장음표시 사용
151쪽
tur, de ab antiquo culta est. Hinc Septem etiam illae Matris Dei, a Majoribus institutae, & ad posteros propagatae Sodalitates, quae Virgineo foecundae numero,uber - 1imos Religionis fructus ad Omnes omnino Cives extendunt. Prima ess, Septem Gaudiorum Virginis, in
Septem Dolorum,in D. Gaugerici ; cum pari mysteriorum numero . dispari affectu istic laeta sit Pietas, hic tristis. Deum in Virgine, Filium in Matre propitium venerans. Tertia. Pacis & Concordiae, in D. Nicolai, puticherrimo sane ritu. Quid enim majus meliusve aut petant a Deo homines, aut Deus hominibus concedat Quarta, Virginis ut a loco cognomen sumi tur) Ripariae, in D. Catharinae, ac Nautas praecipue comprehendit. Quincta, Avicinii, non minus amoena quam pia appellatione, apud Franciscanos'. Sexta, Rosarii . sese isto quoque titulo, apud Dominicanos. Septima, Visit lationis, apud Carmelitas. Quid attinet dicere Plures etiam, sed minores, crescente Civium in Dei Matrem cultu, Sodalitates natae, plures videntur Hepiades implevisse. De Sacris vero Supplicationibus quidni addam Septem annuae in uno & Summo Templo sunt: quas Septem ordines Sacri & Ascetici comitantur ue eo etiam ordine, quo in Urbem admissi. Minimi, Cappu- cini, Beggardi, Augustiniani, Dominicani, Carmelitae, Franciscant. Ordo autem euntium hic est 3 ut Iuniores admissione praecedant, sequantur Seniores.
152쪽
Horas in cient dimensas organa Septenta, organa Daedaleis irrequieta rotis.
L V M I N A. ORGANA SEPTEM. J Publica Horologia,quae
non indice tantum horas in limbo circumscriptas notanti sed aere quoque & malleo pulsant, ac velut loquuntur. OlimVmbra ut dc hodie, vel Aqua nobis Arena est,) in usu erat: unde Gnomon,& Clepsydra: nuper nova ista, & quae rotis agitatur machina inventa est , vel pondere librari solita, vel lamina tendi. Hinc motuS, per aequata, sive dimensa temporis spatia radius impositus circumducitur. Sed videre Horas, satis non erat; audire libuit, ut noctu dc so no haberentur. NIox dc deliciae accessere, ac praeludere Horis musico concentuars coepitet aere& aere aures oblectare. Concentu, inquam, sed adhuc turbido & imperfecto, nisi tinnitus pulsu excitatus, cohiberi rursus possit, dc exigente harmoniae ratione tempestive obfuscari, imo extingui. Ni mirum in modulis soni & silentii vices sunt, temporisque lege observantur: sed nisi tam facile a sono ad silentium venias, quam a silentio ad sonum, omniS confusione perit suavitas,dc ars ipsa violatur. Non igitur aere canere satis est, discordia nascitur: majoris ingenii res
DIE DALEIS IRREQFIETA ROTis. J Ratio in Vitruvio, & artifices fortallis nostros ingeniosos reddidit. Docet ille libro X. cap. XI v. 2 modo notis dentitis, qua in rheda vel navi aptantur,peractum iter inge
153쪽
niosὸ dimetiamur. Sed isthic calculi sunt, qui rotatu circumacti, per fistulam ejecti, in pelvim cadunt, sonumque edunt: in nostra machina malleus est,qui pondere motu sublevatus, in aes, superne suspensum, recidit, vel retorquetur, horamque sonat. Horologia vero hujusmodi, etsi passim in usu ue Bruxellae tamen quodammodo excellunt, tam sono suavia, quam tempore accurata. Septem sunt: Primum, D. Nicolai, in
meditullio quasi Vrbis,&ipsius Vrbis Horologium singulare ac celebre, ad quod reliqua diriguntur. Sequitur illud D. Guditae, Templi Capellae, Sabuli, D. Mariae Magdalenae, D. Ioannis, denique D. Virginis a Fine
Terrae appellatae. Suum ac separatum Palatium Principis habet ueled tanquam extra numerum, quod Aulicis potius, quam Civibus, horas,& horarum partes distinguit. Suum quoque moenia, sed interiora, in Porta , quae Paranatoma, sive Perditomm sumptuum, ap pellatur.
Nonismi Septem Vigiles, tutela quietis, Dros oe Vulcanus, quo que Lari ema timet. L V M I N A. Noc TVRNi SEPTEM VIGILEs. J Tempore, & Numero definiti. Tempore Nocturni sunt: ut & olim Vigiliae , cum ad diem, & simul noctem Excubiae referantur. Partim etiam Castrenses erant,partim
Vrbanae, quasi Castrenses. Sed noctis cujusque quatuor Vigiliae, tres in singulis Vigiles: de quibus Au sonius in Gripho Ternarii numeri: No
154쪽
168 ERYCI PUTE ANI - Noctisque per umbram.
ut enim Horas nox duodecim, ita & Vigiles habebat ut etiam quaeque Vigilia tres Horas, ita tres Vigiles, dc suam quisque. Antiquitus vero, qui Urbani , Custodes quidam Vrbis erant, ad vim , vel etiam incendium avertendum. Alludit Plautus Amphitruone, ne alioscitem, Act. I. Sc. I.
Rex Creo Vigiles Noctumos singulos locat. iRomae Septem cohortes Vigilum, scribente Paulo Iurisconsulto ue ut binas regiones Urbis unaquaeque cohors tueretur. Septem, inquam, cohortes, sub Tribunis suis , Praefeci sque Vigilum ι qui titulum in Digestis
Iuris possidet. Hunc per totam nocitem vigilat e debereta , oe coe recaligatum, idem Paulus notat. Nostri igitur hi Vigiles pervigiles sunt: totam fere noctem vigilant, diem in noctem mutant imo nostri hi Vigiles, ut ad Numerum veniam , Septem sunt, Cives, non Milites: quorum alii in plateis errant, alii in turribus excubant. Errones, quatuor, ignis cus diam proclamantes: praeter illos, qui cum lumine c0rnu clauso ambulant, canem ducunt, & hasta armati, limina lustrant, fores pulsant, fures arcent, horas cantillant, quae vera quoque quietis tutela est. Sed Excubitores, tres, iique tubicines sunt, & e speculis suis Vrbem caligine & somno sepultam vigilantes observant : sicubi incendium
forte erumpat,civeS cornu excitent. Horum quoque est,
Horas clangore indicare, ne dormire ipsi videantur. Sic & tubae, tanquam Horologia personant. V vLCANvs. J-pro igni incendio: quasi Vulcanus hos Vigiles timeat. Sic & Laverna pro furibus, qui a Dea sua Laverniones appellantur: DISTI -
155쪽
Aulardi Septem, miscentes somo Nereis: Atque quater Septem TImpana nauea boant .
cines. ' At, . Graecis tibia: hinc vocabulum ue de quo in Ciceronis loco, pro Muraena, Eos Auletas esseta, qui Citharoedi feri non potuerint , Critici dubitant, an Auloedos esse vera scriptura sit. Ab Auleta calamum Auleticum Plinius ducit, lib. xvI. cap. XXXuI. & OrchΟ-menium esse. Ptolomaeus Cleopatrae pater, quia tibias per mollitiem tractavit, Auletes dictus, Regnoque pulsus est. Ad rem: Auloedi hic mihi Musici qui Instrumentis variis canunt: non Tibicines tantum, sed& Cytharoedi, & Lyristae, caeterique id genus. Addidi igitur: Miscentes Cornua Nereis'; sed prout aut pompa publica, aut solennitas, aut supplicatio his enim adhibentur) modos exigit. T YMPANA. J Tympanotribae, rursuSOlim in Sacris Rheae, sive Matris Deum, tympanum pulsari solitum ue hodie Martis est, variisque modis in militia, praesertim pedestri, usurpatur. Quemadmodum ordines duci videmus, in principiis, rursusque ante vexillum hic sonus est : quem Magnus ille belli Dux, ANDREAs CANTE L Mus, ille nuper Catalauniae Prorer, & Militiae Hispanicae Archistrategus ut ingenio praestabat ad omnem militum gradientium motum dirigendum . mira solertia flectebat & variabat. Loqui Tympanum putasses, sed milites tympano, quando, &Κ quo
156쪽
ERYCI PUTEANI quomodo gressum proferre,referre,aut firmare debeant, moneri. Pulsum considero, qui apud Germanos potissimum, & vere Gradivos , virilis est, & quemadmodum VENDE ONVs noster, magnus ille Siderum mysta dc nihil non indagans Observavit numeros Pen tametri versus Dorico dc Martiali modo exprimit,etiam Belgis passim usitatus: signis hic suis exprimendus. Si & versus placet, hunc apto, dc adjungo: Germanum emartem Tympana rauca boanto
Septem mendundis sunt scrutis Circuitrices, Rumox seque vagi nuncia miste ferun et .
C Rc VITRICE s. J publica auctoritate constitutae,ut circumeant. Dictae, quemadmodum Circuitores, vel Circitores ue quibus Vestiarii, mel Linuarii verba Vlpiani D. de Institoria actione, titulo v.) dant vestem circumferendam, oe distrahendam. Sed Bruxellenses illae Septem, & circumferunt sedulae, & distrahunt juratae, emptoremque extra suspicionem fraudis
collocant. NuNCIA MILLE FERUNT. J Vt mercium, scrumoris gerulae. Quae audiunt, narrant: id facile, quia circumeunt, dc libenter narrant: mulieres enim sunt, natae ut loquantur.
157쪽
Pronuba dat Septem famulantum Iuno cateream e Das Lucina suam , dat Libitina suam. L V M l N A. PR O Ν V B A. J Iuno Pronuba nuptiis praeest, Lucina puerperio, Libitina sive ea Venus, sive Proserpina)funeri. Ministrae Iunonis Pronubae, Septem Mulierculae sunt, quae cognatos, propinquos , amnes ad nuptiale convivium solenniter vocant, singulari dc antiquo scapitis praesertim) ornatu ue tanquam matrimonii majestatem in his quoque ritibus suspicias. Ministrae Lucinae, Septem Obstetrices, quas a Magistratu constitui, & Iuratas esse ad partus securitatem facit. Ita enim quod Vlpianus requirit. D. De inspiciendo ventre,leg. I. probata oe artis dei erunt. Ministrae Libitinae,Septem quaedam quasi praeficae sunt: si non semper comitantur , cu rant certe quae ad pompam exequiarum faciunt.
Sunt Vestillones Septem, qui, quantula diro In scrobe sint hominum corpora nuda ; doceri .L V M I N A.
Ues PiLLONEs. J Non minus dissiciti sepeliri,
quam nasci : nec mulieres hic tantum , sed & viri operam locant. E prisco & Latino ritu Pollinctores erant, Sandapilarii, Libitinarii, Vespillones; quorum munia, etsi distincta, promiscue tamen nomina acci-Κ a piun-
158쪽
piuntur. Vespillones hic autem nobis & fortassis m) qui sepulchra sive in templis, sive in coe
miteriis ei diunt, circa cadaveraoccupati. Vitam igitur cum mortuis fere agunt ue tanquam quotidie discant
HOMINUM CORPORA. J Non frustra Iuvenalis , quem Disticho illo imitari volui, Sat. X. -- c ora sola fatuunt antulasimi hominum corpuscula . Quod Mors fatetur, Vespillo docet sed diro, & ferali scrobe, quod magnis, & Sapientiae praeceptis Philosophi, moriendum esse. Fructus hic est, non timere mortem , vitam & conditionem vitae natura ac necessitate
metiri. Ita Seneca, & hunc putes velut Vespillonem loqui,Epistola XCI. Non est, quod nos tumulis mutaris,shis monumentis, qua viam dis 'aria praetexunt ad viam enim olim sepulchra.) AEquas omnas cinis: imparra nascimuri pares morimur. N v D A. J Breviter dicam: quemadmodum nasceribantur. Prorsus finis hominis ad principium redit: quem nudum in Plinius ait, in nuda humo, natali diei, Nasum abicit. Si quoque male vestitum dc pannosum, nudum dicimus Senecae formula est,) quidni & mortuum, jam jam ferali scrobi inferendum Dives vivas licet ue pauper morieris: Ornatus, splendidus, purpureus uepauperis instar,nudus ad sepulchrum venies. Propertius hic philosophatur, lib. III. Elegia Ι v. Haud uilas portabis opes o cherontis ad undari Nudus ad infernas ,stulte, veheris aqua .
159쪽
EPTEΜ SVNΤ V I D v Anni , &Noctes Cidua apud Poetas. Sed quinam hic Septem Anni vidui, quae numeri, no minisque ratio, jucunda narratione aperiam. Anno m. C. quantum scire licet,
Godefridum nostrum qui Barbati postea, dc Magni cognomen habuit in Syriam ad Sacrum bellum proficisDcentem,non exigua Civium BruXellensium manus,relictis domi uxoribus, comitati sunt ue non tam felices, quam animos , ac pii. In ipsa enim hac expeditione, cum Duce suo capti, longiusque detenti, periisse dicebantur. Fidem fama invenit;*Nuptae, tanquam viduae vivebant: aliquae etiam, quia longior mora erat, novis connubii facibus accensis, noctes viduas in maritas commutarant. Quid deinde3 Dividenda Historia est, ut Versus interveniant, paucisque lineis reliquam imaginem comprehendant. Nova deinde Lumina, nova Oblectamenta. Mora etiam exigua reliquam lectionem,
160쪽
Sed rediere domum peregrino a Marte Mariti; omnis quem celebrat Femina tita diem. L V M I N A. REDIERE DOΜvΜ. J In fine anni Septimi ipso redeunte Godefrido, Xi v. sive bis Septimo Kalendas Februarii. ntum gaudium t quanta laetitiai Alii
invenerunt uxores suas, alii recuperarunt :&hae maritos. Novas diceres Vrbe tota nuptias celebrari. Suum unaquaeque tam amanter suaviterque excepit ue ut cupe-
. diis delinitum, & mulso vinoque irrigatum, e convivio ad cubile plane fatullum transportarit. putares, inversa scena, Romanos a Sabinis rapi. Durat igitur solenni adhuc ritu rei memoria; morisque est, Viros quotannis,& stato hoc die squem& Fasti receperunt) a Mulieribus ad thalamum bajulari. Nomen sic jam obscurum non erit, illud 'o Iriens AUend , id est, Muliercularum Vespera: an dicam, Vesperna
Septem sunt Ponta, sidera sua moenia Cadmus e reos esse putes, nec nisi Martis opus. L V M I N A. SEPTEM sv NT PORTAE. 3 Vrbes pleraeque,
veteri ritu, Portas Septem, numero nominibusque Stellarum Errantium habuere. Et haec SEPTENARIA nostra Septem : partim Veteres, sive Interiores , partim Novas,& Exicitores. Interiores servare numerum suum,
