장음표시 사용
11쪽
neralis omnes morborum caussas symptomata et euentus, bene perpendere, et indicationem medicam ita dirigere, Ut etiam contraindicantium ratio expendatur, quae non ex chirurgia
manuali et ipsa operationis methodo, sed ex chirurgia medica potius reliquisque doctrinis, quae eam dirigunt, repetenda sunt. Quam ob rem nec ea negleXi, quae ad operationes varias chirurgicas spectant, sed de iis suo loco dixi. Et primo quidem ex principiis
artis rationem administrationis chirurgicae, quae variis serramentis atque auxiliis fit, declaraui, quo finis, ob quem operatio instituenda est, Vere attingatur. Ferramenta ipsa et fascias in libello hoc vel certe non omnia , vel non pluribus verbis describere potui, cum in praelectionibus nostris melius ostendi et explicari, quam paucis describi queant. Quo vero haec ipsa explicatio melius animis inhaereat, et os ea, quae monuimus, melius repetere possitis, strictim ac studiose ea, quae potissimum in fabrica anatomica partium, dexteritate Chirurgi et en- chiresi in operatione praestanda, in ferramentorum constructione et applicatione obseruanda
Uti vero puto, me succincta explicatione rerum ad chirurgiam pertinentium Vobis satisfecisse, et ad hanc normam doctrinas tradere
12쪽
posse, sic medici et chirurgi in arte hae
exercitati forte condonabunt, si iis non ubique satisfecerim, vel in na alteraue parte errauerim. Monita eorum mihi semper grata erunt: nam cum in disciplinis medicis tradendis inuenta recentiorum scriptorum semper colligam et accurate diiudicem, ac si probanda sint, libenter amplectar, etiam in tradenda chirurgia haec ubique addam, et in perficiei viis his institutionibus semper occupatus ero. Valete. Da
13쪽
f. I. Ea medicinae practicae pars, quae medicamenta et auxilia externa manu Otissimum applicanda, in medela morborum adhibere docet, chirurgia appellatur i. m. f. T.).
Quae ad illustrandam hanc doctrinam ex antecedentibus repetimus, ea paragraphorum numeris positis indicauimus, addidimus autem i. m. quando ex institutionibus nostris uniuersae medicinae m. c. autem, quando ex institutionibus medicinae inicae quaedam loca conferenda sunt.
medendi regulas ex fundamentis therapiae generaliS haustas et per experientiam confirmatas, quae non tantum medentem in curatione morborum interno rum,
14쪽
rum in praxi clinica iam expositorum iuuant, sed et in externis, nunc a nobis describendis, morbis praecipue applicantur.
Supponit insuper chirurgia cognitionem homitus sani et aegroti, physiologiam scilicet et pathologiam omnesque disciplinas, quae has illustrant, m. c. 9 6o praecipue anatomen. i. m. f. 64 seqq. Ad
normam enim corporis sani laesiones, in aegro OC- currenteS, Optime diiudicantur, et, quae in hoc mutanda sunt, perspiciuntur, quo postmodum medendi methodus ad indicationes therapiae generalis disponatur.
Indicat autem remedia partim e medicamentis, in materia medica et pharmacia expositis, i. m. S. 69 seq. seliguntur, partir ex apparatu instrumentorus et fasciarum ad singulas operationes apto de- PromUntur, Omnium ver usus et applicati ex eorundem indole et labrica diiudicatur. Cum igitur medicus chirurgus et medicamentis et variis instrumentis machinisque applicatis curationem morborum suscipiat, chirurgia in medicam et manualem distingui solet, quae etiam interdum ut partes distinctae disciplinae, quam nunc tractamuS, considerantur. Cum autem nobis hanc tractationem non ad remediorum et operationum, sed ad morborum disserentias, eodem modo ut in institutionibus praxeos clinicae, accommodare placuerit, Vtramque chirurgiam omnino coniungere debui
15쪽
Medicus chirurgus itaque eodem modo, ut clicnicus, definitiones et disserentias et proinde consuetum morborum decursum praemittit, porro in causas et symptomata inquirit, deinde ex his diagnosinet prognosin colligit, et tandem medendi rationem ad normam indicationum generaliorum dirigit. f. s. In methodo medendi igitur vitalem indicationem primo attendit, causas morbum inducentes et augentes, si quae supersunt, vel intercurrunt, remouet, ipsam labem partibus inductam corrigit, et interea, si opus est symptomata vehementiora minuit i m. S. I. seqq.). In his omnibus diaetae rationem prae reliquis attendit, medicamentorum vires ex natura eorundem diiudicat, et per experientiam confirmata seligit, eaque caute applicat et esse itus obseruat, tandem etiam, vel manu tantum exercitata, vel eadem variis instrumentis instructa, ad corrigendas externas corporis laesiones se accingit. In nostra quidem medendi ratione alia medicis, alia chirurgis relicta sunt f. s. medicus tamen in medela, morbis externis adhibenda, licet ipse exercitium artis, quatenus manu perficitur, sibi proprium non reddiderit, theoriam ut acquirat necesse est, quo chirurgo, manualem operationem Xercenti, si requiratur, auxilio et consilio adesse possit.
Chirurgus autem, nisi ipse medica eruditione instructus sit, a medico iudicium de natura morbi
16쪽
eiusque mutationibus sibi expetat, et ita praecipuo virium vitae rationem ex signis internis diiudicandam et e scaciam medicamentorum adhibendorum percipiat. Ipse etiam in medicamentorum simplicium selectum et bonitatem studiose inquirat, nee non pharmaCeuticam praeparatorum et compositorum rationem intelligat, et, si opus est, praeparationem ipse suscipiat, instrumenta, et generalia et singulis operationibus apta, una cum fasciarum apparatu bene disposita habeat et ita semper ad exercitium-artis paratus sit.
Quae de artis chirurgicae historia et dignitate, nec non de requisitis boni chirurgi in his pro legomenis proponi possent . breuitatis studiosi lubenter
omittimus, cum vix succincte explicari queant suis tamen locis passim nonnulla, quae has re conce nunt, inserenda erunt de ordine autem tractandorum pauca praemittere doctrinae ratio postulat. g. r. Elegimus omnino orduiem, quem in tractatione medicinae clinicae sequuti fuimus, et morbos uniuersales ideo praemittimuS, quo generale chirurgiae systema exhibeamus quod tractationem morborum particularium facilem et expeditam reddet. Morbi vero particulares exempla exhibent, quae ad praxin indiuidualem accuratiorem ducunt.
Ad uniuersales morbos chirurgicos pertinent tu mores inflammatorii et alii frigidi dicti, vulnera et ulcera, quibus in ossium morbis praecipue fractura et luxatio addi possunt In his vero 'explicandis
17쪽
thera piae generalis fundamentis presse inhaeromus, ne empirica tantum, sed rationalis quoque chirurgia
f. q. Morbi particulares ad ordinem praecipuarum corporis partium, a capite ad extremitate progrediendo, recensentur, et ita disponuntur, ut in iis declarandis, praeter singularem medendi methodum exemplis illustratam, inprimis deoperationibus chirurgicis vario apparatu perficiendis agatur.
f. IS. Cum autem in his institutionibus chirurgicis,
quas praelectionibus academicis accommodatas esse voluimus, multa, planius coram explicanda, hic tantum breuiter ind: ari queant, a re alien Um non erit, praestantissimorum audiorum scripta passim commemorare et nostros ad eorum temonem amandare. Inprimis vero institutiones chirurgiae rationalis lil. PLATNER crebrius commendabimus, quod libellum in omnium manibus esse 1cimus, et ob succinctas descriptiones repetitionibus aptistimum iudicamus.
1. UniversaleS. A. InflammationGS.I. De inflammatione in genere. 2. De erysipelate. 3. De phlegmone. . De abscessu.
s. De adustis et frigore tactis. 3 6. De
18쪽
6. De gangraena et sphacelo. 7. De glandularuna infJammatione. 8. De cirrho et Canc .
B. TumoreS.I. De tumoribus in genere. a. De Oedemate.
3. De fumoribus, qui tunica includuntur. . De lentis glandularum obstructionibus.
s. De aneurysmate. 6. De varice. C. ulnera. I. De vulnere in genere. a. De haemorrhagia vulnerUm.
3. De dolore et neruorum distensione. 4. De vulneribus collisis et vexatis. s. De vulneribus selopeiorum. 6L De vulneribus, quae virus habent. . De vulneribus artefactis, venaesectione, cet.
D. Vlcera I. De vicere in genere.
a. De fistulis. 3. De ulceribus arte assis. E. Osium morbi.
I. De ossium morbis in genere. a. De laesa ostrum nutritione et rhachitide. 3. De tumore ossium. . De carie.
S. De fractis. 6. De an losi. 7. De luxatis. IL articulareS.
A. Integumentorum morbi. I. De verrucis et clauo. a. De
19쪽
2. De herpete, Vari et porrigine. 3. De furunculo et carbunculo. B. Capitis morbi. I. De hydrocephalo. a. De vulneribus capitis. 3. De fractura cranii. . De trepanatione. S. De vulneribus faciei. 6. De labio leporino. 7. De oculorum morbis. a. De ophthalmia in genere. b. De palpebrarum morbis. c. De viarum lacrymalium Orbis. d. De corneae vitiis.
e. De staphylomate. f. De suffusione.
h. De hydrophthalmia et hypoplo.
i. De amaurosi. 8. De linguae et saucium morbis. 9. De polypo nariUm IO. De dentium morbis. II. De fractura maxillarum. Iet. De luxatione maxillae inferioris.
I. De fractura et luxatione vertebrarum colli. a. De capite obstipo. 3. De vulneribus colli. . De traCheotomia. s. De scrophulis. D. Pectoris morbi.
a. De fractura costarum et sterni. 3. De luxatione costarum et vertebrarum.
20쪽
s. De vulneribus pectoris. 6. De empyematis operatione. E. Abdominis morbi. I. De vulneribus abdominis, enteroraphe et gastroraphia. a. De paracentesi abdominis. 3. De herniis. 4. De testiculorum morbis. s. De scroti et penis morbis. 6. De ani vitiis. . De viarum Vrinariarum vitiis. 8. De lithotomia. 9. De teri et vaginae morbis. o. De luxatione ossis coccygis.
F. Extremitatum Orbi. I. De ganglio. 2. De paronychia. 3. De tendinum vulnere et sutura. . De articulorum vulneribus. s. De luxatione extremitatum superiorUm. 6. De luxatione extremitatum inferiorum. . De fractura extremitatum superiorum. 8. De fractura extremitatum inferiorum. 9. De amputatione membrorum.