Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris aquisextiensis vita

발행: 1655년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Liber Primus.

Bellarminus vero um eadem, tum alia accipiens circa haereses, veteremque historiain totam , haerebat quid magis probaret, an sagacitatem in pervestigando, an solertiam in conjiciendo, an judicium in

eligendo, an memoriam in referendo, an leporem in explicando. Merito autem lenissimis ejus moribus capiebatur : nam , ut omittam caetera, considentem in media plebe auditorem fere habebat, quoties suos partacos pro concione erudiret, familiariterque 1nstitueret.

Dicendus deinde Jacobus Sirmondus , inter homines Societatis J p s u jam tum etiam clarissimus: arctissimam enim cum illo amici- tiam iniit, nihilque studio ritim non commune habuit. Dicendus Laelius Paschalinus , cujus cimeli archio spectabilius quicquam non fuit, quique illius eruditionem ita suspexit, ita amavit indolem, ut aliquando cogitarit, ac voliterit pretiosa quaeque tradere, quae ipse secum abs portaret. Dicendus Fulvius ille Ut inus, cujus nomine inter viros antiquariae rei studiosos majus , celebriusque nullum est , citrique ex perscriptis a Pinello interpretationibus expetierat, illum nosse perardenter. Dicendus Philippus Pigas etla, ad quem cum Pinellus initio non dedisset litteras, mirum quanta commendatione oblivionem compensarit. Dicendus ille ipse Ghibertus, quem Avenione jam nove rat , quique ad spectandum res varias ipsi deducendo se comitem praebuit. Dicendus, qui etiam Cum varie deduxit, Paulus Gualdus, eruditus Vicetinus, qui in Pinelli contubernio ipsum miratus Patavit, Romae etiam obstupescebat. Dicendi Petrus Stephanonus , Dionysius Octavius Sada, & universe quotquot fuere in urbe eruditi viri,& bonarum artium, literarumque amantes. Sed & reticendus non est Arnaldus Cardinalis Osiatus , Regia negotia tum I qmq curans , vir eruditione, prudentia, integritate, stravitate morum eximie conspicuus:

qui consuetudine Petreskij exsatiari vix unquam potuit, neque illum unquam abs se, dum inviseretur , non aegre dimisit. Non reticendus Abbas Montanus, Archiepiscopi Arelatensis patruus, qui virtutis illius potius, quam Nepotis commendatione, in perpetuum propemodum

contubernium adscitum voluit.

Jam neque dici facile potest, quam vehementi studio universa antiquitatis monumenta pervestigarit. Impimis enim desideravit sitiuuUrbis cognoscere, Zc regiones , quas fuit complexa. Vissis montium vestigiis, adeo depresses miratus est, quos putarat adeo sublimeis.

C Obstupuit

32쪽

18 De Vita pei Idi

i σε o. Obstupuit inter caeteros Palatinum summe desertum , quo nullus olim frequention Disquisivit, si forte posibi intelligere, aut subodorari, qua fuissent Pomerii fines tam a Regibus, quam ab Imperatoribus prolati ; &cum ad portas, viasque omneis diligenter attenderet, exploravit tamen praesertim Aureliam, propter ejus vi, reliquias, quae in Provincia adhuc supersunt. Deinde regiones, vicosque percurrens , agnoscere Voluit, quantum licuit, qua extitissent Priscorum templa, aedes, arae, luci, sepulcra, asyla, scholae, bibliothecae, amphitheatra, theatra, circi, hippodromi , naumachiae, campi, Odaea, sera , emporia, horrea, armamentaria,balnea, thermae, aquae, pontes, colossi, obelisci, columnae , statuae ,& innumera alia, quae inter legendum auctores adnotaverat, & in commentarios relata circum gestabat. Vix. autem unquam exsatiari contemplando poterat, clim observaret quidpiam adhuc sive integrum , sive mutilatum superstes. Sic dies bene multos posuit circa Pantheon , rarum architesturae exemplar, considerando, conferendoque quicquid Ludovicus De- monti sus fuerat de illo ratiocinatus. Sic, quia norat asservari in Vaticano Palatio tum Hercullam truncum , tum Laocoontem cum duΟ-bus filiis, opera exquisitissima, & Michaeli Angelo miracula habitae artis; idcirco illis inspiciundis non una vice adstitit, ut nec se ineltiam invisit geminas illas Alexandri, & Bucephali statuas, quae exstant adhuc Phidie Praxitelis monimenta. Sic aliquoties ad invisendum C. Sestij Epulonis in via Ostiensi sepulcrum itavit, ob vetustis- si mas illius, nobilissimasque reliquias. Sis varie speetavit obeliscos varios , sed nullum frequentius, quam Constantinianum, ob cujus effossionem , translationem , erectionemque laudare satis non poterat generosum Sixti V. Pontificis in si itutum. Sic columnas; sed maxime Traianam , atque Antoninianam. Illana quidem , ut Pinello satisfaceret, cui factum satis non fuerat volumine toto de ea seu de historia utriusque belli Dacici, a Traiano gesti, prout Alphon siis Ciaconus

illam ex columna eruerat conscripto: Unde No exoptaverat tum exemplum libri a Petreskio quam perfectissimum conquiris tum depi , dias in eo figuras personarum, armorum, gestuum . cum insculptis, secundum totam cochlidem, per ipsum conferri. Hanc vero, hoc est , Antoninianam, ut perdiligenter exprimi curaret effusionem illam Jovis Pluvij I ornanorum exercitum irrorantis, & hostilina copias lata inlae

33쪽

Liber Primus. I9

mine serientis. Eiusmodi cert taconismum clina Scaligero post in odit m 16co. osterret, ad illustrandum quod Eusebius de praelio commissis inter

Antoninum, & Germanos, ac Sarmatas, contulit in annum Olympiadis C. xxx. v III. primum, Haec, inquit, una est ex rebus maxime notatu, & spectatu dignis, quas mihi quidem inter omnia antiquitatis monumenta contigit Romae observare. Nec vero harum modo rerum delineationes habere voluit - sed rariorum etiam quarumvis statuarum , quas disquisivit in Capitolio, in Vaticano , in Farnesianis, in Caesianis, in caeteris aedibus ; itemque in hortis, ac vineis, &, ut breve faciam , in quibuslibet privatis, publicisque locis ; pictores deducens , qui non modo statuas , intrine

rataque alia opera ', sed truncos etiam, dc ruinas aedificiorum veterum, qua Occurrerent, adumbrarant. Deserre quoque solitus erat selecta quaedam numismata, quae conferret cum statuis, explorans cujusque aetatem , & agnoscens plerumque manum : cum ea foret solertia, ut

momento discernes et quid re vera, quidque ex sola imitatione foret antiquum. Sic inscriptionum etiam omnium , quae saperent antiquitatem , habere voluit apographa, tentans pro sua sagacitate exesas supplere , ac pene desperatas restituere .Rursus Codices MSS. seu Vaticanos, seu Fernesianos, seu alios, non quantum quidem libuit, sed quantum tamen licuit, evolvit; &, quotquot inter caeteros maxime rati visi sunt, adnotavit in tabulis. Sic adnotavit etiam vasa, pondera , mensuras, caelaturas , numismata, simulacra, imagines , & quicquid demum notatu dignum occurrit in Metallothecis, Iconothecis, in Promptuariis , Musaeis , Xystis, Pergulisque variis; ut prateream innumera, quae vel praetio quaesivit, vel commutavit, vel do no habuit , quorumque saltem ectypos , ecmagmata , aposphragismata, aut iconismos obtinuit. Unum doluit, se nec habere, nec videre usquam potuisse memorata Goliato Tullii Hostilii, ac Servii Tullii mimismata; ut neque alia memorata cum hisce inscriptionibus, Col. Aquae-Sextiae. COl. Arelate. Col. Avenio. Col. Arausio Secundanorum, & similia, quae amore patriae ardentissiliae , sed frustra tamen requisivit. Ex hisce porto ingentem sui admirationem excitavit, non modo Romae, ubi illius amicitiam eruditi omnes ambierunt, sed in dissitis etiam locis, quocumque ejus fama pervenit. Et hoc nimi-

34쪽

rtim tempore coepit, fuit illi necessitudo cum Natalitio Benedi cto, rebus exquisitis instructissimo, ac Fullinii tum commorante :quq que cum Adolpho Occone Augustano medico, tunc iterato edente volumen de numismatis Imperatorum Romanorum: ut illos taceam, quos jam norat, Hieronymum Rubeum Ravennae, Caesarem Nichezolam Veronae , Antonium Tolentinum Cremonae, Caesarem Campanum Vicentiae , aliisque locis non paucos. Mirum autem quantum Patavii praesertim inclaruerit , adtestantibus literis ad ipsum per id tempus datis a Laurentio Pignorio ; qui ipse rerum priscarum adeo peritus, professus est tamen se amplius ex unis ejus literis, quam ex decem Antiquariorum voluminibus erudiri: quique suspexit non modo copiam conquisiitarum ab ipso rerum, sed delectum etiam insignem , cum ex missis duobus quibusdam Constantini numismatibus, agnoscere se, ut ex ungue leonem, dixit. Consis milia scripta ab Emundo Brutio, Georgio Ragus eo , Iacobo Papi savio, Martino Sandello, , quem nominare primum debui, Hieronymo Aleandro juniore , vero Musarum delicio ; item que M. Cornaro optimo urbis Praesule , qui cum deinceps per litteras, donec fuit in vivis, amicitiam colla it . Sed quantum quidem fieret Patavii vel id indicat, duod natiso Augusta Vindelicorum ectypo Sapphiri cujusdam , inscriptionem praeferentis, in qua Xiphiae vox omnibus curiosis faciebat negotium; Pinellus ad eum scripserit, eZamenque , & judicium ea de re ipsi detulerit. Praeterinitio autem , ut fecerit satis, vocique lucem attulerit ex Strabonepotishmum es cum ex Polybio loquutus est de venatione Xeri, monstri videlicet marini. si

Quod ad statum Romae recentioris spectat, nullum fuit Templum, Sacellum, Collegium, Xenodochium, quod ingressus non fuerit et nullum Palaticin magnificum , nullum celebre Pontificum opus, ad quod non diverte sit: nulla Raphaelis Urbini, Michaesis Angeli, ΡΟ-hdori Caravagii Titiani , aut alterius artificis insignis pictura , quam non inspeeiarit. Sic caemiteria , cryptasque illas subterra neas, plena venerationis loca , & Christianae pietatis , constantiaeque monumenta. Sic Religiosis caeremoniis, quantum sine di scri inine posse putavit, interfuit. Quippe quod complexione foret non. rObtista magnopere , conjicere sese in turbam tumultus pIenam detrecerbat. Heinc quod ad statas solentneistitie Iobelaei attinuit

35쪽

Liber Primus. I

attinuit, spectavit quidem, observavitque ex ipsis quantum potuit; cae- 16 C. terum autem Vala vesio fratri, tanquam valentioris demandavit cutam spectandi omnia cominus, & ad sese referendi. Idem praestitum circa 16oI, caeremonias, quas vocant Coenes Domini: quod circirer tempus tam ipse, quam frater , ut Pontificem iis pauperibus, quos dietina pascit, ministrantem, simulque in eadem aula discumbentem contuerentur, vices redemere duorum paupetum, vestibusque eorum assumptis, adfuere inter caeteros, S: agniti lices a Pontifice, ipse tamen rem placide

dissi inulante, omnia spectarundi

Paschalibus Romae exactis , & postquam varia munera domo accepta distribuit, nonnullaque etiam ad Pinellum misit, profeci us est Neapolim. Superfluum foret recensere quantum, quotiesque diver terit, ut requireret varia, quae apud auctores celebrata sunt tam Latii quam Campaniae loca. Affectum se vero praeseitim dicebat, cum lDemorata Virgilio coram haberet, lustraretque, ut Cajetam, ut Cumas, earunaque reliquias: ut Misenum montem, & Avernum Lacum, &similia. Cum item loca , in quibus exstitisse dicerentur villae Ciceronis, & Luculli; aut sepulti fluisse Scipio Africanus, & Virgilius: atque

id genus caetera, ad magnos viros att1nentia. Addebat se, cu in cry pten illam , seu , ut appellat Seneca, carcerem longum, & obscurum , Pausi lippum scilicet montem per passias mille perforatum, eundo, redeundoque spectaret, doluisse, quod ignoraretur, certusve non esset, qui tam praeclarum facinus, tanto viatorum compendio, commodoque at tes itavisset. Digniorem enim commendatione arbitrabatur esse, quam Xerxen , cum Graeciae bellum inserens, Athon montem non 'acontinente modo praescidit, sed medium etiam perforavit. Neapolim quam- primum accessit, tenere se non potuit, quin Portae os illos fratres conveniret. Clim inductus autem fuisset ad natu majorem, cui nomen Ioannes Vincentius , is brevi colloquio sic affectus fuit, ut ipsu ui exclamabundus ad Ioannem B, aptistam natu minorem

deduxerit, quo & ipse in similem admirationem raperetur. Enarrare autem solebat Petreskius , licet ipse quoque Ioannes Baptista soret jam grandaevus, adspeusisque canis venerabilis, ipsum nihilominus ea reverentia observare solitum jussa, nutusque Ioannis Vincentii, ut majore non potuisset ora, atque imperium patris. Caeteris, ut cum ipsis ultro communicavit plurima, ita vicissim ab iis accepit': neque

C a spectavit

36쪽

1 I. spectivit modo quaecunque asservabant in Mutas, pretiosisque armariis; sed etiam omnigenis pene illorum experimentis, prout sibi in votis este insinuavit, interfuit. Heinc nata ipsi cum utroque eximia familiaritas , Ss , quae est deinceps mutuis literis, officiisque variis culta amicitia. Invisit praeterea Musarum Ferrantis Imperati, ipsum quoque raris naturae operibus instructissimum; itemque Adriani Guillelmi, Martis Gurgustiolae, & Matthaei Cappuani Conchanorum Principis ;tametsi ad hunc extra civitatem divertendum fuit. Monumenta insuper omnia antiquitatis pervestigavit, ac prae caeteris delineatas volvat nescio quas columnas operis Corinthiaci, Apollinemque ad Tripodem, & similes quas dana figuras. Ad haec rogavit, didicitque quicquid licuit cognoscere de familiis Neapolitanis translatis in Provinciam, & de Provincialibus translatis in eam regionem. Cum vero nosset esse in templo Divae Clarae nuncupato sepulcra complura Regum, Principumque ex Regia stirpe ad Carolum primum quem diximus fuisse S. Ludovici fratrem attinentium: idcirco ad illa maxime attendit, praecipua adumbravit, Epitaphia exscripsit. Quin etiam sollicitus fuit in exquirendo sepulcro Simonis Portii Philosophi celebris, non ita pridem vita defuncti: sed enim curam explorandi, si qua forte inveniretur, & maxime quidem cum Epigraphe, Pinellus ipsit com

mendarat.

Vivebat tum Neapoli foemina quaedam sanctitate, institutoque

vitae illustris. Ea Romam accita a tempore usque Gregorii te i iii- decimi& ab optimo Bellarmino examinata, probataque, dicebatur rapi in eam exstasin, statim ab assumpto Eucharistico Sacramento, ut, quemadmodum genuflexo erat, ita immota, rigidaque, stipitis instar, consisteret, oculis apertis nihil conspiceret, toto corpore nihil plane sentiret. Itaque nolu1t Petreshius ex ea urbe discedere, quin rem factu mirabilem vidisset, atque explorasset. Ac obtinere illud quidem absque contentione non potuit; sed, ut impervium ipsi nihil erat, pervicit tandem, ac praeter fratrem, deduxit quoque Ioannem Porcelletum Mallianehim, qui fuit deinceps Praesul Tullensis. Vidit ergo, exploravitque, & commemorando mirari solebat, si postat quidpiam simile humanitus contingere; neque facile credebat Cardano referenti sibi quid tale evenire solitum, quoties animo collibuisset. Postquam urbem satis lustravit, illi iisque elegantiam, amoenitatemque

37쪽

Liber prisus. ets

temque admiratus est, nihil habuit potius in votis, adire Vesu- 16or ovium, contena piarIque locum , in quo magnus Plinius diem obiisset. Ea re peracta, insigni quodam flagravit desiderio invisendi Siciliam,&pergendi Meliten usque. Tria autem erant, prae caeteriS, quae avebat coram spectare, Fretum Scyllaeum , AEthnae incendium, Antiquitates Syracusanae: restitit tanaen Fonvivius, neque ipse, illo invito, progrediusquam voluit. Quare satis fuit totam eam regionem circum peragrare, & ad loca etiam aliqua redire, ut Puteolos, &Baias versus, quo posset oculatius duo quaedam aedificia subterranea inspicere, quae Piscina mirabilis, & Labyrinthus appellantur. An adjiciam vero , cum littus prope Puteolos consideraret, pulveremque requireret aqua marina lapidescentem , detectum ipsi praeterea fuisse inter arenas quendant plumbeum, quo caelaturae, ac praesertim Onychinae conservarentur ξ Quod autem in eo littore numismata fere exesa deprehenderentur, opinatus est caussam esih sulphur, quod talia etsi insentile, in iis ta men oris ubique intervenit, accedente aliunde ex mari salsugineo halitu, cum arrodendi facultate - Altero post mense repetiit Romam, idque ut amicis vaIe diceret. collatis variis munusculis, ac aliquibus etiam alio missis. Constituerat nempe redire Patavium ante Solstitium, magn6sque aestus; unde& paucos intra dies non sine relicto sui desiderio ex urbe discessit. In si ituit autem Iter Perusia, tum Academiae gratia, tum spectandi lacus Thrasumeni caussa. Deflexit inde Eugubium,occasione inventae illeicnon ita pridem Tabulae aeneae lingua veteri Hetrusca perscriptae. Salutato postea ad Assisium D. Francisci monumento , invisit FullinthNatalitium Benedictum, absquo expectatus ardentissime fuerat. Spectavit exinde ad Montem Falconem, inter D. Clarae reliquias, treis insigneis globulos in cistula fellea inventos , quorum duo, vel tres, non amplius, quam unus, ponderosi deprehenduntur. Tum votis ad celebre Fanum D. Maxiae Lauretanae rite persolutis, adiit Anconam, indiriue Urbinum, ad obtinendum licentiam pervolutandi Bibliothecam Ducis. Digressias Pisaurum, atque Ariminum, accessit Ravennam, ubi Hieronymus Rubeus clarus ille Medicus, patriaeque scrutator, complecti illuni expetebat, demons rareque in ipsa sede Exarchatus nescio quas reliquias Barbariei Gotthicae , & orna- ruenta In Peratorum, contemporaneorumque Regum,cum his nominibus ἱ

38쪽

i o I. nibus; A T Η A L A R I C u s R i x, W1ΤIGES RIX, TH Ο-D o H A T ri s , &id genus alia; simulque ostendere ornamenta quaedam Galliae Placidiae, in nescio quo templo, quae Velius non esse antiqua censiterat: denique ipsi sua manu exemplum Historiar Ravennatis dare. Pervenit exinde Venetias, ubi amicis, magna illorum cum Voluptate salutatis, cognoscere non obiter voluit Antonium Posse vinum , ex Societate J E s u , virum optimum, ad quem cum expetiisset coni mendatitias literas. proxenetam, rescripserat ad illam Firmondus , cum ad quoscunque veneris, adeo ex te bo innotescere, amab

νβue evadere posiis ' Postremo non multos post dies , hoc est , medio

circiter Junio, accessit Patavium, ubi tanta est exceptus laetitia, ut videretur quasi quispiam Deus studiosorum eo adventasth. Maxime Vero reditu suo recreavit optimum Pinellum, qui diuturnis, sed lentis morbis jam ingravescentibus, propendere se in mortem sentiebat. Dies nonfusiciebant audiendo, quae compererat; neque inspiciendo,

quae attulerat, neque cognoscendo, quae visa obscura interpretabatur. Dicam-ne, clim inter eos viros, quos cognoverat, fCelicitati verteret,

quod amicos sibi Baronium, ac Bellarminum paravisset, provocatum fuisse optimum Pinellum, ut quidnam sibi circa illos contigi siet, exponeret λ Cum, inquit; summus Pontifex ante annos treis venisset Ferrariam, dignati sunt illi me invisere; sed tacitis nominibus, habituque dissimulato, adeo ut se Presbyteros simpliciter asseverarent. Ipse ex eorum iconibus, qui viri es)nt, statim agnovi: sed fingens tamen me ignorare, in eam Mutat partem deduxi , in qua virorum illustrium, ac ipsorum specialiter, imagines erant conspicuae. Ostensa autem Baronio Bellar mini effgie, Num haec imago, inquam, o bone, socium istum tuum repraesentat eximie ' & ostens a Bellarini no quae Baronii aderat a Num haec quoque, inquam, socium istum tuum exquisite refert Θ Ac tum illi delusos se, clim deluderent, agnoscentes in an)plexus prolapsi sunt. Porro quia Petrest ius praesentiebat se post annum revocatum iri in patriam ; idcirco se ad intermissa Juris studia composuit: tempore tamen sic dispensato, ut ad alia praeterea innumera sussiceret. Siquiadem praeter varia, de quibus paulld post dicetur, in literatos ossicia, profecit contin tib in notitia abstrussioris historiae, altiorasque antiquitatis. Specimen antem insigne dedit, cum suborta inter curiosos de

monte

39쪽

Liber primus. 23

monte Argaeo controversia, edisseruit ex Jaspide, varimque numismatibus Caesareae, alibi que cusis, originem, ritusque varios, quibus ille mons fuit oli in in Cappadocia adoratus. Linguas praterea sei per excoluit, quas credidit usui futuras. Nam ex Hebraica quidem, &ex utroque charactere, tam vulgari nempe, quam Samaritano; eX

Syriaca item dialecto, idiomate que Arabico, tantum sere delibavit, quantum ad siclorum, similiumque numismatum interpretationem necessariarn duxit; usus magisteri0 Judaei cujusdam commorantis Patavii , cui nomen Rabbi Salomon fuit. Ad Graecam linguam quod attinet, studiosiorem illi operam impendit, tum propter varias constitutiones Imperatorum Graecorum , ipsamque Juris originem, quae ad Graecos fonteis refertur; tum propter Philosophiam, seu studium Sapientiae, propterque Poeseos, ac Historiae, quae in ea lingua supersunt, antiquissima monumenta; tum propter explicationem gemma rum numismatum, marmorum, quorum sunt Graecae inscriptiones,

quibusque illustrandis pulchrum semper duxit, suavissimumque habuit seriam operam collocare. Heinc cum ad aliquem scriberet Graecarum literarum amantem, exempli caussa ad Occonem, qui suas semper Epistolas sententiis Graecis interserebat, solitus erat ipse quo que eruditionem suam testari, nunc versum Graecum praemittendo, nunc quidpiam carmine, aut prosa apposite interpolando: ut ad memoratum Adolphum Occonem , Fortunate Senex , Te Diva illius antii ,

ct veneranda sua, nonjam Αδελφιν, sed duplici nomine Germanum dicent.

Nec vero humaniorum modo literarum studiosus suit, sed multum etiam invigilavit Mathematicis artibus, c rus ex eo tempore Galileo Galilei, quem de apud Pinellum primum novit, de ex inventa hauriendis aquis tum urbem infestantibus machina, admodum suspexit. Incubuit quoque plurimum in pervestigandis caussis rerum naturae

admirabilium. Quippe, & varios varie rogavit de illis Parheliis, sive tribus Solibus, ac triplici Iride visis, die Februarii septima, hora circiter vigesima prima. Et de piscibus, aliisque saxificatis philosophaturus, tum Variam copiam impetravit, inque angulo Musaei disposuit; tum ichnographiam ejus montis, qui apud Vicetinos iis abundat rebus, obtinuit. Et quicquid fuit cuiquam perspectum circa fossilia, mineralia, rem metallicam , sua seu remuneratione, seu comitate

40쪽

α6 De Vita Petres i

I6OI. concessum tulit; maxime autem Venetiis . ubi aliunde, cum multa praeclara in armamentario se observasse diceret, referebat tamen nihil sibi fuisse adspectu jucundius formatione aluminis in octa hedricam figuram. Et frequens adiit rariores hortos , perscrutaturus varietatem , vireisque tam indigenarum, quam exoticarum plantarum ;ac destinans quasdam in Provinciam , quasdamque vicissim ex Provincia, nunc in Pinelli, nunc in aliorum viridaria transferri curans.

Et interesse solitus fuit non publicis modo Anatomicorum dissectionibus, sed privatis etiam Hieronymi Fabricii ab Aquapendente, qui illum propter singularem benevolentiam admisit, cum specialiter ex ovis gallinae incubanti suppositis, singula in dies singulos subduceret, ut ab ipso usque incubationis initio observaret seriem formationis

pulli. Atque haec quidem de studiis.

Sequitur, ut jam insinuemus, quemadmodum filum ex hoc tempore viri studiosi, eruditaque arripere agnoverint gubernaculum literarum. Dictum est jam, cum Roma rediit, coepisse optimum Pinelium solito gravius laborare, inque obitum vergere. Is itaque non

multo post, quippe sub Augusti initium , e mortalium vita excessit, prope septuagenarius: magno profeci b dolore Omnium bonorum , eruditorumque; sed Petres hil potissimum, qui illum, tanquam alterum parentem habebat, ac venerabatur. Caeterum cum ille sui desiderium, qua patebat orbis literarum reliquisset, consolationi tamen fuit, quod videretur Petreskio quasi lampada tradidisse . Ipse nimirum ad ejus mores ita se cona posuerat: ita studio rerum nobilium , exemploque benefaciendi, ac promovendi bonas arteis animatus evaserat, ut virtutis heroicae destinatus haeres jure censeretur. Hujusce rei congerenda aliquot testimonia sunt, quae pleniorem concilient fidem a

Imprimis vero citandus occurrit Paulus ille GuaIdus, qui Pinelli vitam conscripsit, cujusque mentio facta jam est. Is postquam viri mortem deflevit, dixitque naturam parce proferre ejusmodi viros, ac Methonis fortasse annum transigendum iis, qui alterum Pinellum expectent ; talem scilicet, cilius studium humaniora studia restituat in pri-ctinuim splendorem, cujus opes in nobileis libros colligendos impendantur, cujus dignitas doctis viris patrocinio sit tum demum subditi

SEARCH

MENU NAVIGATION