Martini Schookii Vindiciæ seriæ suæ & aliorum virorum doctorum sententiæ, de foenore unciario adversus Joh. Fredericum Gronovium

발행: 1661년

분량: 102페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

VINDICIAE SERIAE

Suae & aliorum virorum docto

rum sententiae,

di Bibliopolae. Anno 166I. 3 o

6쪽

De Farnore riciario.

Uadriennium est, quod

Exercitationes sacras de quaestionibus quibusdam Theologic Practicis, inter ipsosOrthodoxos Theologos quam controversis, evulgaverim. Placuerunt illae multis viris doctis, sapientibus, pacisque Ecclesiae studiosis. Displicuerunt solis illis ex ordine sacro, qui a singularitate gloriam aucupantur et qui quum soli sapere videantur, femur non modo ferire solent, sed maledicentiae pelves profundere, si quis sua placita aliquanto liberius examinare instituerit. Cum quibus quod a plurimis annis noluerim novam in Ecclesia reformationem moliri, dura multa perpeti debui. Deus tamen indignissimum suum servum non deseruit, sed animum & vires concessit, ut non modo potuerim ex Verbo suo placita magnorum Theologorum tueri, verum etiam fictiorinis illius primipilos ad incitas adigere, ut ipsi pertinaci silentio coacti fuerunt fateri. Ultima harum Exercitationum agebat de Foenore Trapezitico, adeoque arrisit viro Philosopho sani prae aliis sensus& subactissimi judicii in Academia Lugduno-Ba-

7쪽

4 De Faenore 'clario.

ta va , ut ea honorifice ad suffragium vocata, publicam Disputationem instituerit, qua causam solide agebat illorum , quos vulgus per Belgium probroso

vocabulo Lombardos vocat: quod ad rem faceret, obitet deflexeram ad Faenm unciarium, inter viros eruditos quam controverium, ac veniam quod

tamen non oportuit praefatus, libere inquirere coepi in sententiam Salmasii & Gronovit, ea modestia, ut cum forte hunc liberius notare potui Lsem, quod ex protrito magno illo Salmasio, quovi. o in scriptis dissensum vix profiteri sustinuerat,

tropaeum famae erigere moliretur; contentus tamen fui hoc obiter solum innuisse, licet interim non dissimularem omnia Grono viana Phidiae operibus nequaquam adaequanda esse. Pupugisse sic videor hominem, qui cum se&sua duntaxat admiretur,

seseque ab excessu Salinasii sed hactenus absque populi suffragio in pro Rei p. literariae dictatore gerat, copiaS non tam eruditionis, quam maledicentiae conduxit, ut, si fieri posset, orbi literario me non modo misericordiae, sed sui quoque nasi victimam exhiberet. Quaerat sorte aliquis, nec absque caussa, cur vir, minime scit. ambitiosus, tot per annos silentium sibi imperare potuerit Sed idem quaerat, cur ante annum solium & amplius libelli sui, lupis quoque expressum , amicis interioris admissionis Ostentarit , & adulto demum mense Martio hujus anni eundem vulgarit. In are nam.NOtractum credo a quibusdam , in sua quoque urbis

8쪽

De Faenore riciario.

urbe, qui cum videant suam sententiam de iis qui

exercent mensam foenebrem, quod ab omni chariatate & ratione aliena sit, displicere coepisse non modo Synodis Belgicis, sed supremis quoque Patriae Patribus,'& per totum foederatum Belgium, illos, quos in Lombardos traducere solent, ad p. mensam Domini admitti, inclementer & dicunt, & male volunt omnibus, per quos norunt sententiam suam protritam esse. Gro novium siquidem, qui pag. 8. asserit Lombardos praedam sperare, ab hostibus eorundem de mensarum foenebrium conditione edoctum fuisse, evincit narratio, quae ibid. occurrit: quare, ut iis placeret, mihi quoque in- .sultar pag. qet, quod alibi innuerim , quos ipse contumeliose Lombardos vocat, legi posse in Coη orium oe feri Pres teros de Diaconos. V iderit vero , , an bene componi possit cum iis, quibus probare se

voluit. Hoc scio, quod si iis rigidi gratiae Dei

sunt patroni, nec quicquam naturae tribuunt sisteretur ut Catechumenus, sorte ob moderationem,& ignorantiam fallaciarum Pelagianarum, commendandum esse diligenti Catechistae. Prodigiosum censet, si Trape etita ccetera pius&honesius, . in Consistorium adoptetur: sed multos eorum no- 'vi, qui licet bonis ipsius libris praeserant unum solum librum, euinque optimum , adversariis reli- , gionis felicius resistere possint, quam ipse,&constantissime aut Romae, aut Coloniae,aut Antverpiae, aut etiam alibi , existimationem Ecclesiae tuituri

9쪽

c De Renore Vnciario.

snt. Quum Lipsius Leidae minus diligenter ex ploratus esset, admissus est in Consiliorium: sed quod nimis quam assiduus fui siet in libris, quos

Iolos Gronovius bonos censet, prostituit non tam

Ecclesiam , a qua recessit, quam te probavit essς hypocritam. Gronovius dum prae iisdem libris alios non aestimat, viderit, ne, dum unius libri quam securus est, Uno quoque illo excidar, quod solum cognovisse & in hac & altera vita prodest, Ductor factionis Anti trapeziticae, ne nimium dilistgat suos bonos libros , commendaret libellum, habentem hunc titulum : F. Gabrielis Putherbe, Theotimu, sive de tollendis ct expungendis malis brseis, tibri tres. Piat video facile, contemneret, si offerretur: quod sui boni libri, ibi probentur esse pessimi. Sed, ut spero, si scopum Censoris attende xkt, inciperet suspectare thesauros, quos sui libri

promittunt, nec carbones margaritis diutius praeferret. Ulterius de his viderint Theologi. Ad me accedo & herotin nostrum e par, ut ipse profitetur , non bene compositum. Illi sum Thersites, pag. 83-jpse Hector, pag. 88. Si quaeras, unde hoc sciat pipse respondebit pag. r. quod satissu co με μὰ moribus. Hoc scit. didicit ex bovis suis libris. Dei CO- dicem si reque diligenter evolveret, hos bonos suos

mores suspectaret, & expavesceret ad cor suum, fraudulentum super omnia. Nam nec ipse, nec quiu.quam mortalium, sed solus Deus, hoc perscrutari potest. An ego vero merear cum homine in casi ris Gra

10쪽

De Renore ritiario. γ

Graecorum monstroso comparari, arbitrentur qui me norunt, & scripta legerunt. Qui personam hominibus , publice histrioniam facientibus detra hit, & alios monet, ne patiantur se decipi ab iis, quorum mores fucati sunt,de publico bene meretur. Aliud a me factum fuisse, ipsa calumnia non probaverit. Nec moror, quod, qui me plus oderunt, quam Vatinius posset, hactenus hominibus videa tur satisfacere, & magni aestimentur. Recordor,

quod Christus olim Pliariciis dixerit: Vos ii esse, qui iustificatis vos ipsos in hominum resectu: Deus

autem nov/t corda veybar quia quod apta homineis time es, abominatio estin eonfectu Dei. Quicunque haec legent, judicent, uter nostrum Thersites an Hector haberi mereatur. Egone λ qui ne viderer inquietare voluisse unius Salmasii Manes, in arenam pariter Heroem nostrum protraxi, innuendo, dum ingratum animum arguebam, volupe mihi non esse cum Larvis luctari. An vero is qui audire vult rei nummariae oraculum , & temperare sibi non

potuit in ipsa maledici sui libelli Mantisti , quinquatuor Semones, Josephum Scaligerum, Salmasium, Panci rollum, & Jacobum Capellum, e quorum sepulchris a tot annis rois natae sunt, Paed gogi instar flagellaret, quod sententiam a sua Opinione alienam , sed aliis quoque quam putidae Grammaticae fulcris sustultam, in scriptis cedro dignis proposuerint. Diligens aliquis Homeri lector, si cum Prthagora animae recidivatum agnosce

SEARCH

MENU NAVIGATION