Fragmenta quaedam Papiniani, Pauli, Vlpiani, Gaii, Modestini, aliorumque veterum iuris auctorum, ex integris ipsorum libris ante Iustiniani Imp. tempora collecta, & cum Moysis legibus collata. Eiusdem Imp. Iustiniani Nouellae constitutiones 3. Iulian

발행: 1573년

분량: 131페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

prohibet. Adoptiua cognatio impedit nuptilis in

ter parentes ac liberos omnimodo: inter fratres e tenus quatenus capitis minutio no interuenit. Nec socrum,nec nurum, priuignam nec nouercam ali-ruando citra poenam incelli uxorem ducere licet: cui nec amitam,aut materteram. ' sed vel cognatam contra interdictum dux t emita mulieri i ris errore,ipse poenam adulterii legis Iuliae patitur,

non etiam ducta. .

GREco RiANus libro quinto De nuptiis sub t

tulo. Exemplum literarum Dioclitiani& Maximiani Impp. talem coniunctionem grauiterpuniri commemorat.

Ex EMPLVM edicti Dioclitiani de Maximian nobilissimoru Caesarum. Q o N i A M piis religio' sisque mentibus nostris ea quae Romanis legibus caste saltileque sunt constituta, venerabilia maxi

me videntur atque

mulare ea quae a quibusdam in praeteritum nefarie incesteque commissa sunt, non oportere credimus, cum vel cohibenda sunt, vel etiam yindicand', ii surgere nos disciplina nostrorum temporum cO- hortatur. Ita enim & ipsos inmortales Deos Romano nomini,ut semper fuerunt, fauentes atque placatos futuros esse non dubium est, si cunctos sub imperio nostro agentes piam, religiosamque , &quietam, & castam in omnibus more colere perspexerimus vitam. In quo id etiam prouidendum quam maxime esse censuimus, ut matrimoniis religio se atque legitime iuxta disciplinam iuris veteris

32쪽

copulatis,tam eorum honestati qui nuptiarum co- iunctiones sectantur quam etiam his qui cum deinceps seruata religione nascentur,incipiat esse cosuutum,d honestate nascendi etia posteritas ipsa pur, sata sit. Id enim pietati iaostrae maxime placuit, Vt sancte necessitudinum nomina obtineat apud affectus suos piam ac religiosam consanguinitati debitam caritate. Nefas enim credere est ea quae in praγteritum a conpluribus const tesse comissa,cum pecudum ac ferarum promiscuo ritu, ad inlicita connubia instinebi exercendae libidinis,sine ullo respectu pudoris ac pietatis inruerint. Sed quaecunque antehac vel inperitia delinquentium, vel pro ignovantia iuris, barbaricae inmanitatis ritu ex inlicitis matrimoniis videntur admissa, quamquam essent seuerissime vindicanda,iamen contemplatione clementiae nostrae ad indulgetiam volumus p ertinere: ita tamen ut quicunque in anteactum tempus inliscitis incestisque sic matrimoniis polluerunt, hach nus adeptos se esse nostra indulgentia sciant,ut postram neseria facinora, vit m quidem sibi gratuletur' esse concessam istiani t men non legitimos se siscepisse liberos uos tam ne tu copluuistione genue runt. Ita enim fiet ut de futuro quoque nemo audeat inestaenatis cupiditatibus obedire,cum & sciat ita praecedetes dmissiores istiusmodi criminum venia liberatos, ut liherserum quod inlicite genuerut

successiones carcatur, quae iuxta vetustatem Ro- η

manis legibus negabatur. Et optassemus quidem nec ante quicquam ciusmodi esse comissum quod

33쪽

esset aut clementia remittendum,aut legibus corrigendum. Sed & post hanc religionem Lictitatem que in connubiis copulandis volumus ab unoquo que seruari ut se ad disciplinam legesque Romanas meminerint pertinere,& eas tantum K iant nuptias licitas quae sunt Romano iure permissae. Cum quibus autem personis tam cognatorum quam ex adfinium numero contrahi non liceat matrimonium, hoc edicto nostro complexi sumus: cum filia,nepte, pronepteque,matre,auia, proauia: & ex latere omita ac matertera sororis filia,& ex ea nepte. Itemque ex adfinibus priuigna nouerca , cru, nuru,ceterisque quae antiquo iure prohibentur, a quibus cunctos volumus abstinere. Nihil enii. nisi hanc ita

. tum ac venerabiles nostra iura custodiunt,&ita ad tantam magnitudinem Romanam gesta cuchorum non mirum fauore peruenit, quoniam omnes leges

sua religione sapienti pudorisque o lis uatione de uinxit.Quare hoc edicto nostro volumus omnibus palam fieri,quod praeteritorum venia per clementia nostram cotra disciplinam videtur indulta,ad ea ta- tum delicta pertineat quae in die tertio Kal. Ianua'riarum Tusco & Anulino Coiam.videtur esse com misia. Si qua nutem contra Romani nominis decus sanctitatemque legum,post supradietiam diem d prehenduntur admissa,digna seueritate plectentur. Nec enim ullam in tam nefario scelerequis qua aesti met veniam se consequi posse qui tam euideli crimini. & post edictum nostru non dubitabit' infusre. Dat. Κl. Mai.Damasco .lusco,&Anulino Conss.

34쪽

ER Moc ENiΑNus sub titulo de nuptiis. IMPP. Diocii et i A N vs & Maximianus A A. Fl. Flauiano. His qui incestas nuptias per errorem contrahunt, ne poenis subiiciantur,ita demum clemetia principum subuenit, si postea quam errorem suum rescierint, ilico nefarias nuptias dirimerint. Prop. Id. Mat. &Diogene Cons.

Hanc quoquς constitutionem Gregorianus titulode nuptiis inserui quae est tricesima & secunda,aliis tamen & die & coss. 'id est consio tutio PP.V. Id Iun. Dioclitiano ter & Maximiano Augustis.

PΑpi ΑNus libro singulari de adulteriis. Qui

sororis filiam uxorem duxerat per errorem, antequam praeueniretur delatore dirimit coitum: quinro an adhuc possit accusari. Respondit. Et qui comiunctione sororis filiae bona fide abstinuit poena romitti palam est: quia qui errore cognito diremit coitum, creditur eius yesuntatis fuisse, ut, si scisset se in eo necessitudinis gradu positum, non fuisset tale

matrimonium copulaturus.

Idem dicitur in eos qui incestas nuptias contraxerunt. Maledicti t men sunt omnes incesti per legem, cum adhuc rudibus populis ex dia. uino nutu condita Isdem adstipulatibus sancirentur. Et utique omnes maledicti puniri sunt, quos diuina & humana sententia consona vocedam uit. Lex diuina lic dicit.

MALE Dic Tvss i inuit in dixit Moyses, V Iconcubuerit eum et xore pan ui: oe dicit omnis popul , Fiat, Fiat.. Maledictus qui concubuerit cumfroresua de patre aut de matre: cr dicit omnis populus , Fiat , Fiat. Medi ius qui concubuerit cum nuru sua dicit omnispopulus, Fiat, Fiat. Maledictus qui concubuerit cum

' scrusua: er dibi omnis populus Fiat, Fiat. Maledictata, C. iij.

35쪽

oncmbuerit cumsorore patris ui . dicit omnis populus,Raes Fiat. Maledictus qui cocubuerit cum rore matris dicit omnis populus, Fiat, Fiat Maledicitus qui concubuerit cumsorore uxori uaer, dicit omnis populus , Fiat, Fiat. Maledictus qui dormierit cum uxore ratris sui: O dicit omnis populus Fia Fiat.MalediEius qui dommierit cum omni pecore S dicit omnis populus,Fia Hari

'INCIPIT DE FVRIBVs ET

POEN A EORUM. Quod si duodecim tabularum nocturnum furem autem si se aue. Mo defendere, interficii ubent.scitote, Iuristonsulti, quia Moyses pri hoc statuit,sicut lectio manifestat. . VII.

o Ysrs Dici T. Si perfidiens nocti pari t inuentus uerit kri percusserit eum a-

lius γ' mortuus ferit hicinon est homicida is qui percusserit eum. Si autem sol orin sper

eumreus est mortis hercussor, ipse morietur. P Α v L v s libro sententiarum v. ad legem Co neliam De sicariis.& vcncficis. S i quis serem no- Eturnum vel diurnum sim se telo defenderet , o ciderit,hac quidem lege non tenetur . sed melius f cerit qui cum conprehensum, transmittendum ad Praesidem magistratibus obtulerit. Vi. P I A N v s libro v iii. ad edictum sub titulo, Si quadrupes pauperiem dederit. I N i v R I A occi-

36쪽

sum esse merito adIcitur. No enim susscit occisum, sed oportet iniuria id esse Distum. Proinde si quis seruum latronem occideri lege Aquilia non tenetur,quia non 'occidit. Sed de quemcunque alium ferro se petentem qui occiderit, non videbitur iniuria occidisse. Proinde si furem nocturnum qu em lex duodecim tabularum omnimodo permittit occludere,aut diurnum quem eaque lex permitit , sed ita demum si se telo defenda videamus an lege Aquulia teneatur. Et Pomponius dubitat nunc haec lex non sit inusii.Et siquis noetii furem occiderit, non dubitamus quin lege Aquilia teneatur. Sin autem cum posset adprehendere maluit occidere, magis est ut iniuria fecisse videatur. Ergo etiam lege Cornelia tenebitur. Iniuriam autem accipere hic nos oportetno quemadmodum & circa iniuriaru actionem, contumeliam quandam, sed quod non iure factum est, hoc est, contra ius, id est,si culpa quis

occiderit. &reliqua.' Vipi ΑNus libro octauo de osci, Proconsilialis sub titulo De furibus. F v R E s ad forum remi tendi sunt diurni, nocturnique extra ordinem audiendi, S: caiisa cognita puniendi, dum poena eorum sciamus operis publici modum non egrediendum. Idem & in balneariis furibus. Sed ste telo se res defendunt, vel eis actores , vel ceteri similes nec quemquam percusserunt, metalli poena humiliores , honestiores vero relegatione adficiendi

erunt..

37쪽

P Α v t v s libro sententiarum sub titulo De furibus. F vRTi quocumque genere damnatus,sam stis essicitur.Fur est qui rem alienam contrectat. Fu torum genera fiant quatuor, Manifesti, nec manis .sti,concepti, &oblati. Manifestus fur est qui in s ciendo deprehensus est,& intra terminos eius loci unde furatus est,conprehensus est,uel antequam ad eum locum quo destinauerat, peruenerit. Nec manifestus est fur,quiintra rapiendo quidem conprehensus non est, sed eum fecisse negari non potest. Concepti actione tenetur apud quem furtum est inuentum. Oblati actione is tenetur qui rem furtiuam alii obtulit,ne apud se inueniretur. Furti actione is agere potest cuius interest rem non perisse. Cunce ptiua autem agere potest qui rem concepit & inu nit. Oblati agere potest penes quem res concepti

inuenta est.

INCIPIT DE FALSO TESTIMONIO.

steterit testis iniustus aduersus hominem a cusandum , accusans eum inpietatis , stabunt duo homines quibus est inuicem contentis,ante Deum, oeantescerdotes, oe ante iudices quicunque ueristin illis diebus. Cum inquisierint iudices diligenter , inuentus uerit testis iniustus testificans iniusta, i urgentes aduersin eumficietis ei sicut voluit m

lefacere.

38쪽

Urere, oe delebitis malum de medio etestrum, ceteri audientes timebun nec audebunt mala Scere inter vos. ,

P A vcvs libro singulari De poenis omnium te sum sub titulo,Ad legem Iuliam de adulterIs. Qua falsum testimonium dixerit,proinde tenebitur ac si lege Cornelia testimentaria damnatus esset. . P Avius libro sententiarum quinto sub titul bDetestibus&de quaestionibus. Hi qui falsum vel ' aliqua testimonia dixerunt, vel utriusve parti pro

diderunt,aut in exilium aguntur, aut in insulam re legantur,aut curia submouentur.

IDEM libro 'ad legem Corneliam de sicariis &veneficis. LEx Cornelia poenam deportationis in figit ei qui hominem occiderit, eiusque rei claus*furtique faciendi curo telo fuerit, & qui venenum

hominis necandi cauti Labu risi ven diderit, paraiierit,falsum ue testimonium dixerit quo quis periret, mortisue causam praestiterit . Quae omnia fac, nora in honestiores poena capitis vindicari placuit: humiliores vero aut in crucem tolluntur, aut bcstiis subiiciuntur. PAvLus libro sententiarum v. sub titulo Ad legem Corneliam testamentariam. Hi qui ob falsum testimonium perhibendam pecuniam acceperint, dcderint, iudicemue visententiarii ferat vel

non serat, corruperint, corrumpendumve curauerint, humiliores capite puniuntur, honestiores publicatis bonis cuipso iudice in insula deponantur.

39쪽

16 TITVLVS VIIII.

InaM eodem libro & titulo. FArsv M est qui quid in veritate non est, sed pro vero adseueraturi V L p i A N v s sub titulo de poena legis Corneliae testamentariae libro v iii. ' Praeterea factum est Senatusconsultum Statilio & Tauro Consulibus, quo poena legis Corneliae inrogatur ei qui quid Mliud quam testamentum sciens lignaueritis native curauerit. Item qui falsas testationes faciendas, testamentave falsa inuicem dic da aut consignanda dolo malo curauerit, Licinio v. & Tauro Conss. Item qui ob struendam aduocationem testimoni ue pecuniam acceperit, pactusve fuerit, cietatem coierit,aut aliquam delationem interposuerit.Item si quis coierit ad occisionem innocentium Senatus consulto quod Cotta &Messala faetiam est,cohem centur.Sed & si quis ob venundandum vel ' den . . dandum' non remittendumve testimonium pec niam acceperit, Senatusconsilio quod duobus Geminis Conss. famam sit, poena legis Corneliae

adficitur. & reliqua.

viiii I τε M MOYs Es. FAL sv Id testimonium non dii bis aduersus proximum tuum. VL P IA N v s libro v 1i1 1.de ossicio Proconsulis

ad legem Iuliam de vi publica & priuata. EADEM lege quibusdam testimonium omnino,quibusdam ,

intedicitur inuitis, capite octogesimo & v II. & capite octogesimo octauo,in haec verba, ' his verbis'

40쪽

parenteue eius, libertoue cuius eorum libertus liabertauerit ' quiue inpubes erit, 'quiue eorum in integrum restitutus non est,quiue in vinculis custodiaque publica erit, quiue depugnandi causa auctoratus erit,quiue bestias depugnare locauit,loc uerit,praeterquam qui aculadi causa ad urbem mis- sus est,erit,palamve corpore quaestum faciet, fec rit:quiue ob testimonium dicendum pecuniam a cepisse iudicatus erit, neue quis eorum hac lege in reum testimonium dicat capite octogesimo septimo his. HOMINEs i N vi TI IN REVM testimonium ne dicant,qui sobrinus est ei reo,propioreue' cognatione c5iunctus,quiue socer,gener, vitricus, priuignusque eius erit. & reliqua. PAvxus libro sentetiarum v. sub titulo De testibus & quaestionibus. Susc Epros testes & eos vel maxime quos accusator de domo eduxit, vel vitaeri humilitas infimauerit, interrogari non placuit. In testibus enim& vitae qualitas spectari debet S di- gnitas si sint adfinem vel cognatum inuiti testes in- . terrogari non possunt. Aduersus se inuicem parentes & uberi, itemque liberti nec volentes ad testimonium admittedi sunt. quia rei verae testimonium necessitudo per narum plerumque corrumpit.

SEARCH

MENU NAVIGATION