Philippi Trenta ic. nobilis Asculani Limon, sive, Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

s URBANARUM QUAESTIONUM.

usos, neque piscibus refert si Euripides'. Item Aegyptii sacerdotes Carnibus , ac Vino, perpetuo abstinebant, si Hieronymo fidem habeamus a . Athenienses quoque, eodem teste, 3 haec in Eleusinis

praecepta dabant honorandos parentes ; venerandos divos ἔ carnibus non vescendum . Maximus autem Ethnicorum philosophorum Plato λ ait vesci carnibus, et sanguine deorum aras polluere, iniquum videri. Tamdem Christianis sacerdotibus , tam clericis, quam monachis, jej nia quantum fuerint accepta , ne noctuas viaear Athenas mittere, libens praetereo . I9. Hoc unum dicam , Benedictum monasticae disciplinae in occidente restauratorem non eo indulgentiorem in monachos suos fuisse reputandum , quia in indictis a se castimoniis vescendas illis avium Carnes Concesserit. Deceptos enim puto, qui hanc illi ea rutione indulgentiam adscribunt, qua monachis, assiduo addictis pervigilio, avium carnes forent, eorumque stomachis aptiores. Ita enim sentio : Benedictum ideo aves monachis indulsisse , quia eamdem omnino esse piscium , aviumque naturam putavit. In hanc opini nem hoc argumento adducor. Veteres prosecto Ecclesiae Patres pisces , Volucresque , ab uno eodemque autumabant processisse primcipio, prout ex hymno colligitur luculenter, quem adhuc Cathol, C a Canit Ecclesia, cujus haec aptissima sane sunt verba: Magnae Deus potentiae, sui fertili natos aqua, Partim demittis gurgiti, Partim levas in aera . Demersa limphis imprimens, SubSecta coelis erigens ,

vi STIRPE ab UNA predita

Diversa repleant loca S .uo. Antiquam vero hanc Patrum sententiam vel ex eo Genesis loco ortam esse non dubito, quo pisces, volucresque, uno eodem

que tradit Moyses fluxisse principio. Quid enim his verbis clarius Dixit etiam Deus: produrant AQUAE reptile 6 animae viventis, et

volatile super terram . Cum igitur piscibus, avibusque, idem primcipium , ac sons; cum utrosque aquae produxerint, utique Vescendas volucres, una cum piscibus , cucullatis suis fuisse a Benedicto Concessas existimo , quibus et stomaco, et castimoniis asservandis laret una consultum. a I. Per

22쪽

LIBER I. DISSERTATIO I. 7

2I. Perspecta nunc apud omnes serme gentes Flaminum, ac sacerdotum pene omnium cum jejunio, cum Casto , cum castim

ni is , summa , laudabilique societate licet vos in meam jam sententiam adductos existimem aliqua tamen addam, quibus Flaminis Castus multiplices, de quibus noster loquitur Gellius, nil aliud significare, quam abstinentiam, manu quodammodo contrectetis. Sicuti ergo sacrificiorum dies sestos abstinentia, jejunia, Castus praeced hant, ita laxa inedia membra coenis illis reficiebant pontificalibus, in quibus non deerat sane luxuria . Coenae ergo pontificales , de quibus in proximo conventu disseram, eo lautiores, quo acerbiores praecesserant inedia dies: nil aptius igitur, quam sequentes lauti- Ciae , anteactam indicant abstinentiam . Et re quidem vera magnus ille Hieronymus adversus Jovinianum acerrime jejunia illa damnat, et coenas; Flamines enim illos per dies, ait, quosdam inediam sustinuisse , ut Phasianis avibus , aliisque electissimis ferculis majori postea cum voluptate possent impleri I . Non audeo sane Hieronymum arguere: quin immo laudibus in coelum eveho, maxime cum

alio loco a sacerdotes Isidis, Cybelesque, merito rideat, qui, jeju

nio sane ridendo, ne Cereris dona contaminarent Phasides aves ac turtures devorabant: hoc tamen Mo : humanum fuisse ut pontifices, flaminesque, jamdiu inedia laborantes, largioribus cibis sostos dies celebrarent. Simmaco ergo sortasse ignoscendum, si, post jejunium sibi a Flaviano imperatum , ab ipsomet Flaviano hoc pinposcerit : Memento, exactis feriis, participes facere luxuriae tuae, quos tantopere laborasti consortes habere jejunii 3 .

22. Causa esset omnino perorata , nisi cujusdam ritus, qui Castum , et jejunia ethnicorum quandoque sacerdotum consequebantur, mentionem habendam esse exestimarem . Nudipedalia haec erant, rogationibus, supplicationibus juncta: ceremoniae nimirum, ob quas deorum statuas nudis pedibus comitabantur, ut demissum, passumque animum demonstrarent, quo majorem a superis inirent

gratiam. In Casta igitur Cereris nudipedia praecipue indicebantur, de quibus haec Prudentius:

Nudare plantas ante carpentum scito Proceres togatos Matris Ideae sacris

23. Idem erga Vestam factum testatur Florus de bello Gallico per haec verba s) : Virgines ex sacerdotio Vestae NUDO PEDE DIientia sacra comitabantur, et Ovidius in Fastis Hue

c 3 s. Hieron. advers. Iovinian. l. a. ca Prudenti Petiateph. I. Io. 'c J Epist io . e. r. col. 68 i. edit. Veron. i b L. Flor. l. I. c. 13. sa Samniata. epist. s s. l. a.

23쪽

Huc pede matronam nudo descendere vidi. 24. Tandem stupente anno , arente coelo, aut publicis imgruentibus calamitatibus , rogationes, supplicationes , nudipedulia indicebantur, de quibus adest egregius Tertulliani locus: eum

stupet coelam , et aret annus, nudipedalia denunciantur, magistratus pum puras ponunt , fasces retro avertunt, preces mdigitant, hostiam instaurant i , de quibus etiam Livius passim inter antiquos sa) , inter

sequioris aevi scriptores Simmacus 3 .as. Qui hujus intimam ceremoniae quaerere studuit originem , a solemnibus Iudaeorum jejuniis eam repetere non dubitavit. ut Dempstero visum est. Id sane non improbo: Verum ingen, tus quidam apud homines erga superos sensus viget , ad quem universi non instructi, sed nati esse videamur ; nempe ut externis an, mum indiciis ostendamus abjectum , quo superum nobis indulgemtiam , aut favorem conciliemus . Castus itaque illi multiplices, de quibus loquitur Gellius, jejunia omnia, castimoniae, nudipedalia, atque his similia ab instinctu potius humani ingenii, ad haec suapte natura proclivis, ortum habuisse dicenda sunt. 26. Quae cum ita sint, nobis indulgeat Lipsius , parcat PLtiscus, dent veniam Gronovius, coeterique Gellii nostri adnotat res, quorum alii Gellianos Castus multiplices aut in casus, aut in cautus convertunt, aut si castus retinent, pro simplici ritu , non pro jejunio , accipiunt. Castus multiplices qui vere sint, ni in philantiae viatium inciderim , me demonstrasse jam puto: interea si quid omisi, ignosce Praesul amplissime , Sodales ignoscite; non enim vestrum huic labori favorem adprecor, unam tantum deprecor iram .

Bononiae prid. Kal. Februarias MDCCLXXV. Ignatio Boncompagnio Ludovisio optimo principe his favente scribebat Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor . DIL

24쪽

In A. Gellij cap. XXI v. lib. II. In qua de cimis quaeritur, ae Legibus sumptuariis. Nos eram nescius, Praesul amplissime. optimique Collegae , de

lauticiis, ac epulis sermonem habere post epulas, ac lauticias , idem omnino esse, ac saturis crambem repetere jamdiu fastiditam; non enim aliis, quam ganeonibus , ac lurconibus fas est hoc temporis comissari. Atqui parendum est Gellio , qui hanc mihi so tem attribuit, ut iterum sternatur triclinium , atque instauretur . Libeat igitur vobis , ut nova haec sercula aggrediamini, Emeti conagere; ita quippe nauseam vitabitis , meque comiter, ac jucunde excipietis. Coenam , quam , post jejunia, castusque multiplices, Gellius nunciat, Romanam paro; primo tenuem , ac sere terres trem , inde lautam, atque sumptuariis Legibus castigatam, demum oblitam juris humani, et omni lege solutam .

a. Primam quaeso, ne aspernamini: non enim plurima veste stragula parietes, non serico, aut olo serico accumbentium vestes,

non conchyliatis triclinia nitent peristromatis , non dapibus denique mensa est onerata superbis. Prisco haec Romanorum aevo ex

tica omnino , ac peregrina I ; tanta quippe Vigebat parsimonia. ut Mente Tullio, illis optimis temporibus hominem invenire nequam nem,nem posses a . Curiorum igitur, ac Fabriciorum mensa, triumphaliquidem aratore discumbente gaudebat; verum non nisi pulte, ac farre , aliisque plerumque terra natis instruebatur . Quod si vero delicias agere vellent convivales , porcinam apponere satis erat . Dum ergo vetus Plauti nostri parasitus electissima sibi studet comparare, in has festivas erumpit Voces :Quanta pernis pestis veniet i quanta Iabes larido lsuanta sumini absumedo i quanta callo calamitas 3 lAbdomen, sumen suis , glandium M .Pernam, callum, glandium, sumen s) . 3. Solemnioribus itaque diebus suino isto, ab subagresti epilo Quirites convivabantur : reliqua anni tempestate coenam agebant

co Valer. Maa. l. a. c. q. & l. s. c.3. ac φε ,J M. Tuli. Cie. pro Fonteio cap. II. 33 Plaut. Cayiiv. act. 4. Icen. s. v. 4. 43 Plant. Cureta l. aer. a. seen. 3. U. Macta Plaut. Pseudol aer. I. aestu. a. v. j3.

25쪽

1o URBANARUM QUA FITIONUM.

pene terrestrem, ut ex Plautino illo moris antiqui Sene colligimus: Terrestris Coena est multis oleribus I . 4. Enim vero felicitate , ac potentia populi Romani quotidie, ac virtute gliscentibus: auctu Imperii, ut ait a Tacitus, ado-Ieυisse constat privatas opes , aliamque inde apud Fabricios, aliam apud Scipiones pecuniam . Romanorum igitur auctae sunt epulae, splendidiora enituere triclinia , certisque Sub Legibus, non sane sumptuariis , sed omnino Coenaticis mensa succrevit . Hora ergo Coenae praefixa , ferculorum portiones decretae , sportulae assignatae, sive munuscula distributa convivis . Singula persequamur. s. Hora coenae hiberno tempore decima ; non a quippe hieme lavabant: ubi hora balnei nunciata est: ait Plinius est autem hieme nona, lotus accubat , et paulisper cibum disseri : apponitur eoena non minus nitida , quam strii s3 : et bene Cicero : viso tricIinis stratomos hue decima venitote M . Verum aestate Octava balneo, nona erat Coenae hora adsignata, ut Martialis insinuat s) . Octavam poteris fervare: lavabimur una. Imperat extructos stangere nona Thoros.

6. Strato itaque triclinio , ferculisque appositis , convivii Rex suam cuique portionem adsignabat; quam sanε dividundi o soni j consuetudinem a Vetustissimis usque satis est notum fluxisse temporibus. Mirabantur quippe filii Iacob majorem partem ad

fratrem venisse Beniamin in convivio, ut quinque partibus fratrum ceteras superaret 6 . Partes quoque a Romanis nae vocabantur:

Qua epulatione sic ait He C o Suetonius equiti Romano hilarius, avidiusque vescenti PARTES suas misit: et de Domitiano I quens haec S) habet: PARTIBUS etiam de eoena dignatus est: de Caracalla vero Spartianus haec 9 scripsit: Cui pridie PARTES stias

de coena miserat, jussit occidi. . Si quis vero curiosius quaeritet, quam praecise obsoni rum quantitatem convivis quibusque Convivii Rex assignaret, diacam quae hucusque repperi ex rei Romanae scriptoribus, quaeque nemo sortasse ex nostris cultioris notae Viris huc usque observavit.

Aequo primum jure cuique, domum etiam, si liberet, serenda pars adsignabatur: Equum Mars amat Trimalchio I inquit itaque jussu

26쪽

LIBER I. DISSERTATIO II. II

it Senex suam euique mensam adsignari: obsonia vero ita partiri juserat: cuique ex convivis offulas binas , ac lumbum gallinaceum dabant I ut Capitolinus insinuat: cuique turdus integer. leporis autem femur, placentae quadra distribuebatur, si Martiali fides sit a : Attagena duobus erat communis ; mullus unicuique dimidius, at lupus dabatur 3ὶ totus. Lactucae singulae, Cocleae ternae. OVa bina, ut tradit Plinius M. Murenae quidem latus, pulli semur. Palumbus adsignabatur solidus, atque alica plerumque conditus . ut his sestivissimus ait versibus Martialis sin : Quicquid ponitur hine , et inde verris:

Mammas suminis , imbricemque porci, Communemque duobur atragenam, Mullum dimidiam, Iupumque totum , Murenaeque latus . femurque pMIti, Stillantemque alica sua palumbum :mee cum condita sunt madente mappa, Traduntur puero domum ferenda . 8. A partibus serculorum ad partes ipsas libeat coenae desecendere . Coenae partes tres: Ante entum , caput coenae, bellaria . Antecoemum, quod et antecoenea dicebatur, prima Coenae pars erat in qua, ut ait 6 Plinius, paratae erant lactucae singulae, cocleaeternaes genera, hantur a

OV a bina, alica, Cum mulso, ac nive: atque alia olerum ultra lactucas , ventrem moventia, in ante coenio appon

ut ad rem tradit Martialis et 8 . Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo Utilis et porris IIa resecta suis ἔet alio loco

Exoneraturas ventrem mihi villica malara Attulit, et varias, quas tulit hortus , vel , In quibus est uetuea recens, et sectile porrum . Nee deest ructatris menta, nec erba salax. Item apponebant in antecoenio. Macrobio 9 Mente, echinos, et ostreas Crudas , quantum vellent; ac monente Tullio Io oleas quinque , ac lucanicas; verum olearum id erat praecipuum ut coenae

27쪽

coenae pars dicebatur : . Gustu protinus has edes in ipso ait Martialis si) ; et Petronius: Gustatione mirifica initiati sa) ; ADtata est tum gustatio valde laudata : Tandem et Promulsis appellabatur, quia in hac prima Coenae parte Mulsum anteponebant, uno-Jue mulso primam Romani sedabant sitim , hac Horatiana quibem ducti ratione 3 :

Quoniam vacuis committere venis

Nil, nisi lene, decet ; leni praecordia mulso Prolueris melius Pueri ergo semel ab summo ad imum triclinii locum mulsi pocula porrigebant: At in largioribus Coenis hac formula Rex utebatur erga convivas : Si qtiis iterum vellet, mulsum sumeret M: mubsum Vero quidam consectum, insectum alii exhibebant; hi nempe mel. ac Vinum , separatim dabant, ut convivae pro lubitu, sive lenius, sive sortius, mulsum , acidiusque conficerent, mero mella miscentes; quem eo innuit versu morem Horatius s Aufidius forti miscebat mella Falerno .

batur, missus nempe coenae praecipuus : lautius igitur ferculum Caput coenae appellabant, ut bene Martialis 6 : Mullus tibi, quatuor emptus Librarum , coenae pompa , caputque fuit. In paupere quidem convivio, si post promulsidem gallina, pulli, rapula, capparis, pisciculi apponerentur, coena posita esse dicebatur, gallina vero, ut praecipua, coenae Caput 7 . Verum plerumque lepus, aper, rhombus, mullus, ostreae, et abilia, et suis mina caput coenae efformabant; ut proinde lautissimus ille Petronii Senex Trimalchio coenae caput secerit 8 : altilia et sumina, leporemque pinnis subornatum , ut Pegasus videretur, nec injuria fuerita Iuvenale dictum coenae caput 9

. . Lepus , et ngargui , Et mihicae volucres , et phenicopterus ingens, Et Gerulus orix.

,3 Martiat. lib. I a. epIstr. Ιχ.a a Petronio in ,uo Satirie. 3ὲ Horat. in satie. 4. .. E. I. I . ta) petron. in Coena Trimalchionis .cta Horat. Sat. 4. lib. II. 63 Martiat. I. o. epigr. 3I IJ Stueh. Antiq. Convivat. l. 3. e. v. 8 Peteton. in Coana Trivisitationia .

28쪽

LIBER I. DISSERTATIO II. 13

labant, ut proinde festivissimus ille poeta I noster, ne a suae paro citate coenae sodalis deterreatur, praetiosius coenae caput estingit his versibus:

Mentiar, ut venias, pisces, conchilia sumen, Et cortis saturas, atque paludis aves.

et alio loco M

Nolo mihi ponas rhombum, mullumve bilibrem,

Nee voti boletos; ostrea noIo et tace. Q. A coenae capite ad bellaria tandem, et mala Veniamus,

quae mensis inserri dicebantur secundis, atque ad finem vergentia hus.. 'Bellaria itaque, ac mala coenam claudebant 3 ; ut quoties rei cujusque initium , ac finem vellent veteres indicare , ab ovo dicerent usque ad mala M . Malis accedebant olivae, cicer, lup, ni, ut his ait versibus Martialis s .

Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer, et tepens Iupinus . Male autem omne mensae secundae genus bellaria Gellius appellat noster : mala quippe, olea, cicer , lupinus secundae mensae

erant propria, nec tamen bellaria quis dixerit fuisse appellata . B staria igitur proprie accipio pro omnibus delicatis crustulis, scriblitis, placentis, libis, laganis, pastillis, sive ut ait 6 Arnobius, frustillis parvulis , ac suavibus mateolis melle conditis nam saccarum , quod ex India serebatur , ad medicinae tantum usum Pliniano usque tempore inserviebat . Haec sane claudebant coenam, quam honestioris notae homines non ultra solis occasum prodin

I 3. Atqui non sine aliquo largiendo convivis munusculo coenam claudere mos patiebatur Centum miselli jam valete quadrantes 8ὶ . Dat Bajana mihi quadrantes sportula centum f. Invitas centum quadrantibus Io) . Et tua tricenos largitur sportula nummos II . ait ad rem Martialis. Quandoque non nummos largiebantur, sed Vestes, easque Sane non rutilas, sed plerumque tritas cembiboues quippe , ac parasitos , quos Italica voce gallonini dicimus, etiam

29쪽

x4 URBANARUM QUAESTIONUM.

etiam tune temporis minimi faciebant quae munuscula Horatius appellat: Tritae munera vertis Iὶ :ut proinde Persius poeta, ideoque poetarum more pauper, atque famelicus, avarum illum invitatorem merito his versibus insequatur sa).

GIidum scis ponere sumen :Scis comitem horridulum trita donare Iacerna. I 4. Verum licet ad summam haec non irent luxuriam, adhuc viris illis placuit Romanae parcimoniae amatoribus conviviorum lauticias certis legibus coercere, quas dixere sumptuarias, quasque noster erudite memorat Gellius . Harum celebris Fannia lex suit

anno ab urbe condita DLXXXXII. Fannio. et Messala Coss. Iata. Insecutae sunt Aemilia, quam M. Aemilius Lepidus cum Q Lutatio Catulo tulit anno V. C. DCXV. atque Licinia P. Licinio Crasso et Gn. Cornelio Lentulo rogata anno VC. DCLXVI. deinde Amtia Restionis, Sullana Sullae, iterum Aemilia Lepidi, Iulia Caesaris, et Augusti , editae sunt 3 γ, quibus certus gulae modus imposuetus, nec tamen semper: Nuptiis namque, festisque diebus largiora humilioris etiam notae hominibus concessa convivia, neque id raro incidebat: aderant quippe pridie nonas Aprilis inhonorem Matris Deum ad quintum idus producti ludi Megalenses, quibus, Cum Berecintia sedem commutaverit, factis vicibus, Hente Ovidio,

Romani convivia commutabant. Cur vicibus sacris ineant convivia quaero Tam magis indictas concelebrentque dapes suod bene mutarit sedem Berecintia dixit.

Aderant et Iudi Romani, Circenses nempe , a Tarquinio in Iovis honorem, Iunonis , ac Minervae instituti; itemque plebeii ob reconciliatam cum patribus plebem post habitam in Aventino secessionem : Saturnales quoque mense Decembri ubi risus , jocus, et crebra convivia . Demum calendae singulae , idus , ac nonae sestus erant dies: Calendae quippe Iunoni sacraE , Nasone haec discente :Vindicat Ausonias Iunonis rera Calendas s :Idibus Idulia Iovi caedebantur; Idulis enim agna dicitur ἔ quae idibus quibusque Iovi a Flamine immolabatur M . Licet autem careat Nο-

30쪽

LIBER I. DISSERTATIO II. Is

Nonarum tutela Deo Romani tamen omnes nonas celebrabant ob Servii Tullii natalem. de quo incertum , quo mense, nonis tamen esse constabat; ide que nonis putat Varro I mercatus sacrorumque causa populum in urbem confluisse. Aderant tandem seriae, sive statae . sive Comceptivae, sive imperativae: primae, quae stato incidebant tempore , ut Saturnalia , Cerealia, Liberalia, Lupercalia, Agonalia, Cadimentalia: secundae, quae ob certas hominum necessitates indic hantur , ut latinae, sementivae, paganalia, Compitalia: tertiae. quas consul imperabat, indicto justitio , in Caesarum morte .

Iura silent, mutaeque tacent sine vindice leges ἔAdspicitur toto purpura nulla foro . Item et seriae aderant imperativae in epulo publico , ovatione. triumpho, ac similibus : quibus sane diebus largioribus serculis per sumptuarias leges , ut vel ex Gellio nostro vidimus 3 , convivari fas erat. Is . Enim vero non levis inde Oritur quaestio. a nemine , quem viderim, excitata: utrum nempe a sumptuariis hisce legibus irent immunes coenae illae capitolinae, pontificales. saliares. augurales sive editiales, triumphales, ac similes, an potius in eum venirent ordinem , quo coenae sestis diebus largiori impensa per sumptuarias leges parandae permittebantur. Ego sane in eam abeo sententiam. ut nullis coenas hasce legibus credam adstrictas. Quid

enim turpius legique invisius, quam Capitolino Iovis epulo. quo Iuppiter in lectum. Iuno ac Minerva in sellas invitabantur ad Coenam, coelum, divosque sumptuariis legibus alligari Θ Lectister. nia quippe ut ait s Livius tribus diis Iovi, Iunoni . Minervae hoc modo fiebant in Capitolio : Iovis simulacrum in lecto recubans

statuebatur, Iunonis, et Minereae statuae in sellis considebant; deinde multa nocte . appositis epulis, septem aderant epulones , qui sacratos cibos comederent. Iam vero . si nil rte suspicamur indignius, quam Iovem. ejusque sororem. ac filiam, sumptuaria lege costringi. ita nec epulas Marti, Vel Cereri, vel diis caeteris. per salios . cereales. aliosque flamines celebratas , fas fuisse a tumo, quae sumptuariis legibus necterentur . I 6. Nil ergo mirum, si Plautus ille noster, cum absoluti

SEARCH

MENU NAVIGATION