Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

13 ς og TERRIpICATIONIBUSVerum alterum propositae quaestionis membrum examinemus, atque virum tumultus hi, non

signa solum ; sed etiam essicacia signa suturae mortis sint, discutiamus. Sic enim pleruque indoctum vulgus iudicat,ut quae rei alicuius sunt signa, illa existimet & causas eiusdem elle,& essicacia signa. Dupliciter aute intelligi potest signa haec mortis causam esse primum quidem,ut ipsa per se nuda sumatur,nulla habita ratione authorum, a quibus fiunt:deinde ut cum ipsis, eoru authores coniungantur:atque illi mortem essiciant,quam signa ipsa indicant. Primum nullo modo dici debet. Tumultus hi,

& quaecunque obseruantur signa,mortem non es.ficiunt, nec essicere valent, propterea quod nullum inter causas, quae mortem afferre solent, i cum habeant. Potest homini mors extrinsecus, potest intrinsecus accidere. Intrinsecus mortis causa sunt defectio caloris naturalis , aut primogenij humoris, quem radicalem vocant:immoderata item vis pas sonis & perturbationis animae: praeterea propria voluntas in ijs,qui praesentis vitς taedio,aut malorum quibus premuntur impatientia, aut quia instantem calamitatem auertere cupiunt,violentam sibi mortem consciscunt: immodici item cibi de potus, venerisque intemperantia: denique nimius labor & defatigatio corporis. Extrinsecus eadem mors contingere potest, vel ab homine aut best ijs, aut Darmonibus, aut Deo per Angelos : vel ex cibo potiique lethali: vel ex utriusque, cibi inquam potui ve desectii vel ex intemperie caeli: vel casu aliquo fortuito. Hae causis extrin

562쪽

extrinsecae mortis. Quid vero vel cum his , vel cum superioribus causis tumultus nocturni commune habent i .Sunt quidem extra hominem, sed tamen ex eorum genere, quae mortem aikrunt, non sunt. Sed nec idcirco cause mortis dici debent, quod Daemones cum his studia sua coniungunt, & ita hominibus mortem afferant primum quidem,quia non ut instrumenta mortis ligna haec a Daemoni bus assiimuntur; deinde quia non ipsi Daemones, dum haec signa efiiciunt,vitam nobis adimunt: si tum his denunciant terminum vitae adesse.

Inquiritur modus, quo tumultus excitantur, O terrificationes nocturna sunt. Vobus modis intelligi potest, tumultus hos a Spiritibus excitari. Alter est, ut diaeantur Spiritus primum corpora assamere, humanis corporibus umillima; atque ita velut homines quidam, malleos, atque alia instrumenta, quibus strepitus excitantur,tractent. Alter,ut nulla corpora allumant, & nihilominus hos strepitus

excitent.

Vterque modus, his, quemadmodum alijs Spiritualibus creaturis, possibilis est. Ratione ad hanc rem probandam opus non est: prioris tot suppeditant exempla sacrae literae, quot opus est ad hanc rem etiam restactarijs persuadendam: posterioremipiis podibilem eide probat vel solius caeli conue

563쪽

, , .

138 DE TERRIFICATIONIBUS sio, quod a Spiritibus mouetur, quamuis corpus, ut mouere valeant,nullum assiam anti' Nec modb uterque modus possibilis est Spiritibus : etiam uterque aeque est facilis.Corpus allumptum nihil in hoc negotio Spiritus iuuat. Tam in corpore, quam extra corpus sunt expediti. Id discriminis est, quod in priori maior videatur esse occupatio; dum prius corpus aflumitur, quam tumultus excitetur: in posteriori minor, ubi corpus

, assumitur nullum.

. Sed quem modum in his tumultibus excitandis Spiritus seruant 3 Dubium non est, quin nonnunquam in assiimptis corporibus ipsos excitent, quia non auditi solum, verum etiam visi sunt subhumana specie Spiritus , horum tumultuum au

3- Interim tamen, ut plurimum fieri dixerim, ut nullum corpus assumant, & sola sua ingenita ipsis vi atque potestate, absque ullius assiampti corporis subsidio eos demussciant. s. Cum enim propositum Spiritibus hic sit,ut ii

minum mortes indicent: ab hoc vero necesse non

sit, ut sub spectabili forma sese exhibeant solus tumultus, qui ad aures desertur, id abundo pra stat) quid quaeso ait impio corpore opus esti . Quid quod quae in hoc strepitu , in viti inst xii

menta elle videntur, reuera in usu non siniti de qt: aemoseri iudicantur corpora . reuera non semper moueantur Θ Quod dicimus hoc est: Non nece leest, ut ii nobis audire videamur deserti alleres, aptari tumbam,quae cadauer mortui excipiat,& eandem malleis clandi: haec reuera faui;id est,& alieres deferantur,mptetur tumba,&malleor. in sit

564쪽

vlus: necesse hoc non est. Quemadmodum re ipsa Spiritus corpora humana non habent, dum ii mana specie se spectandos exhibent; ita non se

per ab illis rebus sonus excitantur, a quibus exci- Iari videtur; nec semper corpora mouentur, quae moueri videntur.

Huius si non aliud argumentum esset, hoc sussi. Sceret, quod mox postquam ionum auditu percopimus , si ad locum , ubi illet excitatus est, aduolemus, nThil eorum , per quα sonum excitatum iudicauimus, reperiamus: inueniamus etiam nihil

inordinatum, sed omnia suis locis, & ordinibus

optime composita. In acre igitur, & per aerem hic fiunt omnia: il- ylum ita collidunt Spiritus, ut nunc delatorum in rum , nunc percutientis mallei, nunc alios atque alios sonos reddat. Hanc rem confirmat obtusior sonus , qui in his Io. terrificationib' notatutaquauis enim proximo loco excitetur,a longe nihilominus fieri videtur; nec ita, ut ille qui malleorum ictibus fit,aures percellit. Verum enimuero,eis malleorum & alterum s u. nus non sit, qui excitatur; verus tamen est sonus: propterea quod quaecunque ad sonum perficiei dum necessaria sunt, hic reperiantur, corpus inquam percutiens, corpus percusium, atque medium, in quo sonus excipitur, & ad aures desertur. Tria tamen haec non reipsa semper sunt distin- Q.

M.Non aliud est semper quod percutitur corpus, aliud quod percutit, aliud medium in utriusque

corporis collisione excitatus strepitus recipitur. Medium nunc cum percutiente, nunc cum per

cusso idem est: saepe etiam cum utroque idem. - . Potest

565쪽

1 o DE TERRIFIC AT IONIBVs

Potest daemon vel duas inter se aeris partes collidere; atque tum ex utriusque collisione exortus sonus, in medio, quod a percutiente & percusso corpore non differt, excipitur. Potest quoque vel alio quopiam corpore verberare acrem , vel acrem ad aliud solidum corpus allidere atque tum a in dio neque percutiens corpus differt, neque percuitum. Porro, quomodocrinque tandem strepitus e citantur, Daemonum illi potestate excitantur: quaverb illa Θ an quam intellectivam vocamus ξ an Voluntate ; an alia aliqua, ab utraque diuer a Θ Sola intellectus operatio hic non susscit. Eius omnis in rebus cognoscendis occupatio est;in qua dum versantur , praeter id quod in ipso est, prorsus fit nihil. At tumultus hi sunt aliquid extra it tellectum: in aere sormantur, in aere consistunt, in aere conseruantur& per aerem ad audientium

aures deseruntur.

Non solo etiam voluntatis imperio fiant. Diuinae virtutis est, solo voluntatis imperio res producere. In solo Deo locum habet quod dicitur; dixit & fusta sunt. Ea non est Spirituum aut bonorum aut malorum virtus, ut quae velint & imperant, mox fiant. Tertia igitur vis est, qua hos tumultus excitant, illa inquam, quam motivam virtutem non incongrue dixerimus. Hac quemadmodum se mouent, ita orbes caelestes, ita quaecunque volunt corpora: hac tumultus hos excitant, hac quaecunque fere apud mortales agunt, exequuntur. Interim quamuis haec sola sit, quae tumultus excitet,caeterarum tamen facultatum opera haec nones icitur.

566쪽

eiicitur. Quemadmodum homo nihil mouet aut Operatur , ad quod non prius voluntas impulit: voluntas autem ad nihil impellit, quod non tanquam bonum, intellectus proposuit, ita ad quemcunque strepitum , qui a Spiritibus excitatur, accedit voluntatis imperium, cum rationis iudicio& dictamine.

oca etiam atque tempora, quibus strepitus hi excitantur, obseruanda sunt, ne quid eorum , quae cum ipsis coniuncta sunt, praeteriis te videamur. Loca verb sex praecipue, ubi tumultus excitantur, notantur: primus est, ubi animam agit is, cuius mortem signa testantur, secundus, ubi eiu dem degunt amici, qualescunque tandem illi sint:

tertius est , ubi pollessiones habuit aut praedia:

quartus , ubi officia seu munia quaedam obluit: quitatus, ubi quae ad funus necessaria sunt comparantur : sextus, ubi corpus moritur, sepelitur. De nullo dictorum locorum dubium est. Exempla hic stipetunt quotidiana : verumtamen in primo illo frequentius audiuntur tumultus, ut credi possit, omnino daemones desiderare, ut in praesentium & domesticorum notitiam mors subsecutura perueniat.

Ratione secundi loci fit, ut strepitus etiam in remotissimis orbis partibus obseruati sint, ubi sei- licet ij, qui morituro quadam ratione coniuncti sunt, versantur : quocirca & hie locum habet,

567쪽

quod superius dicebamus,ut unius daemonis opera non sufficiat, praesertim si eodem tempore in diueo sis locis illi excitentur & audiantur. Et quia tertio loco, hoc est ubi possessiones h bent morituri etiam fiunt, hinc est, ut nunc in agris, nunc in arcibus, quae diuersis etiam locis habentur, ijdem audiantur, & eadem ratione fiant,

qua ij, de quibus Thesi superiori.

At ratione quarti loci accidit, ut in sylvis ubi venationi opera data percipiantur ; percipiantur in officinis , ubi laboratum; in templis ubi diuina ossicia frequentata. Sic alias diximus in Mogpiatinae Dioecesis quodam Ecclesia excitari, tumultus eo ipso loco, ubi qui ex hac vita discellurua est diuina ossicia per soluere solet.

Sic quia qiaod quintus locus postulat ) ad su-

nus praecipue pertinent tumba atque cerei, fit, ut in aedibus Arculariorum atque Lychnopeiorum omnia comparari & fieri cum hoc tumultu frequentissime audiantur , quaecunque vel ad comparandam tumbam, vel cereos conficiendos nocessaria sunt. Denique ratione sexti loci fit ut in templis audiantur, atque cemiterijs, quia his locis sepulturam Christiani habent: quibus illa addimus, ubi iustiatia administratur, & malefactoribus iusta pro meritis supplicia decernuntur: in quibus etiam nunc hi strepitus auditi, nunc alia signa obseruata: quae suppliciorum reis inserendorum certaestent argi menta.Haec de locis. Tempora quibus excitantur potissimum duo sunt: meridies & intempestata nox: posterius S ritibus illis competit , quoniam qui malo agunt, Domino

568쪽

ΝΟ CTURNI s. ' 1 3 Domino dicente, lucem fugiunt, prius quemas modum & nox instituto ipsorum optime seruit, quandoquidem utroque maior quies est, quam illi in his occupationibus studiosius quaerunt. Praecipue haec tempora Daemones obseruant, sed tamen alia ipsis interdicta non sunt: alijs q que hos tumultus excitarunt. Sicuti libere suas cogitationes ad hos excitandos adiiciunt; ita poL sunt, quaecunque ipsis libent, tempora pro hocollieio deligere. ε

In hoc de Iocis infectis Tractatu nihil dictum volamus, quod quouis modo .cum fide orthodoxa,aut melius sentientium iudicio pugnat.

P. S. I. S. SS. T. P.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION