Quaestionum Ovidianarum capita duo ..

발행: 1903년

분량: 76페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Eratosthenes omnino aliter rem tractat; nam Arcada ab ursa natum apud matrem remanentem eum finxisse

iam inde apparet, quod puerum cum matre captum ad Lycaonem venisse dixit. Sed Eratosthenis fabulam hoc loco praetermisit poeta, quod eam iam antea quamquam alia forma explicaverat Met I 16 sqq. . Quae recte o, Servasse Franzium cum concedam, etiam vidium fabulam Lycaonis cum Callistus coniunctam in Catasterismis legisse Frangio assentia oportet. At quoniam Frangium errasse Rehmius contendit diss. p. 39 sq.), hac de quaestione pauca disseram. Frangius i. c. p. 30 sq. tres de ursa maiore, miriore, Arctophylace narrationes cohaerentes apud Erato- Sthenem epitomatores demum seiunxisse Censet. At Reh-mius vitiose haec Frangium conclusisse X catalogo demonstrat, quem edidit Maassius. Recte mihi videtur iudicasse Rehmius non epitomatores demum Eratosthenis descriptiones dissolvisse; sed nihil amplius. Nam Erato- Sthenem coniunctas non tradidisse has tabulas Rehmii Verbi ostendi non potest, quod sine dubio Eratosthenes fabulas et cohaerentes proferre potuit et deinde sepositas repetere. Exemplum praebet tabula de Orione, quam X-plicavit et scorpionis sideris originem declarans Epit c. VIIp. 72 Rob. et ipsius orionis Epit c. XXXII p. 162 Rob.).

Facillime autem fieri potuit, ut posteriores ne idem iterum narrarent, Xpositiones de Arctophylace hoc loco omitterent; nam eos, qui exscripserunt CataSteriSmOS, re vera

ne idem repeterent, cavisse iam inde cognoScitur, quod epitomator et Arati scholiast hic Callisto solam in sidus esse translatam tradiderunt, alii vero Callisto cum filio

esse mutatam. Atque res ipsa, ut cohaerente narraSSe Eratosthenem has fabulas putemus, cogere nos Videtur. Nam contra Frangium qui contendit quo des secaonis ciuore circumfr bansur Callissus res nullo modo aufur re R Arate p. 377 sq.

62쪽

Lycaonis fabulam necessariam esse puto ad intellegendam totam narrationem, quemadmodum Eratosthenes quidem composuit mam si inspexeris excatasterismis excerpta

in omnibus leges Arcacla puerum, cum mater SSet apta, simul cum ea deductum esse ad Lycaonem. QuibuS, ut iam supra commemoravi, quoniam praeterea urSam

Callisto peperisse puerum Eratosthenes dixit, Arcada

primum apud matrem remansisse apparet. At eo magiSmiremur oportet, quod subito Arcas, qui matrem urSam non ignorat, eam persequitur. Itaque aliquid deesse ne minem effugiet Desiderantur verba, quibus quomodo acciderit, ut matrem ignoraret Arcas, eXponatur LycaoniSiabula haec optime illustrantur Lycaonis facinore puer necatur, a Iove ad vitam reducitur, deinde quod diserte profertur, cuidam pastori ad educandum datur, abit igitur ex matris oculis. Quibus qua ratione evenerit, ut puer inscius matrem insectaretur, dilucide describitur. Qua re Eratosthenem coniunctas narrasse fabula CenSeo, qua non ipsum ita composuisse, sed ex Hesiodo quae

adscribitur astronomia hausisse elimius mihi persuasit diss. p. 36 Sq. . Ad cognoscendum, cur declinaverit Ovidius ab Eratosthene, haec Catasterismorum narratio accuratiu examinanda erat. Nam si poeta non coniunctas legisset fabulas, cur non eadem ratione, qua qui XScripserunt

Catasterismos, simpliciter exposuisset descriptionem Sed quod Lycaonis fabulam cum Callistus cohaerentem invenit, quoniam de Lycaone iam antea verba fecerat, hanc omittens ipse, ut nonnulla et mutaret et adderet, est commotus; et quod Lycaonis fabula, cur ignoraret matrem ArcaS, declaravit, primum ad haec exponenda alia narratio Nasoni erat ingenda Callisto nondum transformatam filium peperisse tradit Quae cum, ut mutationem in idoneum tempus differret, efficerent, non Dianam, sed aliam deam Callisto elierasse poetae erat scribendum, quod Latonia

63쪽

iam ante partum comitem gravidam spectans univerat. Idcirco Iunonem arcessivit aliunde, ut mihi quidem videtur, ex mythographo. Nam S poetam atque eum Callimachum inspexisset, narrationem non commutasset

tanta levitate, qua ipsum Ovidium haec omnia finxisse apparet Iuno poenam in idoneum tempus differt, tamen furit, ubi natus est Arcas, quamquam ipsa, ne hoc fieret, impedire potuit Met II 471 sq.): Scilicet hoc etiam restabat, adultera, diXit, Ut fecunda fores fieretque iniuria partu

Nota Iovisque mei testamentum dedecus esset lAlium poetam ita peccavisse non minus incredibileeSt, quam asonem, Si poetam esset Secutus eius narratione neglecta tam male ipsum haec omnia fuisse ficturum. Itaque a mythographo Iunonis mentionem poetam SumPSisSe censeo, ab eodem fortasse, qui, ne in mare intingerentur sidera, prohiberi commemoravit. Frangius quidem etiam hanc narrationem Ovidium a poeta, vel a Romano,aCcepisse montendit, sed clam ἘΗwaldius hy et Melimius diss. p. 28 hoc fieri non posse demonstraverunt mihi Naso ipse hanc rem iam antiquissimis poetis non ignotam' ita exornasse Videtur. In eiusdem etamorphoseon libri versibus 33 sq. paucis poeta attingit fatum Aesculapii et Chironis, quo in stellas esse transformatos in Fastis V 379 sqq. V 735 sqq. explicatur. Quas Fastorum narratione componentem vidium Eratosthenem esse secutum manifestum est Rehmius quamquam idem animadvertit diss. p. 30ὶ,

' Nulla nisi hac ratione, cur poeta ita rem rettulerit, de- Clarari posse puto. Frangius p. 23 Iunonem invectam effecisse Contendit, ut in idoneum tempus differret dea poenam. At sine clubio Callisto a Diana eiectam statim Iuno potuit mutare. Itaque equidem, ut filius ignarus matrem posset persequi, poetam post partum demum Callisto esse dransformatam scripsisse puto. β Jahresb. uber d. oriscliriue de class. Alteri. -WiSS. Ol.

LXXX p. 40. ' s. l. XVIII 489.

64쪽

tamen paulun haesita existiman poetam peccame, quod Chironem ipsum sagitta fatali se vulnerasse vidius dixit, cum Herculi Catasterismos culpam attribuisse putet. Quam opinionem elimium fefellisse statim intelleges, ubi inspexeris epitomatorum verba p. 18 sq. Rob.):

Aratus Latinus Comm. in Ar. p. 265) cxcidissa tua supra 'caec Chironis. Catasterismi igitur non centaurum vulneratum ab Hercule narrant, sed quis vulneraverit omnino in medio relinquunt. Itaque quod poeta in Chironem ipsum culpam contulit, offendere non potest. amen alio fonte usum esse poetam in Metamorphosibus suspicor. Non discrepant quidem inter se fabulae utriusque libri, nam et in Μetamorphosibus et in Fastis Aesculapium uni tantum homini vitam reddidisse narrat poeta, ut mihi quidem videtur. Alii aliter censent dissentiunt enim inter se viri docti propter versus Fast. Iob sq.: Profuerant Glauci manibus illa prius Tunc cum observatas augur descendit in herbas Usus et auxilio est anguis ab angue dato.')Qui versus quomodo sint declarandi, incertum St. Nonnulli versum 751 et sequentem eiciendo esse Putant, quod, ut elimius dicit, vidium Polyidi tabulam, quae his versibus attingitur, cognovisse aliis locis non Confirmatur. Quae, ut ecludamus hos Versus, Sufficere nego; nam etiam aliis locis vidius breviter commemorat fabulas, quas mec ipsas usquam alibi explicavit; ut eXemplum

65쪽

non Commemoratam Ilet VII 759 sq.): Carmina Laiades non intellecta priorum Solverat ingeniis, et praecipitate iacebat

Immemor ambagum Vate obscura Suarum.

Praeterea mi versus eiceremus. Aesculapium etiam Glaucum servasse hoc loco narraretur Quod fieri posse nonnulli contendunt, qui etiam inpud latio. legitur 'Tamen Nasonem exposuisse Aesculapium etiam Glaucum servasse incredibile esse puto. Nam quoniam de Hippolyto idem antea dicitur, si versus XStingueremus, AeSCulapium bis hominibus vitam reddentem descripsisse poetam appareret At haec cum iis discrepant, quae vidius X-plicat in versu 759 sq:

Iuppiter, AE Xemplum veritus. direxit in ipsum Fulmina, qui nimiae moverat arti opem. Nam poeta si iam antea Aesculapium hominem invitam reduxisse narravisset, non potuit scribere exempDιmperitus, sed inum Hippolytum esse servatum ab Aesculapio rettulit Ehwaldius quidem 'sty legit pro augurim versu 751 an uis Sed primum haec emendatio aetipsa uespicit ad dabulam Glauci ab Aesculapio servati

quam hoc loco non esse narratum demonstravit deinde autem poetam in duobus versibus, qui cohaerent, vel terVocabulo aurιis esse usum ut putem, me impetrare non possum, quod e lege artis haec esse dicta negem: Tunc cum observatas anguis descendit in herbas Usus et auxilio est anguis ab angue dato. Itaque servandi Sunt verSus, meque CauS 'Si Cur poetam lolyidi fabulam mon commemoraSSe putemuS. Difficultatem quidem praebent verba quibu explicatur avrarem descendisse in obs mafus herbas nam ita' csmyg. ab. 49. λ', Jahresber lib. d. orischr. d. lass. Alteri Wiss. Vol. CIX. p. 247.

66쪽

Ovidium dixisse veri est dissimile. Qua re erchelius Scripsit:

Tunc cum observatas anguis descendit in umbras Usus et auxilio est augur ab angue dato. Censet igitur vir doctissimus anguis et augur T- rore ex altero versu in alterum venisse. Cui assentior hoc modo optime restitui posse hos versus. At cur proverbis in herbas sit scribendum in umbra equidem intellegere non possum; nam alteram anguem alteram invitam reduxisse herbas fierentem fabula narrat. Ui Quare hac ratione versus restituendos puto: Tunc cum observatas anguis descendit in herbas, Usus et auxilio est augur ab angue dato.

In utroque igitur libro explicat poeta Hippolytum

tantum servasse Aesculapium. Tamen in elamorpho-sibus non eundem fontem, quem in Fastis, Catasterismos scilicet poetam secutum esse censeo. Primum enim in

Μetamorphosibus cyrrhoes latum alia ratione profert vidius, alia Catasterismi exponunt Epit c. XVIII p. 120 sq. ROb. cod. , . r. p. 4 Ar Lah, Comm. in Ar. p. 218); deinde etiam fabulam de centauro, quam coniunxit Cum verbis de Aesculapio in Metamorphosibus, aliter explicat atque in Fastis. Nam in elamorphosibus praecipue praedicatur centaurum doloribus cruciatum libenter immortalitatem abiecisse; sed nihil de hac re in Fastis, ubi eum immortalem fuisse omnino non commemoratur.' 'Iam nobis considerandae sunt descriptiones, quaei e Europae raptu leguntur in utroque libro Met II 833sqq. - Fast. V 605 sqq.). Moschi de Europae raptu carmine, quod in elamorphosibus poetam adhibuisse demonstravit Voligrassius, i h etiam cies Fastis Ovidium Uy cs Hyg. ab. 136. 38 In scholiis Basileensibus Rob. p. 84 legi quo

exurus immortaluale me non effugit. Tamen Catasterismos haec narrasse hic unus scholiasta demonstrare non potest.

67쪽

usum esse constat. Neque vero, ut censet Voligrassius, memoria oschi versus tenuisse Naso mihi videtur, sed etiam Fastorum locum componentem eum epyllio inspexisse puto; nam in Fastis Moschi poema vidium non solum, ut in Metamorphosibus, adhibuisse puto unde ores, sed etiam unde res peteret. Inmetamorphosibus enim omissa in Fastis haec exponit Europam ex Iove gravidam peperisse, tertiam terrae partem Europae nomen accepisse. Idem eadem brevitate oschus attingit v.

14 sq.

Itaque, quoniam praecedentes versus vidium ex Moschi carmine hausisse apparet, alio ex fonte eum haec Sumpsisse ut putemus causa non adest. Sed quae neque in clamorphosibus neque apud oschum inveniuntur, refert poeta in Fastis v. 167:Τaurus init caehim De mutatione igitur commemorat. Quod vidius, quemmetamorphoseon libros scribentem, ubicunque CCasio tulerit, de corporibus in alias figuras transgressis libenter rettulisse manifestum est, hanc fabulam tractan non inmetamorphosibus, tamen in Fastis mutationem narravit, mirum est itaque eum in Fastis praeter oschi pyllionalium fontem in Metamorphosibus neglectum ascivisse puto Catasterismos, qui breviter mutationem attingentes eodem modo quo poeta addunt alios Ionem vaccam in hoc sidus esse mutatam putare Epit e XIV p. 10 sq. Rob. Cod T R. r. p. 4 Ar Lat. Comm in M. p. 211). Idem poeta v. 19 sq.: Hoc alii signum Phariam dixere iuvencam, Quae bos ex homine est e bove facta dea.

In etamorphosibus I 568 sqq. quamquam copi

sissime narravit Ius fabulam, etiam de his nihil protulit.

68쪽

Restat ut nonnulla disputem de verbis, quae iecit poeta de Venere Typhoeum iugiente. In et V 331

breviter commemorans dicit: Usce Venus latuit Ouibus poetam Venerem deam in piscem mutatam expressisse significant versus 325 sq.: Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat, Et se mentitis superos celasse liguris. Aliter vidium in Fastis rem descripsisse Stendam. Hauptius quidem in metamorphoseon editione adnotat n FasDn o 3 uenus ntis und n Cupido et o rim τ' hon cum Euphra rei nn ran in ischDv ret 'an u n. Sed hoc fefellisse virum doctissimum puto, quod omnino alia ratione vidius in Fastis fabulam adumbravit. Hoc enim in opere non mutatam Venerem, sed cum Cupidine a piscibus ablatam et servatam eSSe explicat, ut demonstrant . 459 sq.: Te Sc piscem memorant iratremque tuum ...

duo tergo sustinuisse deos. Itaque Fastorum narratione haec referuntur Venus ae Cupido, quem in elamorphosibus silentio praeterit ii poeta Typhoeum fugientes et in mare prosilientes pisci Ilum tergis ablati servantur. Haec poetam tractasse ostendunt etiam versus 471 sq:. . . PiSCeM Subiere gemelli, Pro quo nunc, Cernis - sidera nomen habent

Itaque Ovidius mon, quae riuit Maupti opinio in hi

Fastis Venerem in piscem formatam tradidit, sed alium ui fontem in Fastis alium in Metamorphosibus secutu varia oratione fabulam tractavit. Su

69쪽

Vit R.

Natus sum Bruno Pressi e pridie Non. Octob. a. 1880 Parthenopoli patre Ricardo matre Augusta egente uismuttis, quos adhuc vivos gratissimo Veneror animo. Fidei addictus sum evangelicae. Primis litterarum elementis a patre carissimo, deinde in ludo publico imbutus a. 1889 a parentibus in scholammiSSUS Sum, quae vocatur Domgymnasium. Inde vere a. 1899 cum maturitatis testimonio dimissus alas me contuli, ut studiis philologicis et historicis enixe operam darem. Per duo semestria etiam studiis germanicis me dedi. Docuerunt me viri doctissimi Bechiel, Blas S, Burdach Ditten berger, Droysen, Ehwald Frie S,Haym ' Ilim, aurenbrecher, I Μ eier Ed Μeyer, Rachia hi. Robert. Uphues. Valli inger, WiSSOWa. Proseminarii philologici sodalis tui v. d. Wisso wa moderante seminarii philologici per tria semestria sodalis fui ordinarius regentibus v. d. lassi Ditten berger,

tationibus historicis d. Meyer philologicis Ilim, edimanici J. eier, paedagogicis Frie S. Quibus omnibus viris clarissimi gratia ago quam maXimas, imprimis Georgi Wisso a viro doctissimo optimeque de me merito, qui me, cum hac in dissertatione Componenda occupatum consiliis subsidiisque litterariis summa cum liberalitate humanitateque instrueret, vel maxime sibi devinxit.

SEARCH

MENU NAVIGATION