Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris aquisextiensis vita

발행: 1655년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

graviore, quam eo usque fuisset expertus, dolore haemorrhoidum, & 16o3.

nonnulla etiam urinae emittendae dissicultate. An adtexam vero quod retulit saepius, cum Doripinannus aliquando aegrotantem inviseret, rogareturque, cur ea vice serius solito adventaret, respondisse ipsum se accedere ex consultatione memorabili pro muliere Belli quadrensi, quae tum gestaret utero mensem jam vigesimum tertium. Ea nempe iterato nupta, cum ex priore conjugio partus aliquot nonimestreis edidisset, ex posteriore tamen ediderat treis, unum mensium undecim, alterum quatuordecim, tertium veris octodecim : & quoniam ex

periculis antecedentium puerperiorum, conjiciebat sibi ex quarto impendere gravissimum , medicos ideo consuleret , si qua ratione inco lumis evadere ex illo posset. Et memini quidem objecisse me, videret , ne esset eadem foemina, quam non ita pridem Antonius Saporta, aliique Medici propter simile nescio quid non omnino fanam mente pronunciassent. Verum perstitit fuisse aliam, adjiciens ipsam non longe pisit peperisse infantem cum capillitio, ac dentibus, obtinuisseque a conjuge, ne ulterius contingeretur.

Utcumque porro hac de re sit, quam venditare pro vera nolim occasione partim morborum , partim vehementioris studii , effectum est, ut literas ad amicos scriberet raras. Inde evenit, ut cum semel totos quatuor menseis a scribendo abstinuisset, &periissent etiam destinatae quaedam in Italiam epistolae, ideo rumor de ejus morte Romae, ac Patavii precrebuerit; & Pignorius etiam ad Patrem consolatoriam scripseris; Gualdus vero, falsitate rumoris comperta, illum quasi redivivum salutaverit, crudelem blande appellitans, quod sua in scribendo negligentia, amicos tam bonos, tamque constanteis enecaret. Videlicet non admittebant quod expectandas a se raras literas praemonuerat, donec studiu in Iuris foret absolutum. mare compulsus denique fuit, ut saepiuscule scriberet ; neque ad ipsos Italos modo, sed ad ipsos quoque Velserum, Scaligerum, Clusium. QAia porro

ambages nimis erant magnae ; clam oporteret literas Augusta, atque Francoserto transdere in Hollandiam ; ideo Scaliger auctor fuit, ut litexae mutuo destinarentur Parisios, ad Praesidem illum eximium I cobum Augustum Thuanum , cujus nomen diffusus est, quam ut elogio ullo possit comprehendi. Etenitin, qudd Scaliger illum & sui aman otissimum, & pro singulari in bonos, eruditosque omaeis affectu ad

L a omne

52쪽

De Vita Petres u

iso 3 . omne genus ossicii paratissimum comperiisset , idcirco eam ipsi curari

non dubitavit committere, ut commendatas ab utroque literas ex aequo curaret. Quare hac primum occasione, & ex hoc usque tempore coepit quae magna, excultaque deinceps fuit, inter Petres hium, Thuanum necessitudo.

Ad Patrem vero, ac Patruum, uti par fuit, scripsit frequentius: sed maxime ut obtineret, ne ante finem ejus anni, qui fuit hujus seculi

tertius, Aquas-Sextias evocaretur. Et quia norat civeis Aquens eis ea tempestate procurare, ut non modo Regium Collegium pro humanioribus literis, ac Philosophiae studio haberent; sed ut priscam etiam Universitatem, Regiis Professoribus illustratam facerent ; eapropter scribens ad Parentes miro contendit studio, ut Profectri primario J illis ampla forent stipendia, quo Pacius illuc accerseretur. Siquidem perspectum habebat tam Palatinum Comitem, quam Academiae Curatores evocare illum ingenti pollicinatione Heidelbergam, ubi jam per complureis annos sui specimen dederat ; ipse vect de expetebat

posse Aquensem Academiam tanto ornamento gloriari, & aegre ferebat excidere spe, quam satis firmam conceperat efficiendi demum ex illo virum Catholico- Romanum. Caeterum , cum non posset amplius Patrui votis obsistere, quippe qui resignata illi dignitate Senatoria, etiam ab anni initio regium diploma quaesierat; accessit tandem Aquas Sextias, ut necessarium illi habendae doctoreum gradum consequeretur. Non accessit autem nisi prius optimὰ exercitatus, ac nisi obtenta in finem anni dilatione, tu aut Pacium per ferias Natalitias deduceret, tum ut interea se ad varias

actiones obeundas melius compararet. Etenim quia moris tum erat

in Aquensii Academia, ut nemo prius ad lauream Doctoratus admitteretur, quam, praeter alia tentamenta, triduanas theseis defendisset; idcirco theseis miscellaneas ex utroque Jure desumptas, mature &seligere, & mandare typis oportuit. Et aliunde, quoniam a Patruo accepturus uno die Doctoratus insignia, constittierat ipse in fratrem insequenti die conferre; ea propter habere sibi tenurias voluit, ad congerendum unde posset insigniorum originem, vetustatemque explicare. 16o . Accessit ergo tandem cum Pacio sub brumam Aquas Sextias: tametsi gradum adeptus non est , nisi die Januarii insequentis anni

decima

53쪽

Liber primus.

decima octava. Taedium fortassis parerem, si vel per capita attingerem ea, quae magna cum eruditionis testatione edisseruit singulis illis actionibus, quibus est Lauream consequutus. Satis esto subjicere, gessisse se illum eo cum vigore animi, ut non totam modo coronam

in admirationem rapuerit ; sed ipsi etiam Pacio vises fuerit seipsum longe superare. Biduo pbst, cum ornamenta Do florea in Fratrem conferret, dici non potest qua suavitate auditores perfuderit. Scilicet ex statua quadam Metrodori cum galero suo, seu Arcadico pileo, &infulis , cumque pallio Philosophico, & annulo in sinistra manu ritemque ex statuis quibusdam Hippocratis cum simili pallio, epo-mideque adjuncta: ex inscriptione quadam Eubuli Marathonii, ac

infulata statua non ad cervices , sed circum caput: ex consimilibus Platonis, Theophrasti, Phavorini, aliorum : ex cimeliis Gotthicis, in quibus mitrae pileis non admodum absimiles; ex innumeris aliis c ut breve faciam monumentis, ostendit quemadmodum usus ejus imodi ornamentorum ab usque Graecis ad Latinos, & ad nos usque transierit, quemadmodiimqtie ex Philosophia, atque vetere Sacerdotio, gradum fecerit in doctrinalia, Professionemque multiplicem iacentiorum Academiarum ; idque citatis passim Conciliis, Patribus, Poetis, Historicis , Philosophis, Oratoribus, quibus plenam faceret fidem. 16O6.

54쪽

Ix jam desierat celebritas, cum memoratum ante diploma , ne , anno majus, antiquaretur, Senatui exhibendum

fuit. Id ergo exhibitum quidem, & in acta referri jussum rverum obtinuit Petreskius, ne propterea statim admitteretur , conscribereturque reipsa in Senatorum numerum; tum quia videri noluit ex eo numero Patruum amantissimum exegisse; tum

quia timuit, ne si semel astringeretur ossicio, sibi & libertas studiorum, & occasio peregrinandi mature nimis praeriperetur. Heinc quoniam ad amicos scribens, & occupationes doctoreas in excusationem diuturni silentii praetexens , insinuavit sim hi se ad Senatoriam dignitatem adigi non sponte: responsa tulit varia, congratulantibus plerisque, quod jam inter Senatores cooptatum arbitrarentur. Ex istis fuit Scaliger, qui & dignitatem novam commendavit, & Eongratulatus ob lauream, subjunxit se alias adsuisse Aquis- Sextiis, testem severi examinis, quo Academia uteretur. Fuit etiam Vel serus, qui non modo est ob dignitatem congratulatus, sed admonitionem etiam, adhortationemque paternam adhibuit, ac inter caetera, Non esse animo ipsi

destondendum: munus Senatorium tametsi stinosum, id tamen nima ponte duntaxat ; 'incipum solum molestum e se, lenire tempus catera: nihil pupra vir eis exactum iri, fore Numen propitium ; deberi patria operam, & quaedam alia in eundem sensum. Sic adhortatus etiam est Pacius, statim ac rediit Mon spelium, epistola nuncupatoria, qua Imperialium Institution uni Analysin ipsi dicavit; quanquam, quod nosset illum nondum inter Senatores relatum, dicavit, ac inscripsit solum, tanquam in flet emo

Propincia Senatu consiliario Regio de gnato. Non

55쪽

Ubere Primus.

Non pigebit porro hue transcribere ipsissima nuncupationis, & 16o .

adhortationis verba. Sic ergo illum affatus est. te vero, mi Fabrici, meas lactιbrationes mitto. Cum enim tu antiquis moribus praeditus, a noyro convictu, una cum suavismo statre tuo in patriam rediens, vetito more, praclara xenia, vel potius munera obtuleris, quibus 70ram, ve strorumque Patrui, ct Patris virorum amplismorum, o regiorum in supremis Senatibuι Consiliariorum erga me, meo que benevolentiam te tam reliquistis: me quoque oportuit, ne ab antiqua, ct laudatissima consuetudine discederem, aliquid invicem rependere,

quod grati animi testimonium eqst. Quid autem a me nos sci potuit, quod tibi gratius esset, quam aliquid ex his studiis depromptum , quibus ii bilissima tua familia maxime foret ' Nam pecunia neqae tu eges, neque ego abundo: hac verbsκdia amas, ct colis ; ac te ex nostris presectvonibus, atque exercitiis profeci se lubens fateri Moles. Eximia vero laκdis, quam tuo merito in doctoreo gradu a1μ- mendo es consequiuus, participem me quoque e se vis, quo no stris nimitis, ct praceptis adjutus, ad illud eruditionis culmen, quo multi stustra a stirant, ascenderis. De quo tuo, optimique fratris tui novo honore vobis ex animo gratulor; ct ut jam Senatorios animos accipiatis, jam an Rempublicam, qua vestram operam requirit, omneis voras cogitationes convertatis , publicumque bonum perpetuum pestrorum confliorum objeectum saluatu, etiam atque etiam hortor. Hac enim re nulla vobis dignior, nussa parentibus vestris Patraran alterum vehrum parentem agnostitis gratior, aut jucundωr esse nulla vos illuItriores reddere poteII. .

Hactenus Pactu S.

Petreskit vero animum quidem allegendi se aliquando Senatoribus non abjecit: non intermisit etiam prorsus susceptum duris studium : verum dilatione obtenta, & liberioribus jam studiis, ad colendum suaviores Musas, ad promovendum bonas arteis, ad adjutandum, quantum potuit, viros bene de literis merenteis animum applicuit. Ac primum quidem varie sollicitatus de conjugio, coelibem v- tam praetulit l, ratus non posse se uxoris, succrescent1sque familiae sollicitudinem gerere,& expeditum se ergastudia, virosque studiosos tueri. Heinc cum Pater, ipso inconsulto', convenisset prope de nuptiis cum viri illustris Ioannis Ceppedaei primi Rationum Praesidis unica filia contrahendis, veniam ardenter petiit non discedendi ab instituto. Quippe se Palladi, ac Musis nomen, fidemque ita dedisse, ut sacrilegium duceret de aliis nuptiis cogitare. Et Pinelli quidem ex emptuna, alta licet mente repostum, noluit Patri proponere; sed F pro-

56쪽

et De Vita Frim i

I 6oq. proposuit tamen exemplum Varii, quod praesens ac illustre erat; adiecitque sibi prae aliis domesticum esse coram oculis , quod se non posse,

nisi cum laude imitari arbitraretur. Itaque imitatus Patruum ducere uxorem germano concessit; ille que propterea sequente aestate memoratam supra Marchisam a Tullia duxit conjugem, ex eaque tertio annopbst Filium suscepit, quem Claudius Patruus, superstes adhuc, cogno minem fecit. Deinde, non admodum longe a doctoreo gradu suscepto, perlustrare placuit maritimam oram, tum ut omnia antiquitatis monumenta

pervestigaret, tum ut rariores quasdam plantas per eam regionem deligeret in B.lgenserianum hortum transferendas. Quod duxerit autem initium a Forojuliensibus antiquitatis reliquiis, circa quas sibi prima vice discedendo nempe in Italiam abunde factum non putabat, fuit occasio deducendi Draguinianum usque nobileis con languineos , qui ad Doctoratus accesserant pompam. Visere autem imprimis voluit opus Romano nomine dignum, intercisam scilicet Rupem, seu excavatum amplum canalem in declivi quadam montis facie, qua Cyanei fluvii scaturigo altera Forumjulium, a quinto usque Provinciali lapide, per anfractus vallium, silvarumque fuit perducenda. Quam multa vero toto progressu observarit, collegeritque, enumerare prolixum foret : adnoto solum ipsum exinde cepisse ansam conscribendi, mittendique varia ad amicoS varios. Caetera inter plurimi fecit Consulare quoddam numisma, quod dicebat insolitum, & neque Collato, neque Ursino , neque aliis memoratum, quodque destinavit ad Pignorium, ut cum Friderico Contare no communicaret. Plurimi etiam inscriptiones quasdam Flaminii, &Dudistit, de quibus supplendis nam exesis erant cum Velsero praesertim egit. Plurimi quaedam alia selecta, quae misit ad Scaligerum, &ex rebus aliis conchas nescio quas, quarum occasione scripsit ad Penam Medicum de Concha anatifera mituli instar conformata. Sed ut de Plantis speciatim dicam, comitem adhibuit Bolanicum quendam plantarum quovis tempore internoscendarum peritum, eapropterque non solum plantas in suum hortum destinavit, sed plerarumque etiam radices transmisit ad Clusium, ac inter caeteras Tragacanthae, Aristolochiae, Asphodeli, Arbuti utriusque. Significavit autem simul desiderium , quo vellet Clusium aliquantisper Belgenserit detinere, osten

57쪽

Liber SecundM. 63

surrus illi Styracem, seu arbustum foliis cotonaeo malo, floribus arantiae Ico . non absiatilem, & liquoris fragrantia nequaquam Syrio posthabendum. Is enim ad unum milliare juxta oppidum ita nascitur, ut alias

sim stra requiratur. Ostensurus etiam Lentiscum, quae non miniis Mastichen sudet, quam quae in Chio insula nasci specialis dicitur. Ostensurus & alia quaedam vix alias usquam observabilia. Clim rediisset, agere coepit de instituendo Eremitarum Camaldulensium coenobio in egregia illa solitudine, subrupeaque Ecclesia, quae Divae Mariae de Angelis facra, aequa prope distantia est Massiliam inter & Aquas-Sextias. Occasioni fuit, quod Patavii degens eorum institutum valde probavisset, eriiditusque inter ipsos Religiosus nomine Elias, Novitii cujusdam caussa, Aquis-Sextiis tum versaretur. Petreskius itaque illius conversatione deieci atus, ipsium per multos mense is detinuit, in solitudine sustentavit, ac saeptiis per complureis

dies commoraturus invisit. Procuravit interea ut civium tam Aquen-ssium, quam Masaliensium decreto id coenobium postularetur. Licentiam quoque instituendi a Mimetensi domino. in cujus ditione est locus, obtinuit, ac circum vicinum dominium, seu fundum pretio acquisivit. Sategit quam enixe potuit per Patavinum Episcopum,& Cardinalem Pallavicinum, ut Congregationis ejus Superiores non Eliam modo illeic loci relinquerent, sed religiosos etiam alios in ampliss)mam messem destinarent. Rogavit, ut aliquos saltem loco visendo committerent, pecuniamque interea sumptibus faciendis necessariam misit. Et facta quidem plurima spes: sed postremo tamen irriti conatus. Sic votis etiam non respondit redintegratus pro Pacio labor. Siquidem cum ineunte vere evicisset, ut Aquenses destinarent Pacio pria mariam Juris cathedram, praestituto stipendio librarum Turonicarunt

bis mille , & quadringentarum, proficisci ipse Mons peliuna cum Asia festare urbis voluit, ut si quidpiam dissicultatis obsisteret, amoliretur. Et rediit tamen re infecta 3 pretia licente quidem Pacio, quod tria librarum millia, praeter occurrentia emolumenta, expeteret; sed caussa revera ab uxore data, quae Catholicam urbem exosa , Heidelbergen .sem praeoptaretis Incidit vero statim in morbum, e quo vix initio aestatis convaluit. Importuna praesertim fuit mira cutiS teneritudo; nam quacumq; corporis parte tantilla fieret vestium compressio, rubescens tumor cuin F a Velie-

58쪽

De Vita Petresta

vehementi prurigine cooriebatur. Castis hic ansam illi praebuit philosopbandi de Maculis, quas ab utero plerique sortiuntur. Quippe eogitatio illum subiit fieri similiter posse, ut qua parte corporis gravidae mulieres sese attrectaverint, dum expetitae cujuspiain rei imaginatione tentantur, in eadem Embryonis parte ejusmodi rei character suboriatur, expriinaturque. Ita non semel retulit, ac non multis speciatim annis ante obitum , cum una philosopharemur de quadam canis imagine intra urinam hominis a rabido cane demorsit conspecta. Ac difficultas quidem erat, cur ille character non corpori matris, sed Embryonis inureretur: sed assensit tamen Embryo

nem utero gestatum unum corpus cum matre esse, eademque spe

cie alimenti, iisdemque spiritibus secundiim omneis sui parteis sic enutriri, vegetarique, ut semine ex omnibus partibus deciduo fuit primum formatus. Quare & tenue corpusculum iisdem affici casi-hus, quibus ipsum corpus maternum , ac posse ipsi tanto facilius notam aliquam imprimi, dum spiritibus speciem conceptam devehentibus, eo matris contactu veluti defigitur, quanto ipsum est mollius, ac tenerius. Memini vero id confirmatum memorabili quodam facto, quod ipsi fando accepimus ; Muliere nempe gravida in oppido hujus provincite Cipperiis dicto, ante annos circiter selia ginta,pugione com fossa, eductum fuisse ex ea Embryonem cum totidem notis livescentibus, & ad easdem parteis conspicuis, in quibus mater fuerat percussa. Quod autem, dum illae fructuum species, cerasa, fraga, aliaque rubescunt, impressi quoque characteres vividiore rubore sint, caussam dici posse affectionem aeris secundum eandem tempestatem similibus spiritibus concitandis idoneam, ut duuae vitibus florescentibus vinum in doliis commovetur; sed non est quorsum ea de re uberius quid

piam heic proferatur. e sali

Repeto potius Petreskium balneorum usu convaluisse' sanguine puta temperato, perspirabiliquem cprpore) ac magno fuisse levamento, quod iucundissimam interea familiaritatem duplicem paravit Altera fuit cum nobili Francisco Villanovano Flayosci Barone, &Marchionis Transii germano, qui linguae Graecae, omnigenaeque historiae callentissimus, quicquid pene erat in tota Provincia monumentorum vetustatis perspectum ad unguem habebat. Altera cum celebri viro Francisco Malherbio , qui deinceps habitus suit Gallicae

59쪽

Liber Secundu . s

tinguae arbiter, Poeseos facile princeps. Invisebat enim uterque; Iso . & cum priorem quidem ipsi patria communis , ac studium earundem rerum conciliasset, posteriorem illi quaesivit commendatio Varij,

clarumque in Provincia nomen, ex quo tempore fuerat memorato magno Franciae Priori a Secretis. Heinc proinde coepit Petreskius Matherbii poemata cognoscere, suspicere, apud exteros commendare. Siquidem cum mense Septembri illa memorabilis Ostendae obsidio exitum habuisset, pulchraque illa carmina, rea Parra ducum dic. fuissent Gallicis versibus non modo a Vario , sed a Malherbio etiam expressa, misit illico cum ad alios, tum ad ipsum Scaligerunt ,

quem Latinorum carminum arbitrabatur esse audi orem. Taceo autem ut Scaliger ad idsum rescripserit auctorem esse Hugonem Grotium, adolescentem ieetissimum, puellas vero ex Helicone, se ut senescentem, pridem aversatis; ex quo etiam se excusavit, quod versus ab eo pro Pinello expetitos non mitteret. Diversatus per Autumnum Belgenserit, spectavit Rarum illum concursum trium superiorum Planetarum , qui nonnisi anno quoque octingentesimo contingit, &Magna, seu Maxima potius, Conjunctio merito vocatur. Et mirabile quidem fuit nasci in eo conventu Stellam magnitudine Jovem aemulatam, quae supra annum in eodem Serpentarii pede sic perseveraverit, ut perseveraverat alia in sidere Cassiopejae ante annos triginta duos, & alia rursus ante trennium inconstellatione Cycni. Verum quia tum Petreskio coelestis globus

non aderat, quo fieret certior de siderum non errantium nomenclatura; ideo facile credidit Novam illam stellam ex antiquis esse, ac potiss1natim videns ipsam non, ut planetas circumstanteis, obtusi esse luminis, sed fixarum instar mire scintillare. Acceptis post aliquot menseis a Pignorio literis , didicit Stellam esse recentem , ac observaria Galileo, idque cum jam ex vespertino in matutinum situm transiisset: at quia in morbum incidit, quo initio veris multum laboraVit, I 6os, cum simul quoque aegrotarent Pater, Frater, Patruus, Noverca, &domesticorum nonnulli, idcirco sibi a studio eam observandi temperavit. Ne memorem, cum voluit postea ad illas parteis respicere , stellam sic fuisse jam imminutam, ut fixis circumstantibus, perpetuis he nihilo major, ac una earum credita , evanu 1sse judicaretur. Postea totibus tamen annis dolere satis non poterat, quod ad tam rarum

60쪽

6 De Vita Nires i

i6ο . spe staculum suis obvium temporibus studiose magis non attendisset. Per ea tempora cum Massilia Belgenserium contenderet, transire Castelleio voluit, ut Parochum loci nomine Julianum, ob ingenuam curiositatem sibi jam carum, salutaret. Cum ab ipso aliquantisper extra vicum deduceretur , occurrit illis Multo floridum ramum ex Myrto gestans, latifolium, & flore pleno, qualem Petreskius neque viderat, neque inaudierat exstare. Itaque raram miratus Plantam , perduci voluit in mediam silvam, ubi enata fuerat, aς transferri ipsam curaVit, ut excoleretur, propagareturque. Transferri autem noluit in Belgenserianum hortum, quoniam non aderat qui illam satis diligenter curaret; sed in hortum potius ipssius Iuliani, cujus futurum circa ipsam exquisitium studium confidit. Et excoluit ille sane , ut par fuit, quousque ex planta manente incolumi, propagatio fieri Belgenserit potuit. Id attingere visum est, quia nusquam in tota Europa Myrtus

pleno flore fuerat agnita; ac debetur Petreskio, quod jam in hortis Regiis, quod Romae, quod in Belgio, quod alibi gentium visatur. Praetexeo ipsi quoque deberi Fungum Coralloidem dictum, de duocii in Clusius rescriberet , inquit, faciam in auctario ad Exoticorum Bisoriam, quam stero brevi publici juris facere, Fungi cognitionem tibi

acceptam relaturus.

Heic nondum dixi Varium tantopere fuisse illius consuetudine delectatum , ut donec suit Aquis-Sextiis , continenter pene habere commensalem voluerit. Quin habere etiam voluit peregrinationes , rusticationesque cum illo cummuneis; & clim sub Iulij initium profectus est Massiliam, ut Carolum Neovillam Alincurium EX-legatum Regium Roma redeuntem inviseret, illum comitem in via facundum consalutaturum deduxit. Cum destinaret autem pergere Parisios, insinuavit ipsi an-non vellet Urbem, aulamque cognoscere. Ipse nihil quidem sibi esse magis in votis professus est, & maximo in tanti viri augustissimo comitatu : at obstare dixit voluntatem Patrui , qui paratum alias negotiorum causa eo discedere , id abnuisset, praetulissetque Fratrem proxime discessurum. Scilicet in Regis consilio

tum agitur negotium circa solutionem Talliarum, ut vocant, ad quam Riantienses contendebant ratione fundorum quorundum Reginaldum Patrem teneri. Enimvero Varius sese curaturum recepit,

ut ipse potius destinaretur, reque ipsa Patruo persuasit tenerum ni-

SEARCH

MENU NAVIGATION