ErycI Puteani BamelrodI Bruxella, incomparabili exemplo septenaria, Gripho Palladio descripta : luminibus historicis, politicis, miscellaneis distincta & explicata : plenum item urbis elogium, velut loquens imago

발행: 1646년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

extensus. Ius igitur paganum est, Tribunal Nobile; quia tales Viri, qui ζ; iudicant, Scabim quoque dicti. Hodie in Urbe, aliquando ruri, & in ipso pago : Soccis nunc quoque soliti laneis atque chirothecis ab Antistite Forestensii quotannis donari; haud aliter, quam si foris Tribunal haberent. Quid vero sive belli, sive alia caussa, in Urbem, di ipsam adeo Curiam Vrbis introducti

sunt. An alieni quoque Patricii erant: an alieno numero 3 Septem veniebant.

DISTICHON VI.

unum e Septem , MAGNI qua nomine Regis

Publica distensant munia Iunii. L V M I N A. OV S NoΜi NE RE Gis. 3 Regia Tribunalia in

URBE SEPTENARIA Septem sunt: San-Bnabantia, Rudase, Uceleum, V matorium, i D, morum, Vectigalium. Sejungo autem Consilium Status, & Erarium utrumque Principis , Sancitius, & Brabantiae; quia Collegia potius, quam Tribunalia sunt, δουλεύήρια mera. Quid etiam 3 Iudices Consilii Sanctioris, dc Brabantiae, quotidie conventus suos habent: reliqui Septimo quoque die.& distinctis locis. Primi illi, in Palatio Principis: Secundi,in Urbe dc loco,quem a Cancellis Cancellariam dicunt: Vccleani, in Curia Civitatis : reliqui in Praetorio Regio, quod a Pane dicunt, e regione Curiae. Panarium enim initio fuit ; in quod

Panes foris advehi soliti reponebantur. Praeterea,in Uenatorio Tribunali Septem personae: Supremus Venator, Ferarum Praefectus, tres Iudices, Scriba ,& Apparitor.

132쪽

I e Brabantinus , Trabeata meste Senatus Septeno quondam lumine Clarus erat.

TRABEATA VESTE. J Trabeata vestis,toga Senatoria. Trabea autem,ut Servius notat, vestis dif- colores pannorum quasi trabes referens. Ad alia & majora referri munia solet. Ad Consulare a Poeta :

se Dirinali Trabea , cincituque Gabino Insignis, reserat stridentia limina Cons Alibi ad Regium. Sed si Regum est , trabea uti ue aliquid

sane Regium in munere Regio Senatus Brabantiae habet, Trabeata veste, quasi Regia, resplendens. SEPTENO QO ONDAM LvΜINE. J Septem principio in Curiam Brabantiae Senatores legi, mos erat: duos e Sacro ordine, duos e Nobilitate, tres Iuris scientia ac titulo donatos. Postmodum, surgente cum sortuna negotiorum mole, ad bis Septem, & ultra numerus adauctus. Quid miramur 3 Res Omnes humanae, in stituta, opera, incrementis, ac deciementis suis variantur, quasi ludunt. Nihil, quemadmodum coepit, desinit; imo quia coepit, desinere non potest, nisi mutetur. Siquis status, exiguus est, & quamdiu iidem homines , eademque tempora. Ne Septenarius quidem hic nosternumero suo in omnibus conservatus. Alibi crevit, ut saepius Septenarius fieret : alibi decrevit, ut saltem origine placeret. Sed hic pulchrum, initia spectare ue quae post numerum , etiam mysterium retinent: & quamvis

aucta, mutata tamen non videntur ue quamvis imminuta, eadem, & eodem etiam nomine remanent. Η ΕΡ-

133쪽

AD QUARTUM SEPTEM VIRUM.

DI STICHO N L

CHo placuit numerus , placuitque referri Septem , quos celebras Gracia prissa Sophos.

CAELO PLACvIT NvMERus. J Septenarius, & a Septem,ut hactenus numerati sunt, Errantium sine errore siderum choro. Nuper enim Clarissimus,*Caelo dignus Vir , GALILAEVS, tubo novo Optico divina perlustrans templa, quatuor circa Iovis astrum Planetas, antea non visos, deprehendit: quos cum Medicaeos appellavit,inclytum in terra nomen et-jam inter Sidera posuit, suumque simul evexit. His quatuor alios quinque, admirabili, qua praeditus est ingenii solertia, adjungere conatus est Reverendus Vir A N-Υo Nivs RHE ITA, e sanctissimo Capucinorum , humana omnia spernentium, ordine ue prorsus ut Musarum numerum novis Luminibus illis daret, vel lumina Musis. Quid de Saturno, aliisque dicam 3 Circa So-- lem quoque vagantes illi, & obscuri , quos notamus, olobi non nisi novitiae observationis stellae sunt.Vaoantes, quia & ipsi gyris suis, suoque ordine Magnum lucis fontem ambiunt: obscuri, quia lumine quod hauriunt, aversi : globi denique, ut reliqua sidera , sed in Sole maculas exiguas quasdam, & vicissim lumina, ut idem

134쪽

li objecto: lumina,quae ab igni accepta reddunt. Haec in Caelo: quid mirum, & in terra res numeiosque variari Pereat alibi Septenarius ue in origine dignitatem retinet. SOPHos. J Septem Graeciae Sophos, sive Sapientes fuisse. etiam Barbari sciunt. Hos in scenam, sed ingenio ludens, Ausonius produxit: Solonem, Chilonem, Cleobulum, Thaletem, Biantem, Pittacum, Periandrum. Nonnulli tamen, scribente Plutarcho, de ει Delphico , ex hoc numero Cleobulum, & Periandrum expungunt : illum Lindiorum, hunc Cory nthiorum Tyrannum, & quas intrusos. Ergo ne Septem quidem sunt. Heptas nihilominus obtinuit, & totidem Sapientiae Dictis, sive Scitis celebrata est : quae cum nusquam satis in promptu sint, hic quoque annotentur.' ορο τε-

, emodus optimus: Ἐγγα, , Sponde noxa praesto est: ΓIλειςοι Plures mali: Γυνωσκε Tempus noris: Mελετη Το πἀν, 2 viditatio totum. Sisquis es, Dicta haec observa ; & Sapienseris: non unus e Septem, sed tanquam unus.

Septem Primores, nec eodem munere Seriba:

Sc Ris R. J Primores Septem omnino sunt. Tres, qui a Secretis nomen gerunt , tanquam calamo Secreta scribant: tres deinde , qui a Graphio , sive stilo, & Acta consignant: sed quartus additur, qui

135쪽

Arario & Quaesturae impendit operam, & Hepiadem complet. Ab hoc igitur numero & ordine rerum Criminalium Graphiarius alienus, peculiari appellatione a Sanguine dictus, sed a Rege constitutus, quasi distincto

munere fungatur. Scribae etiam minores Septem .Quinque Quaestuiae rationibus, Duo Fossae destinat quorum singularis in Forma Regiminis mentio, Articulo CCX. GRAPHiis. J Scribendi instrumenta varia . Graphium sive Stilus, Calamus, Penna. Γω φῶον dc γραφίον,

a γραψω, quo cera arabatur. Ferreum, fuisse, aereum,Of-seum , alii notarunt. A Latinis quoque receptum esse, Graecum vocabulu,Ovidius indicat lib. I. Amor.Eleg. xi.

2 md digitis opus est Graphium lassare tenendo'

Calamus olim Agyptius, & Gnidius laudabatur, etiam hodie Graecis in usu. Nos jam penna scribimus, & priscas tamen loquendi formulas usurpamus. Graphiarii igitur recte a Graphio, quo Antiqui scribebant : Secretarii , a Secretis, quae scribuntur.

DISTICHON III.

Septem nunc etiam Accensi, de more Ministri: Additur Oditamus Consi is ybsequio. L V M I N A. AccBNsi. J Ministri,ut Varroni placet,sive proecones Magistratuum , quod ad censum soliti essent

populum 'ocare . Sed ut hodie nomina, Famuli Curiae, atque Ostiarii ue quin & Statores, Apparitores, Viatores possunt appellari. OCΤAv v s. J Suum singuli Accensum Septemviri , ceu Famulum ab antiquo habuere: suum postea H 3 COn-

136쪽

06 . 1 E R Y C I P U Τ E A N i Consul : cujus munus , ratione temporis posterius est , dignitatis,prius. Manet interim Septemvirorum numerus, manet Accensorum ue& qui Octavus est, quia additus, extra ordinem habendus.

DISTICHO N IV.

Nobilitas discreta teniar Conclavia Septem e

riora , Tribuum numero: suo unumquodque, &proprio titulo, atque Insigni. Patricii vero, mutaturi Septemviratum, suffiagiorum caussa huc conveniunt, ad suum singuli Conclave, suamque Tribum: prorsus tanquam Comitia celebrent. Accedunt istius anni Septemviri, & in suo quisque Conclavi, sinue Tribu , suffragia colligunt. CLAss Es. J Classes istae Plebis, Nationes appellari solent : & quamvis Novem vulgo numerentur; audebo tamen numerum hic quoque Septenarium celebrare. De Plebe agimus ue quae majorem Civitatis partem facit, minorem Curiae. In Curia, sive ipso Senatu, Septem omnino Viri Plebeji sunt: Consul unus, sed Secundarius 3 Sex item,qui a Consiliis, quasi minores quidam Septemviri, sive Scabini. In Civitate Novem quidem Classes sunt; sed Septem a Magistratu dependent, a quo dc Septem Praefectos suos, sive Decanos ac cipiunt. Duae igitur, velut separatae, & singulares, Curiae subsunt Lanariae, quam velut Magistratum agnoscunt. Praeterea, Septem illae, ad Septem Tribus Patri

137쪽

cias, a quibus dependent ue imo ad Septem Portas, quas custodiunt, referuntur. Reliquae Duae,quia nullius sunt Ti ibus, sunt omnium: & quia nullius Portae, sunt Turrium ue quarum altera Caerulea, vulgo den PlauuenGren, altera Lanaria, den reostendries. Suo etiam in rebus publice deliberandis Suffragiorum numero & pondere pollent, dc qiredam quasi momenta in consensum, vel dissensum adferunt. Sed ipsas nunc Classes, ut Tutela & Tribu munitae sunt, Classiumque opificia, & simul Suffragia recenseo: quod erit, universae Civitatis corpus, in membra sua distinctum, repraesentare. Prima D. VIRGINi sacra, cujus etiam imagine

ut aliae aliorum Divorum utitur, sub Ste Diu,& Porta Lacensi. Quinque in hac opificia sunt, Praefecti, si ve Decani, Decem , Quatuor Suffragiis. Primo, Lanii; Secundo, Cetarii ue Tertio, olitores & Serrarii; Quarto, Auri Argentilabri. Secunda, D. AE GID Io, sub Surentiis, & Porta FlandricL Opificia plura, Praefecti Duodeviginti, Sex Suffragiis. Primo, Fiscella Institoria, qua Magnarii, Sericarii, Circitores, Aromatarii, Caerulearii, Gemmarii, Pileorum Fardiores, Nodularii, Cerearii, Fasciarii, Pharmacopolae, Crustularii, Fibularii, Papyropolae,Aurocoriarii, Oculariorum fabri, Vasiorum vitreorum, fictiliumque propolae comprehenduntur. Secundo, Pinguiarii ac Pullarii ; Tertio, Nautaeue Quarto, Stanna rii; Quincto, Fluviopiscarii; Sexto, Pomarii. o Tertia , D. L A v R E N T 1 o, sub Hugoniis, & Porta Hallensi, sive Obbruxellana. Opificia Sex, Praefecti Sex- decim, Quinque Suffragiis. Primo, Lanifici ; Secundo Insolatores ue Tertio, Fullones & Pileones, Quarto, Linteones 3 Quincto, Polymitarii. '

138쪽

ERYCI PUTEANI Quarta, D. G AUGERI Co, sub Coudmbersis,&Porta Coloniensi, sive ScarebecanL Opificia Sex, Praefecti Sexdecim , Quinque Suffragiis. Primo, Sariores& Palliones; Secundo, Caligarii; Tertio, Pelliones dc Phrygiones, sive Acupictores; Quarto, Scrutarii de Culcitrarii ue Quincto, Chirurgi, sive Tonsores. Quineta, D. IOANNI, sub Stemur hiis, Porta Lovaniensi.Opificia plura, Praefecti Ter Septem Septem Suffragiis. Primo, Ferrarii & Veterinarii & Ferri politioris Fabri; Secundo, Patellarii & ussiris Fusores; Tertio,

Cultellarii & Cultrarii, Cistellarii dc Thecopoei, Restiones & Figuli, Quarto, Serarii & Horologiarii, Quincto, laetores&Braclearii & Vitriarii, Sexto, Ephippiopoei dc

Helciarii'; Septimo, Toreutae, a quibus dependent Arcuarii, Sagittifabri, Arcubalistarii, Hastarii, Folliones, Scutellarii, Palarii, Vannarii, Dolabrarii, Mustricolarii, Penicularii, Plectropoei Cribrarii, Calopodiarii, Chelyptat , di alia plura. Praeter Toreutas vero, Fiscellarii &Abietarii & Crustarii. Sexta, D. CHRISTOPHORo, sub Rodolphiis, Porta Anderlectitensi. Opificia Quatuor, Praefecti Decem, sed Quatuor Suffragiis. Primo, Carmentarii ue Secundo, Tinctores ue Tertio, Hispanici operis Sellarii; Quarto, Limbolarii, sive Fimbriarii. Septima, D. I A, C o B o, sub Rodenberiis, & Porta Coudenbergens.Opificia Septem, Praefecti Viginti tres,& Septem Suffragiis. Primo RDres, quibus accedunt Cupedinarii ; Secundo . Nolitores ue Tertio, Cervisiarii, a quibus dependent Bynepcei; Quarto,Vietores; Quincto, Capsarii, Sexto, Imbricarii; Septimo, Oenopolae. Octava, D. PETRO , Turris Costea. Opificia Quinque : Praefecti Sexdecim, Quinque Suffragiis.

139쪽

BRUXELLA SEPTENARIA. 93

Primo, Marsupiarii oc Chirothecariu Secundo, Alutarii; Tcrtio, donarii, quibus accedunt Acicularii, Ligularii,

Laternifices, sive Ferrolaminarii AEramentarii minores ueQuarto, Sutores & Coriarii ue Quincto, Cerdones. Nona, D. NI C O L A o, Speculae Lanariae. Opificia

Duodecim, Praefecti Quindecim, Quinque Suffragiis.

Primo, Buccularii & Spatharii,sive Poliones ue Secundo, Calcariarii & Loricarii; Tertio, Sclopopoei ue Quarto,Lapicidae & Ccementarii & Statuarii dc Scandularii; Quincto, Lignarii de Carpentarii & Molarii. Plui es etiam e Plebe Civium utuntur jure; in nullam

tamen Classem recepti: imo artem aliquam, aut mercaturam excercent, nullo opificio censi. Ita videmus stellas nonnullas euri quae extra imaginem relictae, lucent nihilominus, & caeli, ut sic dicam, Cives sunt. In Vrbe vero, qui Classici non sunt, possunt tamen Cives esse, partim Senatui Regio partim MagistratuiVrbis obnoxii. Inter plures eminent Typographi, Bibliopolae, Bibliopegi, AEris,dc Ligni Sculptores. Item, Lintearii, Linarii dc

Lanarii Negotiatores, Stragularii, Frumentarii, Nitrarii, pulverarii, Laterarii Vitriflones, Auloedi. Nonnulli quoque, minoris conditionis:qui haleces salitas vendunt,aut aselli saliti frusta, aut musculos marinos , aut carabOS uequi Nicotianam, vinum igne liquatum, poma Aurea, vel Citrea; qui ligna, carbones sulphurata, smegma va- fatum; qui calcem, sabulum, lateres, imbrices, tegulas, scandulas ue qui cerevisam venum promunt, qui popinam , aut cauponam habent, qui oleum trapete exprimunt, qui comas adoptivas componunt. Sunt praeterea Dossuarii, Bajuli Geranarii, Vectores, alii; qui certo omnes numero, ac jure ab Urbe constituuntur.

140쪽

9 ERYCIPUT EA N iopificiis, Praefectis CXL v. Suffragiis XLvIII. Ius suum

suffragii, in Subsidiis praesertim,Principi vel Magistratui

decernendis, singulae obtinent. Suis autem distinctae opificiis,Locis assignatis congregantur,ut deliberent,dc Suffragia,sive in Assensum, sive in Dissensum forment, ac ferant: qui deinde a Consiliario Classis cujusque exceptus, Scribae, ad Magistratum deserendus, indicatur. Tam mite hic etiam ac moderatum Regis nostri imperium est, ut non possit a Magnitudine Bonitas separari. Et quemadmodum Sol Mundi lumen suum in proxima , atque etiam remota ac infima transmittit: ita ille Noster ad omnes Vrbis ordines ue nec minus Infimi, quam Summi, aut Medioxumi curam gerens, eodem omnes assectu complectitur, ac fovet. Nimirum in hoc

Vrbis & Reipublicae Corpore, tria praecipua & sic appellantur) Membra sunt. Primum Magistratu constat, Secundum Consilio Latiori, Tertium Populo, in Classises istas diviso. Quoties igitur, sive belli, sive pacis tem pore, publica suadente utilitate, Subsidia Princeps postulat, Populi vel maxime rationem habet: cujus ita semper aestimavit Suffragia, ut ab invito nihil unquam expresserit, vel etiam negligere libertatem ejus visus sit: firmiora ratus Subsidia salubriora, quae ab affectu, &cedente caullis rationibusque Consensu proveniunt ;quam quae arbitrio jubentis extorquentur. Consensus autem ille nisi Suffragiis Nembrorum nitatur, irritam Petitionem facit Hinc formula quoque,& Magistratus,& Consilii Latioris: eandem siententiam 2Tertium Membrum siqua ur, nustum Constensu ore. Huc facit C A R o L I V. inter Principes Maximi,super Regimine

Urbis, Anno oc. Io. XLV. Constitutio, Articulo XLIX.

Siquando res aliqua, qua velnos, velposteros nostros, vel

etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION