장음표시 사용
31쪽
simam velit coenam dicere Cerealem appellet I
Cereales coenas dat; ita mensas extruit, Tantas struices concinnat patinarias ,
Standum est in Iecta , si quid de summo petas . Si Horatius his extollat verbis, inquiens sa) : Pontificum potiore coenis si noster ille Martialis sumptuosissimas dictitet 3 Et Capitolinas , pontificumque dapes .
Si Varrone tradente, collegiorum coenae macelli annonam vi e candefacerent; si denique Marcus Cicero, cum lautissima se testuri vellet coena exceptum , dixerit : epulatum esse saliarem in mo
I T. Quod de sacerdotum, idem de triumphatorum Coenis suisse quis dubitet Z Quomodo enim sumptuariis poterant Coenae illae vinculis coarctari, quae triumpho Germanico mille mensis populo 6 sunt paratae 3 Quibus Chio , Falerno , ac Mamertino Quirites sane omnes mero 7 inebriabantur Quibus denique,
Vescitur omnis eques tecum , populusque, patresque. 8. Atqui gravem sententiae huic nostrae dissicultatem prae-h et Cicero. In augurali namque Lentuli coena quam et aditi lem, non a serculorum ut Gutherio placuit ς adiectione, sed a novi aditione Sacerdotii dicebant Io) veteres tullius interfuit, ut Lentulo auguratum adeunti honorem praeberet: Legem vero Sumptuariam sibi fraudi fuisse dicit: Dum enim Colunt isti lauti ipse ait terra nata, quae Iege excepta sunt, in honorem adducere, siιngos eluetis, herbas omnes ita condiunt, ut nihil possit esse suavius II : Legibus ergo sumptuariis coenas augurales aliquis dicet obnoxias . I9. Gravis quidem dissicultas, sed quae, ut solvatur, non Clario adhuc eget Apolline. Ne tot enim claris adversetur ipse scriptoribus, Tullius explicet Tullium , et clivosa in Marci loco , si quae sunt, Marcus explanet . Non ait sane Cicero in augurali coena Lentuli sumptuariam legem fuisse servatam . Sed eam sibi Disese fraudi: quia nempe lauti illi homines, atque opipari, novo quindam ducti ambitionis genere , qui antea vilissimus erat cibus a lege exceptus, malvas, betas, iungos, et velas, herbas denique omnes
32쪽
nes in honorem adduxere, quas ita condiebant, ut nil posset esse suavius. Scitissimis itaque condimentis nova haec herbarum fercula in honorem adducta, potiusquam parcimoniae, sumptui . atque ambitioni favebant . At non una perinde herbarum fercula augur apposuit Lentulus , sed et murenas, et ostreas, Caeteraque Sumintuosiora lege interdicta. Itaque Cicero, qui, ut ait de se alio loco si , ad Papirium, cum minime edax , tum sumptuosis coenis inimicus , lege vetitis praetulit in augurali illa coena Cibos e ceptos . Lex illi ergo fraudi fuit, quia cibos a lege exceptos p tans innocuos, dum se facile ostreis, et murenis, ut ipse ait. abstinebat. a beta , et a malaa deceptus est, ut m pessimam diarrhaeam inciderit. ΣΟ. Nitorem Tullio, meaeque sententiae tradit non aspe
nendus Suetonii locus, qui de Claudio scribens sa) haec ait: sex- tertiagm octogies pro introitu novi sacerdotii COACTUS IMPENDERE: Verum si in ingressu sacerdotii coenas Fannia lex , aut Licinia Comprehendisset aditiales , COACTUS quomodo Claudius diceretur Non ne in contrarium potius eoactus dici, lege impellente , debui Dset Atqui ad enormem hanc Claudius impensam, quae ad ducemia ascendit millia philippicorum 3 eoactus fuit . et ad eam decidit
Tei familiaris angustiam, ut ipsomet Suetonio tradente : eum obligatam aerario fidem liberare non posset, in vacuum Lege praediatoria venalis pependerit sub edicto praefectorum . a I. At quae omnem quaestioni huic nostrae finem imponunt. Verba sunt Senecae , qui de frugalissimis ante se Viris , coenas adbtiales in ingressu sacerdotii, aut dignitatis parantibus, sermonem instituens, ait eos s) tricies usque sextertium, hoc est septuagin
ta quinque millia philippea 6 impendisse . Age vero . an tu servatam Fanniam ab his , aut Liciniam dixeris, quae vix int grum , ex Lipsit computo, ad impensam philippicum sinunt τὶ e
pendere Haec tamen ipsissima verba sunt Senecae . Tricies tamen sextertium aditiales Genae frugalissimis viris constiterunt. Eadem res ,
si GD E datur, TURPIS est, si HONORI REPREHENSIONEM
emugit. Quid his quaeso, Collegae optimi, verbis clarius Si enormis impensa haec gulae datur, rurpis est; turpe enim omne, quod Iegi adversatur: sin datur honori, reprehensionem effugit, quia a lege excipimr non a lege damnatur ; non enim, si Legi subesset, si cum
33쪽
lege pugnaret, reprehensionem e geret. Coenae igitur Omnes aditi, Ies , Capitolinae, salares, ac similes quia vel Deorum , vel b norum honori dantur uti reprehensionem effugiunt, ita nec Licianiae . nec Fanniae subsunt; quin imo vacuam omnino faciunt nostram errore sententiam.
aa. Dicet vero sortasse quispiam me a recto aberrasse, cum
Fanniam nihil praeter philippi cum ad impensam cibariam dixerim concessisse. Dixi, et iterum dico: Fannia non vltra philippicum . Num autem nuptiae philippico Ita quidem, neque Cynicae, sed is
lasse A ristippicae. Monstra narras, nisi rem explices: itaque e plicabo. Fannia centusses, idest centum concedit asses, dracmas
scilicet decem, quibus constat philippicus. Decem vero dra mae tertio sub bello Punico quo lata est Fannia , lurconum so lasse gulae satis non fuere , honesto convivio plusquam satis; id si probavero, me exsolvam pignore. 23. Bos igitur totus minoris , quam dimidium est philippici, venum ibat. Monstrum monstro probare videor. At in nocmonstro et pes , et caput uni reddetur formae, meamque ita fidem l berabo . Plinius mihi praes erit; is enim, ait sub bello Punico primo: carnis pondo duodecim singulis assibus veniisse sa); quingentarum itaque bos librarum quatuor circiter prostabat drachmis . Idem Plinius Varrone tradit auctore: assibus singulis 3) fuisse farris modios singulos : item vini congios, otii pondo decem, et sci siccae pondo tr tinta : Drachmis igitur pene duabus coena, et quidem lauta constabat . Verum antiquiora haec sunt: ad ipsum censorii Catonis aevum descendamus. Auctor nobis sit, duxque Polibius, qui de Galliae Cisalpinae sertilitate verba faciens haec ait M: medimnum frumenti Siciιlam quatuor obulis veniisse , hordei duobus: viatorem in hisiacis niI cum diversitore pacisci , sed beno , et laute habitum , abeuntem
. Denique Appianus de superiori aevo Sullano verba s ciens. de Lucullo, e Ponto praedas agente . haec ait S : Mane,
pium quatuor drachmis venale fuisse, bovem una ἐ capras, oves, vestes pari vilitate. as. Dum haec tacitus pendo, gravis illa Taciti nostri sententia occurrit, qui post quam enormes coenarum ab Actiaco bello ad arma Galbae sumptus enumerat, et introductam Ve- spa-
34쪽
spasiani ponderat parsimoniam , cunctis rebus inesse quemdam omlut orbem, ait, qui, ut temporum vices. Da versu et morum cI . In Italia haec quippe eadem nostra, paucis ab hinc saeculis, quae ri per Romae scripsimus evenisse , quodam velut orbe Circam acta reis
diere . Ex codicibus enim Frescobaldis . ac Ioannis de Urano . haec legimus de conviviis a Republica Florentina paratis sa) . D
stedi signor di Faeneta tire quindici, soldi dictasseae . e denam uno . D sinare , e cena satia, quando gium moglie , costa in rutra , sane uni spue di ea me , e conferti, e di orni aItra cora ; Iire venti. Nota dei premi, at quali sono state vendute in Firmae te grascie . il bestiame. i terreni, lane , sete , drani, e panni daI I 427. al I47o. Barili 3. Cino Greco Iire 3. Vino Gmune bariti 9o. Iire 76. Buoi para uno lira 37. Munini salati iI cento tire 4. Legne carasta una tira una , e soldi cinque. Braecia una scarlatio lire una . e soldi eisque. Braeeia due veIuto tire duci
tradici. Quae tam grandem rerum venalium visitatem effecerint exponere, hujus non est instituti; sed quae in causa fuerint, dum Lucensium Senatui a consiliis adessem , typis mandavi 3 . Nunc rem regrediens Romanam, eam, quam quis valeret objicere , ab surditatem propellam, dum discrepantiam, omnino immanem Fannianam inter, et aditialem Coenam opponet: nodum igitur, Si qui supersit, fauste feliciterque dissolvam. 26. Et re quidem Vera si . instruendo convivio , res , honesto victui accommodatae, parandae serent, Fannia quidem leκ lautae non oberat Coenae: quod si vero voluptuosa piscium, et avium fercula exhibuisse mens esset, oberat sane Fannia lurco nibus . Unius namque piscis praetium excedebat bovis : hinc cem sorius ille Cato publice est quaestus : non posse salaam rate urbem , in qua piscis pluris, quam bos veniret M. Si ergo ex ultimis mari-hus , montibusque, ut mΘX dicemus, aves, piscesque deduceremtur , tunc aditialium menarum impensa neque incredibilis, neque enormis, licet immodica; si autem vitulo, ac bove, aliisque cis his instrueretur nostratibus, impensa, quam Fannia praescripsit,
satis erat et Super .a7. Quod si Gellius noster miselios ait, increpatos a Luc,
35쪽
tio Faunii centusses, ego Lucilium virum bonum, ac Pompei avum Culum , in medium proferam, una et defendam . Non ergo Lucilius centusses vituperat Fannii , sed Publium inducit quemdam , vere gurgitem , helluonemque, qui hos irridet centusses, victui honesinto ceteroquin satis respondentes. Haec sunt verba Lucilii si .
suod sumptum , atque epulas VICTU PRAEPONIS HONESTO
Legem vitemus Licini , Fanni centussesque misellos. Stat ergo ad ultimum honestioris notae viris, Fanniam , Liciniam, Aemiliam non ingratam , gurgitibus, helluonibus nunquam satis invisam .
28. Enim vero gurgites, helluones ita multi, ita in dies
universi, ut non modo voracem secerint gulam , sed omnino ingeniosam . Idem igitur evenit fatum sumptuariis legibus , ac cem soribus: ut enim censoris judicium, monente Tullio , nil pene damnato Gerebat a) praeter ruborem, ita Fannia, Antia. Licinia, et similes, incredibili audacia caepere contemni, ut in penitus immanem , neque dicendam , Romani mores luxuriam 3 prolapsi fuerint. De Antio itaque Restione, Antiae legis Latore. mem tabile hoc refert Macrobius, eum foris, post eam a se latam legem , quoad vixerit, non coenasse , ne testis ipse legis contemptae
neret M . 26. Licet igitur interdicta coenis asserat Plinius ς ab
domina , glandia , vulvas, testiculos; licet eodem dicat modo glires mensis ademptos, quo 6ὶ et conchilia, et alio ex Orbe avectas aves , non tamen apud viros illos Consulares , maxime piscia
Poterat Coena osse sine istis : hinc ubique abdomina vides, glandia, vulvas, atque testiculos,aVes denique peregrinas, gliresque ipsos melle, ac papavere 8 sparsos; hinc Tiberius ipsemet Imperator , Princeps, ac licet par Cimoniae deditus, licet mullum ingentem millibus quinque ΗS. . hoc est philippicis 9 centum vigintiquinque, Vendiderit , nec mensae cIω propriae inferre ausus fuerit, adhuc tamen, dum
36쪽
sumptuariae iterum leges per Senatum flagitarentur, in haec verba disseruit i . Quid primum prohibere, et priscum ad morem recide re aggrediar Uillarum ne infinita spatia 3 Familiarum numerum, et nationes Z Argenti, et auri pondus 3 Aeris, tabularumque miracula Θ Remque sic insectam reliquit, donec, ut prosequitur scriptor sa) Annalium : luxus mensae a me Actiaci belli ad ea arma, quibus Servius GaIba rem Romanam adeptus est , per annos centum profusis sumptibus exeditati paulatim exolevere .
3o. Sumptuariis itaque legibus omnino tacentibus, Romanorum fuere coenae luxu , libidine , spurcitia, crudelitate quinimmo ipsa resertae . Luxus itaque Coenae, potissimum Rectae, atque Dubiae is fuit, qui nec describi, nec credi, nec cogitari sucile possit. Singula paucis absolvam. Rectam vocabant Coenam, quam dabant ii, qui, ut ait Seneca, recte vivere 3 dicebantur,
in qua non una essent convivae portione contenti, sed terque, quaterque reposcerent M. Rectam vocatus cum recurrit ad Coenam ,
Ter poscit apri IIandulas, quater lumbum . Dubiam et hanc vocabant nempe ubi tu dubitas quid sumas potissimum , ut ait Terentius s) . Tanta in his ferculorum copia , ut quamvis a plerisque cibis singuli temperassent, tamen omnes coenam solebant laudare universam, ut de se ingenue testatur Plinius 6 . 3I. Non igitur mirum , si neglectis, ac spretis horis mOre majorum ad coenandum indictis:
Exul ab octava Marius bibat M :
quin imo solerent, sente Horatio, Voraciores
que intemperantior, eo maturius convivari, eo serius de Triclinio deberet surgere. Hinc nedum cibi, sed et vini laudata quantitas, commendata varietas. Neque aetas haec nostra recenti ac forsan potionum copia superbius incedat. Praeter mulsum qui'pe Romani, Setinum , Massicum, Falernum, Cecubum , Mamertinum, Chium, Gnidium, aliaque hujus generis millia, nonnisi multos post annos bibenda, vina condebant, quibus Io :
37쪽
Paulam titulumque senectus Delevit multa veteris sustine testae .
3 a. Vinum hoc Consulare appellabant. ex quo notas Co sulares amphoris appositas exhiberet . ut illud proinde in Nasonis Opixtis esset I : Mihi fundat avitum
Consulibus priscis condita testa merum .
Quare Trimalchio lautissimus homo vinum Opimianum app suit Σὶ annorum centum , quia ab aevo Lucii Opimii consulis
ad suum saeculare excurrebat tempus. De hoc autem titulo vin
riis amphoris apposito Plautus noster perbelle agit in Penulo , dum ait 3 :Ibi tu videns literatas fictiles epistolas
Pice signaras; nomina insunt cubitum Iongis literis: Ita vinariorum habemus nostrae delectum domi. Atqui non fictiles tantum amphorae, verum et Vitreae, ut nostra serme tempestate : allatae sunt amphorae vitreae ait Petrinnius diligenter g satae, quarum in cereicibus pittacia erant lixa cum hoc titulo : Falernum Opimianum annorum centum M . 33. Qui vero in bibendo luxus i Quot literis constarent nomina convivarum, tot erant poculis absolvenda: Naevia sex athis , septem Iustina bibatur Quinque Lycas , Lyde quatuor, Ida tribus . Sex jubeo cyathos fundere 3 Caesar erit ς . Jam vero si alibi dicendi sors obtigisset, de ferculis, iisque minimis , tacerem , non auro , sed patrimonio comparatis, quippe qui ab ineruditis Auditoribus fidem penitus abdicarem. Quis enim crederet mullum, non certe ingentis formae piscem, ad ducentos usque veniisse philippicos. Tradente tamen Seneca, Tiberius Caesardonatum sibi mullum in macellum inferri, ac venire jussit ; lic, lati sunt Octavius C, atque Apicus : cum Η. S. quinque milliabus , hoc est centum , et vigintiquinque philippicis Octavius emisset, gloriam Victoriae est consecutus. Tres item mulli 8 triginta millibus veniisse tradit Suetonius . Quid quod Esopus histrio nova ductus ambitione in una patina, Plinio 9 tradente, pinsuit aves sermone humano vocales, millibusque senis coemptas
38쪽
Singulas, nulla alia voluptate se motum inquiens, nisi ut in illis
imitationem manderet hominis . Praetereo margaritas, quas Ca
jus liquefactas aceto sorbebat I ; illasque mitto, quas ducentis quinquaginta philippeum millibus uno Cleopatra sorbuit prandio . Mitto ejusdem praetii coenam ab eodem CGo imperatam , qui,
ut ait sa) Seneca, omnium adiutus ingenio Vix reperit , quo mediocrium provinciarum tributum coena una fieret. Coenas illas non attingo ab eodem Philosopho increpatas equestrem una die censum absumentes 3 . Coenas a Nerone familiaribus indietas praetereo, quorum alteri Mellita L. S. quadragies . alteri plinris aliquanto Absortio Rosaria. Constiterunt, aurea scilicet miselia Centum . Duo tantum praeseram immania gulae monumenta :Primum nempe : famosissimam adventitiam taenam Avio Vitelito a fratre Lucio datam , in qua duo millia lectissimorum piscium , septem avium apposita traduntur . Hanc quoque exsuperavit ipse dedicatione patuenae, quam ob immensam magnitudinem Clypeum Minervae ς dictitabat; in hac sacrorum jocinora, phasianorum, et pavonum cerebella, linguas phoe nicopterum , muraenarum lactes a Carpathio usque fretoque Hispaniae. Abierum de quo loquar, quotidiana Elagabili coena est, quem Lam-liridius O numquam minus centum Η. S. ait coenasse, ac Viteli proinde , Apiciique coenas vicisse. ViX haec sunt, quae posteri credamus: verum redit fides dum ab ultimis usque Imperii Romani terminis, sercula exquirentur , ut merito in eos inardescat Seneca, quorum luxuria tam invidiosi Imperii fines trascenderet. ruorum non taederet aves a Partis repetere, a quibus poenas non um repetissent 73. Si ergo sercula extremus oriens, aut positus extra Romanum Colchus Imperium , aut famosa naufragiis maria mittebant 8 ; si infami delectu patet scriptos in provinciis auc pes , ductasque sub signis venatorum cohortes militasse conviVis, nec porcum , ut ait 9 Petronius, gravidari posse mirabimur, ni si forsan admirationem multiplex, et ignota, et inaudita luxuria tollat .
34. Quid jam de coenatoriis vestibus dicam , undecies una
usque coena mutatis 3 Undecies una surrexti Zoile coena
Et mutata tibi est sinthesis undecies iω :
39쪽
Quid vero de auro , aut argento, aut gemmis, quibus non o nata , sed serme onerata mensa Quiritium 3 Cives antiqui morissuro utebantur argento, hoc est, non caelato, sumptuosiores cadiato , et signis aspero I Ingens argentum mensis caelataque in auro
Aerea Vasa potius , quam ad usum, ad memoriam servabantur amtiquitatis 3 : verum et caeperunt argentea vilescere. Aetate quippe Tiberii Caesaris: muIta in luxum civitatis indicta; decretumque, ne vasa auro solida ministrandis cibis ferret M. Atqui neque hoc diu aut multum obtinuit; passim enim legimus in veterum inscriptionibus praepositos auri escarii libertos, ministros S nempe auro mensam onerantes; unde ludens ait Martialis 6 : Auro , non dapibus oneratur mensa : ministri ponunt oculis plurima, pauca gulae :3s. Aurum hoc autem escarium, ac potorium continebat pocula cujusque generis, lucernas quoniam candelabrorum usus pene nullus, nisi in sacris vascula, pelves, scutellas, promulsidaria, repositoria, cacabos , aqui minaria , nasi ternas , para PSides , a
que his similia ab Ulpiano primum nostro , inde a Guterio , et Pignorio enumerata 7 : hinc apud Gruterum legimus: Ab auro gemmato libertum 8 : hinc apud Tullium Verrinam gemmatorum poculorum rapinam 9ὶ hinc apud Martialem Io):
Gemmatum Scithicis ut Iuceat ignibus aurum :hinc demum Plinius eousque luxum quaeritur processisse, ut gem mas digitis detractas , poculis quidam insererent II . Nec gemmata satis erant vascula, si gemmea ipsa defuissent: hinc spumasse F Ierno capaces gemmas ait sequiori usque aevo Sidonius si a) et divus Cyprianus: suspiret ille in convivis, bibat i 3 licet rem ma ; et Hierinnymus IM : beatiores ne tibi videntur, qui gemma bibunt Z Antiquior
denique his omnibus Virgilius sis :
Ut gemma bibat, et Sarrano dormiat ostro .
40쪽
36. Huc ergo Quiritium ambitio pervenit, ut, cum nihil aliud
natura jubeat, quam famem eximi, ac sitim extingui', argenteis, a re is , Crystallinis, murrinis, gemmeis denique vasculis uti ad eratinguendam, eximendamque famem, sitimque, luxuria juberet. A l xu ad libidines descendamus. Coenae, lectione antiquitus ornatae. tractu temporis cantu hilares , ministris deinde liberiores, omni tandem solutae libidine . Lectio primum in coenis habita , ut enim ait in Attici vita Nepos: numquam sine lectione aliqua apud eum coonatum est, ut non minus animo, quam ventre eonvivae desectarentur IJ . Quandoque lectioni Cantus , aut sonus accedebat; quare sic ambcum Plinius alloquitur suum ta) ; audisses comoedum , vel lectorem, vel bristen , vel quae mea liberalitas omnes . Quidam , sua ut Casemina recitarent, ConViVas unice Vocabant ad coenam, miroque
assiciebant fastidio : unde haec ad rem Martialis 3 :
Haec tibi , non alia est, ad Coenam causa vocandi , Versiculos recites ut, Ligurine, tuos :Deposui soleas : adfertur protinus ingens Inter lactucas , oxygarumque liber . Illa quidem lauta est, dapibusque instructa superbis , Sed nihil omnino , te recitante , placet,
37. Sed haec tolerabiliora sortasse, nisi omnino foeda viderentur triclinia omnia , cantu mimico resonantia . Quamvis enim, et Graeci deorum laudes canerent in conviviis ad calices , et Romani veteres idem facerent , ut clare testatur Tullius, eo tamen processit luxus, ut plus in commessationibus Cantorum esset, quam in theatris spectatorum s) ; nec sine cantu bibere hominis ingenui esse putarent M . Hinc signum in coenis simphonia dabatur , et gustatoria pariter a choro Cantante rapiebantur 7 . Tota igitur triclinio inserviens familia cantabat, ut , si quis poculum posceret, paratissimus puer acido non minus convivam cantico exciperet 8 et hi quidem pueri simphoniaci vocabantur 9 verum nec uno erant cantu contenti, nisi saltatio admisceretur: processit statim scissor ait Petronius et ad ymphoniam ita gesticulatus laceravit obsonium , ut putares Darium bdraule cantante pugnare I Q. Saltantis hanc autem stru