Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

316 DE TERRIFICATIONIBUS esst concessus,ita non male videmur dicere malum

esse,qui singulorum studijs pijs semper contrarius fuit,& ad deteriora sequenda impulit. Si ex dissicultate quam in virtutum studio sentimus, rem hanc definire velimus; aut etiam ex pondere,quo ad malum trahimur: Si ad molestias, quas plerunque in somnis experimur, nocturnas. que illusiones attendere:s expendere,quae sepissimc occurrunt,peregrinas cogitationes, facile patiemur nobis persuaderi, ut hos inimicos Spiria

tus credamus.

Sunt, qui de hoc Spiritu intelligi autumant, quod Ecclesia postulat hostem suum comprimi Oratio ex D. Ambrosio desumpta est,& sic habet.

Te lucis ante terminum Rerum creator poscimus; is a I .

Visolita clementia, So praesul ad custodiam. procul recedant somnia, fit nostium phantasmara, HOSTEMs Enostrum comprime,

Ne polluantur corpora.

Et hactenus de proprijs singulorum geniis.

Sunt qui hos a Laribus non distinguunt. At vel res discrimen aliquod inter utrosq;fecisse inde colligitur ; quod Lares domibus praeeste crederent, quemadmodum ex Aulul.Plauti colligitur, ubi in hunc modum quidam ex ipsis loquitur. Ego Lamsum familiaris,ex familia, unde exeuntem me a

pexi stis. Nec de his apud veteres sitit dubitatio. Id vel festa Compitalia, a compitis ; in quibus peragebantur , dicta, & a Servio Tullio ipsis institu-

552쪽

ta, fissicienter demonstrant. Quid, qudd omnibus propemodum domibus eorum simul chra habuerunt , & religiose ipsos coluerint3 Sed & antiquissimus scriptor Tertullianus gentibus obiicit cap. isti sui Apologetici quod indiagne eosdem tractauerint, & in suppellectilis r tione habuerint; ut proinde ab ijs oppignor

ii sint, aut venditi, prout caetera instrumenta domestica.

Sed nec nostris temporibus eos deesse putarem, nec a veritate aberrare, qui eosdem esse dixerint, quos Germani Hens emente vocitant i Quidquid

sit multorum haec sententia est, nec raro quae L res hos prodiderunt, obseruata sunt argumenta. Sic nec temere eos damnarem,qui aqua lustra- 17. lis usum ad hos abigendos valere volunt, hocque Ecclesiam intelligere, quando orat, ut creatura aquae seruiat ad unigendos Daemones,motboique

pellendos,& ut in domibus, ubicunq; fuerit aqua aspersa, non illic relideat Spiritus pestilens, disse dant omnes inlidiae latentis inimici, & essu latquidquid aut incolumitati habitantium inuidet,

aut quieti.

Caeterum quamuis Lares lius Christiani admi, ritant,quemadmodum olim Gentiles, longe tamen 'aliaest Christianorum, quam Gentiliu ia de ipsis opinio. Gentes ipsos in Deorum numero habebant:Christiani non alio , qua es Daemonum loco qui diuinum honorem sacrilege, ubicunque pos

sunt,sulfurentur. Et quamuis virorum nomine compellent, & as. Hensemente vocent , non tamen viros esse. -gnoscunt,

553쪽

as DE TERRIFICATIO Nisus agnoscunt,hoc illis nomen,quia sub viri specie,&quidem pigmei, quandoque conspiciuntur, tim

to. Cognoscunt etiam nulla habere propria cot- , pora, sed esse prorsus incorporeos Spiritus a quocirca si quando in corporibus se spectandos exhibent ex aere, aliaue materia existimant illaco poni, &.ubi aliquandiu ijsdem usi fuerint, rursus deponi. Nullum ab his auxilium expectant : nullum censent deserendum honorem. Non affectantibiorum societatem: respuunt communionem om-mibus omnino angulis cupiunt esse profligatos de

ar. Porrb Lares hos atque proprios singulorum malos genios tumultuum & ludificationum authores este,quid prohibet 3 Daemones sunt, vidi-aimus, qui hos tumultus excitant; & Daemones sunt hi Spiritus;atque Lares,& quidem ex infimis Da monum ordinibus, quales etiam harum terrificationum authores astruximus. Et cum hi nobiscum velsentur semper ; qui quaeso melius quam ipsi, omnia nostra scire pos iunii ut proinde mirum non sit, signa mortis nos strae, etiam violentae satis certa dare posse, qui ex consuetudine longa quam nobiscum habuerunt exitum nostium pra cire potuerunt. 3 i

554쪽

NOCTURNI s.

In praecedentia capita de terrificationum ct tumultuam aut boribus cense ra.

Vplex eoru qine sunt, genus est.Quae'-dam ut plurimum accedunt & ordinarie fieri dicuntur . 'lucedam sarios, dicuntur praeter communem rerum Ordinem euenire. Distinctio haec, ut in rebus naturalibus locum habet, ita hic non est reiicienda. Ibi ordinaric fit, ut nouem mentibus vleium gestet scomina: ' i'd si quandoque hiaec lex tallat : 3e citius vel tarduis 'socium edat,dicitur aliquid praeter verum oras nemaccidere: in hoc tumultuum genere ordinaria sunt, quae hactenus diximus: si quae aliter eueniant, e traordinarie fieri dicemus. Extraordinarie vero hic tria fieri videntur : rii: mo non semper tumultus hos ab ijs Spiritibus ex

citari putandum est,qui singulis quasi sunt proprii

quandoque ab alijs excitantur. Secundb,quandoque superiorum ordinu daemones hic operas suas locant. Tertio,quandoque etiam bonorum hi se-lorum studio excitantur. De primo vix dubium est. Verisimile est, q'od. qui eiusdem sunt ordinis, eadem quadoque statua a tractent, k ossicia obeant ;prauertim si unus alterius operam non aegre ser t: uterque etiam in illa, quae suscipitur, cum voluptate versetur. quae climhic locum habeant, vix dubi ulla, quili aliquando alij, quam proprij genia hic occupentur. Forte etiam neceste est quandoque alios aliquos - . Ll praeter

555쪽

sso DE TERRIFICATIONIBVs praeter proprios hic operam suam locare: tum maxime quando unius opera minime susscere videtur, ad omnia illa perficienda, tuae in his terrificationibus sepe obseruantur. Nam & in varijs ac plurimum disiitis locis eodem tempore aliquando fun ,3 egregia quandoque instituitur pompa su- nebris , quae plurium Spirituum operam requi

runt.

Sic superiorum ordinum Spiritus operas suas hic locare credi potest. Libido siquidem hum num genus vexandi, studiumque nocendi, quae ipsos nunquam deserunt,efiiciunt,ut nullis,quam- . uis vilissimum ossicij genus esset, superiores dar- mones fugant. Vt sordidi mercatores & auari, ex re quavis lucrum, ita illi undecunque & ubicui que pollunt, hominibus detrimenta afferre quae .

runt.

Quod dicimus, pluribus exemplis ex Sanct rum historijs depromptis confirmari potest: plurisma probant praecipuos Spiritus & sordida ossicia subluisse, & ad inferiorum conditionem se dimisisse:i uterim non dicatiar hanc occupationem suppliciorum,quae patiuntur grauissima,aliquod ipsis

quod petunt elle leuamen.

Bonorum etiam Angelorum opera haec mortis indicia quandoque dari ex duobus videmur posse coniicere: primum ex eo,quod non rard Deus quibusdam significarit adeste tempus, quo ex hac vita discessuri essent: quod ut nonnunquam Occultiori quadam inspiratione factum est,ita his signis,

bonorum Angelori na,quibus Deus uti solet,opera aliquando accidere,& acipidisse,non sine rati ne dixerimus.

556쪽

Ad haec accedit quod etiam cum sanctissimo rum hominum morte signa haec aliquando coniuncta sint, & locis non prophanis solum, verum etiam factis obseruata- ijs quoque exhibita, qui continuum cum diabolo bellum gellerunt: sed nec raro sine fructu sint peracta, atque significatione

sanctimoniae eorum , quorum obitum praeceil runt. Quis vero hic malignos . spiritus operas suas locasIe credat. Verumtamen harc,ut diximus,rariora sunt: quae superius definita, frequentius accedunt. Qua propter quemadmodum paucorum priuilegia communibus legibus non. derogant, ita quamuis eX-ceptio dari possit, negari tamen non debet, malorum spirituum & praecipue propriorum geniorum opera tumultus hos excitari, & signa mortis dari.

De finibiu, qui Daemonibus in tumultibus nocturoso terrificationibus propositi sunt E authoribus & causa efficiente tumul-

tuum nocturnorum δί terrificationum dictum est:restat, ut eorundem fines inuestigemus atque effectus. Ibi quaeuitur,quid Spiritibus in his tumultibus sit propositu: hic virum tumultus mortis vera signa sint , illam qu ess-ciant : pritis illud hoc capite, posterius sequati explicandum est. Fines varij daemonibus hic propositi videntur: ptimum omnium opera haec ab ipsis suscipitur, ut

Ll 1 homini

557쪽

I32 DE TERRIFICAT I ONI B v s

hominibus terrorem incutiant, & molestiam aliquam afferant. Et ad hoc vix quidquam tantum, quantum si tumultus conducit, tum quod nocte plerunque,quae per se horrorem affert,excitentur, tum quod cum morte, quae terribilium omnium terribilissimum est, sint coniuncti, tum denique quod causae ipsorum,Ν rationes vix intelligantur. Videntur deinde excitari, ut futuram mortem denuncient, quoniam cum morte coniuncti sunt, atque ea, quae ad funebiem pompam pertinent, cum his quandoque estinguntur: vix postumus dubitare , quin ut imminentem mortem indicent suscipiantur.

Tertius sinis est,ut hac ratione fidem sibi apud

mortales, laemones comparent; habeanturque veraces si quando alia praedicunt; cum in hominum mortibus indicandis non fallant. Etenim ut hanc opinionem apud mortales habeant, vehementer nec sine causa, adlaborant. Accedit his quartus, qui ex communi Daemonum stlidio petitu ciquod cum sit homines a Deo abducere,erroribus inuoluere, & cultum qui vero Deo debetur, sibi arrogare, omnino Darmonibus

hic illud propositum est. Cupiunt scilicet nequam

Spiritus homines in has cogitationes inducere,ut numen aliquod elle credant, a quo hi tumultus eXcitantur,& huic tandem diuinum honorem im

pertiantur.

Dsquarto hoc fitie res clara est: hoc praecipuum et te Daemonum studium sacrae docent literar: ut Leo rugiens circumeunt, quaerentes quos deuorent. Nec hoc frustrati sunt apud eos, qui Lares Deos qu sdam domesticos arbitrati sunt, iisque diuinum

558쪽

NOCTURNI S. 3,3diuinum honorem detulerunt, Z deserendum d creuerunt,ut de Servio Tullio testatur Plinius,lib.

Tertium finem vehementer desiderant, ob in- Pgeny quod inde sperant lucrum. Sic scilicet eos qui occultorum cognitionis desiderio tenentur quorum ha) d paruus numerus est facilius ad se pertrahunt, atque ut ipsorum consilio & auxilio, cum ptaesentissimo animarum detrimento uti ve-unt, persuadent. Ad primum idem nocendi desiderium excitat, s. quod quia maximum & ardentissimum est, quaLcunque quibus incommodare pollunt, rationes acceptant, quamuis etiam grauia damna afferre fi nequeant: etiam hoc sibi nomine placent, si molestiam afferre,& quietem interturbare valeanta De secundo sine dubitauerit forsitan quispiam, . 9 quod vix fieri poste videatur,ut hominum mortes,& illa,quae cum funere coniuncta sunt praeicitare valeant. Verum dubitandi locus nullus erit, ii,

quod Spiritus illi rationes, ex quibus ista praescire

queant, velit eXpendere. Duplices hominum sunt mortes : naturales & Io. Violentae, utrasque Daemones possunt praescire:

utrasque praedicare & indicare. Possunt p)aescire naturales , quia sagacillimi insunt, tum ob incredibilem solertiam dc Lab ilit

tem mentis, tum ob eximiam muli tum millium annorum experientias tum denique Propter per fectam rerum omnium naturalium ab G utamque scientiam; lua vi re. alias, ita ilominum naturas,

coiporum affectiones, & studia, ex quibus mors accidit, intelligunt. .

559쪽

S3 DE TERRIF I CATIONIBVs Violentas partim Dei reuelatione per bonos Angelos facta cognoscunt ; nonnunquam enim Deus ad mortem homini inferendam Daemonum opera utitur) partim exclandestinis consilijs, ve bis, scriptis, aliisque lignis deprehendunt: pttimetiam ex praeparatione illam rerum, quae ad 'mo tem adserendam adhibentur. Haec grauissima B.Augustini confirmat authoritas.Sic enim loquitur,lib. a.de Genesi ad literam, cap.IT. Spiritibus quaedam vera de temporalib rebus nosse permittitur: partim quia subtilioris sensus acumine; partim quia corporibus subtilioribus vigent; partim eγperientia callidior propter magnam longitudinem vitae; partim a sanctis Angelis,quod ipsi ab omnipotente Deo discut,etiam iussit ipsius reuelantibus , qui merita humana O cultissimae iustitiae synceritate distribuit. Aliquat do autem ijdem nefandi Spiritus etiam quae ipsi facturi sunt,uelut diuinando praedicunt. Haec Augustinus.

De esse. Io nocturnorum tumultuum ct dialolia

carum terit cationum.

Am quae horum tumultuum & terrificationum virtus sit, quidque ipsi ef52 ciant, inquirendum est. Nam cum di plicia signa sint;& alia quidem tantum in notitiam alicuius inducant, id vetb quod significant, non essiciant: alia verb sint, quae quod significant, essiciant;

560쪽

NOCTURNI S. sisessiciant : virum in hoc,vel illo genere tumultus hos constituere debeamus, quaestio est. Et quidem in priorum signorum numero eos esse, dubium non est. Verum cum haec signa di plicia sint,& quaedam aliquando saltant, quaedam nunquam fallant , qualia quaeso sunt haec, quae

mortis dicuntur elle indicia i suntne ita certa, ut saltant nunquam, an fallunt aliquando λQuod quaeritur ex conditione eorum, qui horum tumultuum authores sunt definiendum est. Hi cum hominum mortes praescire,ut plurimum, valeant, ut plurimum fit,ut ad signa haec atque t multus ab ipsis excitatos mors sequatur. Sed tamen fallere quandoque dubium non est. Hoc primum in ijs,quibus violenta mors alte tur manifestum est. Haec enim ab hominum pendeat voluntate , quemadmodum daemones hominum cogitationes & voluntates perseele non intuentur, ita neque pollunt subsecuturae mortis certa signa dare. Sed & quae naturaliter homini mors accidit,impediri potest ; si non ex alijs causis, ex Dei profecto voluntate, cuius nutu vitae nostrae momenta decurrunt. Potest ille vitam, praeter naturae ordia

ne in , dare : potest ab inferis ad vitam reuocare: quidni pollet eandem praeter naturae leges prorogare

Quapropter quod ex causis naturalibus mortis argumenium,a Daemonibus sumitur,licet magnum robur habeat, propter vires naturae, quae paruae nori sunt; quia tamen Deo ad nutum nauara Obedit, tanti in argumentum sumi non debet, ruod nullam patiatus exceptionem.

SEARCH

MENU NAVIGATION