Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris aquisextiensis vita

발행: 1655년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

erant commentarii, Acta,& reconditiora regnorum instrumenta; quique regionum situs, descriptiones temporum, populorum origines, leges, foedera, bella ; Regum, virorumque primariorum stirpeis, cognationes, atque successiones optime noverat: sic ut nemini fundi, domusque suae ratio fuerit, quam illi orbis nostri status, atque conditio notior. Omnes item cujusvis ordinis, ac nationis homines, magnarum peregrinarumque rerum studiosi, illuc se conferebant, ad ipsum celeberrimumque ejus Musaeum invisendum , in quod praeclara, raraque omnia collecta, sub uno aspectu cernere erat ; quorum conspiciendorum causa, antea mortales universum terrarum orbem peragrabant.

Illa siquidem prope cuncta, secum ex peregrinationibus domum attulerat, tam ipse Perescius, quam frater ejus Palamedes Fabricius Valavesius, vir humanissimus ue qui ambo in studiorum . domestici victus, reique familiaris communitate, ita extra simultatem ad senectam vixere, ut nunquam alter cum altero in gratiam redierit. Ad ea porro, nova quotidie comportabantur, non solum e tota Europa , sed ex Alia, Africa, India , atque novo orbe; cum vetus hic noster, ejus inexhaustae distendi aviditati non sussiceret: ita ut nemo ex ultimis terrarumoris ad has nostras appelleret, quin illuc inveheret plaustra, atque navigia rerum , natura, aut arte admirandarum. Has enim in singulos dies ad eum mittebant, homines in celeberrima quaque illarum provinciarum urbe, ac portu delectis quorum opera, ad ea omnia diligentissime comparando, infinito sumptu ipse utebatur. Et cum isti homines, sua quantumvis arguta sedulitate, Perescio cumulate fatisfacere nequirent , saepitis ipse alios domo misit, ad omneis maris insulas, montem Atho, Bysaiatium, Alexandriana, de ad miseranodas illas Memphis, atque Carthaginis reliquias : qui suo nomine, atque sere conquirerent, praeter res alias novitate mirabileis, praecipue vetustissimos Codices, Graecos, Hebraicos, Arabicos, Persicos, Coptos, Athiopicos 3 denique cum caetera Asiaticae, atque Africanae antiquitatis monumenta, tum maxime priscorum Principum AEgyptiorum corpora, pretiosissimis odoribus, medicaminibusque condita . In quo profecto celebrata illa veterum Pergamenorum , Alexandrinorumque Regum, nec non Gallorum nostratium, in Bibliothecas magnificentissime ornandas studia , regali plane animo aemulatus esse videtur. Ad suam hanc bonarum artium ossicinam, de sapientiae, Ll a virtu-

282쪽

virtutissique diversoriunt, omneis literarum, elegantiorumque artium studiosos, peregre advenient eis, non solum benigne admittebat Pe rescius, & Bibliothecae totum eis explicabat thesaurum s sed diutissiliae illic rctinebat, honesto, ac maxime liberali acceptos hospitio: quibus demum discedentibus, aliquot codices, tau mmos, & alia, quae ad eorum studia magis apta videbantur , omnia item , quae ipsis opus fuerant, ex sua re familiari largissime dabat: quemadmodum caeteris prope omnibus literatis hominibus absentibus, sibi nomine tenus notis, quidquid in literaria, atque antiquaria sua supellectile erat, quod ipsis,in lucubrationibus, adjumento fore arbitraretur; ultro nec peten tibus, saepiusque talium rerum ignaris mittebat. Si quid domi non esset, quod alicubi lateret, ut id quoquo modo ad illos perveniret, suaque deinceps quae prae manibus haberent opera, polita, perfectaque ederent ; nulli labori, aut impensae parcebat. Quos vero peregrina

tiones, rerum antiquarum, aut naturalium perquirendarum causa, parare audiebat s ipsis commendat itias literas, jumenta, atque viaticum de suo curabat: & ad eas suscipiendas, multos iisdem conditionibus ultro oblatis invitavit. Omne is denique, quos solo literarum , virtutis hie studio, & fortunae injuria calamitosos esse sciebat; quibus rebus indiguerunt, adjuvit, aere alieno oppressos levavit . vel illos optimatibus diligenter commendabat, ac multa illis saepe impetravit; cum apud omne is paullo humaniores Europae Principes, maximam gratiam au

toritat ADque obtineret : praesertim apud EMINENΤISSIMOS CEL

ΣENENT, quippe qui, pro suo singulari literarum amore, atque scientia, doctos in oculis , auribus, atque complexu habent & quae sua est regalis magnificentia, atque magnanimitas; eos omnibus omnium ordinum hominibus, in beneficiis honoribusque tribuendis, anteponunt. Beneficae, prolixaeque adeo , Perescii naturae testeis oculabos, & ab ea ipsa locupletes, citare positam 3 non tantum ex hac urbe,

istoque consessu ; sed vel ex ultima Syria, immensaque Libani altitudine, Amiram doctissimum apud Maronitas Antistitem ex Magna Graecia magnum Philosophum Campanellam; ex Gallia eruditum

hominem Ρetitum, & multitudinem aliorum, ex aliis provinciis infinitam . Innumerabilia item liberalitatis, ac magnificentiae exempla, vobis referre haberem , vix de Rege, ne dum de Senatorii ordinis, censusque

283쪽

susque homine credibilia. Cum tamen, quod propius miraculo, quam si dei; ipse quadraginta millia sestertium nummum, hoc est unciam

lanam ex tota redituum summa, in hanc solam vestram urbem , singulis annis erogaret; quod & in ceteras Europae celeberimas, eum secesse exitii mandum est ue partim in libros, aliaque hujus generis munera, huc ad amicos mittenda ; partim in codices , statuaS, aera, marmora , quae hic in dies eruebantur . vel eorum saltem exemplaria,& imagines pictas, ficta sve , aut in cera, gypso, vel charta madente impressas, sibi comparandas. Sed temporis me ratio ; eruditissimi Academici, ut vela contraham, portumque tandem respiciam monet. Verumentua vero , vester ille vultuum ardor , animorumque intentio, sine dubio a me contendit, ut munus promissi omne conficiam . quo me vobis proba turum recepi, Claudium Fabricium longe omneis superasse ; non solum singulari in literas studio, & largitate; sed quod demum maximum est , indefesso labore, incredibilique industria, in commentando , atque scribendo, de maximis quibusque artibus ; quarum prosecto, nullam partem intactam reliquit. Historiam Provinciae Galliae Narbonensis, hoc est patriae suae, pluribus , magnisque voluminibus conscripsit diligenter adeo, ut sive antiquitatem , sive leges, pacem , vel bella , & Reipublicae conversi Ones spectes; nihil est quod in illis desideres. Nobilium ejusdem Provinciae familiarum origines, suaeque separatim, aliis voluminibus con texuit: & cum gens Fabricia Pisis oriunda esset; unde ante quadringentos annos, bellica laude florens, in Galliam propagata est ;Pisanam , ipsamque adeo Italicam antiquitatem; cujus summus amator semper fuit, iisdem libris praeclare illustravit: multa seorsim recondita, in commentarium referens, de Gothicis Regibus, qui Italiae imperium obtinuerunt, ex antiquis nummis petita; sicut de Gallicis, quorum originibus, propaginibusque , nimia vetustate obscuratis. anaximam attulerat lucem. Omnium denique rerum , quae magnae, ac memoria dignae, sita aetate gestae sunt; venustisssimos, ac plenissimos scripserat commentarios. Philosophiam , cui potissimum naturali , mirifice deditus erat, suis etiam scribtis exornavit, atque amplificavit. Si quidem elegantem confecerat librum , de ludicris illis naturae operibus, quae certis regionibus e terra effodiuntur: scilicet de lignis, rebusque caeteris, a sua in lapidis, vel aliam naturam degene-Li s rantibus:

284쪽

I Irantibus: de vastis item , immanibusque illis Gigantum , ut vulgus

opinatur, ossibus; quorum magnam vim, ex longinquis locis sibi advehendam curaverat: multa de illis, ut erat homo emunctae naris, falsa odoratus. Plantarum vero peregrinarum, Indicarum in primis stingularem prope uniuscusque pertexuerat historiam ; nondum tentatis experimentis illustratam; cum ipsas arbores, non solum in stirpe is generis plane diversi ; sed in cornua, capita, aliasque viventium animalium parteis, prospero eventu insevisset. Quorum animalium natu-xam , modum , & pondus, vel ipsorum elephantor uita, diligentissime exploraverat; & singula eorum membra, etiam hominum, manu sua dis hcuerat: oculos praesertim vastissimarum belluarum , atque cetorum s quos usque ad ultimas Gad eis, homines quaesitum mittebat: unde cum de caeteris corporis partibus , tum de admirabili oculorum fabrica, atque munere, nova prorsus, & a nemine hactenus visa, lite xis consignavit. In Mathematicis illuliandis, non minus industriae posuit: seque ad astrologiam potissimum , aetate provectior ita dederat , ut altissimam turrim, magno illarum artium instrumento refertam exstruxerit, ubi nocteis serenas, in astrorum contemplatione peruigilabat: quorum non solum altitudines , magnitudines, vel motus diligenter observabat , sed in illorum materiem , ipsamque adeo naturam , acri acie penetrabat: per vitrea illa specilla , quae novo, ac vere coelesti invento, remotissimas, obscurissimasque rerum species , ad oculos dilucide perspiciendas revocant, quibus perinde verum usum , ac nomen, invenit Galilaeus Galil ejus, Mathematicorum sine controversia Princeps, Fabricioque nostro amicissimus. Eo instrumento Pe rescius tam ceterarum errantium stellarum , quam ipsius Lunae, varias facies, ac tennuisamas quasque, quae in iis apparent, notas ,& quassi

maculas, sedulo inspectas, sibi depingi, ac in tabulas incidi voluit;& suas de iis perpetuas observationes literis mandavit: adeo ut noster 'hic terrae orbis, nemini notior fuerit, quam fuere Pere scio caelestes ;praesertim illius, ut veteres Italiae sapientes loquebantur, ιινῖχθον .Cujus praeterea desectiones, ipse tam observabat , quam per Omneis Mathematicos, attentius observandas curabat; non ut Deae, cujus veluti alter Endymion, assiduus sornaae spectator, atque mirator erat, laboranti succurreret ; sed ut urbium , portuum atque insularum, rata, certaque , & a quatuor extremis coeli cardinibus,&a

285쪽

& a se invicem intervalla, inde reperire, atque constituere posset:

receptosque itinerum, atque navigationum errores tolleret. Res a solis hactenus, iisque uno, aut altero, maximis Regibus tentata: quam ad felicem exitum a Perescio tandem perductum iri spes fuit. Accuratas enim earum defectionum observationes, in celeberrimis veteris, nov1que orbis oppidis, faciendas curavit: quarum omnium accuratissimam,

atque ut Perescii verbum usurpem , palmarem , Neapoli a Ioanne Camillo Glorioso, homine in Mathematicis disciplinis excellenti, sibique amico, venisse ipse aiebat. Ad haec autem omnia, assidue utebatur opera Petri Gassendi, rerum coelestium, atque Philosophiae scientia, Galliae facile primi, & Nicolao Cl. Fabricio intimi , sicut domi per plureis annos, una cum ipso con; unci issime vixerit; atque illic extremum ejus exceperit spiritum: qui demum mortui nomen atque virtutem, grata memoria prosecutus , animum ad commentarios de Perescii vita scribendos appulit : easque parteis, quas olim mihi sumserana, ab homine eruditissimo atque amicitiae consuetudine, mihi maxime devincto, praeoccupatum iri laetor ; immo vero etiam de ea re Fabricii manibus gratulor. Operam ejus in vestra antiquitate, scribendo restituenda, praeclare positam, Academici,non queo stentio

praeterire: cum nulla veterum Romanorum utensilia, nulla ornamenta,

in ejus manus venerint, habuit porro dorni pleraque, de quibus scriptum non reliquerit; omnium autem uberrime, atque diligentissime, de ponderibus, mensuris, tripodibusque antiquorum. Omitto alia , quae in reliqua literatura effecit opera. Εjus tantesia epistolas, in admirationis cumulum addam, quae quidem sunt ita multae, atque eruditae, ut si nullum aliud scriptionis genus unquam attigisset et universum tamen omnium doctrinarum , & liberalium disciplinarum orbem implevisse, dici potuerit. Nullum enim adeo praeclarum, Vel rarum , in bonis artibus nasci potest argumentum , de quo Perescius consulens, vel consultus, ad eruditissimum quemque non scripserit; docte, frequenter, & copiose admodum , ut omneis omnium provinciarum urbeis, suis non dicam epistolis, sed voluminibus opplevisse videatur. Atqui ut sciatis me non laudatorie, sed Latine loqui s qua-leis, & quantas ad hanc urbem missas habeatis, exempli causa, nunc adeo ex me cognoscito. Extant prope innumerae ad URBA-NuM VIII. Pontificem Maximum, & Franciscum Barberinum

286쪽

Cardinalem, illam bonorum artium cognitionem, quam in ambobus optimis, doctissimisque Principibus omnes admirantur, complectentes. Extant ad Caesarem Baronium, & Joannem Franciscum Vidium Balneum, Cardinaleis: Josephum Mariam Suare sium , Antistitem: Christophorum Puteanum, & Constantinum C ajetanum , Omneis magnarum artium scientia insigdeis ι de religione rebusque divinis et sicut de humanis, atque historia, ad Vidum Belativolum Cardinalem,& Augustinum Mascardum ; ejus artis non solurn in hac urbe, sed in tota Italia facile principes: de naturalibus vel b , iisque occultioribus, ac magis peregrinis, ad Cassianum Putealem , & Petrum Vallensem ;utrumque tam hujusmodi doctrinae , quam caeterarum magnarum rerum laude abundantem. Extant de literis, quas humaniores vocant,

lingui sque tam veteribus, Europaeis, Asiaticis, atque Africanis, quam recentioribus, Gothica, Cantabrica, Provinciali, atque Italica; ad Lucam Holstentum, Gabrielem Naudarum, Leonem Allatium, Vincentium Nogueram, & Federicum Ubaldinum 3, viros in iis summos, atque perfectos , item ad Franciscum Boncompagnum Cardinalem , Vincentium Iustinianum Marchionem, Mariam Felicem Zachiam ,& Alexandrum Rondaninum ejus maritum, Stephanum Gualdum ,& Claudium Menetrium ; homines in antiquitatis reliquiis investigandis, conservandisque diligentissimos; de statuis , nummis, gemmisque veteribus: tum etiam de codicibus antiquitus scriptis; ad summos pariter viros, Scipionem Cobellulium Cardinalem, S Nicolaum Alemannum: quos unice dilexerat Perescius; hujusque demum mortui benignitatem, in aperiendis bibliothecae Vaticante thesauris, vehementer postea desideravit. Homines in omnibus doctrinis praestantissimos agnoscitis, Academici ; qui eo libentius nunc a me citati , ac veluti recensi sunt, quod prope omnes, sicut ipse Perescius, in hanc amplissimam lecti olim Academiam ; ordinis nostri splendorem, atque gloriam illustrarunt, atque in dies amplificant. Porro eandem , majoremque Epistolarum vim, non solum ad reliquas Italiae urbeis; Patavium maxime, ad Licetum, Rolium, Argolium, & Thomasimum ; homines in artibus, quas profitentur magnos: sed etiam Mantuam Carpetanorum, Lutetiam, Oxonium, Lugdunum Batavorum , Lovanium , Augustam , Vindobonam, & ad alias uitiusque orbis celeberrimas urbeis, claris, doctisque viris maxime florenteis,

perinde

287쪽

perinde ac Romam, ab eo venisse existimate. Quibus quidem epistolis, non tantum Transalpinas, atque Cisalpinas, sed etiam caeterasomneis Europaeas, ac barbaras nationes, humanitatis, &doctrinae commercio miscuit, atque consociavit: sic ut bonas arteis, & universa earum instrumenta ; quae in bibliotheca, ac mente sua reposita, ad omnium usus inde promebat ; inter illas demum genteis fecerit communia. Quare de Fabricii doctrinae praestantia ; aut Musaei amplitudine , atque dignitate ue ex ipsius scriptis, caeterisque antiquorum monumentis , quae in ejus domo extant, minime est judicandum: sed potius sic habendum, nullas in terrae orbe celebreis esse bibliothecas, in quibus in celeberrimae illius Perescianae, pars aliqua non reperiatur, nullos libros nostra aetate , scriptorum ad fastidium feraci, in lucem fuisse editos , qui non Perescii dotirinam, sicuti nomen prae se ferrent. Fingite vobis animo, Academici, omnium studiosorum unum aliquod veluti corpus , in quo Claudius Fabricius, vice fungeretur partis illius in medio quietae, cui alendae reliqua membra , suo labore omnia quaerunt s cujusque vicissim haud segneministerium est, nec

magis alitur, quam caetera alit: adeo ut universa studii, atque doctrinae pabula, ab omnibus stibi undique conquisita, atque congesta, insaturabili legendi, discendique aviditate vorans, & acri ad meditationem , scriptionemque ardore mature conficiens, in succum,&sanguinem verteret ; quem in omneis demum parteis, ad ingeniorum alimenta, pariter divisum redderet: nisi potius Perescium, illustris illius, atque immortalis corporis animam fuisse dicamus ; quae totum moderaretur singulasque ejus parteis , vi, ac numine suo conservaret, atque augeret. Numen dixi, Academici: is enim qui sat brevis, sep te in & quinquaginta annorum, vitae partem alteram peregre, & in aula transegit, alteram in curia, ad senatoria munera, bis quaque die diligenter obeunda ; tot tamen, ac tam illustria, sui in literas studii,

atque largitatis, ad aeternam posteritatis memoriam, monumenta

reliquit , librosque , & epistolas, opera, manuque sua plureis ', qua laralii longaevi homines, & privato otio abundantes legere solent; Latine ; Italice, & Gallice diligenter conscripsit: is inquam , mihi sane supra hominem putandus esse videtur. Hanc pota o divinam Nicolai Claudii Fabricii Perescii animam , nunc mortalis sui corporis compagibus reclusam, superas sedeis capescere, & in aeterna illa, ac coelestilia m

288쪽

domo, aetatem quam hic nobiscum beatam duxit, inter ipsos divos beatissimam agere, Vos Academici Romani, existinare par est: &eam omni honore, qui Heroibus tribui solet, assicere. Praeterquam enim quod summa integritate, atque innocentia vixit ; praeterea Romanae religionis, caerem larumque maxime colens,-ad extremum

spiritum retinentissimus fuit. Pro aris, delubrisque fortiter certavit ;ut ad illa plurimos reduxerit, ex isto hominum genere, qui novis, atque alienis obstricti religionibus , ab hac antiquissima , atque sanctissima declinaverunt, vel apud illos , rei literariae ita; - viros, non sit De spe victoriae adortus. Quamobrem erga hominem , de Romana Republica, tam multis nominibus optime meritum, in decoranda ejus morte grati estote , Academici ; & sicut earn , jam publica laudatione esse lio norandam putavistis- ita quidquid prae ingenii, facund saeque meae, nec non temporis angustiis , minus ex amplitudine , atque dignitate argumenti, oratione exsequi potui ; id demum in praesentia, ornatissimis, optimisque vestris versibus praestate: in posterum vero , Heroi nostro, diuturnam pro brevi vita memoriam reddite : dc

quod ipsi gratissimum facturi estis, illius studiorum veluti hereditatem adite, & constanter tenete. Vos autem, Patres amplissimi ; ad eam , ad quam vocati estis Rei p. procurationem, ut excellentissimas

omneis Nicolai Claudii Fabricii virtutes, maximis & in omni genere laudis eminentissimis squales sane estis) Principibus imitandas adhibetis : pergite pori or ut facitisu atque ita in primis divinum ejus studium , regalemque liberalitatis magnificentiam imitamini, in eas arteis promovendas, quibus omnis vitae honestas, elegantia , ipsaque

adeo humanitas constituitur, atque continetur ; nec non in homines , qui eas colunt, amandos , ornandosque honoribus , ac beneficiis ;quae sancti illi, atque religiosi majores vestri, in ipsos praecipue collata voluerunta Indignum siquidem esset eos jacere, quorum opera, atque vigiliis, summum a Deo datum , hominum generi, literarum bonum maxime viget: sed prorsus digni sunt, qui apud vos gratia, atque autoritate floreant. Si quidem principes viros, de se, suisque vi

tutibus bene meritos, aeternis scriptorum sitorum monumentis, ad immortalitatem consecrant: sicuti contra laesi, vel neglecti, notas ad ignominiam, nulla tenaporis diuturnitate, nec armatis tyrannorum

manibus eluendas inurunt. Quare a vobis minime audiendi sunt quidam

289쪽

dam homines nihili, qui etsi numerus tantum in aulis vestris , dc frus es consumere nati sint, illic tamen ut vacua Belidum dolia, levitate tua versatiles , & vanitate cassum , atque inane sonantes; maximas faciunt turbas, clamoresque, ac risus edunt, tam in hominum literatorum ingenium , moresque, quam adversus ipsarum literarum hi sum, atque dignitatem. Literatis nihil innocentius , aut temperantius f Pa tres amplissimi; ut pote qui studium, & tempus omne, quod isti vel ambitioni, atque avaritiae, vel rebus ridiculis, atque turpibus dant; in maximarum , Optimarumque contemplatione consumunt : nec sunt, ut isti vocant, dissiciles, aut morosi; sed acres rerum aestimatores: non contumaces, & superbi ; sed res homine ingenuo indignas, nec facientes nec perferentes et non obscuri s sed modestit non denique rustici, aut agrestes; sed antiqui, & contra; unde etiam artes, quas profitentur, nomen invenere, humani. Literae vero , quantum non ornamenti solum, sed &praesidii in civitatibus bene constitutis afferant, vel ex hac vestra clare patet: quae ut olim amicta, per earum neglectionem fuit; ita nunc doctissimus, sapientissimusque Pontifex Vere COELEsTI D ONo, ac divino munere i psit donatus; causa est; quod viget hodie vestra Respublica, quod floret, quod beata es , quod denique, cum caeterae terrarum orbis partes , bellorum , aliarumque calamitatum tempestatibus agitentur 3 una haec

quod ei Deus Optimus Maximus proprium, ac perpetuum faxit in pace, atque in otio conquiescit.

290쪽

GABRIELIS NAUDAEI

AD PETRUM GASSENDUM,

E PISTOLA

PRovocatus non semel observationibus Astronomicis, quarum

per me copiam fieri voluisti celeberrimis hominibus Fortunio Liceto, de Scipio Claromontio; ac literis tuis insuper ad officium mutuae necessitudinis , quae dudum inter nos arctissime coaluit, sollicitatus; peramanter omnino te facere intellexi, qui me tamdiu silentio usum fuisse, quae tua est singularis humanitas, & benevolentia, non moleste tulisti; fatisque amori nostro,& singulari meo in te obsequio factum fuisse existimasti, si dum urgebam Syntagina meum de Studio Militari, hoc interim spatio nihil ad tuas responsi dederim 3 nisi quod amantissimo utriusque nostrum clarissimo PER EsCIO frequenter significabam, me, cum per otium liceret, talem habiturum rationem eorum omnium, de quibus egisti mecum per literas, ut ne quidem de suavissima tua urbanitate queri posses ; quod illa non similibus a me jocis, ac falibus excepta fuerit, & facetiarum colludio, gratissimaque vicissitudine compensata. Sed, heu rerum vices, heu fata infanda, heu mors acerba, & infensa bonis omnibus, quae gestienti laetitiae intercessiti viro illo incomparabili, tunc cum nihil minus, quam de ejus occasu timebatur, e vivis sublato. Ubi enim crinitum sidus effulsit ξ ubi de coelo intonuitὸ ubi terraemotus, & fragores insoliti, spectraque, & portenta apparuerunt, in ejus viri omnium maximi , omnium optimi, sapientissimique interitu Θ Sane ludunt nos, &fallunt suaviter Historici, cum nullos Principes absque iis signis interiisse reserunt, ex quibus ariolationi de eorum impendente fato locus esse posset. Nam amabo te, Gassende, qui fieri potes , si mundus non casu regitur ut certe divinae illum providentiae arbitriis gubernari certissimum est quod coelo curae sint homines, non suis plerumque

meritis, sed fortunae caeco impetu,rerum gubernaculis admoti, nec ulla

re, quam suis opibus, & potentia qua sapientissime in hominem per

nicien ν

SEARCH

MENU NAVIGATION