장음표시 사용
51쪽
Quae quum ita sint, principatus ipse eius erat naturae, ut omnes alios a re publica regenda excluderet 'et Tam late autem patentem tamque nrmis finibus adversus populi licentiam munitam potestatem principes a populo ipso accepisse quis credat
Nihil aliud restat, quam Ortum esse eum principatum ex nobilitate. Accedit res alia Capite secundo cognovimus, proximam nobilitati cum regno esse necessitudinem neque vacuam quandam, sed vivam et a populo agnitam. Atque capite hoc eam cum regno necessitudinem a principibus occupatam esse vidimus Sane optimo iure principes propter nobilitatem eum tenere locum iu
s 27. Neque in concilio tantum, verum in rebus publicis gerendis Omnibus Germanorum . principes sunt ex nobilitate, neque ullus princeps apud acitum nominatur, quin uerit nobilis. Arminius, Italici patruus: ' Quando Italicus nobilitate ceteros anteiret. An n. l, T. Segestes, uxoris Arminii pater Inerant in propinquorum et clientium manu seminae nobiles, inter quas uxor Arminii, eademque lilia Segestis Ann. I, 5T. Nominantur Arminius et Segestes puncipes Ann. I, M. Inguiomerus, Arminii patruus Ania. I, M., ibidem principis auctoritate est ob eamque causam a Romanis iam pridem in amicitiam pellectus erat Ann. I, 68. inter duces appellatur, non in acie tantum, sed in concilio, quod habitum est ante
Cariovalda dux Batavorum, quorum cohortes Vetere
institui nobilissimi popularium regebanti inis IV, 2. Quum autem institutum illud ex antiquis Batavorum temporibus esset oriundum, quibus adhuc Cattorum pars erant, 'q)47 Hoc loco quaerendum est, num id ita esse posset, si, quod volunt Loebellius, aitEius alii, ex plebe ab ingenuis essent creati certa eum ea libertate, quam isti in Germanorum rei publieae sormam indueere volunt, convenire talis exclusio nequit. Quare optimo ei quidem sibi constant, qui ab ingenuis et magistratus creatos et res publicos in concilio ab omnibus promiseue
48 Savigni igitur iustam, non Romanam quidem vel Graecam, sed Germanicam statuenti Ptττοκρατtα assentiendum est. 49 Ann Il 9. 50 Hist. IV, 2 coli. G. 29.
52쪽
- 43 otiam Cattorum principes Λrpus, ' Adgandustrius, Catium erus N ex nobilitate erant. Accedit Brinno, Caninefatum dux, claritate natalium insigni, μ' et Gannascus, dux Caninefas. Catualda, qui Maroboduum regno depulit, inter Gotones vir erat nobilis. β' Ceteri omnes in rebus Germanorum gerendis per illud tempus conspicui, non nobiles tantum erant, sed reges vel regia stirpe orti, unde sponte eorum nobilitas apparet. Sed de regno disputatum ham supra est. Principes autem quicunque memorantur, si ad unum omnes ex nobilitate sunt, si et nobilitas principatum et nobilitatem principes poscunt, certe ne ullum quidem est documentum, quo utantur ei,
qui vel nobilitatem principatui, vel nobilitati principatum abiudicant.
Venimus ad ultimum et apertissimum sententiae nostrae 3 28 documentum. Sunt enim loci acitet, quibus quum de solis prineipibus sermo sit, subit pro principes ponitur nobiles :ex quo apparet, inesse in verbo principes ipsam nobilitatis
Primus est Ann. I, 55: Segestes .... suasit Varo, ut se et Arminium et ceteros proceres vinciret nihil ausuram plebem principibus amotis. Cui loco si verba G. . a nobis pag. 8 exposita comparamus: adeo, ut efficacius obligentur animi civitatum, quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur , de una eademque re in utrisque esse sermonem in aperto est. In priore dicitur, gentem prorsus adndem devinciri traditis Varo principibus in altero, gentium Germanicarum fidem optime obligari traditis obsidum numero nobilibus. Quis igitur siprincipes illos nobiles esse negabit ΤQuare utrisque locis verba nobiles A et principes ita sunt promiscue usurparia, ut utrisque verbis, sive uno sive altero, ei significentur, quibus amotis neque plebs per sicere quidquam potest, neque civitas omnino esse atque Mateis; qui certe alii non sunt, quam penes quos est auctoritas publica. Intercedi autem inter ea hoc discrimen,
53쪽
- 44 ut verbo principes ' tantummodo auctovitas PuhIlea,
verbo nobilis ordo, cuius est auctoritas publica omnis, significetur. Et de priore loco hactenus. - 29. Alter est G. 4. Qui quum sit de comitatibus, ad eum explanandum aggredi ante non possumus, quam et de capp. 3. et 14 in uuiversum et de capitis 3 locis quibusdam controversis dixerimus. Comitatuum institutum si universe consideramus, id primunteertum est, eos, qui praesint, appellatos a acito esse principes, eo nites ero eos, quibus praesint. Quorum quae fuerit necessitudo, disertis verbis capp. 13 et 14 expositum est. In comitatibus omnis Germanorum tam pugnandi, quam gloriae cupiditas alebatur vigebatque Dubitandum igitur non est, quin omnes Germani comitatuum fuerint aut principes aut comites. ' Vinculum autem, quo princeps comitesque continentur, tam lirmum erat, ut copulati essent vitae societate. Neque tamen principes comitibus erant aequales. Comites enim principibus omnia praestabant, omnia tradebant, vires, vitam, gloriam sed ornabantur quoquo donis muneribusque principum. Quod institutum quum sit tanti in Germanorum vita momenti, iure quaeritur, quomodo eam societatem iunxerint atque inierint. 30. Principes ' non aliam hic notionem habent, quam cap. 2. cf. pag. 36 . orum autem auctoritas facile nos commoveat, ut non libere iniisse Germanos comitatum suspicemur. At vero severam magistratus Romani naturam minime habebat principum illa quidem auctoritas, neque praeclara illa comitum fides religioque cogitari posset, nisi liberrime comitatus iniissenti Quapropter parum aberat, quin essemus commoti, ut cuicunque, prout liberet, aditum ad comitatum patuisse putaremus. - Verum, ut assolet, in medio Capitis 13. interpretatio dubitationem cade re relinquet nullam. Quum acitus administrandarum rerum publicarum rationemit et 2 potissimum capp. exposuisset, ad describendam Ge manorum indolem singularem, quam c. l. considunt armati signisscaverat, institutumque quoddam ex ea prosectum transit
Π Quod exposito quidem c. 13. etiam clarius elucebit.
54쪽
bis verbis: Nihil autem neque publicae neque privatae rei nisi
armati agunt. Iam igitur Tacito accuratius enarrandum eriti quomodo animus ille militaris per omnes eorum res privatas publicasque valeat. Imbuitur autem eo, quicunque Germanus est, sive ingenuus sive nobilis, ineunte aetate iuvenili. um
civitate ipsa sit ipso concilio in arma accipit, viri Germani in signe. Quo quidem insigni an quis dignus sit necne, in civit
tis est arbitrio sinon ante .... quam civitas suffecturum probaverit ). Civitas quid sit, in exponendo cap. l. perspeximus: AEa quoque omnia, quorum penes petiem arbitrium est, apud principes pertraetantur. Unde manifestum est, eos iuvenes tum demum plebis arbitri probatos esse, quum principes eos sussecturos armiS, i. e. dignos, qui armis ornentur, declaraverint. Quod simul ac declaratum et a plebo iussum est, vel a principum aliquo, si ornandus erat ingenuus, vel, si nobilis, a patre propinquove principe ' iuvenis scutum rameamque aecipit. Atque hoc loco paulisper subsistamus quaeramuSque, num ullo modo fieri possit, ut sententia iam sequenti: Insignis nobilitas aut magna patrum merita principis dignationem etiam adolescentulis adsignant ' de principis electi Ono sermo sit Quod qui contendunt, sunt autem non pauci eidemque clarissimi viri, valde in eo errant, quod sententiam iam recte se habere putant, si verbo illi dignatio ' praeter alias notiones dignitatis quoque vim esse ostenderiti Etenim nisi domonstraverint, verbo dignatio ' aliam quam dignitatis significationem esse omnino nullam unquam Posse, gententia illa veritatis etiam specie destituta est. Id autem ne demonstrent, non admodum verendum es Verbum enim sedignatio' non solum vim transitivam aliorum existimationis ' habet, sed propriam habet et primam: ' quae quum propter sententiarum ordinem sola ferri possit, nihil omnino est,
in Arma enim tradere quum si civitatis, nemo certe potuit nisi princeps. 59 Eaque alio quoque eiusdem libelli loco usurpaturis. 26. Ibi enim dignitatis vim propterea habere non potest, quod agri secundum dignationem etiam eis attribuebantur, quibus, ut hominibus privatis seeundum dignitatem attribui non poterani. Dignati autem aperte principum erat.
55쪽
cur eam deseramus. Praeterea verba ceteris '' robustioribus ac iam pridem probatis aggregantur' sententiam insignis.... eum illis nec rubor.... aspici tam arcte connectunt, ut neque verba Insignis ... neque illa nec rubor..... de adolescentulis
comitibus possint non intelligi. Qua in sententia si de eo mitibus sermo est, dignatio ' intransitive accipi non potest. Sed ut verbis demum ceteris de comitibus dicatur, tum certe seceteri A sunt iuvenes Germani reliqui omnes, qui non ante peractam pueritiam armis ornantur. Ac de iis omnibus Tacitus in verbis nec rubor inter comites aspici ita loquitur, ut eum metuere appareat, ne lector id iuvenem Germanum minus decere putet. Id vero cur lector existimet, nihil est. Relatari autem a Tacito verbis nec rubor... lectoris quandam supicionem, nemo non videt. Quae suspicio quum de Germanis in universum oriri non possit, in lectorum animo nulla, nisi de hominibus alicuius praestantiae cogitari potest De hac autem praestantia proximis verbis insignis aggregantum dictum esse fatendum eam ob causam est, quod coniunctio nec adhibita es In sententia igitur illa insignis ... de eisdem sermo est, quos non pudere oportet inter comites aspici. tiarn ea, quae sequuntur, in hanc solam quadrant sententiam. Verbis enim Gradus quin etiam et ipse comitatus habet, iudicio eius, quem Sectantur.... , URBrectissime sermone vernacul sic vertantur: Die Mannschasthat j librigens aue Stulam nihil aliud dicit acitus, quam ut lectoris admirationi satisfaciat Minime enim, inquit, vel inter comites praestantia illa a principe prorsus negligitur:
cognoscuntur enim etiam inter comites et agnoscuntur a primeipe insignis nobilitas et magna patrum merita quanquam etiam virtute ac de Principis laudem assequi comites possunLAliter igitur ac aestimatio , iudicium benignum' accipi dignatio' non potest. Fuere, qui, ut dignitatis A vim in illa sentemtia retinerent, ceteris A mutare quidem non auderent, sed ad principes referrent. Quos qui sequitur, Verbis ceteris ... ggregantur haec sere dici opinabitur: in principes, qui ita creati
60ὶ Celeri qui cum ipsi volunt, odieum omnium auctoritatem adve
56쪽
sunt, primum aliorum robustiorum principum comitatu aggrogantur, donec ipsi comites ducere possunt Quae agendi rationum ipsorum auctoritati profuerit, nescio. Sane quum magnum dignitatis detrimentum immineret, cur nobilissimi potissimum iuvenilem aetatem non expectaverint, non perspicio. Ea igitur interpretatio serri non potest. Revertamur ad eos, qui sententiam insignis adsignant ' de principibus creandis, ceteris .... autem de comitibus intelliguit Quorum illud maxime admiror, quod acitum hoc loco quandam retulisse velint exceptionem, cuius regulam nusquam memoravit, nisi sorto
c. 12. - Εliguntur .... id factum esse opinentur.
Haec autem verba quum ab ipsorum sententia sint lina es pag. 36. , nihil eis superest, quam exceptio, cuius regula ignoratur. Insuper excepti ea est, ut etiamsi regula apud
Lacitum inveniretur, serri tamen non posset. Quis enim eos, qui comitum vix consecuti iustam sint aetatem, principes factos esse, unquam credati Denique sententiam insignis ' cum ea, quae praecedit, omnino esse coniungendam, inde manissestum est, quod comparativus sietiam adolescentulis 'alio, quam ad seiuvenem, ' seiuventae
referri non potesti Et haec quidem de loco iam satis, credo, vexato Nostra igitur eius interpretatio haec est Plerique iuvenes Germani tum demum in concilio armis ornantur, quum satis habere aetatis roborisque putantur a civitate i. e. a prineipibus Iebeque Tum a principum aliquo arma accipiunt iubent plebe. Sed est, quando id maturius nati Patrum enim de re publica praeclare merita saepe a civitate remunerantur ornandis maturius .Primo iuventae honore ' filiis. Nobilissimarum, praesertim regiarum familiarum filios quam maturrime rei publicae partem ' fieri, ipsius civitatis interes Quare et ipsi, quamvis adolescentuli, a principum aliquo, vel ubi rex adest, a rege scuto frameaque digni iudicantur aggregantur ceteris eiusdem principis comitibus robustioribus ac iam pridem probatis nec eis dedecori est vel nobilitatis eorum auctoritatem apud plebem minuit, quod inter omites aspiciuntur. Neque enim omnium comitum apud principem eadem est conditio. Ex hoc igitur loco, vel si accuratius loquendum sit, a sententia Insignis .... Tacitus comitatuum institutum exponere orditur.
57쪽
- 48 Sed ne id quidqm satis accurate dictum est. Etenim propter comparativum etiam adolescentulis ' ea quoque, quae sententiam insignis ... praecedunt, ad eam pertinenti Comitatum igitur enarrare acitus ordituar verbis eis, quibus Aarma sumendi morem describit.
I l. Ex huius igitur capitis nexu interiori iam duo constant:
unum, iuvenes simulatque armis ornati essent, eum principem deinceps omnino sequi consuevisse, a quo arma accepissent fl)ἰ alterum, hanc multorum cum uno Princ pe, noessetatem, tracticis ab eo rinis Inceptam, comitatun eas institutum.
De quo pauca sunt, quae ex cap. 4 addamus. Comitum principisque tam firma est necessitudo, ut comites principi arma, vires, vitam devoveanti Principi totos se tradunt. principe arma acceperunt, arma per totam vitam tractant
pro principe A principe in rem publicam asciti sunt in ipsius deinceps comitatu rei publicae serviunt. Si patria eos poscit, inveniuntur in principis comitatu. Quid patria postulet, videre, principis est comitum des ad perlicienda eius consilia praesto est Si pugnandum esse principi visum fuerit, comites principi non deerun Comites principis gloriam quaerunt, non suam: Principes pro victoria pugnant, comites pro principe. Comites bellum tantum postulant, sed a principe. Principem enim, nisi bellum gerendum est, cogunt, ut se ducat in aciem, ut ipso duce equos conscendere, per hostium ire catervas, hostium pectoribus inligere frameas licea um demum eorum animo augendae principis gloriae agranti satisfaci Quanquam enim princeps comitibus pro stipendio epulas largissimas parat eosque muneribus assatim ornat bella tamen eorum sunt deliciae. Bellum igitur comites exigunt a prFncipe ubi sit et cum quibus bellandum, id in principis solius est iudicio. Principe enim sciunt, qua de re pugnetur: eomites pngnant, non admodum curiosi, qua de re certamen sit esse illud pro
61 Quocireaei, qui eomilatum ducit, propter eomitatum quidem principis
nomen esse negamus; principem eum ante esse oportebat quain arma iuvenibus traderet comitatumque haberet.
6R Exigunt enim prineipis sui liberalitate illum bellatorem equum,
iliam eruentam victricemque rameam.
58쪽
- 49 principe, comiti satis est. Principes pro victoria pugnunt, comites pro principe. ' Principum autem ipsorum quoque multum interest, ne comites bello careant. Primum enim gentis indolem bellicam optime norunt, neque sane habent, cuream non nutriant. Deinde probo sciunt, suam ipsorum gloriam. cui comites sortia facta assignare solent, longa pace obsolescere atque imminui. Denique quum sit comitatus ipsis etiam alendus, certe munificentiae materiam quaerere per bella et raptus , quam suas opes domesticas consumi malunt. uacquum principes facile sciant, minime mirandum est, quod bella externa circumspiciunt, casque nationes, quae tum bellum aliquod gerunt, nisi sint, ut solet, ab eis vocati, ultro petunt. Protulimus capitis 4 sententiarum nexum, quem verum esse ipsa eius perspicuitas comprobat. Omnia sponte elucent, praeter unum hunc locum: plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescant, magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare. Qua in sententia omnia recte procedunt, exceptis verbis sinobilium adolescentium. Eorum enim loco nexus postulat principum. Cur autem I acitus pro principum 4ο-suit nobilium adolescentium Responderi nihil aliud potest, quam quod poni nobilium adolescentium iro principum Poteat. -Nobiles igitur adolescentes is eidem sunt, qui principes. Principes omnes suis se ex nobilitate, nobilitatem principitum oblituisse, Tacitus ipse nobis prodidit. Exempli tantum gratia aciti locum ist. IV, 2 alserimus:
-Batavorum cohortibus, quas vetere instituto, Q. e. quini non Romanam ohortium, sed Germanicam comita tuum sormam haberent, nobilissimi popularium regebant. Diuitia ' Corale
59쪽
De .ermanorum nobilitatis natura. Uuum singulu, quae sunt de nobilitatis in re publica Germanica auctoritate, exposuerimus, iam restat, ut eius auctoritatis causam quaeramus. Quaerenda enim nobilitatis natura. Ut autem cuiuscumque rei natura ex eis perspicitur, quae ex illa, tanquam ex causa, prosecta sunt atque essecta, ita etiam nobilitatis natura in ipsius vi . . in eius auctoritate sita est. I e qua haec sere sunt, quae cogno imus: l. Nobilitas apud omnes gentes Germanicas primus ordo et est et a populo habetur. 2. Nobilitas, et propter ipsius graduum ordinem et propter regni naturam, cum regno ita coniuncta est, ut aliam ac regni
naturam habere nequeat. 3. Nobilitas universum rerum Germanicarum tenet principatum.
Quae qui vel obiter consideraverit, principatum ipsum nobilitatis naturam fuisse latebitur. Principatus autem summa regnum est progrediendum igitur eo est, ut ad definiendam
nobilitatis naturam, hanc uius cum regno necessitatem adhibeamUS. Quam rem, verum ut lateamur, ita se habere hac nostra
disputatione cognovimus, ut vix diiudicari possit, utrum regnum nobilitatis suisse quasi os quidam, an nobilitas ipsum fuisse regnum, a rege per totam civitatem quasi ramis quibusdam patens rectius dicatur. Itaque vetus Germanorum res publica sic suiti emperata, ut, nisi lienis institutis corrumperetur, nobilitas nunquam sine regno esset, regnum nunquam sine nobilitate. Ubrorumque natura principatus est, generis ordine et Per Petuitate tabuit , qui nobilitate populi partes continebat singulas regno cunctas in unum corpus comprehensas moderabatur. Diuitia ' Corale
60쪽
Nobilitatis Germanoruin veteris naturam, historici. e. acito duce sine ira et studio, opinionibus praeiudicatis nullis admissis investigavimus. Tempora diversa, quorum nexus qualis esset, nondum constaret, confundenda non esse, persuasum habuimus. Priusquam autem temporum diversorum nexus cognoSceretur, ipsa pervestiganda esse cognovimus. Quare quum nobilitatis Germanicae veteris naturam quaerendam nobis proponeremus, ea via relicta, quam ab omnibus sere tritam videramus, usque ab illa aetate repetivimus, quae et temporis habita ratione prima, et propter auctorem acitum maxime perspicua, et ad investigandas eas, quae secutae sunt aetates, necessaria
esse visa est. Quorum quidem primum alterumque ipsa nostra disputatio, num rectam secuti simus rationem, dubitanti facile comprobabit. Ad tertium autem quod attinet, non dubito, quin ex ea, quae iam a nobis statuta est, nobilitate, habita ea, quam par est, rerum conditionumque ratione, certo quaecunque de sequentium aetatum nobilitate memoriae prodita sunt, quantum fieri possit, intelligantur ita demum, quid sit quacunque aetate in nobilitate novum, quid antiquum, quid Germanicum peregrinumve apparebit.