Martini Schookii Vindiciæ seriæ suæ & aliorum virorum doctorum sententiæ, de foenore unciario adversus Joh. Fredericum Gronovium

발행: 1661년

분량: 102페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

8 De Farnore Unciario.

ret, juraret non Hectoris animam in Gronovio stabulari, sed ignavi illius Graeculi, qui, cum ior tissimus Trojanorum ab Achille esset occisus, non dubitavit mortuum procaci hac oratione incessere ἔ

. Aut potius alterius του Δέω, priori, ni fallor, astabat, & videbatur Thei sita esse fraterculus) qui

Eoque fero quod in i plo titulo saluter I heolo ψῖο-Πcophilosophologin. Si pariter his chartis prat cripsi siem titulum Grammaticaldiocriticobιri consultι idi narrassem quendam Senatus Criticu rincipem, sordido lucello suadente, consuevisse Collegia a tantis viris negligi solita inlii tuere, exteris visus tui sternaeque m Onltra narrare; atque Hectorem literari uin, domi e sublimi Cathedra, ne videatur, quando a ferula recentes adolescentes inlii tuit, inferioris sub lii esse quoscunque Latinae lingua: autho res quos olim pueri duodecennes inicii gere solem in inferioribus Gymnasiiso Asccnsianum in morem interpretari, observatiunculam quamque, classicii alicujus aut horis dicto illustratam , non quidem numo sestertio, stimam licet pro fato seculi procurarit 3 sed contra tauream imaginem vendere; simul hunc ipsum , omnium aliarum Academiarum Prosessores Philologos, . forte solis discipulis, 'RO promovit, exceptis notare, traducere, ridere,

12쪽

De Foenore ritiario. 9

ut reales doctores G commentatores, si , aut quando

docent, aut quando scribunt, Politicas dissertationes instituant, aut narrationem aliquam historicam, singulare ve dictum, convenientibus eXemplis ac sententiis illustrent, nam si in hoc aliquid situm foret, deque sibi in proclivi fore, ac quando vulpeSipyrum comest. Verum bonae caussae fiducia, talibus praesidiis haut opus esse, me monuit. Posthac si irriter, forte aureae institutionis exempla

- publice exhibebo r diu est , quod quae distipuli

grandi pretio emerunt, dubito an faciat ad commendandum praeceptorem ausint vendere. Merearne haberi Theologus & Philosophus, testentur scripta, testentur discipuli. Noster Hector saltem, non potest hic judex sedere. Nec ausurum confido.

Non audet, nisi qui didicit, dare. Historici & Philologi existimationem an decoxerim, ex sequentibus judicent, quibus datum est sapere. Ad rem accedo. Quid sit -nns tincιarrum ,

inter me & Gronovium controveri itur. Ipsi videtur illud esse, pag. . tibι mensibusfidinus centesima partis uncia seu duodecima pars, omnι anno Hua yars centesima integra, seu nummus in centenos nummos Pocata pecunια Dιctus est. Ego vero, ut i ritus Verba non mutem , putarim unciri usiuraue , vel unciar/um Νnus prorsius idem esse, quod usurim centemmas, seu duodecιm annuos in centenos. Viri noli rumhic debeatur triumphus, pollea liquebit et at vide-

13쪽

io De Farnore Vnciario.

rit Cronovius, ne eum ante victoriam proclamaverit , & nimis festinarit in tropaeo erigendo. Persuasum quidem cupit, sibi prae aliis fidem deberi,

quod nemo ea diluen id de re nummaria scripserit, avo i e conaim fuit, pag. q. eoque, quae hac de re os. Scaliger, & tot alii posteritati reliquerunt, ipsi sunt festinata nimiι. Sed haec parum me movent. Suffcit mihi, ab iis, qui hae discutere possunt, rationes cum rationibus contendi. Erat haec prima ratio, quam ne quidem Achilles, nedum Hector noster de statu deturbaverit. Γuum apud omnes sanamentis homines, in confessost, in ea repub. qηα subditos habetpauperes, ct aeris indigos, Huras esiegran Hores, quam ub/Fubditi opibus σ pecunia abundant, quis persuasum habeat, eo tempore, quo Roma circa matrem siuam adhue luctabatur, ui eum Euro loquar

atque foces uos ultra Italiam nondum extenaerat, an nuatim mon unam centesimam sortis partem, modΦrterum unam ducentesimam Fortis partem , solutam nomine Murae fuis, atque cum ea ι a Romul/ urbi ferme της οικουμενης opes manabus siιis complecteretur , centesimam usiuram βιμ orrinariam, atque duodenaου centesima, partes Ionis citra querelam quoque anZopensas fuisse. Multa adversus haec accumulantur, nam com

plantur paginae sedecim. Nihil vero quod faciat το provoco ad quoscunque respondetur. Aut dissimulavit Nolier, quod argumen tum intelligeret. Aut noluit intelligere. Hut non potuit

14쪽

De Faenore rictario. . I

potuit intelligere. Ridet me ut Dialecticum pag. 2 alibi Dialecticam Sophisticae exaequat ; at, si a lurnine lalutasset Divam hanc, monente suo Cicero ne, sciret dijudicare qua pulsone verum falsumve tr quid estis atur e quoque r quod eui eon sequenset, quotaque contrarιum. Putat pag. 6. & seqq. se put brecontudisse hunc meum Achillem , quod ostendere possit, publicam ct communem pa vertatem non esse crepentispecuniae potissimam caussam atque, ut hoc astruat, securus vinculorum, quibus postea constringendus erit quo non divagaturi Sedi non fuit hoc meum argumentum. Comparative procedit, & componit Romani Imperii infamiam, cum virili aetate: quod si non intelligat, consulat Philosophos in sua Academia: vel si supercilium ipsius eousque se submittete non possit,consulat saltem Servium ad vers. 69. Eclog. 8. Virg. nisi forteti hic matri Author sit. Mihi certe est Grammaticus ἀντα Ooe decem Gronoviorum. Confido vero nullum praeter ipsum, nisi forte άkρως ἰατης διανοία laboraverit, aliter conclusurum esse, quam certo credi debere, in ea Repub. cum egena & impotens adhuc esset, minimum usuras Centesimas per leges receptas fuisse; quod tantae, eadem Republ. quam locupletata & potenti, iure probatae fuerint. Atintendatur Batavorum Resp. quum Albanus eam exiserceret, supremi illius moderatores, iis, qui pe- . cunia sua laboranti rei communi succurrebant, aliquando usuras centesimas, lapius dextantes, &

15쪽

, ah 'De Faenore riciario.

dodrantes promiserunt, nec vitio datum fuit privatis eo tempore, si tantundem exigerent. Anno trigesimo sexto hujus seculi, reip. ejusdem nomine quotannis adhuc solvebantur usurae semisses, quae ab illo tempore, caeperunt redigi ad quincunces, nunc vero conversae sunt in trientales , & sorte brevi redigentur ad quadrantes: quod debetur lummodo Dei benedictioni, quae reipubl. iiii tantum incrementum contulit. Αt finge hodie Praepotentes Bataviae ordines adhuc centesimis usuris

pecuniam mutuam accipere, an cuiquam, praeter Gronorium, tam male cum ratione conveniet, ut

existimet idorum maiores anno septuagesimo, aut octuagesimo superioris seculi, reipubl. creditori bus usuras duntaxat trientales solvisse λ Applicentur haec ad rem Romanam , & argumentum meum nondum solutum esse patebit. Do lubens acri adversariae sententiae patrono, huc contendit pag. 6. rempub. subsistere posse absque foenore, nec barbatos Romanos, pauperes licet, celeres Calendas metuisse; ad hoc, neque locupletes, neque extreme pauperes, sed τους τὸν ταρκειαν et ισρονο/ώνους ut του Plutarcho pag. 6. docet) foeneratoribus maxime obnoxios esse; praeterea Romae foeneratorum crudeles rapinas & fraudes vix ullis legibus coerceri potuisse. postremum hoc necessum non fuisset,pag. II. zz. I 3. tam prolixe deduxisse ; ut neque pag. I . IM. 17. I 8. I9. quibus legibus grassanti malo Dbviam lium fuerit. Nihil horum inter noScontro

16쪽

De Renore riciario. Is

vertebatur, sed quis usurarum modus per leges, maxime x II. tabularum, definitus fuerit. Foeneratores Protei instar, vincula aut effugere, aut per rumpere omni aevo sciverunt. Apposite ad Trape-Σitam Plautinus Curculio, Act q. sc. a. Rogationes plurima propter vos populus scivit,

uafrogatas rumpιtιs: at quam reperitis rimam,

uasi aquam ferventem frigidam se, ita vos putatis leges. Quasi diceret, ubi primum leges latae sue int, &quasi ferventes, tunc illas metuitis: postquam paulum obsoleverint, & frigent, negligitis. Nec dubium est florente Roma , ultra centesimam hosi ipsos progressos suisse, & non modo afflixisse ambitiosorum fortunas, qui eos sectabantur, ut favente nummo consequi possent, quod de virtute desperabant: sed & dissolutorum juvenum , ganeonumque, quorum libidini satisfieri non poterat , absque praesenti pecunia. Interim omnibus his,

non tam foenus,quam singulares foeneratorum artest exitium accelerare solent. Pulchre Ambrosius libet. de Tobia. Nihil neqnius foeneratoribus, qui lucra sua aliena damna arbitrantur ξ aucupantur haeredes novos, adolescentulos divites explorant per suos, ad j ungunt se, simulantes paternam & avitam amicitiam, volunt domesticas eorum cognoscere neis cessitates. Si quam caussam invenerint, accusant v recundiam, pudorem arguunt, quod non ante de se speratum atque praesumptum. sin vero nullos la- que Os

17쪽

queos alicujus necessitudinis offenderint, intexunt tabulas, ajunt nobile praedium esse venale, amplam

domum , accumulant proventus fructuum annuos reditus exaggerant, hoc tantum ut coemant.

Similiter faciunt, preeiosas vestes& monilia nobilia pridicantes. Negant se habere pecuniam , ingerunt suam, utere ut tuae de fructibus emptae possessionis precium multiplicabis, debitum reddes. Praetendunt alienos fundos adolescenti, ut eum suis expolient, tendunt retia. Simul, ut indagine cincta septa fuerit ingressus, cogunt eum in retia cautionum, laqueos usurarum, petunt sibi obligari avitum praedium, paternum sepulchrum, praestituitur dies solutioni , dissimulatur conventio aquando potest solutio sustineri; ubi satis securum reddiderint, repente ingruunt, & instant vehementias , causanti incumbunt dicentes: Tu pol sides tua praedia, nos nostram pecuniam non habe mus , aurum dedimus, lignum tenemus, tibi fructuum emolumenta procedunt, nobis nihil accrescit pecuniae. Ociosa causatio est, saltem renovetur chirographum. Iraque dum primum putat adolescens nihil de vestibus suis , aut possessionibus esse vendendum, ad haec facienda poscit dilationem. Vsurae applicantur ad sortem, accumulantur centesimae. Jam suspirare incipit, jam malum suum agnoscit, die ac nocte usuram cogitat: quicquid Occurrit foeneratorem putat: quicquid crepuerit, vocem sibi videtur sceneratoris audire. &c. Hacte-

18쪽

De Faenore riciario. Is

nus Ambrosius. Eni ut arguat isneratores, non quod centesimas acciperent, sed quod aeeumularent. Scaptius quaternas exigebat a Salaminiis, ut ipse Cicero testatur lib. s. ad Att. ep. ult. Fide minus bona agit Adversarius, quando quae a taneratoribus facta sunt, confundit cum illis, quae jure li-

cebant et ideo , ut evincat Romanos , antequam, egressi essent Banam , faenerantibur quidem sol feeentesimas, sed legibus solum iusum fuisse faenus u eiurium, pag. ao quod ipsi duodecima centesimae pars. At discat ab ipso Iustiniano, usuras majoress centesimis jam olim permissas fuisse. leg. 26. g. 6. Cod. de Usuris, expresse sic loquitur Imperatore Ini traiectitiis autem contra bb- , vel Jecierum faenoridationibus , usique ad centesimam tantummodo licere stipulari, nee eum excedere , licet VRTE RIBVs LEGI B V s Merat concisum. Paraphrastes com

modus hujus legis est Harmenopylus libr. 3. tit. 7.

c/eb- , qua faenori dantur , in quibus VETER1J v R E licebat fraυιores usuras exigere, centesima duntaxat ct non ultra exigatur. Quid υetus Ius, quid veteres leges, nisi quae Roma in cunis adhuc vagiente, vigebant & praesenti pauperis reipub. conditioni serviebant non ignoro, vetus jus in iure R mano aliquando censeri, quodcunque novam legem Draecessit

19쪽

pr essit. Sed hoc quoque scio, l. 1. T de Or. I. per teres vetustas, & g. s. Instit de Exhaer. liber. per leges antiquas jus XLI. Tab. intelligit quod N legis

antiquae nomen seri l. I. Cod. de Excepi. item antiquum vocatur l. 7. ff. de cap. min Ius vetus l. I. ff.

de haered. petit. & alibi saepe Lin priscum. l. ult. Cod. Theod. de usur. rei judic. Si non ostenderit Adversarius legem sub Principibus latam , quam

Iustinianus respexerit, concludam per XII. Tab. in casibus quos tangit Imperator, licuisse usuram Centesimam excedere. Neque enim Tacitus Annali 6. totum legis carmen exhibet, cum dicit, Neque unciario faenore ampliuε exerceret. Unciarium foenus , quod mihi coincidit cimo, ut clarissime liquebit , coincidere debet cum Centesima, potuit atque ordinarium foenus fuisse, juxta XI I. ratione omnium contractuum ; atque rati Cne cujuscunque licitae negotiationis d. l. Imp. Justinianus usuras besses permisit. Et ut Imp. in trajectitiis contractιbus, O blecterum famori dationibus centesimam concessit, licuerit quoque per x in ..Tab. in similibus casibus centesiimam excedere. Fateor lubens, me haec pro bare non posse, per ipsas leges vetustas; quod solummodo rudera earum nobis supersint confido tamen conjecturas has omni ratione non destitui. Interim seponere tuto mihi licet hasce coojecturas,

quum audax Adversarii asserito, per ipsas leges lurisconsultus est , prae me has nosse debuisset &coniundatur, & prostituatur: ex quibus mihi su D

20쪽

sest probasse, jam olim Iure licuisse eentesimam

excedere. Forte exceperit contra Iustinianum, &aliquid in Adversariis invenerit, quod Grammatico colore inficere possit. Eoque pro asserendo argu mento meo, testem assiduum magis laudo. Ipsum Hectorem nostrum. si aliquem grandi quoque aere voluissem conducere, aeque commodum: sed &verum) testimonium non potuisset dicere. omnes credent, modo audiatur. Ita ergo pag. 2. vaticiniatur e Faenoris modus crescit mrnuiturveparnm pro tem- .poreproque modo pecunia, qua ιnter homines versaturi .

partim pro se illorum, qui mutuum petant. Oui ergo ibat in ereditum adpendendo eentam aut mille si braου aris , Dpulabatur mercedem Um pecunia sua ἱquam alteri concedebat , menstruam vel centesmam partem Prediti, ut de mille libris decem, de centenis unam , -lplud minusve : prout erant tempora es fides necessit que mutuantis et quoties fides erat angulior σrea nummaraa dfficultas, multum; quoties abundabat pecunias bonum nomen creditor, minus. Quid aeque

apposite pro statuminando meo argumento circa quod Adversarius frustra lacertos fatigavit diei posset Hoe ipsum volo, hoc ipsum contendo. Romae, cum pecuniae esset sterilitas, & populus egenus, Vnciarium sanus, seu Centesima Legi bus permissa fuit. Imo licet ex Historiis, quae interciderunt, probari non possit ipso Iustiniano teste, grandior quoque usura. De quo ne quis dubitet , cogitet florente Roma , Centesimam per B . Leges

SEARCH

MENU NAVIGATION