De sanctis martyribus Johanne et Paulo, eorumque basilica in urbe Roma vetera monimenta

발행: 1707년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

batur. Accedunt utrinque posita consecrationum altarium monumenta, quae superius exscripsi . Succedit ara major ex viridi laconico marmore veteri exstructa more, ciborio, quod columnis ex albo marmore incumbit, Ornata, in qua sanctorum Martyrum Johannis & Pauli Veneranda corpora requiescunt. Ad illam per gradus ascenditur , ut in aliis perantiquis Romae basilicis, ibique olim marmorei

aut ferrei, ut priscorum consuetudo invaluit, cancelli fuerunt. Confessio ante visitur, sive martyrum sepulcrum , quod crate ex orichalco sanctorum Fratrum ca lata imagine clauditur, optimo ac multiplici ornatum marmore, ubi martyrum Scillita .norum , aliorumque corpora deposita sunt Antiquissimam Sanctorum corpora sibi altaribus collocandi consuetudinem ex apostolica traditione profluxisse colligunt auctorum aliqui ex illo Apocalypsis: Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei es propter testimonium , quod babebant. Verum quum a Felice . Romano Pontifice , teste Anastasio, super memoria martyrum missas celebrari statutum iii siet, ut etiam monet ejusdem Felicis decretalis epistola ad episcopo Galliae in tomo primo conciliorum collectionis Labbeanae vulgata, ac propterea, Ethnicorum persequutione furente , misis super martyrum sepulcra in cCemeteriisi cryptiS celebrarentur, pace deinde ecclesiae parta, templis amplissimis undique exstru

192쪽

EORUMQUE BASILICA CAP. XIV. Isrctis, in eaque sanciolum martyrum translatis corporibus, ut Felicis decretum commodius impleretur, eadem corpora sub altaribus collocabantur, 3 exinde passim in Romana ecclesia communem evasisse morem putaVi.

VIII. Post confessionis ostiolum introrsum sphaericum quoddam seramen est, quod marmore tegitur, c per illud brande apud antiquos fideles demitti solebant. Trande prisci vocarunt, interprete sancto Gregorio in epistola tricesima libri te iii, in epistola quadragesimaquarta libri quarti epistolarum , velamina, quae Christiani martyrum

exuviis , loculis, ac mauseleis applicare consueverant, Ut ex eorum contactu specie quadam sanctitatis, patrandorum miraculcrum facultate imbuta, illis sanctuariam reliquiarum loco forent. Enimvero, ut observat Cardinalis Baronius innotationibus martyrologio ad diem decimamquintam Junii, quum vetus Romanae erclesiae consuetudo non solum abhorreret integra Divorum corpora Roma exportari, sed ne tenues quidem eorum particulas ex ipsis detrahi, vel quod minus est, nec summis digitis eadem attrectari ullo modo pateretur, Christiani tamen suae pietati qualitercunque satisfacturi omni studio satagere solebant, ut saltemper mystagogos, talituos, aliosque facrarum favis- farum custodes sibi copia feret vestes, pallia, sudaria, reliqua id genus velamim venerandis Coeli- tum

193쪽

16 Da S IOHANNE ET PAULO, tum pignoribus admovendi , eaque, ut tradit I hannes Jacobus Chiffletius in crisi historica de linteis sepulcralibus Christi Domini capite vicesimo- septimo brandea, vel sanctuaria communi voce appellaverunt. Primum, quod sciam , qui religiosum hunc brandeorum usum vel induxit, vel maxima usurpavit, mihi fuisse compertum est sanctum Pontificem Leonem Magnum: Mic quoties rogari batur ab aliquibus ait Sigebertus in chronici libro quinto ad annum quadringentesimum qu dragesimumprimum' ut eis aliquorum apostolo, rum, Vel martyrum reliquias daret, consuevit is ad corpora, Vel memorias apostolorum, Vel, martyrum, quorum reliquiae petebantur, missas, celebrare in ipsorum honore, sic brantium, altariS, quo consecratum corpus Domini invol-

, Verat, particulatim dividebat, pro reliquiis, apostolorum , vel martyrum dabat unde si abri aliquibus dubitabatur cultello pannos illos pun- ω, gens, sanguinem eliciebat; sic palam cunctis, faciens , quod in consecratione mysteriorum sanis uis Christi, apostolorum, Vel martyrum , qui se illo effusus est , intret per divinam Virtutem iri, pannos illos, desideo merito illos dari pro reli-D quiis Sanctorum , in quorum honore consecratiri sunt. Hactenus Sigebertus. Item Gregorium Magnum praedecessorem suum Leonem in ejusmodi brandeorum usu recte imitatum fuisse scripsit

194쪽

zo uuauc BAsILICA Ap. XIV. ID Iohannes Diaconus in ejus vita libro secundo capite quadragesimoiecundo. Quis autem fuerit hujuscemod foraminis sive fenestrellae usus utroque nomine vocitarunt scriptores' liquido constat uerillam enim manus a Christianis immittebantur . ut non modo rande Divorum admoverentur ipsa nis , verum, ut testatur Beda in libro primo capite tertio ecclesiasticae historiae gentis Anglorum, pulvis ex eorundem memoriis sanctuariorum vice

legeretur.

IX Hinc host altare presbyterium sequitur

ligneis hodie sedilibus circumornatum, cujus tria medio episcopalis cathedrae, quae olim fuit, vestigium&locus spectatur Pavimentum affabre es-

sellato etiam sive vermiculato opere instratum est In summo absis egregie coloribus illustraturuein stuperior enim parte Christus Dominus innumera angelorum legione stipatus eminet, quem Nicolaus P marancius depinxiis inferius Divorum, Divarumque imagines inscriptis nominibus coloribus quoque expreta sunt, quorum c0rpora in basilica requie-cunt. Priorem locum obtinent sancti Fratres Iohannis de Paulus cum subjecta aureis notis epigra-

Eadem de re passio Vere fecit esse

195쪽

1 6 4 DE SS IOHANNE ET PAULO , Deinde ianctus Saturninus, sanctu Speratus, ali1-que martyres Scillitani, ac Postremo sanctus Pam machius monastica veste indutus his suppositis verbis Sanctus Pammachius Hujus ecclesiae conditor . Sequentes inde picturae sanctorum Fratrum Johannis c Pauli vitam exhibent, dc praeclara gesta , quibus insignes fuere Singulis inscriptiones adpositae sunt, quae tractu temporis labefactantur Harum prior est.

Constantinus Con tantiam filiam fetu matrimonium daturum Gallicano Romani exercitus duci pollicetur, qutam

deberitis orbis odior e Thracia redierit. Interea tanquam sponsionis ob- ei dat ei μιannem Constantiae δε-mη praefectum, in Paulum primice

rium a

Iobannes in Paulus Gallicanum L fus Scytbas in braciam proficiscentem sequuntur Galli-

196쪽

EORUMQUE BASILICA CAP. XIV. I s

Gallicano obsidione Pbilippopoli pref

fo , fugam cogitanti suadent obannes in Paulus ti voveat se Chrisianum futurum, cui nuncupato voto,

per sum fine seni procera satura

jumenis crucem bajulans magna armatorum manu comitatus, Gallicanumta,

ipsum a ortans , ut se stricto gladio

μυenem crucis signum geremem, er armatorum multitudinem sequutus Gallicanus, per medias hostium acies ad regem ipsum tuto penetrat, qui primo a pectu ad pedes Gallicani proto-Iutus ultro se illi dedit.

Iobannes ' Paulus, quum a fultauo sata ad intimam familiaritatem invitarentur , libere familiaritatene, ejus exsecrantis, qui Chrsi religio

197쪽

1 66 DEIS PHANNE ET PAULO, nem repudiarit illis tamen Imperator decem ad deliberandum dies praestituit. IntereaJobannes in Paulus res omnes suas pauperibus largiuntur. I venes ter fortissis nullis unquam mortis minis abduci potuerunt, ut auream solis imaginem a Terentians praetoriae cohortis praefecto sis oblatam tenerarentur.

tyres obtruncantur.

Ne quod indignae caedis sigium appareret eodem loco, quo capita fue-rMN abscissa , corpora inὀoluta con

duntur a

198쪽

Mox daemones ex obsessis corporibus erumpentes martyrium Sanctorum promulgaint. At Terentiani filius in ipse ab immundo spiritu correptus protinus ad MartFrum sepulcrum confugit.

Terentianus pro filii salute deprecaturus ad Martyrum monumentum venerabundus accedit; exauditus Terentianus cum incolumi filio baptita

tur.

Hae pictis fanctorum Martyrum actis inscriptiones. Aurea hinc super picturas in absidis coronide alibi memorata epigraphes legitur :Antonius Carra Sancto Romanae ecclesiae Presbter cardinalis , kuum hujus ecclesis titulum btineret,

Lam exornandam curatit Anno Domini is xx XUII. Extra

199쪽

168 DE S. IOHANNE ET PAULO, Extra presbyterium super majori tribuna fornice pictura objicitur Virginem Dei matrem praeseserens, quam angelu in annunciatione salutat Inferius gentilitia insignia sese offerunt praefati Antonii cardinalis Carrase, deinde ad dexteram ingredientium sancti Petri apostoli, ad laevam sancti Pauli accedunt imagines, quibus aliae subjiciuntur ex uno latere sancti Dominici, ex altero sanctae virginis Catharinae SenensiS. X. Ad minores deinde basilicae naves quod spectat, duo quaeque navis habet altaria opera ac sumptu cardinalis Hovardi columnis, lapidibus exstructa, dc ferreis cancellis obserata. Illud ad dexteram arae majoris prope absidem Virgini Mariae, quae a Rosario dicitur, dicatum est hoc prope parva est anua, unde olim Symmacho Pontifice per scalas, quarum adhuc vestigia supersunt, ad basilicam erat accessus. Alterum ad laevam altare

sacrum est sanctissimo patriarchae Josepho Virginis sponso. Illud e regione hujus positum basilicae ostio

proximum sancto Thomae Aquinati dicatur, alterum ex adversi sancto martyr Saturnino, cujus corpus in urna porphyretica requiescit. XI. Haec totius basilicae descriptio, ejusque monumentorum, ubi hodie exigua sacrae vetustatis rudera servantur. Lapidum fragmenta nonnulla proiiant in pavimento, sed quia nullius dignitatis, praetereo. Quae autem Olim fuerunt inscriptiones,

200쪽

EORUMQUE BAsILICA CAP. XIV. 1 6 ac veteri diruta basilica sublatce, huc referendas

duxi ne earui penitu aboleretur memori ,

Maplinis Veggius in libro primo de educatione puerorsim capite quarto in hac basilica perelegans epi ramina se legiti scribit marmoreo tumulo insculptaeni Gratiae Alexandriae Ethnicae matron e , quae in Christianarum quarundam dedecus filios suos propriis uberibus educasse laudatur: Gratia sexandriae , te etiam hos suos

Propriis uberibus educavit. Pudens Aug. Lib. maritAS.

Ugoniu haec quoque adfert carmina, quae nonnihil sapiunt antiquitatis:

Antiqes Domini excelsa facra Cbpsi

Vsibulum decorat gratia pulcra loci. quae quia compta nitet, primaque in fronte renidet, Oyendit quantum numinis intus inest. i tantas Christo tenerandas condidit aedes, Si quaeris, cultor Pammachius mei. Necnor Martinellus Anastassii cujusdam cardinalis

subjicit epitaphium: Hic

SEARCH

MENU NAVIGATION