Paratitla in libros 9. Codicis Justiniani repetitæ prælectionis. Opus Jacobi Cujacii Caroli Annibalis Fabroti ad ea enarrationes

발행: 1686년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Coricis iustiniam. 177

S principalis actio est. At qui pegonales sunt, non continuo etiam hypothecarii sunt : nam personalis actio sine si potheca consistere potest. Ex chirographar1is autem alii speciali quodam jure suo privilegiarii sunt , alii non. Ex hypothecariis , excepta causa dotis, nulli suo jure privilegiarii sunt. Fiscus est semper hypothecarius creditor, nec tamen privilegia- .rius in actione hypothecaria jure quodam suo proprio contra alios creditores hypothecarios, nec nisi privilegio temporis , ut quilibet alius creditor hypothecarius , quia in hypothecis

privilegium aestimatur ex tempore , non eX causa desiti, non ex perlona creditoris, Sc eX-ccpta dotis causa , & aliis quibusdam , utique qui prior est tempore & hypothecae jure potior est. quod & de fisco ita proditum est l. 2. hoc est. l. si pignus l. ult. D. qui pol. in pig. At in actione personali fiscus privilegiarius est suo quodam jure non spectata praerogativa tempo- iis: & hoc est quod ait Paulus, Privilegium fisci est, inter omnes creditores, &c. inter omnes

scilicet chirosrapharios , .etiam si forte quidam privilegiarii sint, quia privilegia sua exeriscent adetersus alios, non etiam adversus fiscum,

id est non nisi post fiscum privilegiarii sunt,

quales sunt qui pecuniam crediderunt navis fabricandae vel instruendae causa l. qui in navem D. de reb. auct. jud . post. quibus tamen fiscus anteponitur l. quod quis . eod i. possessis bonis debitoris, prius satisfieri fisco debet, quam ei qui credidit navis fabricandae vel armandae causa. Alias vero privilegiarius privilegiario non praesertur , sed melios est condicio occupantis.

1. ejus qui prior suum recepit. Quod si prior

192쪽

debiti l .privilegia D. de rebus auc. jud. posFisci

actionem hypothecariam non praeferri antiqui Tibus actionibus hypothecariis, sed inferioribus tantum. Addo fisci actionem hypothecariam praeia' serri omnibus actionibus personalibus antiquio- Iibm vel privilesiariis l. 3 hoc tit. quod idem habet etiam quilibet alius cui hypothecaria actio competit contra chirographarios creditores Ieg. 6. suP. tit. prox. l. eos ins qui pol. in pig. Et

ideo si debitor fisci idemque debitor privati

creditoris chirographarii, prius solverit crediatori chirographario, fiscus jure tacitae hypothecae , vel etIam persecutione exuaordinaria jure

sui privilegii , quod habet in actione perso

nati, pecuniam soluxam creditori chirogxaphario persequi potest, non per actionem , sed cognitione praesidis aut procuratoris ex justa caus puta si debitor solvendo non sit, i. s. & sine usuris , d. l. s. Ratio haec redditur in l. denique

D. de ju. fis. quia res non Persona convenitur L quia hscus rem persequitur nila personam , &in persccutione in rem usurae non veniunt, i. si navis, D. de rei vind. & eadem pene est ratioles. s. quia creditor chirographarius, cui prim debitor pecuntam solvit , eam pecuniam nbnsumpsit foenore, ut in sortem & in usuras teneatur actione personali, sed suum recepit. i. 'pecuniam sibi debiram, quae auferri ci non po-tcst nisi extraordinaria persecutione, in quam usurae 'venire non possunt

193쪽

Paerat illa in lib. LXXIII. Enarratio.

Paulus v. Sentent. Tit. xii. Et hoc est, quod ait Paulus. ' d. tit. xii.

ναυ-κος: Fiscus enim privilegium Dpothecae habet in bonis solius deditoris, non in bonis alienis, qualia sunt bona uxoris. Non sumpsit foenore. I ουτε si σμυσ1 εσυ νεώςLὐ , αλὰ τοα-λαοῦν I Non enim faenus contraxit, sea suum recepit, ut est in Basilicis . foenus , id est, δάειον ἔνιυν, mutpum faenebre.

LXXIV. De privilegio dotis.

ESt etiam creditoribus permissa possessione,& venditione bonorum debitoris in amo-iabus personalibus privilegiaria mulier quae . dorem tuam reperit soluto matrimonio, leg. sasponsa, D. de ju.dor. leg. I. Dig. l. matri Multa Iegibus favore aotium introducta sunt , leg. si ego g. si res, D. de ju. dot. l. ult. stip. ad S. C. Veli. &hoc maxime ut privilegium habeat inter persenales actiones , quod tamen Constit tio hujus tit. ait non transite in heredemolium 'scilicet quam filium , ut No. 9I. erademque interpretatio adhibetux recte ad I maritum. D.

194쪽

sia. tr. At cur. l. ult. ins qui por. in pis. hab. ait, actionem dotis praeserre omnibus pene te personalibus actionibus i Cur pene 3 an quia non actioni publicae antiquiori, l. 9.sup. deju. dor. non impensae funeris l. pen. D. de relag. non .e pecuniae depositae ad mensam , quae extat , I. si nominem s. quotiens , Depos. non impensar auctionis inventarii ve seriemsi, L quod privia 1eg. eod. quibus tamen causis liqvie dotiscat se proculdubio praeserenda mit jure tacitae hypothecae , secundum definitionen I. s. infra qui pol. in pig nam Iustin. mulieri agenti de dote etiam orbae tacitam hypothecam dedit in rebus dotalibus , '.&- omnibus mariti. cPraeterea in hypocliecariis actionibus prauu gium inter omnes creditores hypothecarios etiam antiquiores & tacitam vel expressam

hypothecam habentes, b ulr. inia qui p't. in

Pis. No. 97. non tamen adversus Rcum , ut

opinor , nisi ex privilegio temporis , l. 3. instade primipilo l. a. su p. tat. prox. in qua quod de hypotheca cauta mulieri, idem hodie dici vetitia de tacita. Non alii mulieri agenti de dote antiquiore, d. l. ult. No. VI. Non etiam ei qui Pecuniam credidit ad comparandam rem ali- quam sui. pignore ejusdem rei si tempore prior merit No. 97. Non item ei qui pecuniam credidit ad comparandam militiam eo pacto , ut in ipsius militiae pignore potior' esset , cui nec antiquior mulier praefertur ea 'dem . So. 97. His exceptis mulier etiam antiquio ibus croditoribus hypothecariis quibuscunque praeser-αux : & plus habet quam fiscus , qui in hyp thecis non habet privilegium temporis & viatium adfert regulae juris, quae statuit , in bye

195쪽

tempore , Titio mulier. Atque ita eveniet, ut dos fisco sit potior, ut ex Graecis observat Cu-jacius ad g. ruerat autem , Instit. de action. id est , ex Harmenop. libro III. rit. V. g. XLIII. Idem hodie dici velim de tacita J Quam mum . Iter habet, i. un f. i. supra de rei ux act. Non alii mulieri J Praesertur, subaudi,& non praesertur in iisdem bonis. In aliis atque aliis bonis secus est, ncmpe ut jus suum quaeque ha

beant. P. Faber. .

De dote antiquiore J Vide ininti eclamat.

Et plus habet quam fiscus J Non igitur verum quod aiunt, fiscum & mulierem pari pasili ambulare P. Faber. In hypothecisJ Ι. z. q. & 8. infra qui pol. in pign.

L X X V. De revocandis iis, quae in frau

dem alienata sunt. V. tit. 8. lib. 42. U. IN hoc titulo astrur de actione in fictum,

quae Pauliana dicitur& competit credit ribus post possessionem & venditionem bon rum pecuniae judicati, transacto legitimo tem- .pore judicati faciendi, si latitet, nec satisfaciat, nec defendatur, & bona, quae vaeneunt, quaeque sola retinuit post judicationem , non impleant creditores , ad revocanda ea quae in fraudem eorum alienavit sui patrimonii deminuendi

causa , .ut ex eo minuS creditores ferrent, re

scissa alienatione , & competere eam post possessionem S excussionem, & venditionem bo-

196쪽

184 Faerantia in libr. VII.

novum judicati, vel cujuscunque debitoris intra annum utilem probat l. I. &pen. hujus ris. uir. l. ait praetor S. K. & I. annuS,

D. eodem s. item si quis in fraudem , Inst. de . act. unde satis apparet, quam bene hic 'itulus cohaereat superio. ribus Notanda est differentia inter causam lucrativam & non lucrativam I. . pςn. Notanda L ult. de qua OBL xi I c. v. N tanda l. . quae est actionem Paulianam non dari his , qui debitori heredes extiterunt: quia scialicet & confusione creditores esse desierunt.

' L X X V. Enarratio. SUi patrimonii deinin. causa J Edictum perti

net ad deminu entes patrimonium suum l.quod autem 6. D. quae in seaud. cred. Et excussionem J Excussio praecedere debet,ut, recte Fulgosius adversus Glossam, ex l. I. &pen. Idemque recte ad verbum, cessit, in d. l. i. ex causa, inquit, venditionis, aut donationis. Ac- cursius non recte ponit, heredem dedisse in s lutum propriis creditoribus. Inter causam lucrativam J Quae notatur his verbis: scientiae mentaone deti acta, id est, si d navit scienti, vel ignoranti dolum: ει η ας--- m τ δολον, Paulianae locus est: Gα μη ευρε-

. tot cum aliorum damno. Hermopolites. Si scien- ti fraudem vendiderit, tenetur Pauliana si igno-xanti, non item.

. Notanda lex ultima J Qui debitorem suum

acceptilatione liberavit in fraudem credit rum , tenetur creditoribus suis in quantum secere potest: nam & qui bonis cessu, tenetur Ia

197쪽

tum in id quod facere potest: quid entur refert , cedar, quis bonis verbo , vel &cto sitve utrum spolietur auctoritate Praetoru , an ultro tacta ces.sione bonorum 3 Haec Fulgosius, & C acius d. cap. v. & in recit helc. Et confusione J-sesta καταδαί. κληρονομι-. Theodoxus. ' .

198쪽

- Cossicis iustiniani Isr

dum esse oporteat interim-litigabitur de proprietate apud judicran pedaneum, quem & mox dat inter eos, ut de proprietare cognoscat,id est, uter rei dominus sit. Itaque interdicta non pet-petuam possessionem addicunt,sed temporariam, quoad de proprie nic judicatum sit,i. I. g. ult. D. M aq. coit. & aest. nam possessione cadit, qui interdicto eam obtinuit, vel retinuit, si in causa Proprietatis contra eum judicatum sit. Item interdicta causam proprietatis non finiunt, sed

praeparant tantum, d. l. I. go ult. & ordinant,

ut sciatur in causa proprietatis quis rei,quis actoris partibus fungatur : & consequenter cui in- .cumbat onus probandi: nec enim possestari incumbit, qui interdicto vicit, sed petitori, l. hoc titylo. Non inficior quaedam cisse interdicta, quae causam proprietatis finiunt, sed sunt admodum pauca , ut interdictum quod datur, ci cui princeps permisit ducere in praedium suum certum modulum aquae publieae ex castelIo vel rivo, aut fistula publica. Hoc interdictum quo praetor vetat vim ei fieri, quominus aquam ducat pro modulo quem ei princeps adsign vit , non tantum posscsbrem facit eum , cui jus aquae princeps adsignavit , sed etiam finit quaestionem adsignationis. I. an jus aquae adsignatum ei, sit,

di quasi possessionem perpetuam ejus juris tribuit denique hoc interdicto finitur totum, d. I. I. F. ulta l. dato hoc interdicto nihil amplius finiendum restat, nulla superest actio secunda. Nulla sunt interdicta, quae proprietatis duntaxat causam contineant , plura quae p8sses, nis duntaxat, nonnulla quae posscisionis &proprietatis , ut illud quod proposui modoremque interdictum de itinere, actuque Pria

199쪽

meae noceat. At aliis quae retuli stipra, exceptis quae totam rem finiunt , verum est alia interdi- non finire , sed praeparare tantum proprietatis causean, non finire igitur rem totam , seae

postea supereste judicium petitorium. Illud

stiam notandirin est praetorem reddito interdicto non dare judicem, qui de poscisione cog-Moscat, de qua ipse jam interdicendo judic vit, sed qui de proprietate cognbscat. Et haec est mens Theophili gravi1simi auctoris ia In- sit. non etiam interiticto addici judicem , qui de possessione judicet. Hoc enim vult praei rem interdicentem de possessione instruere , si-Ve quo verbo utitur, judicem datum de proprietate , quo eam causam ordine exequi & peragere debeat: denique interdictum e 1ic ordinationem , sive rhythmum futuri de proprietate judicii , quo praetor constituit, quis

. in judicio putitorio futurus sit actor , quis reus. Rursus notandum, praetorem inter eos, quid: posscssione contendunt, protinus suam operam interponere datis interdictis , qui di ob id momenta. dicuntur , Sc momentariae possessiones , quod protinus interponantur sine ulla cunctatione, quoniam, ut idem Theophilus ait, catape coutroversia procedit ad caedes, & vulnera, & plagas, id est, verbera & persecutioncs sne vulncre, ubi male Latinus intcrpres, pla-sas inferre , ad manus venire, cum & vulnera an ferro sit ad manus venire , R id si voluisset Theophilus dixisset, ελθεῖν , vel εις

ἰενιμ. Praetoris autem est non pati, ut ad

arma prosiliant , quos potest sua iurisdictione componere, l. 13. f. sed si inter duos, D. deiisus. Postremo loco adnotabo in reddenta ra- cod. Tom. IIL P

200쪽

Isin Parantia in lib. VIII.

tione nominis interdicti variasse auctores , ut more Stoicorum solent in ea re esse liberit, alii quod sola prohibitoria proprie sint interdicta, alii quod inter duos dicantur, alii quod interim, ut Isidorus & Anianus, quae si forte verior est, quia interim duntaxat valent, quoad de proprie intate judicatum sit. T IT. I. Enarratio. A Ux juris alterius6 Ut servitutis , aut juris

alterius, sui aut publici, Non perpetuam possessionem addicunt.J Adadicit primum possessionem interim dum judex pronuntiet de jure dominii, i. exitus 39. D. de acquir. possess. l. inter litigantes D. de judic. les. ordinarii 13. svp. de rei vindicat. Ieg.

N ulla superest actio secunda. 9 Actio proprietatis , ut in I. ult. ins tit. prox. quae est actio principalis, I. nulli Io. sup . de judic l. I. I. C. Theod. unde vi.

Unde manifestum est, quod ait J Vide Ob

serv. V. I9.

Aliarum quasi proprietatem. J Ut locorum religiosorunt. Suecresse judicium petitorium. J Causam - proprietatis. In Institutionibus. J Titulo de interdictiq. Quae & Ob id momenta dicuntur. J Vide supra tit. lxix. libri vii. & adleg. I . in f de agricol. lib. xi. & Obs. lib. I. cap. XX. Procedit ad caedes. J Alioqui omnia mittuntur ad maηρο , omnia miti uxtur ad ferru/η , ut in intiliani declamat. cccxiii

SEARCH

MENU NAVIGATION