Paratitla in libros 9. Codicis Justiniani repetitæ prælectionis. Opus Jacobi Cujacii Caroli Annibalis Fabroti ad ea enarrationes

발행: 1686년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Codicis fustiniani. 2

sederat Postea coepit utroque interdicto vincere non qui tempore redditi interdicti, non qui majore parte anni, sed qui tempore litis contestatae postidebat. g. hodie, Iustit. de interd. dum super hoc ab adversatio inquietabatur ut ait L I. D. Utrubi, quae verba Triboniani sunt, &significant tempus litis contestatae , eX quo apparet verum esse quod vulgo jactatur , eum cum quo actor litem contestatur erucausa interdicti ad retinendam possessionem si rem defendat actorem cundemque possessorem inquietare. Hodie vero in Gallia hoc aut illo inter dicto neque is vincit qui tempore redditi interdicti, neque is qui tempore litis contestatae neque is qui majore parte anni , sed qui toto superiore anno ipso auctorve ejus nec vi nec clam . nec precario ab adversario possedit: & ne vis fiat, solet plerunque res sequestro deponi, quod i , olim non fiebat nisi in judicio petitorio : Neque eo qui interdicto vicisset satisdante de r r. Conservanda & restituenda petitori si vicisset , neque petitore Oblata satisdatione postessionem in se transferente secundum ordinem edicti perpetui de satisdando , quem & in aliis plerisque causis observari docui ad Paulum 1. Si a

VI. Enarratio. . 'THeophilus. ) g. iv. de Interdict. Hodic vero in Gallia. Il ' a que deuae

sortes diinterdiis en France. La reintegrande,qui est au lieu de l'interdit, unde rui, de quo in c. re- integranda. a. q. I. ct te cas de salsine O nouυe

kt , qui est aliateu de Pinterdit, uti possidetis.

212쪽

2os Parat. in Lib. VIII

Satisdante de re conservanda. ) Qui vicit interdicto uti possidetis, in judicio pet1torio satil-

dat petitori de re ei conservanda restituendaque si vicerit. Sin autem non satisder, & petitor satis offerat , pos estio in eum transfertur. Haec est sententiat. I. ibi satisdationis, &c. quam al- secuti sunt auctores Basilic. N ibi Isidorus interpres e Latinis Fulgosius ad d. l. num. I.

VII. De tabulis exhibendis.

Iride tit. s. eod. libro. IN tei dicta , quae sunt proposita superius, Vel restitutoria sunt, ut interdictum. Gorum bonorum, Quod legatorum, Unde vi , veΙ prohibitoria, ut lati possidetis. Sequuntur exhibito via , quae Iicet sigura verborum exhibitori a sint, vi tamen ipsa sunt restitutoria. Nam ut in actione exhibitoria verbum exhibere restituendi vim effectumque in se continet, sic &in interdictis exhibitoriis , ut actori scilicet restituatur quod exhiberi desiderat, I. I. g. in hoc interdicto, D . de lib. exli. & hic si quaeras quid distet actio exhibitoria ab interdicto exhibitorio, dicam hoc tantum, quod actione petantur exhiberi res quae nastrae sunt, leg. 3. f. si ipse

restato, D. de tab. exhib. & quas mox nostras esse dicturi. i. vindicaturi sumus. Interdictores quae nostrae non sunt, ut tabulae testamanti.

in quibus aliquid nobis relictum est, quae non sunt singulorum , sed universorum quibus quid illic adscriptumest , l. 2. in pr. D. test. quemad N. nec eas vindicaturi sumus : & liberi homo

213쪽

nes qui nullius dominio subjecti sunt nee vindicari postunt , i. si liber. D, ad exh. & liberi nostri , id ei filii vel nepotes quos in potestate habemus, qui aeque nostri, id est in dominio nostro non sunt aliud enim est dominum , longe aliud potestas nec vindicari postulat, i.

I. g. I. D. de rei vind. Et ex his quidem interdictis exhibitoriis primum hoc proponitur interdictum de exhibendis sive proferendis tabulis testamenti, quod & momenti boneficium Ania nus vocat in l. I. C. Th. vic. civit. cr. ag. & primis hercdibus competit, vel secundis existente casu substitutionis , ut in specie Iegis positae sub hoc tit. vel lcgatariis aut fideicommissariis quorum interes , l. 3. s. solent. D. eod. advers. eum penes quem sunr, si negat eas exhibere se posse vel debere, l. I. g. I. cod. Adversus eum qui non nogat, hoc interdictum non competit, sed . Extra ordinem eas exhibere compellitur, l. 1. g. ult. test. quem. ap. Dixi hoc interdictum heredibus dari, quibus tamen & vindicatio tabuli rum compctit , & actio ad exhibendum , l. 3. eod. Scd vindicatio tanquam suarum , itcmque actio ad exhibendum: Hoc interdictuna tanquam de instrumento publico, non proprio suo, l. 2. in pr. cod. Ceteris extra heredes hoc tantum interdictum datur, non vindicatio , vel actio ad exhibcndum, l. 3. f. si quis extra, D. ad exit. &

haec ita distingui volo. VII. Enarratio. V Indicaturi sumus J Actio ad exhibendum

ei compctit , qui In rem acturus est, l. 3. ,

est autem D . ad exhib

214쪽

2o8 Paratilla in lib. VIII

Et liberi homines Non asitur ad exhibendum , quia haec actio ei competit, cujus pecuniariter intero. Sic legerunt auctores Basilic. ind. l. si liber: ω πινι ροημαῖκῶς διωφεζει.

Nec vindicari possunt. Vide ad tit. xxxii Iibri iii.

De exhibendis, sive profer. tab. His verbis intelligimus tabulas testamenti , vel codicillos , vel quid aliud ad testamentum pertinen S, .leg. 3. 3 si quis extra heredem , D. ad exhibend. Vindicatio tanquam suarum. Heres enim optimo jure tabularum dominus est.

VIII. De liberis exhibendis , seu deducendis de libero homine

exhibendo.

yride tit. 19. 3 o. eodem libro. SEquuntur in hoc titulo alia duo interdicta Exhibitoria , & unum prohibitorium. Pri-mum est de liberis exhibradis quod competit parenti. qui eos habent in potestate adverseum apud quem sunt non sua sponte. Dico, . qui liberos habent in potestate quae quasi proprietatis quaestio , Sc in hoc interdicto vertitur,ut docui tit. I. Dico advers. eum apud quem sunt, quoniam haec sunt praetoris verba, qui tamen de tabulis maluit dicere penes quem sunt : quia liberi homines apud nos esse poc

sunt, non peneS nos , tabulae etiam penes nos.

Post hoc interdictum sequitur interdictum deliberis ducendis , quod est prohibitorium , des quo accipio I. 1. &l. pen. D. eod. Secundum

215쪽

Cossicis iustimani. 2o

interdidium exhibitorium est de libero homine exhibendo , quod patri datur de exhibendo filio emancipato. , matri de exhibendo filio vel filia , ut l. Σ quae scripta est ad matrem, marito de exhibenda uxore ac ducenda , ut l. 3. quae scripta est ad Evodium maritum. & generaliter cuilibet studioso tuendae libertatis : est enim quasi publicum interdictum. Sed non creditori de exhibendo debitore latitante qui apud alium est, i. ult. f. ult. D. eod. quia creditoris pecuniariter interest , & suppetunt ci alia remedia ex edicto, puta, ut mittatur in posscssio nem bonorum debiroris. At interdictum de libero homine exhibendo non datur et , cujus pecuniariter interest, i. si liber, D. ad exhib.non juris sui, aut rei familiaris tuendae , sed ossicii tantum causa L a. juris D. de interdecto nomquod inversit pecuniariter , sed quod intersit hominis hominem beneficio adfici.

VIII. Enarratio

OVoniam haec sunt Praetoris verba. In l. I

D. de lib. cxhibend. Penes quem sunt. In l. I. D. de tab. exhib. Marito de exhibenda uxore. ) Nam edivirgo pertineat ad patrem , tamen nupta pertinet ad maritum , ut est in Quintiliani declamatione ccclix.

Scripta est ad Evodium. Sic legitur in veteri Brodari. Fulgosius heic probat sententiam Glossis , ut ibi marito adversus patrem detur interdictum de exilibenda uxore & abducenda.

Cujus pecuniariter intexest. Vide ad titulum

216쪽

Paratisti in lib. VIII.

IX. De precario & Saluviano. interdicto.

, Vide tit. 16 se eod. libro. IN hoc tit. duo proponuntur interdicta

tutoria , Precarium , & Salvianum. Precarium est de re petenti precibus concessa resti, tuenda ei qui concessit , & precariumipsum licet si gratuitum sicut donatio & commodarum, non tamen idem omnino quod donatio, quia donatio non revocati . Non est etiam idem quod commodatum , imo longe aliud usus precarius , ut l. 4. sup. de his qui a non dom. man. aliud usus commodatarius. Nam commodatum revocari importune non potest , erecarium quandocunque revocari potest, etiam importune intempestive , & cx continenti, atque etiam si concessum sit ad tempusiante illud tempus , quia totum hoc defccndit ex liberalitate & bona volentia seu libidine elas qui precario concessit , ideoque ex poenitentia etiam illico precarij repetitio est , sicut

donati mortis causa , vel donati ob rem , alio quin non cst precarium , sed commodatum a quo poenitere non licet. Revocatur autem precarium interdicto precario, quo etiam h res euis,qui precarium rogavit tenetur ex per

sona dcfuncti, non ex persona sua , si in pota sessione permaneat, sed interdicto potius de clandestina possessione Precarium finiturmoreo alterutriuS , commodatum non item. Ex

commodato est ultro citroque civilis actio , ex precario nulla. Nam praescriptis xerbis

217쪽

Codicis iustio . 2II

quam Constitutiones introduxerunt hoc colore quod precarium ad aliquid esset commodato sinite , non stequentari infrequens eius mentio in titulo de precario , & frequentissima, vel tota potius de interdicto prccario satis indicat , & quod licet Constitutionibu facta est et bonae fidei, non vamen adnumerata est inter actiones bonae fidei in M. action hi m. S merito , quia precarium magis est donationi simile , ex qua non est actio praescrIptis Verbis , & donatio magis quam commodatum , sed donatio revocabilis , donatio impei secta , l. pen. D. com. praed. &ob id tutius cst interdicte jure ordinario , quam ex Constitinionibus agere dc precario. Alioquin si existeret certa ex Constitutionibus, vel ex stipulatu , neccssarium interdictum precarium non esset. Salvianum interdidium est de pignori-hus , & datur locatori ad persequendam pol- sessionem rorum conductoris pro mercede pignori obligatarum tacite , vel specialiter. Quasi Salvianum creditori ad persequendam possessionem rerum cujuscunque debitoris pignori obligatarum & directum adversus ip-1iim conductorem, vel debitorem tansum , utile in factum conceptum adversus posscsb- rem qucmlibet. Serviana & quasi Serviana directa de jure pignoris adversus quemlibet ,

quia est in rem , interdidium autem omne Per sonale.

IX. Enarratio. Bona volentia 2 Apulejus Metam. XI. Mea υolentia fretuS.

218쪽

2Ia paratilla in lib. VIII

Seu libidine ) Qui precario concessit, cum sibi libuerit, precarium solvit, i. I. D. ecd. Ex poenit tia. Salvianus libro I. contra avarit. Commodatis enim a Deo facultatibus utimur, se quasi precarij possessores sumus , & mox: Terminus quoad licuit : terminus quoad permi sti ille qui praestitit Tenetur ex persona defuncti 2 Vide Cuja-eium ad Paulum libro v. Sentent. tit. VI. s. he

res.

Ex precorio nulla J Vide C acium ad Paula

' d. tit. v I. redditur.

Non frequentari) Idem scribit ad s. actionum, de actionibus. Pro mercede ) Pro pensione praedij. Merces proprie, quae ex locatione praedij rustici perc1Pitur, pensio quae ex praediis urbanis, i. 27. &

Interd. autem om. personale Vi ipse, τῆI. f. a. D. de interdicto

X. De aedificiis privatis. Q Uaedam sunt interdicta de aedificiis priva

tis , ut puta quod vi aut clam. quod est reR1tutorium , & de novi operis nunciatione tria , unum restitutorium , duo prohibitoria,S in titulo de damno ins interdictum de torulandis ruderibus aedium collapsarum in alie- as aedes, i. . uir. S interdictum de tollendis his, quae vi fluminis in aliena aedificia importata sunt l. s. g. de his, propter quae supe xioribus interdictis sit icitur hic titulus , in quo posissimum agitur deforma, & modo privatorum aedificiorum, & de resessione do dc-

219쪽

Cbilicis iustiniam.

molitione eorum , de non diruendis promer cij causa , & de reficiendis his quae corruerunt, aut de stagrarunt , & de legitimis intervallis , quibus abesse debent ab aliis aedificiis privatis vel publicis,l. 9 H. 32. I3.&ini. I . quae est ultima, delite orta inter nunciatore n novi peris , & cum cui nunciatum est novum opus , cum ille adfirmat sibi esse nis nunciandi , &,offert praesentem cognitionem , hic vero negat , finienda intra menses tres, intra quos de- nunciatus non possit , nec oblata satisdatione dificate , vel si finiri aliqua ex causa intra CHm .diem non potuerit , ut tum denunciatus aedificare possit oblata satisdatione de opere restituendo.

X. Enarratio. P Romereij causa J Vox frequens in libris

nostris. Vide Cujacium ad Pauli Sentcntiarum lib. V. tit. xxIII. g. qui hominem. Hinc promercalia , de in veteri Onomastico : & res promercales in l. quoiu si heres io. D. de impens in res dotat. la. , in Basilicis.

XI. De operibus publicis.

SUnt etiam de operibus & locis publicis it -tcrdicta quaedam, I. i. g. quae sunt, D. de in- teid. l. I. g. nunciatio , D. de no. Op. nunc. Scin tit. de lo. pub. D. N nominatim l. 3. hujus tituli praetoria , in quibus judices habitant, vel jus dicum , R domus publicae , & l. I. porti

220쪽

2In Parat. in Lib. VIII.

cus & angiportus , i. vici urbis, aut viaecae jubentur a privatis possessoribus juri &pol scitioni, sive unii publico vindicari , quod utIoue fiet per generale interdictum restitutorIuin si non extra ordinem. Et ex l. s. recte dicam dari posse interdictum de opere restituendo quod illicite aedificatum in foro vel palatio, ut I. ID. veΙ muris aut portis , ut l. 2. D . ne quid Ialo. sec. ut si qua parapessia muriS adiicIantur , quod nomen restituo In l. I3. Nam In Basil.cst per ι, sed scribas per ut si para- pessia , quod e dplicita, veIadficta muris, vel aliis operibus publicis In Cod. Theod. parape rasia , quasi adtenta. Leges autem Graecas quod adnotant quidam deesse lub hoc titulo uas , eomnino falsum, S ex cis quam ponunt tartIo Ιoco in hoc titulo , ca est Latina constitutio Ι. 26. 'sup.de cP. & cler.

XI. Enarratio. PRaexoria, in quibus judices hab. &c. Praetorium pro auditorio judicum , νς IIJ

Praetoris , aut Principum sumi docet Glossa rium nostrum ad Cedrenum Hae locum Theodoreti in epistolam ad Philippenses

Quod nomen restituo in l. 13. Sic Iesitur in calce MenaSii.

SEARCH

MENU NAVIGATION