장음표시 사용
41쪽
. NICOLA O FAERICIO Gallo, domo quis-Sextiis, clarissu adolescente, qM Romae,.Patavii, νιx- dum lienum pubertatem egressuli eo ardore Pinessui in is e li stadia eIt complexus, ut omnibu3 nobis, o douis Viris, quotquot his capiuntur literis, miracula st. Egregium sane vaticinium: seden etiam votum Erycii Puteani, jam tum Mediolani, ut supra est dictum , Eloquentiae, & Chronologiae Proseisoris . scribens ad Petresilium , O vulnus, inquit, quod Pinelli morte acceptum edi l . biit aternus ille vir, ipse nominis, o fama
securus: sed Mos in de derio , ct dolore reliquit, Musas in squalore. situs succrescet, ct dolorem nobis demet, Musis squalorem 2 doctrina, sed vibim quoque opus. Quis ' fallor ' an tu ipse huc potare, ut fs 'quod Pinellus fuit ' Vovest, popeo salpere te jubeo, Iuventutis sipes. Quo loco sor
lassis non ingratum eripι si Petreskii responsionem adtexuero. Sic igitur ille rescripsit. 'ruellis animum meum dolore, dum mihi incomparabilis viri morte putuus in ictum restiis. Merito tu quidem funebreis, ac luctuosas voces ingeminas; merito picem no stram deploras, merito omneis ad lagen dum invitans exclamas, Quis nobis dolorem demet, Mos siqualorem ' Sed
in fne risium excitas, dum , quas vaticinari velles, bubjungis me, quod Pinellus suit , suturum , idquie, tanquam feri posset, serio poves. Quod perindo est, ac M ingenti succisa pinu νονeres, ut humilis aliqua myrica robur illius, ac
proceritatem aquaret. Verima amor erga me tuus hoc tibi, quidvis aliud meditanti, rotum extorsit, cujus, ut reor, nunquam te damnatum iri, aut reum
fore sterasit. Quod ego tibi idipsum vovens, vatis illud accinam, Tu nunc
eris alter ab illo, qui te penitus nhunt, sat scio, me patem asi vi baut . haud vanum; tua namque hoc opus opis, non mea. Argute sane, & eleganter; tametsi id dissimulavit, quod verissime a Puteano dictum, adsiubeun- dum id muneris, opibus quoque opus Fuere 3c aliae perelegantes utrimque literae conscriptae, exstatq; spe civim una edita in secundis Ferculis, seu centuria Epistolarum Puteani secunda, qua sub initium sequentis anni, qui fuit supra inillesimum, sexcentesimumque secundus, ille gratiose conquestus est se Deorum genus nominatum. Fuere, inquam, aliae literae conscriptae: sed ad rem facienteis excerpsi, ex quibus abunde intelligitur quam apposite Ianus Gruterus in Praefatione magni illius Inscriptionum voluminis ita conjunctim nominarit, commendaveritque Erycium Puteanium, & Nicolaum Fabricium, ut juvenes esse prK cae teris dixerit,
42쪽
- Sacros qui sollicitare stimes
onidum , --que solent haurire damnen. 'Versabatur porro sub praelo ingens illud opus, cum Pinellus concessit fatis: Petreskius autem suppeditavit, quae in illud insererentur, non modo ex iis, quae inter Pinelliana cimelia, sed etiam ex iis, Romae, quae Venetiis, quae aliis in locis observarat, descripseratque,
ut docet illud toties subjectum inscriptionibus, Ex Nicolai Fabricii schedis.
Venio jam ad Marcum Vesserum, cujus interventu Gruterus schedas illas obtinuit. Ille Pinello prope par , singularis amicus, florebat Augustae Vindelicorum Duumvir. Me tacente, scripta illius, omnesque viri eruditi, opem ipsius naunificam , paratissimamque experti, quantus vir fuerit , satis loquuntur. Velserus ergo , literis ad Petreshium datis, testatus est tanti se facere ipsum, ejusque amici tiam , ut nihil sibi fuerit ex tota Pinelli haereditate expetibilius. Q Ain etiam ipse quoque illum non modo virtutum Pinelli haeredem agnoscens, sed futurum quoque suarum successorem conjiciens, diligere coepit, tanquam filium, &literarum frequentia , quoad vixit, non destitit testatum facere affect uni. Hoc uno ipsi durus fuit, quod sui effgiem constantissime denegavit, pro eo, quo omnibus aliis ardentissime flagitantibus denegaverat instituto. Et Petres hius tamen , ut alios nonnullos, sic illum nescientem pingi procuravit conducto artifice , qui ipsius vultum e clandestino loco spectaret. Sic obtinuit quod illi Occo sperare nefas praedixerat, cum id abs Vel sero tulis et
responsem, Cato major posteros volebat qsinere , cur bi salva milia postar
mihi contra, quanimn video, cavendum, ne quis aliqaando miretur, s non θ in dignetur, qua ambitione consortio magnorum virorum, qssorum imagines se colligere Fabricius ostendit, irrepserim. Praetereo autem quam praeclare Noster
illud exceperit: quippe ad Occonem rescribens, Dixit quidem, inquid, Cato non minus argute, quam sapsenter, se malle, ut posteri quarerent quare sibi non e sit, quam quare esset posita tua: nunquam tamen, quod legerim, se piTt, aut 1 vi renuit cujus rei tenes esse possimi icones ejiu non pauca, quae in hodiemum diem circumferuntur. Igitur nec Veserim, vera Catonis imago, id ab ere deberet, O ne abnuat,precor preceris, ores ipflum, atqse exores ite
Suboectendus Velsero est Iosephus Iustus Scaliger, vir ille major,
43쪽
celebrior, quam utencomio nostro indigeat. subnectendus, in- i 2. quam, ut constet quam sponte, quamque alacri mente Petreskius set ipsi, aliisque eruditis devoverit. Nam ille quidem summopere sibit ipli est gratulatus, qudd in Pinelli desuncti locum talis amicus succent fasset , at occasionem ut accipias, ea suis hujuscemodi. Scripserat Scal liger ad Pinelium , rogans, ut sibi procuraret Hebra1cos aliquot li-hros, itemque. nummos aliquos Scaligerorum Principum ; ac simul miserat tam Patris, quam sui ipsius autographa quaedam, & utriusque etiam icones, prout ille petierat. Scripserat una Carolus Clusius, miseratque exemplum suae rariorum plantarum His oriit , & iconem desideratam Matthiae Lobellij: ne quidpiam dicam cie destinatis a Scaligero literis ad Carolum Leberoneum Valentinum Episcopum
Patavii tum commorantem. Pervenere ista Patavium, cuin non modo jam Pinellus oblisiet, sed discessisset etiam ex urbe Caesar Dux Acheruntii , qui fuit Pinello ex fratre nepos. Quia vero is Gualdo
mandarat, ut siquid datum seret ad Patruum , id exciperet, & Neapolin ad se mitteret; idcirc o Gualdus omnia excepit, ac priusqua in trans initteret, cum Petreskio communicavit. Itaque Petrestitus , calamo arrepto, rescripsit ad Scaligerum : nuntiavit non modo Pinelli, sed etiam Episcopi mortem ; sec urum fecit de donariis a memorato caesare grato animo accipiendis: recepit in se quam Pinello commiserat curam libro imm Hebraicorum, ac numismatum , pollicitus est se aliqua saltem , quae haberet jam, occasione prima missurum , O tulit & nonnulla alia ad illustrationem Scaligerae gentis, quam cum Veneraretur, adjecit se non commisisse, ut seones illae abirent, quin
exempla sibi earum obtineret. Scripsit pari modo ad Clusium, ac duci non potest, quantum illi se tam generosae indoli, ac singul ari humanitati devinctos praedicaverint. Huc spectat illa Scaligeri ad Vesserum Epistola, quae est in tertium librum inserta, & in qua, Num mala inquit, Scaligerae cum theris Fabricii nora,ct tuis accepi; quo nomine gratias tibi ago. Nondum Hebraicos accepi libros , ille ad me ex Italiam sit ;quia inter mercimonia Raphelangiana fiunt, qua nondum huc perlata sint. Prope diem, quum accepero , ct illi, ut gratias agam, scribam, ct a me quoque alias exstem. Scripta est autem Epistola Iv. Idus Maij, An subinde commemorabo aliquos ex iis, quibus alacrem operam Ravavit Z Imprimis certe, si quid fuerat a Pinello prius tentatum in
44쪽
1661. studiosorum gratiam, id contentione maxima perscere adnixus suit, Sic nullum lapidem non movit, ut quam ille spem fecerat Prospero Alpino percelebri Medico recuperandi de tertia Methodicorum secta tractatus, opere ipso posset explere. Deinde, cum dicendi sint, quos Pinelli exemplo juvit, unus instar omnium esse posset memoratus Pignorius , dum Isiacam mensam exponens Tabulam nempe illam teneam Hieroglyphicis .isgyptiis insignem , quae ex Petri BembyCardinalis reliquiis eo tempore in Ducis Mantuae Bibliotheca asier-ivabatur gratias quidem egit imprimis Velsero, sed subjecit tamen Nicolao dein F vim Chala ij Domino, natalium sylendore ct recondita erudi-ltione illustri adolescenti, qui non modo in signes antiquitatis reliquiad , quibus in inyrii bis in sue in meum , ct fludiosorum usum muni ce contulit; sed etiam
Iioruni Mus ut paterent, sedulὸ curavit. Mus diligintia factum est, ut noumodo Venetiis Friderici Comarent Divi Marci Procuratori ct Ioannis Mocenici illustri orum virorum praeclarissima nummorum, O gemmarum mihi
in promptu essent, sed 'ct Roma ornatissimi viri Latii Paschalini
cur enim hoc' nomine non appellem bona copia divitem thesaurum D de quo nobis numismata, gemma, fligilia, rara omnia in igni humanitate suppeditarabunt. Eidem Fabricio acceptum ferri debet omne id, quod e Natalit3 Benedicti pretiosis loculis epulamus, e quibus auctario nostro cum robore , o stiritus acce sit. Ea enim omnia, qua ad illustrandam Epiphanij, Irenati O aliorum Patrum historiam Sectarios antiquos exagitantem attulimus, inde profecta sunt. Haec fustiuscule refero ; quoniam ex iis , quae jam ante attigi, pluscula confirmant. Addo vero circa Pignorium, cum is librum de Patavinis origini bus scriberet , obtinuisse illi Petreskium a Joanne Vincentio a Porra, quod ipse postea memoravit, & Philippus etiam Tomasinus in Tito Livio retulit, circa Parentis historiae bracchium. Nimirum cives Patavini ex asservatis apud se Titi Livii osssibus alterum bracchi uni exemerant, concessierantque inclyto illi studiorum fautori Alphon Arragonum Regi, cum illud instantissime per Antonium Panormita ai Legatum suum exorasset, ab anno usque salutis millesimo quadringentesimo quinquassimo primo. Cum ignoraretur vero ecquid de bracchio actum foret, occasionem cepit Petrest ius mittendi complura ad Portarum munuscula, quasi compensans ectypum marmoris
cujuspiam, in quo erat expressus ritus mittendi milites sub jugum ;ac simul efflagitavit ut rescriberet ,- quid pro sua sagacitate de brac-
45쪽
ehio compertum haberet. Rescripsit autem ille consequenter, ne- I6o2. que Alphons in morte*raeventum , neque etiam Panomuitam condere potuista pro votis id bracchium: successorem vero istius a secreris regni, conclulisse sub marmore, collocasseque extra Oratorium. cum inscriptione hu)usinodi, T. LI v I HISTORICI BRACCHIuΜ,
CONDIDIT: caeterum a multis jam annis id marmor non fuisse conspectum, ob sacellum a nescio quibus confratribus superextruetum
Ut fuit porro Petreshius erga Pignorium munificus: sic suit etiam erga Ulystem Aldrovandum percelebrem illum de Animalibus scriptorem, qui multa ab eo nullaismata habuit, maximeque Asiatica, illustrandis iis , quae circa animalium symbola jam ediderat, actum de novo apparabat. Atque is quidem Bononia scribens animo revera grato pollicitus est se commendaturum per quem profecisset: sed in cάcitatem brevi incidens, id , quod destinarat, perficere potis non fuit. Idem fuerat pollicitus Joannes Baptista Villalpandiis, de illius nomine, patria, conditione sollicitus, ut testari posset a quo accepisset & siclos, & pleraque alia, amplificando tractatui de num- istis Hebraicis, poti editos jam magnos illos in EZechielem commentarios. De Sirmondo heic memorandum, quod cum acciperea Petreskio Roma discedente noluisset, nisi ex iis numismatis , quae seminata illi adessent, postulavisse ipsum tamen , obtinuisseque ab eo, postquam Patavium rediit, plusquam ducentos ectypos, vel ex Graecanicis duntaxat. Ejus scilicet generis coegerat jam supra mille , quae forent penitus intacta rei nummariae auctoribus: & cum haberet cuia tam ante, quam post Romanum imperium in civitatibus quibusque Graeciae, Asiaeque praecipuis , ex quibus contexuerat seriem Seleucidarum Principum, ab Alexandro ad Romanos usque reamobrem Sirmondus hanc seriem desideravit cognoscere, ut illius
instar seriem Principum AEgyptiorum texere posset. Sed faciendus his
Iam porro pene triennium in Italia exegerat, cum apparare reditum coepit. Ac habuerat quidem in votis Venetiis tendere Αugustam , tum ut Velserum, Occonemque a in urbe inviseret : tum
46쪽
16or. ut exinde commissus Danubio circumstantia Gemianiae, Hungariaeque loca lustraret, & Constantinopoli in tandem per Euxinum Pontum, Bosphorumque Thracium perveniret, peragraturus deinceps quicquid liceret ex Graecia; verum Fonvivius plane abnuit, vel quia censeret Patrem, Patruumque id consilium aversaturos, ob digrensionem prolixam nimis, periculisque plenissimam ; vel etiam quia ipse Parisios repetito accerseretur. Petrest ius ergo nihil plane ausus ipso repugnante moliri, res suas ita composuit, ut imprimis omneis Italiae amicos, quibus vale coram dicere non potuit, literis salutaverit, oblatoque obsequio, &plerumque etiam adjunctis munusculis devinxerit. Sic exteros quoque, ac prae aliis Scaligerum, cui adsuperius memorata adjecit nummos ab amicis Veronensibus recens habitos , nonnullaque alia spectantia ad Scaligeranam familiam. Coegit deinde quicquid potuit seu librorum , seu ci melior tim, seu aliarum rerum exquisitarum nancisci: ratus sibi in Patria parem copiam non occursuram. Discessurus conjecit omnia cum sarcinulis in aliquot capsas , quas direxit Gentiam, convehendas inde Massaliam: ac reservavit solum rariora, & pretiosiora aliqua, quae una translataeanisdem secum experirentur fortunam. Videlicet, cum sibi satis lustratum putaret ex Liguria, peragrare Galliam Cisalpinam voluit, emergere que Lugdunum, ut providere illeic posset quemadmodum litteras ab amicis acciperet, & vicissim ad illos daret. Postremum relicto ingenti sui desiderio Patavii praesertim, ac Venetiis ne quidpiam dicam de Augusta, ubi Velserus concepta spe complectendi illum frustratus, quasi dimidium anina ae subduceretur, ingemuit itineri sese commilit. Divertit autem primum Vicentiam , salutaturus illeic amicos, ac invisurus eum montem , cujus, ut dictum est jam ante, ichnographiam quaesierat. Consideravit etiam Gustosae illam venti dispensationem per canaleis, ac tubulos ; acceptiquo, & in commentarios retulit historiam illius, qui nascentem e crypta ventum in loco satis dissito, domum usque per meatum subterraneum ita deduX1t, ut tandem vellit secuerit, distribueritque pro arbitrio. Accessit deinde Veronam, attend1tque illeic praesertim ad Scaligerum sepulcra, quo- .rum, quia tum non licuit adumbrationem obtinere, impetravit postea interventu Caesaris Nichezolae, & Marci Antonii Montani. Mantuae
47쪽
tuae eum foret, iam multa vidit, atque annotavit in Ducis Cimeliar- ichio, ut cum superioribus annis accepisset direptum fuisse, Germanis urbem vastantibus, vix satis sese consolari per multos dies potuerit, tantam ducebat factarn jacturam. Inter caetera spectavit curiose AEgyptiam illam Tabulam, ut varios de ea scrupulos eximere Pigno rio posset. Visa Cremona voluit Brixiam, Bergamumque divertere, ac tum venire Mediolanum, ubi non modo Erycius Puteanus,& Sept alii fratres, aliique amici; sed maxime etiam ille nunquam satis laudatus Archipraesul , Cardinatisque Fridericus Borro maeus, Ambrosiante Bibliothecae jam tum crebrescentis fundator, sunt illuna humanissime, ac per dies multos complexi. Digressus Ticino, Novalia, Vercellis, pervenit Taurinum, ac superatis Alpibus, Genevam ;ubi pervolutis libris variis, spectatoque Lemmano lacu, TOnon uinvicum adiit, ut fieret oculatus testis admirandorum facinorum, quae patrare per illud tempus Daemoniaci perhibebantur. Trajecto lacu ', perlustrataque circum vicina Helvetia olvere vota placuit ad celebre fanum Sancti Claudii, ac praesertim pro Patrui cognominis incolumitate. . Deflectere inde volebat Semurium , Davidem illum quondam suum praeceptorem salutaturus, cedetisque illas invisurus in quibus ante quinque annos Genebrardus obierat: sed rerum in Burgundia ob factionem Bironii Marescalli inn'vatarum , suspectarumque status deterruit. Deflexit ergo potius Lugdunum, ubi accepta pecunia, persolvit large honorarium Ductori suo Parisios, ut jam dictum est,
discessuro. Deinceps, quamvis amore patriae, parentumque teneretur, calli
de tamen consilium cepit non pergendi recto itinere domum, sed
discedendi Mons pelium ; ubi Julius Pacius a Beriga Iurisconsultus Vicetinus profiteri magna cum laude Iurisprudentiam ferebatur. Quia enim satis sibi ipsi circa Iuris studium nondum fecerat , & apud se tamen constituerat neque postulare , neque adipisci quam lauream vocant Doctoream, absque insigni quadam gloria, testationeque eruditionis ; idcirco domum tendere noluit, ne invitus adigeretur ad
consequendum lauream , & ut posset prius sub illustri Antecessore fieri instructior. Itaque concessit Mon spelium sub Iulii mensis initium, seseque statim ipsi Pacio in contubernium cum fratre dedit. Subinde vero consilium indicavit Patri', ac Patruo , qui nihil tale suspicantes
48쪽
Isor. sub verituunt, ne sorte in Italia non satis studiose Iuri incubuisset.
Praeter eum secessum , argumento fuit, quod tam ex capsis Genua acceptis, quam ex transmissis residuis illis, selectioribusque cinaeliis, quibus Mons pelium cum pervenisset , sese exoneraverat, perviderunt illum debuisse tantum temporis in iis colligendis, cognoscen-d1sque impendere, ut nihil, aut parum omnino, quod impenderetur
Iuri, superfuisset. Id autem ubi ille rescivit, quadam veluti apologia suspicionem est amolitus. Nimirum , se nihil detraxisse horis Iuris studio debitis ; sed
tantum quas alii aut ludicris rebus, aut compotationibus, aut Venereis illecebris vulgo dederent, succidisse, contrivis eque in comparanda antiquitatis notitia. Quam viderent de ea congeriem , argumento saltem esse pecuniam sibi creditam non fuisse in nequitiam , perdit 6sve usus absumptam. Caeterum & se agnovisse non esse studium antiquitatis Iuris prudentiae inutile, cum alia ratione non possent
pleraque loca seu Digestorum, seu Codicis intelligi ; &posse ipsos
id experiri, cum quod , exempli gratia, lateret jam interpretes circa Viriolas ex smaragdis Ulpiano; ac Paulo saepius memoratas , intelligere ex iis posset, quas eruisset Romae ex quibusdam ruderibus , Quasque ad illos mitteret rem jam a plerisque seculis invisam. Exstare etiam in sarcinis plureis reliquias ex eo Are, quod antiqui grave dixerunt cum id nimirum penderent) interque parteis Assis varias reperiri drantem, qui altera facie Suem praeferat, ex quo, & eX Ove, ac Tauro pariter signatis , dicta primum fuit Pecunia , tanquam a pecudibus. Sic & repertum iri alia propemodum innumera, de quibus coram disserere , sine voluptate utriusque non posset. Denique tam sese , quam fratrem non divertisse ad Pacium , quod se Iuris ignorantiores suis coaetaneis crederent; sed quod eximium aliquid supra ipsos
sapere vellent. Placuit mire parentibus instituta defensio, ac Patruo praesertim, qutanto ardore videndi ipsius inarsit, ut, vix tertio mense e Xacto, accersitum voluerit. Accessit ergo ; sicque Lareis revisit primum mense Novembri, sed adducto tamen secum Pacio, ut vel reducendi ipsius pretextu detineri domi non posset. Relictus vero germanus fuit, quod e morbo tum convalescens sese dare itineri absque periculo non Posset. Heic non meminabo qua exsultatione exceptus Petreskius
49쪽
dorni fuerit , neque quo cultu habitus Pacius. Reseram duntaXat ma- 16o2.gnum illum virum Guillelmum Varium , qui tum erat princeps A-quensis Senatus, quique fuit post modiim suffectus , ut suo infra loco dicetur, in vicena Cancellarii, mirari satis non potuisse indolem adeo
egregiam, raramque adeo eruditionem tanta cum naodestia conjunctam ; neque unquam satis satiari interrogando , excipiendoque quae ille scite, perspicuri suaviterque commemorabat. Paucis post diebus Mons peli mi una cum Pacio rediturus, defle-dtendum e via sensuit, ut demonstrare illi posset scaturiginem Vallis-
clausae , non aquarum exundantium copia magis , quam Petrachae, &Laurae amoribus concelebratama item que Arcum illum triumphalem , qui Arausione conspicuus, C. Marii credebatur, cum ipse Fabii Maximi potius esse opinaretur; tum civitatem Aventonensem ; &fornicatum triplici serie Wardonis , seu Guardonis pontem ; ac Ne mausentia quoque nun nulla, quae ille non averterat, tametsi illeic
Quam-primum autem rediit, tanta se cum alacritate ad studium 16 os Iuris composuit, ut horas decem solidas diebus singulis in eo collocaret. Neque vero id solum tempus consecratum est studiis ; sed dietini etiam quasdam horas , ac potissimum ante somnum impendere solitus fuit litteris humanioribus, studioque rerum antiquarum. Non id abnuebat penitus Pacius, qui mire etiam afficiebatur, quoties illum de rebus variis, ad antiquas praesertim leges pertinentibus, dicentem audiret. Quin non modo etiam est pastus , sed pene, dicam auctor fuit, ut Narbone inviseret quae exstant ille ic vetustatis non ignobilia
monumenta , ac speciatim votum, factamqtie Augusto Arte dedicationem , cujus ante annos triginta effossae, & Burdigalae, cum illustratione Eliae Vineti . excusae exemplum obtinuerat. Scilicet nondum allatum erat Inscriptionum Gruteri opus , in quo postea observavit Tribunitiam Augii iti potestatem. quae apud Tacitum legitur trigesima septima, fulsi e ex hac ipsissima inscriptione trigesima octavam.
Ad haec , quia Pacius perlubenter edisserebat de rebus ad Ph*sicen spectantibus , nullam non occasionem captabat rogitandi illum de causis naturae abstrusioribus, & maxime quidem per horas relaxando animo datas. Sic cum aliquando noctu incidisset in crustas , squam imasque piscium lucidas , collegit , intulitque clam
50쪽
in Pacii Musaeum; ac postea cum illo ingressus, quam praeserebat
candelam consultb exitinxit, ut illo primum attonito, ac deinde lucem mirante , sciscitaretur ipsius caussam . Ac recurrit quidem Pacius ad calorem ex putredine excitatum ; sed rogavit Petres hius, cur non sentiretur ergo calor neque in iis squaminis, neque in quibusdam lignis putrescentibus Z cur horrea prae putredine incalescentia, calx item madefacta, & alia tantopere calida non emitterent lucem cur si ob calorem cicindelae lucent, non lucerent etiam animalia caetera tantopere iis calidiora Θ Ad quae Pacius, posse calorem, quem in scholis dicunt virtualem, sufficere, & aliunde exigi certam dispositionem materiae , quae reperitur in rebus minus ad sensum calidis, non reperta in aliis calidioribus sensu deprehensis. Praetereo porro, cum haec,& alia non fecissent satis Petreskio , nihil deinceps visum fuisse probabilius, quam lucem omnem flammulam esse, sed rarissimam, tenuissimam ver argumentoque esse lucem Solis , quae dum cogitur, densaturque, ardet; ad eum modum , quo vapor nihil aliud, quam aqua rarefacta, tendataque est, quae rursus coaeta, densataque, humor apparet. Cum lux autem Solis directa,seu primaria sit adhuc satis densa, ut calorem sui selisibilem faciat; repercussam tamen, secunda-a iamve adeo tenuem evadere, ut ejus calorem sensus non percipiat. Quare & nihil mirum videri, si lucula illa squam marum , similiumque rerum non sentiatur calida; cum sit longe tenuior illa solari se cundaria, intra quam plane evanescit. Quod res autem calidiores non perinde luceant , caussam dici posse, quod calor vehementior tetriores excitet vapores, seu fuligines , quam ut connatam luculam patiantur puram emergere, atque idcirco apparere. Rursus, cum foret valde curiosus rei anatomicae, ac herbariae; ea
propter quoties licitum erat, divertebat in Regios hortos, a quatuor iam annis instructos, ad Richerium Bellevallium utriusq; demonstratorem, cui nunquam non fuit Petreskii & desideratissima,& jucundissi- ima consuetudo. Divertebat etiam frequens ad Francis cum Ranchinum, qui ad peritiam Physices, Medicesque eximiam , pulchre adjungebat notitiam , cultumque rerum antiquarum. De Ioanne Dorio- manno quid dicam, cujus semper solitus fuit&exquisitam doctri-'nam, di insignem erga se benevolentiam commendare Hoc cer- Medico est usus, cum febricula laboravit, cumque vexatus est graviores