ErycI Puteani BamelrodI Bruxella, incomparabili exemplo septenaria, Gripho Palladio descripta : luminibus historicis, politicis, miscellaneis distincta & explicata : plenum item urbis elogium, velut loquens imago

발행: 1646년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

BRUXELLA SEPTENARIA. i Isquatuor dirutis, non potuere: Superstites autem partim carceribus, partim aliis usibus destinatae. Septenarius

etiam fortassis placuit ue quia Septem aliquando hic Dynastae; Septemque a Dynastis Familiae. Certe suam illi singuli,& hae singulae suam sibi obnoxiam habuere imo

adhuc habent, a minori circuitu ad majorem potestate prolata. Sed ut de Novis dicam, hae sunt: Lovaniensis, in Orientem direct a. Proxima , Algidomontana , sive Namurcensis, Meridiem versus. Huic Hallensis, sive Ob bruxellensis. Inde Anderlectitana. in Occidentem declinans. Tum Flandrica. Postea Lacensis, sive Mechliniensis, Septentrionem versus. Denique Scarebecana, sive Coloniensis. Novae sunt, quia anno M. CCC. LVII.

cum ipsis moenibus strui coeperunt, annis bis Septenis absolutae. Sed quemadmodum Septem Portae sunt ue ita Turres Septuaginta Septem, quasi minores quaedam Arces: quae circuitu suo quandam velut Coronam faciunt. Sane, quemadmodum Cybele olim, sive Terra, Turrita

erat, Turribusque coronata: ita BRvXELLA, saepius Turrita, Terram totam, Vrbesque Omnes repraesentat. SILEAT sv A MOENIA C A D Μ v s. J Thebas suas. Plures hoc olim nomine Vrbes : praecipuae tamen

illae in AEgypto a Busiride conditae. Εκα πυλαι, id est , centum Portarum , & illae in Boeotia , a Cadmo , quas Amphion muris cinxit, & Portis ornavit, oc vere se cit Urbem. E Hαπυλοι, a Septem Portis, passim apud Poetas. Sane, ut Thebae Thebae essent, vel Centum, vel Septem claudendae erant Portis: ita enim & patebant maxime, dc ornatissimae erant. Sed illa, prius Cadmi, deinde Amphionis Vrbs, Septem portas a Septem Lyrae nervis sive tonis accepit, notante Philostrato , nisi ad Septem Amphionis filias referre, cum Hygino, ma-

162쪽

E R Y C I p V Τ E A N Ilis. Quod praeterea de his Thebis Ovidius, lib. I i. Tristium; id ego de B RvXELLA apte dixerim: Sunt Septem Porta ,sub Duce quaque suo. Nimirum Septem Thebis Duces erant, qui singuli singulis praeerant Portis; sed dc Septem, qui Urbem oppugnarunt. Videndus Statius in libris Thebaidos, Hyginus in Fabulis, A. Gellius lib. II I. cap. X. ex Hebdomadibus Varronis. Erat autem Bruxellae ut e distributione opificiorum discimus, & hic etiam dicimus) Porta Lovaniensis sub Steenwegiis , Namurcensis sub Rooden beciis, Hallensis sub Hugoniis, Anderlectitensis sub Rodolphiis, Flandrica sub Sweertiis, Lacensis sub

Sleuwiis. Scarebecana sub Coudenbero iis. ARCES ESSE PvTES. J Imo vero, Septem Portis Vrbem non patere tantum, sed praemuniri. Vt vastae, sic pulchrae sunt ό nec minores esse poterant, si ratio Vrbis, bc vastae,& pulchrae haberetur. Diogenes salse aliquando , cum exigui oppidi portam ingentem conspi ceret, elata voce, Claudite, inquit , Cives, Portan ,

ne Urbs exenu. Nimirum proportione Omnia,Ordine,& symmetria constant ue quae hic sane cum religiose Observata sint, nullus Sarcasmo locus est , aliquis Diogeni , etiam in Palatio dolium inventuro. Quot igitur

Portae, tot Arces ; imo vero tot unius Vrbis Vrbes sunt, aut certe una Septenis,diversaque Genii regionibus coalescit. Vna circuitu, exitu adituque varia, alia aliaque amoenitatis facie ridens ue quemadmodum ipsae Portae distinguuntur. Lovaniensis enim ad montes viam

aperit, Namur censis ad silvas, Hallensis ad piscinas, Anderlectitensis ad agros, Flandrica ad pascua, La- censis ad fontes ue Scarebecana ad hortos. Vt istuc redeam, dubitare possis, an Portae Arces sint, an Arces

163쪽

BRUXELLA SEPTENARIA. in 7 Portae. Si Portae Arces, Urbs munita est; si Arces Portae, ornata. Moenia autem, quia amoena,istis seu Portis seu Arcibus digna sunt: ornant Vrbem, tum muniuntuemuniunt, dum ornantur. Et satis sic quidem qua hominibus, qua Jumentis, & curribus Vrbs patuit , sive utilitatem, sive amoenitatem spectes : non satis , ut naves, &provinciae totius commercia muris ac sinu reciperet. Meatus quidena juxta Fossam erat exiguo aedificio,pon, teque sublicio. Sed quid 3 Intumescentes nuper aquae,& velut indignatae, vilius terra se haberi, Portam, ubi ostium duntaxat erat, poscere visae sunt, & jus suum flagitare. Structa igitur est , non ut in numero, sed ut singularis esset; Opere nova,nomine Aquaria. Ornata quoque, quia novae plateae, novae stationes navium, novae ripae ,& quasi actae accessere: quas si inspicias, Vrbem Mediterraneam, Maritimam arbitreris.

DISTICHON IV.

Et folles Septem ,sublimis imagine Roma 'Stagna, quot exundans onia Nilus habet. L V M I N A. COLLEs SEPTEM. 3 Primus, Algidus, sive Palatinus in quo Aula : templum quoque D. Iacobi, cum Monasterio perantiquo Canonicorum Regulae S. Augustini, quorum Antistes praepositi antea, sed modo Abbatis dignitate eminet, Pedo Mitraque insignis, & praecipuus pridem Duci Brabantiae a Sacellis. Secundus, Michaelinus, in quo Summum templum,

164쪽

118 ERYCIPVΤEANI

Sionius, in quo Monasterium Virginum S. Elisabethae. Quinctus, Olitorius. Sextus, Sabulinus, in quo insigne templum D. Mariae. Septimus, Petrinus, in quo Coenobium Virginum S. Petri. IMAGINE ROMAE. J Roma passim Graecis Scriptoribus , id in Septicostis e quo& Cicero

vocabulo usus, ad Atticum,lib. vi. Epistola v. Εξ, Ex Urbis Septicostis moenibus. Suam etiam hic numerus caussam habuit, plenus boni ominis , summa quasi omnia, ab ipsis auspiciis portendens: imo & Oraculo praescriptus, ut DionysiuS lib. IV. refert, quasi in Fortunae incunabulis, cum Servius Tullius muro Septem Montes complectebatur, Uni Vrbi Orbis Imperium Septenarius promitteret, ille Minervae sacer. Hinc Septimontii festum, ac feriae, annua solitae memoria ac religione innovari; ut scribit Plutarchus, in aestionibus Romanis. Septem quoque diversis sacrificatum esse locis, Festus notat. Sublimem igitur, sive altam, Septem juga Vrbem faciebant. Propertius,lib.III. Elegia XI.

Septem Urbs alta regis, toti opua praesidet Orbi.

Iuga vides: alii Montes, sive Colles, alii culmina nominant : Virgilius Arces, lib. II. Georg.

- Rerum facita est pulcherrima Roma ,

Septem qua unobi muro circumdedit Arces. Iterumque lib. vi. AEneid. Sic & Silius lib. X. ---- Septem Arcessumam videntur. Septem vero principio erant: Palatinus, Capitolinus, Quirinalis, Viminalis, Esquilinus, Caelius, Aventinus. Vide Commentarios meos in locum Flori, Irruptionibus adjunctum Barbarorum. S T A G N A. 3 Ellipsis est: Stagna enim pro Tot Stagna e

165쪽

gna: cum satis sit, sequi, quot Onia . Stagna autem lamae quaedam , sive lacunae sunt, Aquarum , ut Festo placet, conctio spatio. U quam jumenta,& equi potissisimum minari solent. Incendiis quoque extinguendis perquam Opportuna. Primum, Algidi Montis, exadversum Equiti Regio. Secundum, Sabuli. Tertium, D. Ioannis, in meditullio quasi Vrbis: in quem adulteri, adulteraeque, poenae & ignominiae caussa, corbe immergi solent. inartum , in Foro Antiquo Boario. Quinctum, in vici Scarebecani parte superiori. Sextum , ibidem , in inferiori. Septimum, prope portam Flandri' cam. Sed Secundum, & Quinctum nuper oppleta. Os 11 A NIL vs. J Ovidius lib. v. Metamorph.

- Septem distretur in Ostia Nilus. Virgilius dixerat: - Septem disturrit in ora . Alludit Iuvenalis: Rari quippe boni: numero quis sunt totidem, quot Thebarum Porta, set ditatis Ontia Nili. A placido Lactantio in octavum Thebaidos Statii, hoc

ordine recensentur: Pelusion, Tananticon , Medesiacon, Factamicon, Seveneticon,Volveticonue Ptolomaeo tamen Novem sunt , Plinio Vndecim: alii variant.

DISTICHON V.

Sunt Fonu bis Septem, iata commercia Paris

Nil potuit Magno pulchrius esse Foro. L V M I N A.

166쪽

ERYCI PUTE ANI

167쪽

BRUXELLA SEPTENARIA.

Equarium, Lignarium, Olitorium. Secunda: Altilium, Suarium, Laetarium, Casearium, Carbonarium, Linarium, Scrutarium. LAET IE COMMERCIA PACI s. J Sit foris bellum licet, in Foro Pax est: quae cum laeta sit, laeta Commercia facit ue Commercia Vrbem. Haec autem, ut Vlpianum exprimam, in emendi vendendique intacemjure consectunt. Esse & belli commercia, scire malo,quain explicare. MAGNO PvLCHRivs EssE FORO. J Forum simpliciter,dc per Antonomasiam dicitur daudem que a magnitudine, & pulchritudine capit. Si magnitudinem consideras, longum passibus LXxX. latum XLiii. Si pulchritudinem Curia sne de curiosissimi operis Turri dicam) dc Regio ornatum Praetorio, quod Panarium vocant, a Serenissima Belgarum Principe I s A BELLA CLARA EvGENIA, pulcherrimo titulo D. M A RI K Pacis dicatum ue reserente Annum Inscriptione, quani in Imagine adjuncta legas. Caetera pleraque circum aedificia, totidem sive Curiae, sive Praetoria videntur.

DISTICHON VI.

Huc Septemque via patuia, Septemque meatus Oeculti ducunt: his jumas ire dolis. L V M I N A. Ut AE PATULS J Plateae publicae: quat&ipsae pulchrae, perviae, di semper plenaeue quot domibus,

tot tabernis variarum mercium stipatae: tot quas fora , ut in forum veniaS.

168쪽

ERYCI PUTEANI SEPTEMQUE MEA Tvs OCC v I TI. J Qui clandestinum ad Curiam, velut intimam Vibis Arcem, aditum aperiunt ue utiles in discrimine aut periculo, sive occupare forum ex occulto libeat, sive occupatum liberare. Factum anno m. II. LXXX. Milites Regios huc induxerat Egmondanus, Plateas illas Septem insederat D .

t1 sque jam tutus ac securus Videbatur. Sed Tympelius , quem Ducem turbulenti habebant, quod vi non potuit, dolo tentavit, & per occultos hos Meatus, callide suos immittens, Regios aggreditur,dissicit pellit. Feliciter, quia ex insidiis, & improviso. Alia pugna opus jam non erat: in sero Vrbem occuparat. Invenire laudem dolo poterat, si pro Rege, dc ad compescendum tumultum pugnavisset. Sed Rebellio obtinuit, dc sub Rebellibus Civitas toto Septennio fuit. IvvAT IRE D OLI s. J Viae hae dolosae sunt, dolossi qui eunt; ne mirum videatur, iri dolis, id est per dolos : imo ne mirum videatur, utile & jucundum id esse. OUutis dolis Fenire, apud Plautum est ue ut tunicis solemus, & circumducere aliquem per dolos , quod est fallere, apud eundem. Hic viae fallunt, ac dolo fallunt uequia latent, & ignorantur.

DISI I CHO N VIL

me quoque magnifica erecta molibiu AEdes, ordine flant Septem, flant velut una Domus. L V M I N A. UELvτ v NA DOMvs. J Dubites, in una Se

169쪽

AD SEPTIMUM SEPTEM VIRUM. DISTICHON I.

EPΤEM TvRREs. J Quae vere Turres sunt,& eminent: D. M 1 C H A E L I S,miraculi instar, alta pedes C C C. XLVI. D. GU-N D 1 L , Dextera, ac Sinistra, altae pedes CC. LXII. D. N I C O L A I. D. G Α V G ERICi. D. VIRGINIS Capellae. D. I o A N N I s. Minores, sive Templorum, sive Palatiorum, innumerae. Sunt dcillae Moenium, vastam stipantes Speculam, numero, ut dixi, Septuaginta Septem ue quae Orbem propemodum constitutant, & Vrbem quasi coronant. Specula autem, ut & suos ostentet Septenarios, vicies Septenis pedibus, exteriore parte moenium, assurgit. EXIMIA EsΤ. J Admirandum Vrbis ornamentum , dc pulcherrima haec Turrium Turris est, Gothico constructa opere , & e medio Curiae frontispicio exsurgens. Sublimem illam D. MICHAEL Ιs statuam. Septem fornicibus, ad fastigium gradati m elatis, sustinet, & quasi ostentat. Statua haec aerea est, & vere aeria, anno m. CCCC. LIV. imposita, novem alta pedes, cum semipede & inaurata: mobilis quoque circa axem ferreum, & globo insistens aereo, variam ventorum stationem, conversione sua distinguit. Imb mobilis. & ina gyrum

SEARCH

MENU NAVIGATION