Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones chirurgiae praelectionibus academicis accommodatae

발행: 1764년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ΡARS I. R. I. INFLAMMATIONES. 'doloris subsidet, nec saccescit, et cutis ad calorem et colorem naturalem redit, totum etiam corpus sudore vel perspiratione austa in adescit, et ex urina crassa subsident discussionem iam factam esis vel certe perfectam fieri posse perspicimus.

Si phlegmone his ipsis auxiliis discutitur et tumor imminuitur, febris autem prorsus desinit, tunc laxitas nimia, quae parti remanet, frictione, vel spirituosis applicatis, vel constrictione per fasciam corrigenda est membrum etiam hactenus quietum exercitatione roborare prodest Reliqua monita, quae Phlegmones curationem dirigunt, in gangraenae tvulnerum tractatione adiicienda erunt.

CAPUT IV.

Si inflammatio externa paululum remittit, si febris,

licet imminuta, tamen utcumque cum siti et calore adhuc continuat, si dolor grauatiuus punctorium excipit, et tumor profundus extrorsum quoque eleuatur, suppurationem in parte inflammata oriri et abscessum siue apostem sormari coniici

Est itaque abscessus sormatio et collectio puris in

medio tumoris inflammatorii Vasa nimirum, quavi centro tumoris maxime obstructa sunt, nec non contextus cellularis, quem perreptant, cum humo

42쪽

3, TARS I. R. I. INFLAMMATIONES.

ribus coactis emolliuntur et a sana parte abscedunt. Hinc in ea parte mollities duritiei, et color pallidior rubori succedit, licet vicinae parte adhuc inflammatae sint et tumeant. s. o σὲ De genesi puris, quae et in hac et in aliis tracta. tionibus doctrinae nostrae attentionem chirurgi exigit, pauca nunc commemorare honuenit. Sanguis et in vasis stagnans, et in vehementiori inflammationis gradu forte in ipsas cellulas effusus, .eto motu progressiti et intestino non amplius promouetur et agitatur calore igitur interno moderatb permanente, vel simili cum externis remediis applicato, nouum in particulis suis motum intestinum resolutioni putridae aliquo modo similem incipit. Impetus ipsius sanguinis in vatis arteriosis, nondum prorsus obstructis, hanc resolutionem iuuat. Quod si itaque pinguedo et lymphaticus humor in cellulis contentus bonae notae sint, et similis humor per vasa adhuc libera adducatur, magna illud, quod pus

dicitur, Coit. 3. 9 I. Motus enim infestinus sanguinis a progressivo in vasis corporis determinatis et liberis pendens, veram elaborationem humorum in varios usus essicit: i. m. g. O8 seqq. a Q. seqq. si autem humoris stagnantis spontanea resolutio, a Calore moderato, in animalibus mortuis, vel partibus simili modo in corpore tu assectis, putredinem excitante oritur, tunc non bonam illam elaborationem humorum, sed potius destructoriam resolutionem mixtionis fluidorum et compagis solidorum essicit, quae in corpore

denuo laborari nequit, sed id, quod collectum est, abscedit.

43쪽

PARSI. R. I. INFLAMMATIONES. Ar

Resorptum pus in irculum nonnunquam redit sed bonis humoribus assimilari nequit, nisi enim per metaiastasin eiiciatur, bonos humores maligna indole facit hoc etiam accidit, si pars subtilior puris corrupta et acris reddita resorbetur.

f.' 92. In pus itaque conuertitur sanguis stagnans cum vasis suis, pinguedo et tenuiores lymphatici humores

una cum cellulis, in quibus continentur, quae quidem mutati potissimum per moderatum calorem nec nimis auctum nec nimis depressum, et per maiorem sanguinis a tergo factum impetum per citur. Hae vero resolutio in pus, quae quasi emolliti tantum est, per se euenire non posset, nisi boni humores a vasis vicinis elaborati ad stagnantes et emolliendas partes accederent, et magma purulentum spissum, aequale, nodorum et album redderent.

Hac ratione bona suppuratio efiicitur; ea tamen non semper bene succedit, sed particulis male mixtis v. c. viscidis et acribus, in parte inflammata iam collectis et subsistentibus, vel aliis similibus ex corpore eo derivatis , pus quidem, sed malae notae, essicitur aut enim nimis viscidum, aut tenue et saniosum, aut flauum, foetidum et chorosum redditur; quae quidem mutationes iam transitum suppurationis incompletae vel corruptae in gangraenam sistunt.

Redeamus nunc ad abscessum, in cuius sorm tione febri inflammatoriae, iam quodammodo imminutae,nouus quasi impetus et horror accedere solet Mollities tumoris non protinus obseruatur, sed aliqua tantum tensionis remissio, quae sensim aut tim quo

44쪽

3 PARS I. R. I. INFLAMMATIONES.timque euidentior fit, donec luctuati collectae et mobilis factae materiae admotis digitis sentiatur ii, terea vero grauitas membri magis molesta redditur.

Haec signa in abscessu sub cute vel non adeo profunde in contextu cellulos inter musculos haerente facile percipiuntur. in profundior autem attenta et reiterata disquisitio, digitis, partim alterne, partim simul appressis, cum naturali partium situ et crassiti comparata requiritur, si latentis puris indicia colligere velit chirurgus.

Abscessu latente, nullisque externis gnis collectae materiae apparentibus disquisitio maxime dissicilis redditur; quod si vero ad mutationes morbi in f ammatorii bene attendimus, et signa in externis abscessibus inprimis ratione febris et laesae cuiusdam actionis alias obseruata comparamus, dolor grauatiuus et aliquis in interna parte motus, pulsatori haud absimilis, sedem abscessus latentis detegit. Accedit tandem in vario corporis sit perceptio tumoris, et auxilii applicandi ratu ex situ et fabrica partis affectae porro diiudicatur.

Abscessus sub cute formatus parum periculi habet, praesertim si pus idoneo tempore educatur, hoc est, tum, cum ex materia in vasis coales et in contextu celluloso stagnante sormatum est. Si vero reprimentibus et discutientibus medicamentis praepostere adhibitis puris genesis impeditur; si pus collectum, vel ob fascias nimis adstrictas, vel ob minus aptum membri situm in sinus laterales premitur; si

illud

45쪽

PARS I. R. I. INFLAMMATIONES. ss

illud nimis diu retinetur, attenuatur et resorbetur, Varia mala inde oriuntur. Haec quidem potissimum in profundo abscessu uenire solent, ubi pus non tantum nobiliore partes, ad quas se diffundit, lae. dit sed cachecticam quoque corporis dispositionern inducit.

1κ eri purulenta in abscessu collecta ses iusto

tempore ori m*acu Ata tenui is et ad resorptio-ε em c in ea. i interdum quidem urina cum pure reddita .. vel alia deiectiones purulentae felici metamor , una soluunt, nonnunquam tamen pus ad: sestur et nouam saepe minus commodam,

i sedem sibi e it, qua transmigrati ex dolore et plus ninus in ni immobilitate partis denuo assectae cognoscatur. f. 90. Resolutio inflammationis et discussio materiae imp Acrae semper quaerenda est. Quando itaque clubium est, utrum illa adhuc fieri queat, an de emollitione unice cogitandum sit, cataplasmata ex chamo miliae foribus et similibus, quae praeter vim emollientem, blandRm quoque anodynam et res Ol- Uentem exercent i. m. s. i 3 additis nonnullis amaris et discutientibus supra laudatis . 82. 83.applicanda sunt. Aliena prorsus hoc tempore sunt reprimentia et spirituosa.

Si spes discussionis omnino euanescit, febris in

Vigore relinquenda, vel interdu languentibus viribus excitanda est. Si vero, id quod tamen rarius' V ni euenire solet febris iusto vehementior inueniatur, eam temperantibus potius nitrosis et acidis, quam venaesectione coercere praestat. Purgantia etiam, Chirurg. C in-

46쪽

3 PARSI. R. I INFLAMMATiONES.

in primis rastica, et ea, quae corpuS Vehementer commouent, aliena sunt sola, si opus est, clue smata conceduntur. Cibus et potus interea febri accommodentur. . o GTumori applicanda sunt cataplasmata emollien tia ex pane albo lacte et oua vitello, vel ex herbis, radicibus et seminibus emollientibus parata, quibus oleos et pinguia, minime tamen rancida, adiiciantur. Sed eorum moderatus calor sit et humiditas, et saepe denuo imponantur, cum nimis calida, humida et frigida noceant. g. IOZ, Emplastra quoque ex similibus composita, vel ex gummi saponaceis emollientibus simul adiectis parata v. . malacticunt vel iaci, son cum gummis, egregii usus sunt, praesertim si alutae spissius su perinducuntur, et ita cataplasmatis modo applicantur. Iis tum maxime utendum est, cum inprimis per noctem crebrior mutati cataplasmatum, quae ad calorent conseruandum requiritur, locum non habet.

Si media tumoris pars magis emollienda et s. mul irritanda est, quo pus in centro cogatur, eidem cepae stulatae et caricae pingues, vel Orbiculus emplastri valde emollientis applicetur, cataplasmato autem uniuersus tumor tegatur, quo quidem modo maturatio tumoris et apta ad incisionem praeparatio

I. IO . Interdum dolor nimis urget, et pastica fibra.

rum contractio molestiam creat, ideoque matura-rionem tum is retardat Tum quidem non nisi emol-

47쪽

PARS I. R. I. INFLAMMATIONES. as

emollientia cataplasmata applicanda sunt. f. or.

Quia vero et anodyna vi re ituritur, praeter chamo

mill aera res f. 9. herba hyoscyami, emplastris auiatem emollientibus . o puluis herbae cicutae

addatur, quibus dolor non nihil cohibetur, et matur,tio materiae impactae acceleratur. f. IOS.Cum abscessus formandus, ob humorum in ca- cochymicis corporibus deprauationem, in putredinem vel similem corruptionem inclinat, nonnulli quidem emollientibus acetum iungunt cum autem his remediis contraria vis inesse videatur, praestat omnino emollientia mediae tumoris parti, et discisitientia ad ambitum applicare f. Io 3. In hoe etiam casu internum auxilium succurrat, et inprimis largior corticis peruuiani usus suadeatur. g. I 6. Tempus abscessum aperiendi per cutim in medio tumore attenuatam et quodammodo saccidam

redditam, nec non per fluctuationem materiae conteiatae quam leni digitorum appositorum pressu et agitatione cognoscimus, definitur. Si vero abscessus profundius haeret, nullaque signa mutationis in integumentis communibus offert sola disquisitio si duationis eiusque saepe obscurae, parte affecta in aptum situm redacta, attentum chirurgum instruit. g. Io 7. Abscessus non nisi maturus aperiendus est; ali. qua enim puris portio collecta reliquam crudEm et sanguinolentam materiam, in vasis et cellulis subsistentem emollit, et ita mutat, ut tandempus omne album spisium et aeuuale educatur Si a Vero

48쪽

36 PARS I. R. I. INFLAMMATIONEs.

vero tumor iusto citius aperitur, pus terme serosum atque sanguinolentum essit , et ambitus durior relictus, licet emollientia medicamenta et in cauo aperto et in externo ambitu porro adhibeantur, aegrius emollitur. f. Io 8. Sunt quidem nonnullae rationes, quae abscessum iusto citius aperiendum esse suadeant, dolor scilicet ingens materia prosunde in contextu celluloso haerens, quae integumenti externis nondum emollitis sa-cile sinus format sed tunc quoque minus prospere succedit emollitio, et, nisi in his porro curandis luna. ma circumspectione utatur chirurgus, ulcera sinuosa vel quoque callosa relinquuntur. f. Io 9.

Si pus diutius in abscessu relinquitur, illud licet

bonum fuerit, calore iterum attenuatur et saniosum fit, atque hac mutatione non tantum d resorptionem disponitur, sed vicinas quoque et sanas partes, quae conseruari deberent, penetrat, et erodendo s-nus forrnat, contextum cellulosum destruit et mala

ulcera dii cilius curanda relinquit.

Abscessus scalpello ancipite sue lanceola aperiendus est. Quoniam vero nostri aegri ferrum haud raro reformidant, et spontanea ruptura se epe retardatur, caustica remedia inprimis lapidis infernalis particula, non nihil humeitata. mediae et mollissimae tumoris parti emplastro cincta applicetur, alioque emplastro contegatur, quo facto saepe intra aliquas horas cutis eroditur atque pus essivit.

49쪽

PARS I. R. I. INFLAMMATIONES. A

f. III. Cum vero et in ruptura spontanea, et in adustione percaustica, apertura nimis angusta fiat, ex qua pus non facile siluit, sed inprimis ex magno et prosundo abscessu, violenta pressione demum eli minandum est; cum porro orificium eandem ob caussam, ne concidat iurundis densioribus et in.

tumescentibus distendi debeat, et ex hac compressio ne margines callosi fiant cum tandem sanatio in vul-n e inciso melius, quam in eroso procedat, incisio semper praeselenda est. Inciso autem tumori et cauo pus colligenti proportionata fiat, semper tamen satis ampla. Quo melius igitur illa praeliari queat, materia purulenta collecta, latera tumoris blande Comprimendo versus locum incisurae urgeatur, et scalpellum ex una parte profundius immissum peroppositum latus educatur. Cauendum tamen est, ne profunda incisionstmagna vasa et aliae vicinae partes laedantur. g. I 3.

Locus incisionis in medio semper tumore eligendus est, cum per eum exitus ex omni caui ambitu pateat. Licet enim interdum vulnus, in latere infimo tumoris inflictum, descensum puris iuuare videatur, incisio tamen, quae tunc temporis in parte dura nec satis emollita esscitur, alia incommoda con iuncta habet. g. io 8. Speciales casus differentia tumoris et anatomica partium conditio definit.

Continuanda interim sunt medicamenta externa, quo residuum emolliatur, et pus omne educatur. Sed

50쪽

3 PARS I. R. I. INFLAMMATIONES.

do his in tractatione de vulnerum et ulcerum curatione, in quae abscessus nunc mutatus est, dicturi sumus.

Quo autem hiandi humores ad locum flectum et emolliendum ducantur, imis ratio libenda est; quorsum pertinent inprimis ea, quae iam supra de inflammatione diximus I. Sa. 3.

ADVsTI ET FRIGOR TACTIS. f. IIS .

Licet partes corporis humani, ignis et rigoris vehementia taStae, ex stas humorum, grauiori in f an

matione assiciantur ideoque praeternaturales hae inutationes ex antecedentibus docuinis satis diiudicari queant tamen cum variae obseruationes, quae hanc

doctrinam illustrant, adiiciendae sint . uberiorem paulo traftationem. quam gangraenae et sphaceli considerationi praemittimus, non sine fructu fore praeuidemus. f. II 6. Ignis flamma, vel suid ebullientia, vel solida ignita, si corpori propius admouentur, Cutern siccant, perspirationem cohibent, et fluida cogunt. Diutius autem parti cuidam admotus ignis vasa non Ium stringit sed ipsas quoque vivas partes penitus destruit et comburiti IΙ7. Ex caussae laedentis grauitato et duratione laesonis, nec non partis assectae natura et indole dia- gnosi petenda, et per successivas igne tactarum et destru-

SEARCH

MENU NAVIGATION