장음표시 사용
611쪽
8o PRIVILEGIA ROM. PONTI p ICI
mentis reserti ssimum , quibus Apostolicae Sedis praefata jura doctissimus Pontifex vindicat. Interea ex relatis observes velim I. religiosissime servatam in Synodis ab Ecclesiae nascentis exordio consuetudinem , quod quamvis plurium criminum personam aliquando Romanorum Pontificum aliqui agerent , nulla tamen Synodus in aliquem animadvertere auia sit ; ea de re nullus unquam legitur Pontifex a
Synodo in judicium vocatus , nullus apud Synodum judicium aliquando est expertus . Non Marcellinus a Concilio Sinuessano , quod nullum extitit, sicut viris eruditis persuasum est, ut proinde mirari subeat doctissimum Sommierium nuper in hist. dogmat. Sedis Apostolicae eam Synodum vindicandam suscepisse , atque quidem in gratiam Pontificis. Non Liberius,etsi a Constantio Imp. vim passus sit. Non Anastasius I, a quo CIerici iniqui secessionem quidem secere , non ita tamen bene morati. Non Bonifaώcius I, nisi Honorii Imper. a schismaticis decepti jussu, qui postea
veritate perspecta Synodum revocavit, & Boni fidici uiri suae restituit Sedi. Non Symmachus ; sed spon te Synodo coram ab impactis criminibus se purgavit , ut scandalum omne ab Ecclesia amoveret. Non Honorius, quem ab orientalibus perperam, ac praepostere ἱ vel non absque Sedis Apostolicae consensu damnatum alibi dicemus . Non Leo III, qui quidem a nefariis quibusdam indigna perpessus, multisque plagis affectus est, miraculo tamen sanatus Apostolicam Sedem retinuit. Non Benedictus III, qui a facinorosis quibusdam e Patriarchio ejectus , paullo post in S. Petri Sedem restitutus, veniam iisdem petentibus largitus est . Non Johannes VIII, cui imo debitum honorem contra malevolos cccrevit Concilium Ticinense . Non Formosus , qui non nisi post fata inaudito facinore e sepulchro ad judicium vocatus est a Stephano V. Non Leo V, nisi a Christophoro ejus familiari, ac post natos homines nequissimo homine . Non Johannes XII, quem irrito conatu e throno deturbare Otho Imperator summa injuria enixus est. Non Johannes XIV, qui Boni iacit VII. Antipapae violentas in se manus expertus est . Non Gregorius V , qui quidem a Crescentio Nomentano tyrannidem Romae exercente Roma
expulsus est , sed Ticini collecta Synodo ex ejus sententia Johannem
612쪽
UINDICATA. ARTICU LusUI. g. II. nem Placentinum Episcopum, ac Sedis Apostolicae pervasorem
anathematis poena mulctavit, ac ab Othone Imper. suae redinteis
gratus est Sedi. Non Benedictus IX , qui tum libens, volensque loco , cui implendo erat impar, excessit λ tum a populo , Imperatoreque vi illata cedere coactus est. Non Gregorius VI , qui antequam Sutrinae Synodo ab Henrico collectae ad judicandum de tribus tum Pontificibus Benedicto IX , Silvestro III,& Gregorio ipso , caussam suam permitteret, suapte Pontificatu se abdicavit. Non Cornelius , non Damasus , non Boni factus II, non Sergius I, non Stephanus II, non Paulus I, non Eugenius II , non Benedictus V, non Paschalis II, non Ge- Iasius II, non Innocentius II, in quos non nisi a schismaticis saevitum est.
Quod si in Urbanum VI. minus aequi fuerunt nonnulli, id dubiae illius electioni adscribendum, ne dixerim intempestivae il- Iius asperitati. Quod si Constantinus , Christophorus, Benedictus XIII, Gregorius XII, Johannes XXIII. a Conciliis Sede sua moti sunt, illi vel Pontificatum pervaseranti vel non habebantur pro legitimis , indubiisque Pontificibus I vel personas schismatis,
aut etiam haeresis suspectas circumserebant. Quamobrem nefaria, neque usquam , nisi a Dioscoro adversus S. Leonem , & a Photio adversus S. Nicolaum olim attentata , scilicet acta a Conciliabu-
Io Basileensi adversus Alexandrum II ; a Conciliabulis Worma intiensi , & Brixinensi adversus S. Gregorium VII ; a Conciliabulo Papiensi adversus Alexandrum III ; a Conventiculo Ludovici Bavari adversus Johannem XXII 3 a pseudo-Synodo Basileensi adversus Eugenium IV. nefas est execrandum adducere in argumentum, aut exemplum. Sed de his suo loco . Audiatur interea Romana Synodus sub S.Symmachor Romana Sedes, ait,a nemine, nequidem
a toto ciero judicari potes, ab ipsa vero judicari omnes. Ita pariter Synodus Romana in caussa S. Leonis III. nonnullo crimine salse accusati Carolo Magno coram protestata his verbis Iegitur: Nos Sedem Apostolicam,quae es Caput Omarum Dei Eeelisarum judieare non audemus , nam ab ipsa nos omnes, es meario Do judicamur, ipsa autem a nemine judicatur 3 quemadmodum antiquitus mos
fuit di, sed cut i e Summus Pontifex conjuevit , jubeat, canonice
613쪽
Observes a. ex Synodis supra laudatis Romanos Pontificessii prema potestate agentes Concili mox in oriente , mox in oc. cidente nunc indixisse , nunc dissolvisse et celebrata quando generalia , quando provincialia auctoritatis suae robore adjecto , vel detracto , confirmasse , vel infirmasse I eaque ab Ecesesia habita pro firmis, vel infirmis e sacrorum Canonum etiam in oecumentincis Conciliis conditorum observantiam qua restituisse , de redintegrasse , qua remisisse , de relaxasse : Ecclesiae universae per orbem diffusae sive disciplinae leges , sive morum regulas , sive fidei
sermulas, juxta quarum an uls in vitam , mentem , animumque cunisti instituerent , componerent , exigerent, dixisse , dedisse, scripsisse: Episcopos in Synodis etiam cecumenicis qua exaltatos, de qua ex auctoratos I ad Apostolicum tribunal accersitos , quando ab oriente , dc quando ab Occidente , quosdam absolvisse , dc quosdam abjecisse : Haereses , Se Haereticos ubicumque proscrip sisse, atque ut ab iis sibimet praecaverent, Christi fidelibus universis praecepisse : eosdemque encyclicarum , seu canonicarum litterarum ope, ex haereticis hominibus, quos deberent respuere , communioneque excludere, qui scilicet veluti luto haeresibus obis firmato animo haererent; quosque deberent recipere, de sacrorum consortio excipere , qui scilicet ejuratis erroribus Romanae Ecele. sae sinum repetivissent, edocuisse . Verbo: undique ab Oriente , de occidente Synodos, Episcopos , Patres, Doctores, Principes , Christi fideles ad Apostolicam Cathedram confugisse , quam ejus communioni consociari, quam ejus fidem profiteri, quam ejus decretis adquiescere , quam ejus monitis morem gerere , quam ejus judiciis subjici, nihil antiquius habentes , atque Opta lius ; quae omnia suis Iocis luculenter persequemur : neque unquam ab ulla Synodo , ab ulloque homine, quasi ita agentes prae ter jus , de fas agerent ; itaque de fide statuentes contra fidem aliquando statuerent, Pontificem aliquem insimulatum ivisse, illique objectum, quare id factitarent ὸ Qua potestate Θ Aut quomodo a fide non aberraret, id absque Synodi assensu, aut consilio ab se de fide pronuntiatum Nisi quod ubique, semper , &ab omnibus creditum est Romanum Pontificem suprema potestate
in Ecclesia potiri 3 ac de fide pronuntiantem salti, & sallere , peculiati
614쪽
VI NDICATA . ARTICu Lus VI. ss. II. 383culiari privilegio ipsi a Christo Domino collato, omnino esse
Quid adversum , pro ingenio perspicua quaelibet inficiandi, adversarii commentantur, & comminiscuntur i Scilicet ex Romanis Synodis in rem magis suam, quam nostram unum illud elici, quod ea agendi ratione ostenderint Romani Pontifices ab se decreta fidei dogmata non evadere, nisi Romanae Ecclesiae auctoritas , & consensus accederet; atque ab se jura, & judicia in Ecclesiasticis caussis exercita non valuisse , nisi robur suum iisdem adjicerent Synodi, rataque eadem haberent. Verumtamen nae ita ajentes vehementer in errore versantur . Ecclesia enim Romana
abscisso ab ea Pontifice , nec privilegio insallibilitatis in fide pollere , nec potestate juris dicundi in reliquas Patriarchales Ecclesias potiri, quis nesciat Θ Ecclesiae Romanae absque consilio, aut consensu saepe saepius a Romanis Pontificibus fidei controversias diremptas, in Episcopos, atque in Ecclesias fuisse jus dictum
verbo : ea omnia peracta , quae paullo superius commemoravimus, quia par. a. Vindiciar. apertiis ma in luce collocabimus , non est cur hic exponamus . Ab eadem Romana Ecclesia penes unum Pontificem stare rei christianae integram summam agnitum , & affirmatum liquet ex Synodo si ib S. Damaso in epist. ad Illyricos, qua Episcopi statuta , & decreta a S. Damaso se sequi scribunt. Ex Synodo Romana sub S. Hilario Papa anno 463 , qua can. I. dicitur : Nulli fussit emtus sui periculo, vel divinas consitutiones, vel Apsolicae Sedis decreta temerare . Synodo vero quum propo fuisset Pontifex Hispanorum Episcoporum preces , & querimonias S preces in gratiam Irenaei, quem Nundinarius sibi successorem in Ecclesia Barcinonensi designaverat; querimonias contra agendi rationem Silvani Calaguritani Episcopi, qui indebitas or dinationes usurpaverat, respondit Synodus r Auctoritate vestrare site huic rei per Apοsolatum vestrum . . . Ordinatio Apsolica illibata fervetur . Ex Synodo Romana sub S. Felice III, de qua superius . Ex Synodo IV. Romana sub S. Symmacho, in qua praeclare a Laurentio Mediolanensi Episcopo dictum legitur : Statutis
es nodalibus consuevit Pontifex θ tribuere firmitatem . Ex Syno do Romana sub Johanne VIII , de ova supradictum . Ex Synodis
615쪽
Romana sub Nicolao II. cap. Si νιii a 3. q. a , & cap. Ad abolendam de haereticis , quae , Si quis, ait, dogmata, vel decreta pro Catholica fide , aut Ecelsa stea disciplina a Sedis Apsolicae Praesule promulgata eonte erit, anathemast. Mitto innumera , ne sim longior, neve in re consessa liberali , frugique lectori fasti
dium moveam , morasque attexam .
Tenuisse , & credidisse a. Ecclesiam Africanam liquet x. Ex epistola Synodica ad Sanctum Innocentium I , qua Episcopi Synodi Carthaginensis Pontificem certiorem facientes gestorum ab se adversus Pelagium , rogantesque , ut gesta auctoritate Apostolica confirmaret e Me itaque gesum , inquiunt , eharitati tua intimandum duximus , ut statutis nosraemediocritatis etiam Apsolica Sedis adhibeatur auctoritas, pro tuenda salute multorum ; es quorumdam perverstate etiam eorrigenda. Et infra . Error irae , ta impietas , inquiunt, Pelagii quae tam multos sertorer habet per diversa dispersos, etiam auctoritate Apsolicae Sedis anathematicanda est. Ex Synodo etiam Mille vitana ad eumdem Innocentium scribentes, Arbitramur , aiunt, adjuvante misericordia Domini Dei msri Pesu Christi, qui te S regere consulentem, S Orantem exaudire dignatur , auctoritati Sanctitatis tuae, deserarum Scripturarum auctoritate deprompta, Dellius eos Pelagianos), qui tam perversa, ἐπ perniciose sentiunt , esse ee furose ut de correctione potius eorum congratulemur , quam contrismur interitu. Conser epistolam s. Episcoporum ad eumdem Pontificem de eodem argumento . a.Eκ Synodis duabus Africanis sub S. Zosimo adversus Pelagium , quibus Africani Antistites ad eumdem Zosimum scribentes , certumque reddentes de accepta ab se Innocentii decessoris sui lata in Pelagium, Caelestiumque sententia, cinuituimus, inquiunt, in Pelagium, atque Calesium per venerabilem Episcopum Innocen tium de Beatissmi Petri Sede prolatam maneresententiam . Alte-xa vero Synodica ad eumdem missa testantur ab se ejusdem Tractoriam vulgo dictam epistolam ad totiusorbis Episcopos inscriptam summo gaudio perlectam , summaque gratulatione susceptam. Periere equidem istae Africanorum Praesulum litterae , sed earum stasmenta reserunt S.Augustiirus epist. 7. ad Valentinum i S. Pro.
616쪽
sper lib. contra Collat. cap. r o , & Carmine de ingratis cap. a ; de Auctor collectionis capitulorum de gratia adnexae epistolae S. Caelestini I. ad Gallos Episcopos cap. 6, & 8. 4. Ex Synodo Telensi, seu Zellensi , aut Teleptensi anno Ai8. collecta , nec alia de caussa, quam ut epistola S. Si ricii Papae quondam ad Africanos Episcopos scripta legeretur , atque ad ejusdem a mussim disciplina ecclesiastica instauraretur e meminit istius Concilii Ferrandus Diaconus in Breviario : Quesnellus vero , qui cum Siricii eam epistolam , tum istud Telense Concilium ad apocrypha amandavit , iure, ac merito vapulat a Natali hist. Eccl. ad saecul. V. synop.cap. 3.art. 3 , & Pagio ad cit. annum n. 6 . I. Ex Africana Synodo anno 33 , ex qua Synodica missa Johannes II. Pontifex Maximus consultus, rogatusque de sententia est super Arianis cum gradu recipiendis: Potes enim, inquiunt, Sedes Aposolica tale nobis interrogantibus dare re obum , quale
nos approbare concorditer explorata veritas fuciat. Lege sis in Codice canon. Eccles. Afric.can. 46 , quo sacrae Scripturae constituta catalogo de sua circa eumdem sententia , ac pro confirmando canone Bonifacius II. rogandus decernitur . Canonem 67 , quo
S. Si ricius de baptitatis a Donatistis num ad Ordines provehi possent, interrogandus, ac, si oporteret, efflagitandus statuitur. Et canones 66, & 68. in collect. Harduini tom. I , quibus id indulgentiae cum Donatistis adhibendae sibi a S. Anastasio I. Pontifice facta facultas proditur. 6. Exploratissimum postremo istud fit ex epistola Synodica Africanorum Antistitum ex tribus Africae Conciliis ad Theodorum Pontificem Maximum missa, quae in Concilio Lateran . sub S. Martino I. lecta , & secret. a. inserta est, tom. 6. Concit. , qua sic effantur: Magnum, es indeficientem omnibus Christanti fluenta redundantem apud Apistolica in Sedem consessere fontem , nullus ambigere potest , a quo rivuli prodeunt a luenter universum irruantes laetis e Orbem Christianum 3 cui etiam in honorem Beatissimi Petri Patrum decreta
peculiarem omnino decrevere re υerentiam in requirendis Dei rebus , quae omnino , s sollicite debent, maxime vero, justeque ab ipso Praesulum e caminari Vertice Apostolico , cujus velista ollicitudo ut, mala damnare , quam probare laudanda . Antiquis enim Tarr L E e e e regu Diqiij so by GOrale
617쪽
ygs P Rivi LEGIA ROM. PONTIFICI
re ullasancitum est, ut quidquid, quamvis in remotis , vel in Anginquo postis areretur Provinciis , non prius tractandum , vel accipiendum si, nis ad notitiam almae Sedis vestrae fuisset deductam;
ut huIus auctoritate Iuxta quae fuisset pronunciatio, firmaretur , inodeque umerent ceterae Ecclesae , velut de natalijuo fonte praedicationis exordirim, S per dimebas totius Mundi regiones puritatis incorruptae maneant mei incrementa salutis . Atidis igitur Africanos Episcopos loco officii ducere ad Apostolicam Sedem Ecclesia.
sticas caussas deserre , atque ab eadem sententiis editis adquiescere : non ambigendum esse adserere , quin rectae fidei indeficiens fons apud Sedem Apostolicam permaneat, atque quaestiones
fidei ejusdem arbitrio finiri oporteat. Qiud istis, sodes , luculentius, di illastrius ad ostendenda duo illa , quibus de agimus, Se dis Apostolicae privilegia PTenuisse , & credidisse a. Ecclesiam Italicam liquet I. ex commemoratis paullo superius Romanis Synodis , quae non nisi ex Italiae Episcopis colligi consueverant. Liquet a. ex synodo Aquileiensi anno 38 I, cujusque , ut Munt, veluti anima extitit S. Ambrosius ; siquidem in epist. Synodica ad Imperatores Theodosium,
Gratianum , & Valentinianum tom. a. Concit. , & tom. a. Oper.
S. Ambrosii pro extirpatione schismatis Ursicini adversus S. Damasum ita scribit: Tutius Orbis Romani caput Romanam Eccle-sam , atque illam acrofanctam Apostolirum fidem ne turbari
ret, Objecranda fuit Clementia vestra: inde enim in omnes venerandae communionis jura dimanant Scilicet Apostolicae Sedis ejusmodi Primatum adstruit, cum qua in fide communicare si necesse , de a qua jus omne in Episcopos dis fluat . Conser epistolam e Synodo Mediolanensi a S. Ambrosio S. Si ricio inscriptam . Lique L 3. e X Synodo Italica eodem anno 3 8 i. celebrata , cui idem S. Ambrosius praefuit, quam proinde Mediolani habitam Eruditi quidam e Nistimant; aut verisimilius dumtaxat interfuit , tametsi potiores in ea egerit partes , quandoquidem Romae potius celebratam periti alia Critici arbitrantur . In ea Maximi Cynici ordinatio , et strn Concilio Constantinopolitano irritata , probata est , ejusdemque communionis particeps ille est factus , ea tamen adjecta lege, ii id probaretur Roni ano Pontifici , a quo propediem Romae ea det. re igiti sed by GOoste
618쪽
i re cogendum Concilium intellexerat. I.egesis epistolam I 3. S.Ambrosii ad Theodosium , quae est Synodica hujusce Concilii , qua in
ter alia suo , ac Synodi nomine scribit, Maximum , etsi ab Orientali Synodo damnatum , ad Romanum potuisse more sitorum Maiorum coniugere Pontificem : nec locum esse quoque Orientalium querelis , quod eidem Maximo Italiae Episcopi suam communionem non denegarint , quandoquidem absque Episcoporum Italiae sentcntia, ac Romani praesertim Pontificis assensit, Maximo ab Orientalibus non fuisset abjudicanda communio . Nos igitur , inquit , in Synodo ea , quae totius Orbis Epycopis videbantur esse praescripta , nihil temere sartiendum se cen inius: adeu i νο tempore , qui generale Concilium Romae a Damasio indictum ) declinaverant , Constantinopolique gesssse dicuntur . Nam quum cognovissent ad hoc partium veni se AMaximum , ut catijsam in Synodo Italiae ageret suam , quod etiamsi indictum Concilium non fuis-jet, jure , s more ni orum , sicut s S. memoriae Athanasius, bdudum Petrus Alexandrini 'Vcopi , es Orientalium plerique fecerunt , ut ad Ecclesae Romanae , Italiae , er totius Occidentis ccn xij se judicium viderentur .... praestolari utique etiam nitramiti per eo)ententiam debuerunt. Ex his patet nondum habitam ab Occidentalibus Episcopis tanquam oecumenicam Synodum I. Constantinopolitanam , quae ejusmodi tum primo evalit , quum illi calculum adjecit S. Damasus suum . Profecto Orientalium caussae
Occidentis Episcoporum judicio finiendae non fuerant: quae ergo scripsit Italiae Synodus , ea de Romani Pontificis judicio omnino intelligenda sunt, sine quo nullum Epis oporum judicium ratum esse possit. A qui, bonique epistolam hancce fecit Theodosius ,
plane agnoscens ab Orientis Synodis adhuc patere ad Pontificem aditum : id unum rescripsit, plurium criminum personam gestari a Maximo 3 expedireque , ut in Oriente , ubi ea .em comperta , de facile comprobanda essent crimina, ille judicium experiretur . Confer epist. I . S. Ambrosii. Exploratum fit 4 ex Concilio Taurinensi anno 39 , aut 397. celebrato : in eo enim quum perlecta fuisset S. Si ric t i epist. ad Gallia ruin Episcopos , qua communione ecclesiastica abstinendisti decreverat Felicem Tic virensem Episcopum , eo quod ab Hilarii
619쪽
s 88 P Ri VILEGIA RO M. PONTIFICI
partiariis, iis nimirum , qui caedibus in Priscillanistas non peperis cerant, ordinatus suisset, etsi praesens Concilio adessent Gallicanorum Antistitum, quibus Felicis ordinatio probata fuerat, Legati, qui ipsius ordinationem suscipiendam urgerent, ac legitimam vindicarent 3 Concilii tamen Patres ossicii loco duxerunt, ut S. Siricio potius, cui S. Ambrosius eo in judicio adhaerebat, parerent, ac Felicem proinde ab ecclesiastica communione extorrem pronunciarunt. Conser can. 6. to m. I. Concit. Harduini pag.s s.
Legenda etiam S. Eusebii Mediolanentis Episcopi Synodica ad S. Leonem M., qua magna spiritus exultatione , demissioneque animi ab se , suisque comprovincialibus ipsius litteris ad S. Flavianum fuisse subscriptum a firmat; quod ab eo fuerat postulatum. Exploratum fit s. ex Synodo Ticinensi anno 876. praesente Carolo Calvo habita , in qua sic statuunt Episcopi canone I : Ut Ecelsa Romana omnium Acelsarum caput ab omnibus honoretur , nee quisquam contra jus, potestatem ipsius agere praesumat: & canone a , ut Iohanni VIII. Summo Antisci cujus dignitas a scelestis nonnullis, S schismaticis in discrimen adducebatur honor ab omnibus impendatur, b quae auctoritate Apostolica decreverit,cum summa teneratione ab omnibussuscipiantur. Paucis , sed praeclaris tandem utrumque in fallibilitatis , supremaeque potestatis pri-viIegium Romano Pontifici in S. Petri persona a Christo Domino collatum , vel ad sacras aras Missarum inter solemnia celebrasse Ecclesia Italica Iegitur in Codice Iiturgico, quem Leonianum aliqui , Gelasianum alii malunt appeIlare, saeculo tamen V. exaratum convenientes , apud clarisi. Aloysium Asse manum par. 3. lib. q. Cod. liturg. Eccles uni v. pag. 46, ubi haec habentur:
ui D.O.M. ut hanesedem regimen Ecclesie totius timeres, bquod haec praedicaset, intenderes ubique servandum , ut in ea bApostolicae Principem dignitatis Mugistrum gentium collocasi. Quae quidem satis , superque haberi possunt, quin ad omnem spe nituS removendam in oram, renitentesque omnino revince dos Pleraque, quae ceteroqui praesto essent, in rem eXtra ominnem dubitationis aleam postam, atque in aprico, congerere coisε muro
Inquiet hic quispiam. Αt Ecclesiae cum Ravennatensis, tum
620쪽
UINDICATA. ARTICUL Us VI. g. ΙΙ. Mediolanensis aliquando a Romani Pontificis jurisdictione , S:
potestate desciverunt, atque in inobedientia durarunt. Et quidem I, quod ad Ravennatem attinet, Johannes Archiepiscopus Ravennas superbia inflatus Pelagio II. Pontifici obedientia abjudicata sui juris esse voluit. Maurus, qui teste Sigonio lib. a. d Regno Italiae anno 648. eamdem Ecclesiam administrabat, opportuno Constantis Imperatoris favore sultus, neque ordinari,
neque donari pallio a Pontifice voluit, sed istud potius ab Imperatore suscepit, manuum autem impositionem a tribus sibi subjectis Episcopis. Itaque auctor fuit, ut Ecclesia Ravennatensis Romanae abjecta obedientia autocephala evaderet ζ quumque R S. Vitaliano anathemate suisset innodatus, eadem ipse tela in illum intorsit: anno denique 67 a proxime moriturus Clericis suis in praeceptis dedit, ne Pontifici Romano aliquando parerent. Adeundus Agnellus in lib. Pontificat . a doctiss. Bacchinio egregiis notis illustrato par. a. tom. a. rer. Italic. In Mauri locum sus- sectus Reparatus eidem agendi rationi institit. Itaque ad Imperatorem proferuis ab ipso dc pallium poposcit, & investituram accepit. Felix, qui an . 7o8. Ravennati praesectus est Ecclesiae , Romam quidem consecrandus petiit, sed fidei suae, Se obsequii rationem reddere contempsit: sed & domum reversus Ravennatibus suis, proposita antiqua Ecclesiae dignitate , & libertate, ut aes
Romanae Ecclesiae obedientia resilirent, auctor exstitit. Johannes alter Ravennas Archiepiscopus dictus anno 86a diu cum S. Nicolao I. de obedientia decertavit. Exinde vero ab Ecclesia Ravennate a Romana desciscente exemplo accepto, Ecclesiae nonnullae
suffraganeae ab ejusdem Romanae Ecclesiae jurisdictione se subtrahere conatae sunt. Quod a. ad Ecclesiam Mediolanensem spectat, anno 84 . Angilbertus Mediolanensis Archiepiscopus Romana comes Drogonis Metensis Episcopi Ludovici II. Imperatoris patrui, & Caroli Magni filii, prosectus , postquam cum Pontifice
Sergio II. decertasset, domum reversus a Romanae Ecclesiae obedientia segregem se fecit , essecito ue , ut Ecclesia Mediolanensisa oci. circiter annorum serie , & Nicolaitarum Iabe gemina conspurcata, tum diro schismate a Romana divulsa in errore mane
ret . Conserendi Putea uua lib. 4, Si Sonius lib. I, & Baromus ad