii verbis aperte colligitur 3) ita se habentibus: rogati sacrarum in acceptionibus respondetis : IEI AVI. I a. Quin immo, si Clementi fidem praebeamus Alexandrino, in Eleusiniorum initiationibus, quae sacrorum sane omnium apud Ethnicos caput erant, haec M porro dabatur misteriorum tessera sacerdotibus, qui in illud collegium cooptarentur : jejunaui: bibi
13. Igitur caput omnium, quae sacerdptabus numinum gratiam conciliare existimabantur , erat sane jejunium. Hinc Flamini sacra consecturo Castus multiplices S , multae ceremoniae impone-hantur, ut ait Optime Gellius : hinc verba illa in jure pontificio sutis nota: ad deos adeunto caste: hinc denariae , ac tricenariae illae ceremoniae , in quibus Flamini carnibus, certisque aliis carendum erat eduliis; de quibus perbelle Livius his veΦA decem dierum STIMONIA Uita esse, decimo die coenatum ; d in pure lautam in sacrarium deducturam 6 : inde Castus , ut Vidimus , a carendo et ceremoniae , quasi caremoniae ut Stuchio placet 7)n inde demum vetustissimus omnium Numa Pompilius, recentissimus omnium Flavius Iuli,nus , si Procopium , aut Ammianum audiamus 8) , sacra adituri carnibus abstinebant. οῦ I4. Neque Castus isti multiplices is quos ait Gellius Flamini impositos, sive ista jejunia, carmum, seu certarum escarum unam
20쪽
praeseserebant carentiam . Siquidem in Casto, sive jejunio, nedum Carnibus, Verum et Venere carendum erat: quam ob rem pontifex Veniam petebat, quoties, ut ait I Iuvenalis, rem divinam iaci rus concubitu , licet propria cum uxore , non abstinuisset : Ille perit veniam , quoties non abstinet uxor Concubitu sacris , Obsemandisque diebus . Ideoque Flamines suos poeta monebat vetus his versibus :. Vos quoque abesse procul jubeo: discedite ab aris , sue is tulit externa gaudia nocte Venus.
Is . Ex dictis, ni fallor, satis liquere jam puto nil aliud sibi velle Castus multiplices, de quibus loquitur Gellius, quam diversa ibi a jejunia, quibus nil in Flamine decentius, nil laudabilius. Verum si cuiquam adhuc haeret aqua, aliud ego in medium 'proferam amgumentum , quo res planior evadat. Quem igitur ex Romanis alii dixere Castum, castimonias alii, et castimonia dixere : et tamen iisdem hoc eodem verbo nil aliud , quam abstinentiam, jejuniumque indicare mens suit. Tertullianus quippe in libro de jejunio a apedite fatetur quasdam Gentiles habuisse CASTIMONIAS, quibus Apim, Is
dem et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione venerarentur, de quibus Lucius etiam Apulejus haec 3) habet: DIFFICILE religionis obsequium, et CASTIMONIORUM abstinentiam satis arduam, idque plane cunctis arbitris praecipit CONTINUIS illis decem diebus cibariam voluptatem coercerem , neque ULLUM ANIMAL ESSEM , 8i IN VINIUS
I 6. Non igitur carnem , non ullum animal manducare, exbstente religione, licebat; sed oleribus Ethnici, leguminibusque comtenti , sine carne coenabant: quod luculentissime in vita Didii Iuliani Augusti testatur Spartianus his verbis: saepe autem, NULLA EXISTENTE RELIGIONE, oleribus, legitin inibvsque contentusi eX quo
satis liquet, quid , EXISTENTE RELIGIONE , fas esset.
T. Castus igitur, castimoniae, et castimonia , nil aliud plane , Collegae optimi, ni fallor, significant , quam ciborum Carentiam, quam jejunia, quam certorum eduliorum sacris indictam legibus abstinentiam . I 8. Neque vero , Collegae optimi, Romanorum dumt at sacerdotum jejunia haec, Castus ipsos proprios fuisse existimetis: nulla enim sere gens extitit, cujus Flaminibus certis quibusdam cibis curandum non esset. Cretenses quippe Iovis Flamines neque carnibus