장음표시 사용
541쪽
A malis Spiritibus tumultus qui mortis sunt indicia, excitari. Acile ex dictis quilibet concluserit,m lorum Spirituum opera terrificationes& tumultus,qui mortis praenuncij sunt, Cum enim necesse sit a Spiritibus illos feri: & nec illi qui in humanis adhuc corporibus degunt,nec qui corpora reliquerunt, dc alibi ve santur: nec Angeli boni ipsoru authores sint, quia
bus quaeso,nisi malis Spiritibus ipsos tribuemus3, Et profectd nihil est in hoc genere, quod ab iti
lis Spiritibus sit alienum, aut eorum Vires excodat: multa etiam sunt, quae ut haec ipsis ossicia tribuamus , vehementer persuadent. Docemus
Necesse est,ut Spiritus,qui horum tumultuum sunt authore praesentes sint iis locis, ubi tumultus excitantur. Necesse est, ut tumultus excitare valeant. Necesse, ut possint funebrem pompam instituere. Necesse, ut possint scire futuros homi num ex hac vita quos indicant egressias, quid horum in malis Spiritibus desideraturὶ . Locis iis , ubi tumultus excitantur, posse spiritus praesentes esse nemo negauerit. Magna ipso. rum vis est: magna potestas quocunque propemo' dum volunt, se loco sistere possunt. At quemcunque ipse aditus patet. s. Valent quoque tumultus hos excitata. In corpora quid non valent Z Nonne omnia propem dum ipsorum virtuti subiecta sunt Z nonne quocunque excitari.
542쪽
NOCTURNis. Ocunque volunt vi sua impellere possuntὶ quocirca cum tumultus hi ex corporum collisione oriantur; α hos poterunt;& multo grauiores excitare. Sic in ipsorum potestate est senebrem pom- cpam componere. Neque enim tantum mouere possunt externa, possunt quoque sibi assumere, &quibuslibet usibus accommodare, pollunt quaLcunque sormas illis dare,quamquam pompam funebrem non effectis solum corporibus repraesentant,sed sensuum quoque nunc externorum nunc internorum fascinatione& illusione.
Et cum ingenio sint sagacissimi, plurimumque r.
rerum experientia valeant,norint praeterea rerum
naturas, & hominum complexiones exactissime: quis dubitabit quin hominum plerunque interia 'tus praecognoscantipraesertim cum & Medicorum quidam reperiantur, qui ea scientia polleant, ut non diem solum sed horam quoque mortis v lent praedicere. Vt vero quod possunt velint, & hos tumultus Lexcitent,omnino credendum est. Multae sunt sae , quae ut hic operas suas locent, ipsos mouere
Primum , haec occupatio aliquod miseriarum 9. ipserum leuamen videtur;dum ad suas poenas ta to minus attendunt,quanto magis externis his ludificationibus distrahuntur. Deinde libidini suae quadam ratione sic saciunt ip satis. Cum enim hominibus molesti esse percupiant , libenter quas habere possunt , ipsas mol standi occasiones arripiunt,quocirri de hanc, ubi non parua trepidatio incutitur, non abiiciunt. Lucrum etiam inde aliquod sperant. Neque ii
543쪽
si8 DE TERRIFICATIONIBUS enim ipsis tam hic propositum, ut mortem suturam denunciant,quam ut homines ed ducant, ut diuinum quoddam numen credant, quod horum tumultuum causa existat, cui ob id honorem alia quem, cum animarum suarum detrimento, impendere sit aequissimum. dium
umultus sive terrificationes mortis pranuncias e citari a Damonibus , qui sunt ordinis inferioris. Emonum opera strepitus hos excitari, Sc mortis pramuncia fieri demonstratum est ; quorum verb hoc proprium sit sti
- , an sine discrimine omnium, an certorum tantum, non iniucundam habet quaestionem. N que enim Daemonum omnium una est conditio, neque omnium eaedem occupationes. Grauiora
alia ali js habent studia, prout alij alijs plus valent ingenij acumine, agendi potestate, nocendi v
Etenim extra controuersiam est, ex omnibus omnino ordinibus , quos aliquando communes cum bonis Angelis habuerunt spiritus illos cecidi tib extra controuersiam est per peccatum naturam non sublatam, quemadmodum igitur ante peccatui non aequalis omnes fuerupi persectionis, ita neque post peccatum una naturae omnium conditio est.
Conditionem naturae , studia & sunctiones sequuntur. Hoc quemadmodum in rebus omnia bus
544쪽
bus certum est: ita in his spiritibus nullam habet
dubitationem. Quocirca non eaedem inferiorum,qitie superiorum sunt functiones: grauiora hi οὐ heia subeunt, illi leuiora munia exequuntur. Quod asserimus, facillimum fuistet in spiriimbus deprehendere; si a gratia, in qua creati erant, non excidistent. iam postquam a gratia exciderunt , etsi non omnino quadantenus tamen suos ordines seruant, & pro naturae conditione opera faciunt.
Et dictis utcunque licebit coniicere, quosnam spiritus horum tumultuum authores constituere debeamus. Attendamus principio quasnam spiritus mali apud vivos occupationes habeant; tum deinde hoc ipsum de quo praesens est disputatio, opus inspiciamus , & non ita dissicile erit de t
multuum nocturnorum authoribus statuere. Occupationes daemonum cum hominum g
nere sunt variar. Nos pro instituti nostri ratione uniuersas in duas classes possumus partiri; ut alias maioris momenti, & quasi magis principales diacamus;alias leuioris,& quasi minus principales. Priores illae ex triplici causa deliniuntur, ex conditione personarum , cum quibus illae suscipiuntur ex rerum, quae sus cipiuntur mole dc dissicultate: denique ex grauitate mali quod spiritibus ut hominibus incommodent, propositum est. ubi haec desiderantur, ioc est, ubi neque dignitas adest personae, neque negoti j perficiendi dissicultas: leuia etiam proposita sunt mala, leuiores Daem num Occupationes dicere licebit. In priori genere fuerunt tentatio Christi in dealerio habita; excidium is soco. Assyriorum in Κ h. 4 exercitu
545쪽
exercitu Sennacherib una nocte delectorum; Mimmorum nostrorum parentum in paradyso ins ix casus. In posteriori sunt nocturnae ludificatio nes,intempestiua terriculamenta, & cum sordidis hominibus turpes & obscoeni congressus. Priores exercent ut perdant: posteriores, ut vexent & molesti sint. Quemadmodum in hac vita, dum bella geruntur , non semper aduerse parti propositum est, ut hostes perdant; sed quandoque, dum perdendi facultas non datur, iuuat molestos esse,terrere,ii morem incutere:ita humani generis iuratissimis hostibus daemonibus non semper propositum est ut perdant, sed quandoque etiam, ut molesti sint,& vexent. Haec Daemonum studia,hae cum hominum genere occupationes .Quas nunc quibus tribuemusiquas alias, quam quas ipsi sibi Daemones Θeserti voluntξQuis porrδ dubitauerit, quin priores illas postulent illi altiorum ordinum, posteriores a tem inferioribus relinquant. Pro conditione personarum haud incommode ossiciorum distributio
Superbi admodumstant Daemones, illi imprimis; lui naturae praestant dignitate.Quocirca qu uis nocere omnibus cupiat, non tam facile tamen leuioris conditionis homines aggredientur; cum
iis potius bellum suscipiunt,qui in altiori sunt sanctitatis aut dignitatis gradu , quoniam si hos vincant, speciosior ipsorum est triumphus : si vincantur, minor est confusio quam timent & horrent.
Iidem illi superiorum ordinum Spiritus ardua magis atque dissicilia in se suscipiunt onera. Id iliorum postulant naturae vites , id ad maiorem cu-
546쪽
mulum gloriae ipsorum, quam studiose quaerunt,
facit: minor etiam hinc , si ex voto res non succedat, timetur confusio.
Eorundem est grauius erga humanum genus 13. odium , quam alioru, qui inferiorii sunt ordinum: at odium sequitur nocendi studium, itaque fit, ut his maxime ut noceant, & maiora mortalibus detrimenta offerant,propositum sit. Leuia igitur illa munia, & minores occupatio
nes inferioribus Spiritibus relinquutur, in quibus vel personet dignitas non postulat alique ex illis superiorum ordiniam,vel leuia expedienda sunt mi nia, vel non ita magna proposita sunt mala. Haec cum ita sint, non malo quis concluserit is . inferiorum uidinum Daemonii opera hos, de quibus quaestio est tumultus excitari.Nam ut ipsos in priorum Occupationum genere ponamus,& sup riorum ordinum Spiritibus tribuamus, neque P stulat personarum dignitas, quarum causa ipsi e citanttir,neq; reiquet hic suscipitur dissicultas,neque magnitudo mali,quod in his propositum est. Esto etiam ad Principes viros hi tumultus pertineant, eorum funera Sc mortes portendant: sed tamen nulla daemonibus cum ipsis concertatio, nulla pugna. Aliis quandoque etia sordidis & abiectae conditionis hominibus principum mortes his praenunciis insinuantur. Sic in his excitandis non opus est aut arte ma- . y7'gna , aut magnis viribus. Minimus inter omnes Spiritus ea arte pollet,& iis est viribus, ut hos atque multo maiores excitare valeat.Minimus quoque ingeni j vi qua praeditus est, imminentem hominit Us mortem, quae his tumultibus significa-
547쪽
tur, praescire potest. Malum denique hic magnum propostum non est.praecipua causa, cur opera haec a Spiritibus sus.cipiantur,illa videtur, ut hominibus terror inc tiatur.qui quamuis malum aliquod sit,tantum tamen non est , ut illud sibi superiorum ordinum Spiritus reseruare debeant.
Sed & alias ob causas haec studia inferioribus
Spiritibus tribuerim. Dubium non est: tantum horum peccatum non ibisse, quantum fuerit Spirituum superiorum ordinum. Itaque nec tanta idisertim poena, quanta superiorum , quoniam pro delicti quantitate, modus poenarum. Cum igitur non parua daemonum poena sit inferni carcere
concludi, prosectb, si aliqui ab hac liberi sunt ut
sunt erunt inferioris ordinis Spiritus, si aliqui hac sustinent,sustinent illi, qui superiorum sunt ordinum. At ut in inserno spiritus sint; & hos tum utitus excitent, fieri non potest. qui igitur nondum ad inferni carceres damnati sunt, ut infeliores iuli videntur) non inepte horum tumultuum amiliores iudicantur.
ordo res pulcherrima est,& tam in rebus omnibus necessaria,ut nec ulla, sine ipso pollet coimsistere Respublica: nec qui perditimmis sunt moribus, sine ordine vivere possint. Erit igitur etiam inter Dinnones ordo quidam. Et quemadmodum in Rebus rub. ita in Daemonum' regno alij erunt, qui mandata dant, alij qui mandata exequuntur& imperata saciunt. At prius illud ad superiotes pertinet et, posterius in quo genere sunt si tumulitus in ad inferiores.. ' C APUT
548쪽
Ab inferiorum ordinum Damonibus illis, qui fingulo
rum hominum quasi propri, sint,ct qui dij
demestici siue Lares oum vocabantur , tumultus o terrificationes excitari.
Ondum quaerendi finem ficimus. Ex qu stionibus quςstiones ducimus.Qua rinatis, Possint ne certis inter eos,qui ii feriorum ordinum sunt, Spiritibus,hi tumultus, Ahaec mortis praenuncia signa tribui. Curiosius se sitan singula scrutamur: sed tamen non sine rati ne. Quid enim tam ad nos pertinet scire, quam quae circa nos geruntur, & propemodum in usa sunt quotidiano)Porrd hic certi certo non potest constitui qui quam,nisi prius ponatur proprios quosdam adesse ungulis hominibus malos genios;& praeterea Daemones quosdam domesticos, quos Lares vocant. Qui hos admiserint,non video cur eosdem horum tumultuum authores negare debeant, praesertim cum quaecunque hactenus dicta sunt, in eos conuenire , & quaecunque cum his tumultibus coniuncta sunt, per eos commodius, quam per illos alios fieri poste videantur. Et genios quidem Gentiles admiserunt ; atque duos singulis hominibus attribuer , alterum bonum , alterum malum.illum virtutis de aequitatis dixerunt author em : hunc peccati. Hinc illud
Empedoclis apud Plutarchum; duplices , qua
549쪽
ueri DE TERRIFICATIONIBVscunque malum excipiunt ducuntque sortes, diuina terrestrisq;. Vide Aug. Eugub.de perenni philosophia lib. 8.cap.A. Consentiunt cum Gentilibus ex parte Christiani.Nam bonum genium siue tutelarem Angelum singulis hominibus a Deo datum agnoscunt. consentiunt,inquam,cum Gentilibus,non tamen a gentibus instituti, sed sacrarum scripturarum auctoritate,sed sanctissimorum Patrum consensu,&magnis rationibus inducti: ut optime dixerit B. Hieronymus: Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu natiuitatis in custodiam sui Angelum delegatum. In altero etiam malo inquam admittedo haudita dissiciles sese eraebent Origenes& Cassianus:& ut bonum ita singulis malum Angelum adeste& credunt & probant. Origenes homil. te. in Lucam de lib.3. de princip. cap. 2. Cassianus Collat.&cap. i7.& Collat. 13.cap.i2.His addo Bedam in cap. 12. Act. Apost. Gregorium Nynenum in vita M sis,&auctorem operis imper. Hom. F. in Matili. Sed & hoc ipsum antiquissima Traditione non Christianorum modo, sed etiam Hebraeorum traditum esse scribit Rabbi Moses lib. 3. More ca. 23. Potest quoque eius aliquot vestigium in scriptura notari.Nam D. Paulus datum sibi dicit Angelum
Satanae, qui se colaphizet, a. COr- 12. vide Ioan. Maldonat in i 8. Matth.
Verum displicet haec sententia reliquae turbae Doctorum: sed tarhen ni fallor, ita dispi cet,ut in los Spiritus, qui singulis hominibus adsint, non
tam negare,quam quodam modo admittere vid
550쪽
Negant a Deo singulis hominibus malos An- 7. gelos attributos; quemadmodum singulis ille bonos attribuit.Putant non cadere in diuinam bonitatem , quae tantopere hominum salutem desideret,ut nobis hostes assignarit, qui nos infestent, nos de virtutis arce deiiciant, nos a Deo optimo& summo bono separent. Existimant Daemonum odium erga humanum genus fatis esse magnum:
dc per se ipsos promptissimos esse & paratissimos
ad nos molestandos; nec Dei in hoc egere aut imperio,aut ordinatione. Haec dum confitentur, non negant hos Spiri- 8.
tus, sed a Deo negant ad hoc esse delegatos & o di natos, significant sua sponte & vltro se Spiritus offerre, de hominibus adiungere , quod non facit Edamnauerit, qui Daemonum naturam conditionemque probe perspexerit. Solent Dei opera aemulari Daemones: quaecun- ωque'propemodum Deus facit, conantur effingere. Res certior est, quam t probari debeat. Dicuntur ob hanc causam simiae: Dei, quidni igitur & in hoc velint imitari Deum 3 ut queadmodum Deus hominibus Spiritus adiungit bonos, tui protegat atque defendant, ita illi velint adiungere malos de peruersos,qui molestant& perdant Confirmat hanc rem antiquissima, de prope- 1 modum ab omnibus recepta opinio, qua creditur adesse in extremo vitae tempore sinsulis mortalibus non bonum solummodo Aygelum, qui animam ad c um deducat, si hinc in Dei gratia decedat; verum etiam malum qui ad inseros pertrahat, si illa ipsius sint demerita. Nam sicuti bonum, intelligimus illum,qui a natiuitate singulis a Deo est con