Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris aquisextiensis vita

발행: 1655년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Liber primus.

trice, a parente, a patruo, a inagistro, Quibuscumque poterat inqui- 1 uegi.

rere quid, quomodo, quorsum unaqllaeque res foret. Sic cum litterae primum monstrarent tir, & libros, chartasque prae manibus haberrgestiret; percontabatur frequenter ecquid argumenti contineretue in iis , & quoniam indigne ferebat, si aliquando responderetur , id superare ipsius captum, confingendum erat, quod illi cum voluptate recitaretur. Levia haec profeci o, si ipsa spectentur; at non contemnenda tamen, si ad aetatem respexeris, & arbores etiam fl8renteis, gemmanteisque consideraris. Admirationi certe fuit viris aetate

majoribus, qui & mihi illa narrarunt, & asseruerunt, ipsum nihil un- Ι 87. quam, quod puerile foret, sapuis e.

Septennis cum esset, & una cum fratre institueretur Brinoniae,ubitum curia subsidiorum, rationumque, ob pestem Aquis-Sextiis perseveralitem commorabatur, erudiri expetiit in San-Maximitano collegio; quod litterarum studiis efforescere fama erat. Non tacendum vero, quod patri persuasit, ut fratrem sibi permitteret, tanquam inferiorem aetatem , & juniora ejus studia curaturo. Neque praetereundunt, fuisse illum fratri ex hoc tempore praeceptoris simul, & Ι 88. parentis loco; fratremque illum tanquam parentem, atque praecep- I389torem reveritum fuisse. Anno elapso, ac jam peste San-Maximini suborta, evocati sunt Belgenserium , de rursus post annum Aquas-

Sextias, ubi patruus tum versabatur.

Inardescentibus postea a morte Henrici III. civilibus bellis, Avenionem missi sunt, ubi quinquennio integro in Collegio Patrum Societatis I s s u studuerunt. Memorare autem Petreskius solebat debere se multum Antonio Colom batio, & Andreae Valladerio,quos supremos habuerat literarum humaniorurn proses res .Dicebat enim eos facile solitos quidpiam ex aliis exercitationibus relaxare, ut dederet se maxime pervolutandis historicis, studio interea poeseos , &linguae Graecae non neglecto. Ii nempe gaudebant non tam opus es egressum illius regere, quam eminus viam demonstrare; laudandi, quod nobile pectus ea servitute non opprimerent, qua plerique aut odium rerum bonarum contrahunt ', aut humilibus nimis assuefiunt. Referebat etiam quam sublimes adderentur animi, cum illi praeterea palam commendarent, quod totam Iustini historiam, totamque

Ovidii Metamorphosin teneret ad unguem ; nec faceret finem con

sulendis

22쪽

8 De Vita Petresta

rue; o. sulendis libris, ex quibus innotescere singulares rerum circumstantiae

possent. Eamobrem certe aversabatur & ludos, spectacula; ut legendo, excerpendoque, singularia quaeque incumberet totus. Immoderatius tamen, Vt puto; relaxandus enim animus per Vices, nec statim a pastu contendenda mens; quod cum studiorum ipsius moderatores non satis caverent, essectum est, ut stomacho, capiteque doluerit non semel. Exegerat iam pene annum aetatis quintum-decimum, cum Aquasi sys. Sextias rediit , illeicque anno integro Philosophiae operam dedit.

Voluit patruus, ut interea edoceretur arma tractare, equos regere, tripudiis membra exercere. Verum Quia succidere gratiores quas-

dani horas oportuit; ideb obsequutus est quidem ; sed nisi praesentibus illis, a quibus erudiebatur, retractare nihil voluit; adeo quidpiam vel legere, Vel scribere, vel audire satius ducebat. Per ea tempora oblatum fuit patri numisma aureum Arcadij, quod Belgen- seri; fuerat repertum. Id ipse illico poposcit, & cum circumscriptas literas legisset, Imperatorisque nomen adnotasset, ad patruum statim retulit, qui illi gratificaturus, & duo alia numismata,& libros etiam, quibus uberius erudiri posset, concessit. Atque ex hoc quidem tempore exarsit, seu ignis in silvis, ciuiosissima ejus mens;

avide enim conquirere, atque congerere occoepit quotquot antiquos potuit nummos, singulis legendis , ac interpretandis acerrimo ii cumbens studio: qua occasione coepit etiam inscriptiones omneis

sive sepulchraleis, sive alias perquirere, & studiose observitare. 1496. Destinatus est deinde cum fratre Turnonem, ut sub patribus So- .cietatis I s s v Philosophiae curriculum, quod appellant, absolveret; fratre adhuc in studiis humanioribus consistente. Cum vero studio Matheseos praesertim inardescoret , ardenter arripuit quam illic docebant Cosmographiam, certus historiam sine illa , ac sine Chrono logia penitus obscuram , imperviamque esse. Sic post usum Spherae, addidicit etiam usum Astrolabij, literis repetitis scribens, & expostulans adversus quendam artificrin, qui in se pridem receperat Astrolabi; fabricam , Inec ipsi tamen operam satis diligentem navarat. Nihil interea remittebat neque ex studio rei antiquariae, cujus caussa Petro Royero profestarum uni fuit eximie carus , neque universe ex ipsis humanioribus studiis, quae, ut a fratre excolerentur, tanquam

magister

23쪽

Liber primi f. 9

naagister attendebat. Sed ad ista nempe ut suffceret, studere solebat 1196. in plurimam noctem. Evenit proinde, ut partim ex nativa constitutione, partim ex assiduo labore , prolixisque vigiliis debilitatem sto machi ante contractam adauxerit, pulveremque ideo ussirpaverit, quem literis ad patrem datis appellitavit digestivuum. Quia literarum incidit mentio, idcirco adnotari potest illum ex eo jam tempore scripsisse omnia accurate, stylo videlicet tentato per repetitas schedulas, quae & mihi incidere in manus, fidem fecere non fuisse illi unquam phrasim luxuriantem, aut immaturam. Dixit nimirum semper quod voluit communibus verbis ; tametsi non sine delectu, nec sine ea gratia , & urbanitate, qua testando benevolentiam , observantiam, gratitudinem; qua excusando, commendando, gratulando, caeteraque hujusmodi praestando mirificus fuit. Nam ad novercana, exempli gra tia , ob quaedam donariola, Fcelices videmur, o mater, quod bene ficiis tuis cumulamur: sed in foetices tamen , quando sic illis obruimur, ut agnoscendo impares simus. Talia porro dum scriberet, reponebat interea quae munuscula poterat ; nempe ab ea usque aetate vinci benefaciendo nescius, nisi qua prorsus impotens erat. Ita ad amicum coaetaneum scribens, ingratitudinemque jam tum det estatus, Mihi ipsi. , inquit, intulero manus, si vel minimae in officio negligentiae coargui possim. Eodem spectat, quod praeceptorum sollicitudinem commendabat, ut a patre, ac patruo honoraria promissis longe ube

riora consequerentur.

De studiis ut iterum dicam, non tulit patruus, ut triennium Philosophiae impenderet: sed, ex aeto Turnone anno, revocatum voluit IS97. Α quas-Sextias, ut destinatus Senatui Iuris prudentiae initiaretur. Id etiam expetierat, cum ille adhuc Turnone foret ; scribens scilicet, ut mature Rubricarum Enchiridium haberet prae manibus: verum ipse,ut Juris studium tantisper adhuc declinaret, hunc praetextum quaesierat, Volueras, patrue, ut Operam arti oratoriae sedulam navarem: si per te liceat igitur, faciam, quoniam heic possum percommode, ac initiabor prudentiae Juris, cum ex hac urbe discessero: tii praescribe

tamen quod facto sit opus ; si perstes enim, nihil mihi fas, nisi ut justa

capessam tua. Itaque domum evocatus, Juris prudentiae nomen dedit

sub Francisco Fortio Andino, qui in Aquensi Curia Advocatus, &docendi juris oppido peritus, callebat praeterea, si quis alius, elegan B tiores

24쪽

1 o De Vita Petreuehit

is; . tiores literas. Is Petrest ii parentibus carus coepis magna cura Insti tutiones praelegere; ille vero tam occasione hujusmodi studii, quana,

ne coeptam eruditionem omnino intermitteret, texere suo Marte coepit Imperatorum seriem, a quibus leges fuerant latae. Texuit&seriem Consulum , magistratuumque caeterorum, conquisitis undique numismatibus, ut& facie, & rebus gestis Latores legum agnosceret. Sic habere etiam curavit icones celebriorumJurisconsultorum, ut cum in illorum responsa, interpretationesque incideret, fieret memoria tenacior ex concepto cujusque vultu. Erat tum porro Aquis-Sextiis Petrus Antonius Rascasius Bagarrius res antiquariae peritissimus: postea quippe Henricus Magnus, propter famae celebritatem, illum accersivit, & cimeliarchio suo praefecit. Ipsi igitur succis vis horis Petreskius

frequens aderat; ut suscitaretur, edocereturque; ille vero sagacitatem, eruditionemque miratus,& conjunetam modestiam cum discendi ardore amice complexus, celare nihil poterat; ac tum varia camelia diebus variis demonstrabat, tum prolatis libris conjecturas suas, explicationesque sulciebat, tum singulareis Petrest ii interpretationes &admittere, I commendare non gravabatur.

Anno sciperato, Avenionem rursus concessit, ubi privatus illi Do-y ''' ctor Petrus David natione Burgi indus, qui suit deinceps Semurii capitalis Prosenescallus, Huic quoque praeter peritiam Juris suaviores Aquis propitiae erant; unde facile ferebat Petres hinna interponere Juris si ridio rerum antiquarum pervestigatione in Ea de caussa non infrequenter cum Bagarrio de re nummaria , & de rebus aliis selectis per literas egit. Per scripsit aliquando ad illum singularia quaeque in Romei cujusdam Arelatensis cimoliarchio observata, misitque inter caetera Obtentum pro eo ectypum ex eleganti jaspide Deianirae per Nessiim

raptae. Interdum etiam recuperata egregia Neronis, Vitelliique numismata misit ad patruum, exoravitque, ut ea exornari perinde curaret, ac exornatum Herculem, Agrippinamque jam habebat. Roga vit quoque, ut ad se annulum quemdam mitteret, commutandum,

uti sperabat, cum Corneola, seu onyche quadam, quae & praestantis simi, inquit, artificis est, & incomparabilis, sed apud possessorem incomperti pretii. Memoro ista ex pluribus, ut quis ex illo jam tempore circa haec fuerit, melius noscatur. Caeterum qui curiosam ejus indolena quam niaxime fovit , Petrus Antonius G hibertus Neapolita

25쪽

Liber primus. II

nus fuit, quo Auditore Cardinalis Aquaviva tum utebatur. Is enim Iipsi rara quaedam, ac non prius visa in onstravit; & inter libros alios, etiam quosdam Huberti Goliati, quos nondum habuerat, in plurimos dies commodato dedit. Quin- etiam mentem vividam , sagacemque perspiciens, hortatus est, ut in Italiam iter institueret, habiturus, Romae praesertim, unde explere animum posset. Agebat tum annum aetatis decimum oci avum ; clim de profectione in Italiam cogitans, natandi artem addidicit. Ante id tempus solitus erat se per aestatem abluere in minore Rhodani alveo, qui est Bartha- Iasiae insulae ad ortum, & in quem se Sorga fluviolus exonerat. Deprehendit autem aliquando fundum, quod alias aequabile, & molliusculum observarat, induruisse in globulos, moleculasve, qualia ova sunt, cortice detracto, ubi coctiora fuerint. Id demiratus & collegit, de detulit aliquot domum, ut praeceptori ostenderet, & facii caussam sciscitaretur. Miraculum vero adauctum , ubi post dies non ita multos, cum rediisset ad fluvium, deprehendit moleculas induruisse plane in fluviatileis lapides, id Anque etiam observavit contigisse iis, quas asservabat repositas domi. Atque exinde quidem coepit circa lapidum generationem philosophari; sed res dicenda posterius est. Tandem veto cum desiderio invisendi Romam flagraret, veritus tamen ne parentes id abnuerent, petiit duntaxat Patavium mitti, ubi celeberrima Iuris studia essent. Tacite autem cogitabat proxime esse annum saecularem, veniarumve solemnium ; ac se ipsius occasione posse Patavio Romam adire. Incipiebat tum fluere annus superioris saeculi nonagesimus nonus, Icum Cardinalis Jomsaeus discedens in Italiam, erat Ferrariam concessurus. Videlicet Clemens octavus ditionem caducam ex morte Alphon si secundi Attestini recepturus, eo discessera eaq, de causa Cardinalis non Romam, sed illuc tendebat. Itaque Petrest ius valde exoptarat se in ipsius comitatum una cum fratre dedere; at parentibus secus visum . Nam constituerunt quidem favere laudato desiderio ; sed

censuere tamen expectandum autumnum, tum ut tempestas foret moderatior, adolescent que potius hieme, quam aestate succedente, alieno coelo asii iescerent; tum ut commodi is de necessario apparatu

provideretur. Quaerendus porro primum fuit, qui studia & mores eo- Ium regeret ἱ tametsi ea erat utriusque, dc ipsius Petreskii praesertim B a mode-

26쪽

1 2 De Vita Petres ii

1 99. moderatio , atque prudentia , ut videretur honori potius, quam necessitati duetor designandus. Itaque delectus est ipsis Paulus Gudanes Fonvivius, nobilis e Bearnia vir, qui ex Italia , Polonia, Germania, aliisque regionibus redux, multorum jam hominum mores, civitatesque noverat, quinaaque Belle uraeus Cancellarius in proximos annos filio destinarat. Discessere ergo cum illo sub Septembris initium, praetulitque Pel-reskius solvere ex Cannensi portu , tum ut antiquum Monastellum in Lerone insula proxime situm inviseret - tum ut prius occurrentia ad forum Julii monumenta antiquitatis coram lustraret. Cum appulissent Genuam, ac spectassent abunde satis palatia illa magnifica, suit quidem praeterea superandus mari Veneris, ac Ericis portus,sed

volu1t tamen Petrest ius terra deinceps contendere, tum quod ex mari male haberet, tum quod lustrare curiose vestet, quae animo conceperat. Videlicet itinerarium suo sibi marte apparatat, statueratque non sic ex urbe in urbem recta pergere, quin, si1 heinc inde aliqua notatu digna memorarentur, divertere illuc pro lib1 tu posset. Heinc sese nunquam in extraneorum comitatum sponte adhibuit, Sc ubi se alii ipsi adjunxerunt, urbana quadam excusationes ejunctionem brevi faciendam praevenit. Parum porro abfuit, quin ea: digressiones, ipso statim initio , illi pessime cesserint. Cum enim ad fodinas Massae inspiciundas deflecteret, ductorem se unus extorrium , quos BanditOS vocant, sic praebuit, ut nisi mature fuisset agnitus, deduxisset plane in carnificinam. Commoratus nonnihil Lucae, spectare Pisis voluit insigne cimeliarchium: non potuit tamen, nisi postquam Liburnum invisit, ac in eam urbem rediit. Memini vero , inter caetera , quae ibi visa commemorabat, admiratum illum Corallii plantani , quae humano cranio supercreverat: quod ad noto, quia haec deinceps fuit illi non postfema caussa, ut adesset coram in expiscatione Corallii, de qua suo postea loco dicendum. Ut paucis loca alia perstringam , iter exinde fecit Florentia , Bononia , Ferraria, ac ubi fuit paucis diebus immoratus Venetiis, sede in Patavij denique fixit. Illeic paucos menseis vix fuit, cum ipsius Via tus apud universam Academiam inclaruit. Quippe tametsi una cum fratre Profestares juris circumstaret frequens, ac nominatim Iaco

bim Gallum, Bartholomaeuiti Silvaticum, Ioachimum Scainum s

27쪽

Liger primus. 13

Ottonellum Discalcium : nihilominus alios etiam, quotquot aderant, I 399. eruditos viros de convenit, & facile in admirationem traxit. Caeteros inter, Thomas Segetus, ille nempe, quem Lipsius centuria ter tia Epistolarum commendatum jam fecerat, sic suam ipsi benevolentiam , observantiamque significavit, ut inscriptum prius hoc volue

mius Erycius Puteanus, non Lipsio modo collaudatus, ac postmodum datus succestar, sed jam tum etiam destinatus, qui Mediolani ageret & Chronographum regium, & artis Oratoriae interpretem primum , inscriptione ista praeivit, LARE SECREΤΟ. CuI GRATIAE

CΤM PROFESSuS. PATAvII OC. Io C. KAL. FEBR. Atque hosce Icooquidem refero e multis. Cum vero in se omnium ora, ocul6sque converteret; notissimus

sane, & carissimus potissimum fuit laudatissimo illi Ioanni Vincentio Pinelio , qui origine Genuensis, & patria Neapolitanus, eam ci vitatem delegerat, in qua tranquille aevum degens, totum se bonis artibus, literisque ingenuis promovendis consecraret. Is videlicet Bibliothecam instinctissimam appararat, rerumque omnium eXquisitarum promptuarium instruxerat ;ac aevi illius literatos omneis, qua prope qua procul, si quid libris, aliisve rebus opus haberent, ad tutabat . . Callentissimus ipse rerum, &excitabat omnium studia, de fores suas colloquiis, consuetudinique eruditorum virorum tam advenarum , quam indigenarum apertas habebat. Testimonium illi dixerunt & Lipsius, dc Scaliger, & Thuanus, & Casaubonus, & Pithoeus, & quis non ex laudatis viris λ Itaque, talis vir cum esset, deperiit statim Petreskii genium, tanquin sui simillimum: admiratusque, & reveritus in adolescente est adultam jam, ac pene maturam virtutem, & eruditionem. Supersunt certe schedulae variae, quibus

ad illum missitatis, testatus est summam familiaritatem ; nunc Varies 3 consul-

28쪽

i6oo. consultans circa numismata, circa rerum gestarum loca , circa responsa danda Ursino, Velsero, & aliis: nunc gratias agens ob varias interpretationes rerum, locorumque apud auctores dissicilium , ob Communicatos libros, ectypos, apograglaa, alia : nunc vicissim mittens, si quando aut Roma, aut aliunde accephset libros, cimelia, inscriptiones , literas nunc invitans ad cognostendum, colloquendum,

spectandum, ferendum judicium, & id genus caetera, vae recensere1nolestum foret, ne quidpiam dicam de literis, quas ad quadraginta usque , dum ille Venetiis, Florentiae, aut Romae esset, perscripsit, omneis familiarissimas , singularis benevolentiae testificatione

plenaS. Commeabat aut en Petreshius tertio quoque mense Venetias: tum ut necessariam pecuniam, juxta nummarias tegaras, a nummulariis exigeret; tum ut viros doctos, litterarum que amanteis, veluti Paulum Sarpium, Dominicum Molinum ; de complureis alios conveniret; tum ut nihil, quod foret pretio, raritate ve in ea civitate commendabile, sineret invisum. Quam quidem ad rem eximie favebat egregius Christianissimi Regis nomine Orator Philippus CanatusFraxineus; cum ipse quoque sibi interea pararet amicos, quorum auctoritate nihil seret impervium. Praecipuus in illis fuit Fridericus Contarentis Divi Marci procurator, qui, cum Muthum haberet instructissimum, illius tamen pretium non novit, donec Petres ius demonstravit quidnam, & quanti aestimandum unum quoque cimeliorum foret, quid inscriptiones Graecae tam numismatum , quam marmorum significarent,& id genus similia,ex quibus singula rein viri benevolentiam est consequutus. Neque velo ipsius modo, sed & totius etiam familiae: ex quo intercessit illa cum Angelo Contareno viginti post annis agente in Gallia Reipublicae Oratorem necessitudo ; &- cum Vincentio Contareno, qui sex annis pbs librum variarum lectionum edens, E Gallia ustae , inquit, nobilissin , ct cam juris , tum antiquitatis totius egregie peritus Nicolam Fabricivi me sibi per amice monendum putarit. Praetere0 Joannem Mocenicum , cui fuere oppido quam-

rara ; praetereo Benabum Equitem, cujus universam pene rerum antiquarum supellectilem a Cardinali usque Beliabo deductam coemit: praetereo Patriarcham Aquil ejensem , in cujus cimeliarchio memorabat se observasse ad trecentos usque Cameos perraros: praetereodo alios

29쪽

Liber Primus. Is

8c alios complureis. Resero solum quod Puteanus, cum Venetiis foret, ad Pinellum scripsit xi. Κal Junii ea Epistola, quae edita es: in Promulside octogesima secunda. In aedibus, inquit, Scammelli sui: Septumia monumentum , et i penestustra: ita similiter omnia expressa, si nesciana, me hercules , indi riam , an memoriam Frabicij nostri, an utramque debeam admirari, qui tum faeliciter in summa festinatione ipse pinxit, aut Deliciter pingentis postea, ac reformantis manum direxit. Exinde nempe colligitur, quam solers foret, ac diligens in singulis observitandis. Caeter sim Venetias profectus sub finem Augusti, ardorem tandem explicuit , consiliumque cepit concedendi exinde Romam, quod

tametsi Porta-Sancta aperienda, & Jobelaei celebritas inchoanda non esset, nisi culi, atque adeo anni sequentis initio: existimaret tamen , si quos illeic menseis praeoccupando transigeret, haud male collocatum iri. No rat aliunde fore, ut brevi celebrarentur Florentiae memoranda sponsalia inter Henricum Regem Christianissimum , Alariam Mediceam nunc Reginam matrem : neque volebat committere , ut a se coram non spectarentur. Itaque postquam Patavium scripsit, ac specialiter ad Pinellum, inscriptiones, aliaque mittens, &simul rogans, ut literas ad familia reis Romam daret; discessit initio Septembris, lembo conducto Ferrariam, aut certe Francolinum unque. Non pervenit autem Florentiam ante diem menssis vigesimum quod ubicumque aliquid spectatu dignum occurreret, quantum ad illud pervidendum opus foret, commoraretur. Constitit vero, retaria datusque Bononiae potissi .m est, quod Iulius Caesar Velius , qui credebatur hausisse totam antiquitatis notitiam , suavi illius congressu captus , detinere ipsum plusculum voluerit. Neque vero se continere

optimus senex potuit, quinde sua stelicitate in cognoscendo Fabricio, literas calidissimas, mirisque elogiis plenissimas daret. Calidissimas certe eas dixit Pinellus , commendans aliunde, quod Fabricius ex iis non esset, qui peregrinando nihil aliud, quam cursitant, quibus' juxta Senecam , illud evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias . Accedens Florentiam, habuit aliquas a parentibus literas, ac, inter , quasdam commendatitias, repexit specialeis Caroli Lotharingit Ducis Guisti,& in Galloprovincia Proregis, ad Nicolaum Brularium Sillerium,qui fuit deinceps Regni Cancellarius, quique tum Regius Ronaas Crator, eo venerat, ad sponsalium celebrationem. Quamobrem illo

30쪽

rcoo Petreshrum, fratremque accitos in se in iliam volu 1t, ut suis subauspiciis omnia liberius contuerentur. praeter vero celebritatem, avide imprimis spectavit Bibliothecas illas insigneis, in quibus agnovit,&, pene dicam, adoravit tum magnorum Principum , tum virorum eruditorum , a quibus bonae literae restitui coepiFre, vestigia. Nihil speciatim dico de Pandectis, quos, in Palatio magni Ducis religiosissime licet asservatos , curavit tamen inspicere securus nullum antiquitatis monumentum illustrius in litterario orbe exstare. Amicos quoque illeic paravit; sed, quantum recordor, nullum constantiorem, quam Richardum Richardi, studiosum plantarum, atque marmorum ; qui ipsum quoquoversum ad opera publica , hortosque de duxit. Mense transacto , Senas petiit, ubi salutare potissimum voluit Celsum Cittadinum, qui tunc habebat prae manibus tractatum de Origine, progressuque Latinae , & Italicae, seu vulgaris Linguae. Inde discedens , Romam tandem sub finem Octobris pervenit. Romae porro dici non potest quam cito fuerit notissimus; non modo , quia jam Pinelli, aliorum que literae celebre nomen fecerant sed maxime etiam, quia cum primum viris in ea urbe eruditis coepit congredi , ingentem sui admirationem, atque amorem conciliavit. Prolixum foret recensere quos eximios viros coluerit, a quibus, Ob lumen ingenii, & temperatissimos mores , magni habitus fuerit: sed , cum sileri omnes non possint, commemorandi imprimis sunt magni illi duo Cardinales, Baronius, atque Bellarminus. Ille nempe obstupescebat, cum de insertis in Annaleis inscriptionibus , aliisque rebus ad Historiam abstrusitorem spectantibus , edisserentem coram audi-diret. Ecquid putas vero, cum ostendit gemmas, numismataque Varia , quibus Basilidiani, Valentiniani, aliique haeretici inscribere soliti erant vocabula barbara opinionibus suis obtegendis Θ Collegerat nempe complura, ad illustrandum, quod ille in secundum tomum conjecisset ex Amethysto Fulvij Ursini, circa vocem AB P AEAC, vel A B P C Aa, qua Basilidiani intellexere summum Deum , continentem Angelos septem , coelorum septem praesides; ac praeterea eorum trecentas sexaginta quinque virtutes, juxta anni dies; iidqtie ob septem literas , numeralemque earum valorem junctis scilicet numeris i pro Ordine unus cuiusque in alphabeto literae & id genus similia, quae deinceps quoque ad Natalitium Benedictum literis expositit. Bellar-

SEARCH

MENU NAVIGATION