장음표시 사용
251쪽
vulgaribus notiones rerum elicerentur: qua de causa suspexit, genium , comprobavitque inititutum Cancellarii Anglorum magni, Francisci Verulam ii, quem saepius doluit non conveni sth, superstite in adhuc, cum fuit, venitque postremum Parisiis. Displicebat profecito illi quae Physica vulgo docetur in Scholis, tanquam nimis umbratica,
S: ingeniorum potius technis, quam experimentis naturae innixa. Heinc corrugare solebat frontem, totumque vultum contrahere, cum
incidisset in Phy ilicos, qui subtilitate potius, quam soliditate certarent;& acumen licet commendans, dolebat tamen ipsum verbis, distinctiunculisque potius deteri, quam penetrandis ipsis rebus, ne sua quidem fronte perspectis, impendi. Ac sit illi quidem forent opiniosissimi, & sive Aristoteleae, sive alii deditissimi homines, ipse illos sibi sapere sinebat meque quidpiam contestabatur: sua autem ii essent,
qui veritatis amore praejudicium deponerent, & leniter audire mallent , quam contumaciter obloqui; tum eos sermones ipse fundebat, qui ab illis cum voluptate, & applausu exciperentur. Nam quantum
cumque aliquas ejus opiniones non prorsus probarent, mire tamen afficiebantur, dum sua ratiocinia confirmaret semper, aut observatione rerum , quae, licet vulgares, non satis tamen adverterenturs aut relatione tam propriorum , quam alienorum experimentorum , quae
proferre semper multa potuit adeo fuit semper adnotandorum, congerendorumque curiosus aut exhibitione ipsarum mei rerum , de quibus quaestio incidisset; inexhausta enim abundavit copia rariorum mineralium, lapidum, plantarum,animalium, quae quocunque pretio, aut quacunque arte, haberi, ac servari possunt. Ex his fere elicitur non placuisse ipsi Dialeecticas illas, Metaphysticanue argutias, quae nihil bonae frugis haberent,dit fovendis solum clamosissimis contentionibus essent comparatae. Tametsi enim delectabatur, dum quid argute concluderetur; simul tamen aegre ferebat, quod foret de re nihili. Sic tape etiam assiciebatur, cum audiret verba facient eis de rebus illis sublimibus, ac non cadentibus in sensum. Nam posse quidem humanam mentem adusque Ideas,& separatas Substantias intelligendas provehi, id mirabatur, commendabatque . at in niare tamen de illis tam multa, & analogiis, ratiociniisque adeo levibus communire, id non comprobabat, sed miserabatur. Dolebat nimirum , praeclara ingenia praetergredi incognita, intactaque ea, quae oculis
252쪽
oculis patent , subjiciunturque manibus . excurrere vero ad ea, quae ne conjectura quidem verisimili attingere licet. Quin dicebat etiam subvereri se , ne Doctores sibi nimium arrogent, cum praeter ea, quae fides docet, adeo confidenter de Deo, rebusque divinis disputant tam multa. Nam inconcussa quidem habenda decreta omnia fidei; at quae praeterea edisserunt, non esse posse non incomperta: & cum nihil ab uno, nisi pluribus reclamantibus defendatur, videri posse sacratissimi argumenti majestatem minui. Hacce de caussa ferebat qui
dem publicas illas de Logicis, Physicis, Medicis, aliisque hujusmodi
rebus parum juvanteis altercationes .: at circa res Theologicas, impatienter ferebat frontem, qua conspiciebat homines assii menteis se probaturos D su M non esse, esse injustum, impotentem, improvidum, miserum , alia: quoniam tametsi id fieri veritatis illustrandae caussa diceretur, parum tamen decore feret; neque ullus Princeps, cordatusve vir similia de se, cum praesertim nihil opus foret, controverti
Equius tolerabat disceptari mores, dum tamen etiam Religionis, Patriaeque statuta illaesa manerent. Censebat enim quam- maximam habendam esse legum rationem, quae desiderandae quidem ecthnt optimae, at qualescunque tamen essent, Venerationem mererentur. In earum quippe observatione salutem civium consistere S adeo ut etiam
minus justae justioribus visis salubriores ferent, si religiose observarentur. Porro qui sic a tacti essent, minus improbabat, si aliunde ritus institutaque variarum gentium speculando cognoscerent, &cum nostratibus etiam compararent. Heinc enim putabat hominem ingenuum exuere posse praeoccupationem , qua vulgus legem naturae
putat, quicquid sibi in usu est, nihilque rite fieri, quod moribus suis
videatur alienum. Nempe, cum omnibus discussis, viderit caeteras nationes suos quoque mores suis tueri rationibus, unam quamque reliquarum consuetudines improbare; tum posse illum animum suum supra vulgarem conditionem evehere, & defensurum quidem sua, sed aequum tamen se praebiturum adversus Omne is homines, futurit m que, Socratis instar, non unius tantum regionis, sed Universi totius civem ; nihil admiraturum in rebus humanis, & , ut paucis dicam, ea exstiturum temperatione animi, ut maximam tranquillitatem, maximumque ad eb bonum consequatur.
253쪽
Eam certe ob caussam, non ex libris, narrationiblisque evulgatis modo, varietatem morum eruebat, & vel solus, vel cum amicis subjiciebat examini: sed diligentissime etiam quoiqitot advenirent ex dissitis locis, rogabat ecquid illeic gentium circa instituta speciale notassent; ac si quoquoversum qui discederent, ut notarent, adhortabatur. Hac vero ratione sic erat imbutus nationum omnium tam antiquis, quam recentibus moribus, ut nihil pene novi renunciari posset ; utque apud omnes sive natus, sive conversatus fuisse videretur; atque adeo ad bonitatem, qua sponte naturae adve his omneis effundebatur , id humanitatis genus adderet, quo cujusvis demum conditionis homines, tanquam fratres complectebatur si paratus omnibus prodesse, nocere autem nemini. Nam exosa quidem habebat vitia illa teterrima, impietatem, crudelitatem, malitiam, perfidiam, & uno verbo caetera: sed humanam tamen naturam a pravitate seponens,&considerans , commiserabatur, quod illa prae imbecillitate, excaecationeque non teneret virtutis viam. Scilicet homines non satis animum advertere ad cupiditatum naturam, & ad germanos bonorum
fineis. Si enim perspectum haberent, quam pauca naturae sufficiant, exularent dolus, dic fraus, quibus supervacua quaeruntur; &, sit agnoscerent opum usum, non exularent humanitas, honestas, moderatio,
sine quibus societas, privataque vita continuo turbatur. Ad- haec, Mathematicas arteis, quantum poterat, excolebat ; quod altercationibus illis , de quibus ante dicebamus, minime forent ob noxiae 3 & mentem aliunde sic imbuerent, ut parta: per demonstra tionem veritati assuefacita, ipsa veri specie non facile deciperetur, ac demum sui evidentia, certitudineque eam voluptatem crearent, qua major, & honestior, constantiorque esse non possit. Et non vacavit
quidem scrupulose singulis illarum partibus incumbere ; sed nosse
tamen voluit quaecunque praecipua, atque faciliora in omnibus fuerunt. Adamavit autem praesertim Astronomiam , quod homo natus
ad contemplandum, nihil possit majus, sublimius, excellentius , illustribus illis plagis inspectare. Deinde Geographiam , quod illa, una
cum Chronologia, Historiam maxime collustrent, praestentque ne viri ingenui, ac aliunde literati, gerant sese pro pueris , quin potius in totius orbis, atque temporis quasi possestionem mittantur. Postea Opticen, quod per illam explicentur caussae tam multarum rerum,
254쪽
quae apparent oculis, quaeque vel mirabilia habentur, vel nisi habeantur, sola familiaritas,& in conliderantia facit. Heinc illum pictura mire delectavit, eaque occasione& Pictoresalu 1t, & tabulas varias, imaginesque obtinuit, quarum praestantiam dijudicare, si quis alius, maxime norat. Frequenter Vero testatus est, poenitere se madii me, quod a teneris usque. annis pingendi artem
non didicisset; optareque, si fieri posset, digitis duobus sinistrae manus redemptam peritiam, que dextra careret. Quippe tametsi tam in Patria, quam extra illam implorasset Pictorum variorum indu striam , effigiandis rebus , quae occurrerent; nihilominus neque semper adfuisse sibi peritorum copiam, neque potuisse alienas manus adeo frequenter usurpari, ac sibi e re fuerat. Pari ratione Caelaturam, Sculpturam, Plasticen amavit, ac artifices habuit, qui antiqua opera vel restaurarent, vel imitarentur. Pari quoque Achitecturam, universeque Mechanicas , seu quae machinis , organisque artificiosis circa aquam, &caetera, res mirabileis exsequuntur. Pari etiam Agriculturam , & ut breve faciam , omnem artem , atque industriam radeo semper illius mens non ad unam quasi Cynosuram , aut Helicen; sed ad omnium artium, ac disciplinarum universum coelum, obtutum intendit.
Superest aliquid adjiciam de opinione vulgo effusa, qu bd componendis variis Libris, & tractatibus admoverit manum. Et sane haud negandum quidem , quin illidum spem multam fecisset edendi in lucem Antiquitates Provinciae , evulgandique observationes in numismata, selectaque alia priscarum rerum monumenta: quin flagrasset pridem deiiderio emittendi commentarios de Medic eis sideribus , & Kalendario Constantiniano s quin voluisset perfecturn opus
de ponderibus, & mensuris publici juris facere; quin multa quoque
alia argumenta non affectasset: quoniam , ut nullum fuit genus laudabilis eruditionis , quod animi sui amplitudine, curiositateque non fuerit complexus; ita nihil propemodum fuit, de quo aliquid scribere pererudite non destinarit. Verunta inen nihil demum fuit, cujus scriptionem fuerit aggressus f si ea excipias, quae , ut jam innui, in Epistolas transumpta inseruit: nam de libello quidem illo indigitato Squi tuaio quid sentiendum foret dictum est suo loco. Is nempe optimus vir fuit, qui factum satis nunquam putarit , quantumcunque mo
255쪽
hunientorum aliqua de re obtinuissent r adeo ut toto quidem arvo congesserit varia de argumento quolibet ; sed, quia quo plura nanciscebatur, eo sibi plura deesse censebat , nihil tandem digesserit, imo ne inchoarit quidem. Memini vero, cum fatigarer a comprovincialibus circa Historiam Provinciae san scilicet brevi foret proditura quaesiisse ex eo , quonam usque vellet respondere me nihil aliud, quam laboris quidpiam adhuc
superesse ; ac tum stibridendo excepisse illum, ideo interesse, ut opinio pervulgaretur de extrema manu brevi imponenda Historiae, quod ea ratione plurimi desiderantes sui, suorumve mentionem in illa haberi, maturarent ultro conserre vetusta quaepiam monumenta; quae secus, ne togati quidem , communicaturi non serent. Addo sperasse quidem illum, ut liceret demum Belgenserium secedere, i immensamque illam congeriem Q delatam evolvere,ac omnibus rite digestis aliquid eruere, eaque ratione pertexere, ut mereri posse lucem videretur: attamen dissidisse quoque tam de sua valetudine,quana negotiis semper incurrentibus) de illa otii foeticitate; memor praesertim , quod contigisset circa secessum nuperum , quo ne recluserat quidem scriniurn circa memoratam historiam; tametsi Valavesius, qui auctor comportandi fuerat, sollicitaret, & se adjutorem, scribamque offerret.
QVare cinia idem subvereretur; & omnia tamen perire nollet, id cepit consilium, quod jam diximus, ut ex occasionibus interdum sub natis,interdum quaesitis, Epistolas conscriberet,in quas praecipua quaeque referret. Heinc dicere licet pleterasque exstare, quae eruditionis refertissimae pro totidem libris haberi, ac in lucem edi omnino mereantur. Hujusmodi complures sunt, in quibus de rebus antiquis, ac zebus naturae mirabilibus ita disserit, ut nemo non inde erudiri possit. Ninime autem gravabatur, quae rara habebat ejus generis cum viris& bonis, & amicis communicare; quoniam eruditos semper deligebat, qui exinde proficerent, & in elaborandis variis operibus adjutarentur. Perinde enim esse censebat , seu ipse,seu alii publica illa facerent; si modo ea judicarentur,quae legi utiliter possent. Quin- etiam sperabat, ac profi batur, ubi illa inserta serent caeterorum operibus, tanto utiliora sutura, quanto per manus eruditas illustriora evaderent.
256쪽
Se nimirum non alio fine quaerere, & suggerere, quam ut essendirritamenta praeclaris ingeniis, ad comminiscenduna meliora. Esse enim se imparem , qui foetum maturum, elegantemque produceret, aut articulatim lambendo formaret; fCelicem satis, si quomodocunque parturientibus obstetricaretur. Solebat proinde, etiam non rogatus, cuivis scribenti ita adesse, ut nihil non subministraret, seu ex propriis observatis, seu ex ci mellis non sitis modo, sed aliorum etiam ob eam caussam impetratis seu ex MSS. quos nisi haberet, ex Bibliothecis quibuslibet obtinere satagebat. Ne memorem , quod neminem adscribendum quidpiam de re quacunque idoneum, non sollicitaverit, impedimenta, si quae forent, amolitus non fuerit, pecuniam, libros, dc alia, si quae opus essent, non fuerit largitus.
Sed de Epistolis dicere ut pergam, sunt etiam dignissimae typis
Morales complures, quibus consolatur, hortatur, dissuadet, aliaque miro cum lepore , ac energia exsequitur: ed nusquam, ut puto, facundior, quam dum literatos viros admonet,' ut a simultatibus caveant, a convitiis, dicteriisque mordacibus abstineant, antiquitati honorem habeant, nec sine specie aliqua reverentiae ab ea discedant dijudicium de rebus obscuris, atque controvei sis non praecipitent; ambigua pro certis neque complectantur, neque divendant ', proferre sua potius, quam evertere aliena affectent; non eos imitentur, qui iter facturi immorantur in egerendis quotquot occurrunt lapidibus, aut fasciculum rosarum lecturi, spinas prius omneis ex roseto deme, . tunt; parcant, excusent, elevent, si quid peccatum ab aliis 3 cogi-tctitque, ecquisnam tandem dignus laude censendus sit, si impeccabilis duntaxat laudandus; grate potius excipiant, quod illi glaciem
secuerint, calleisque asperrimos complanare saliena dentarint: agno,
scant nihil esse initio perfectum , neminesnque suos conatus collatu- ' rum in publicum, nisi aliquam potius gratiam, quam reprehensionem sperarit: meminerint se homines este, & lapsibus quoque obno-ΣiOS, ac eo nomine merituros, ut sibi quoque ignoscatur, si ipsi in alios aequi fuerint ; atque id genus alia, quae referre prolixum foret. Sunt quoque Epistolae aliae, quibus commendat, petit, excusat, gra-tulatur, expostulat, caeteraque similia agit, tanta venustate, & gratia, ut desiderari nihil possit, adeo natus fuit servando decoro, excogitandis rationibus, affectionibus commovendis. Praetereo autem illum
257쪽
perraro Latine scripsisse, ac usu in praesertim Gallico sermone, aut
Italico , cujus suavitatem, veneresque omneis suis non modo Epistolis, sed colloquiis etiam cum viris Italis expressit. Ac talis quidem ille Vir fuit. REDEO jam ad tempus, quo praediximus ipsum incidisse in lethalem morbum. Taceri vero primum non debet, percrebuisse Romae ante paucos mens eis rumorem de illius morte, indeque Pari-61ος etiam pervenisse: unde Valavesus illeic tum degens, literas dedit congratulatorias, & meliorum votorum plenas. Non silendum etiam, quod ipse Petreskius, quatriduo priusquam decumberet, hujus aia odi somnium nobis enarravit. Videbar, inquit, audire Sacrum in Sacello Palatii, cum prolapso fastigio, contignationeque effracta, ipse, aliique Senatores , ac Sacerdos obruti sumus. Cum vero ad strepitum primum vellet Sacerdos expavefactus sacrificium deserere, Ecquid, inquam,times, o bone, qui I Euri habes prae manibus Θ Quanquam haec attingo, non ut videar portenta quaedam congerere sui solent multae fabulae pari occasione narrari) sed ne ad finem properanti praetermittatur aliquid , quod singulare videri possit. Caeterum
enim fabulas dixi, quae reseruntur vulgo similia; quod nisi plane falsa
sint, occasione saltem levi detorqueantur, & mero casu potius contingant , quam ex instituto naturae, cui majori curae non est sapiens, Quam mori', clarus, quam Obscurus. Quod ad memorata certe attinet, non hac sola vice rumor similis de Petreshii morte ierat evulgatus,ut suis locis attigimus ; potuit autem tanto facilius occasionem accipere, quanto tapius auditum est ipsum cum morbis colluctari. Aliunde dies non multi erant , ex quo te citum Palatii magna ex parte conciderat: quare nihil mirum, si is casus antiam Petreskii infixus sui speciem, ut vulgo fit, inter dormiendum excitavit; sed mistis aliis circumstantiis , ob factam aliarum specierum intercedentium
Utcumque sit, invalescebant tota urbe malignae febres, eamque ob causiam, cum nullum sibi praetermissiam officium vellet, non itabat modo ad Praesidem primum , ejusque uxorem jam convalescenteis , ut retulimus ; sed aliis quoque frequens aderat, de quorum salute sollicitus erat. In iis fuere & Franciscus a Sancto Marco Hii a lauda -
258쪽
i 637. laudatus senator, cuius amorem ingenuum, constantemque sunt me colebat j & Gregorius Francus familiaris medicus , in quo artis peritiam, lenitatemque morum amabat;& Natalis Galliardus rarae indolis adolescens, quem ut sperabat aliquando in judiciis regnaturum, ita ob insignem affectum , quo erga bonas literas accensum norat, deperibat. Cum essent & complures alii, ac morbi essent populares,& fervores augescerent, neque tamen ipse praeterea aut abstineret a Senatu, aut a curandis amicorum,domesticissique negotiis, aut ab adjutandis studiosis, aut ab Epistolis scribendis, aut a disquirendis, atque observandis rebus variis; difficile sane non fuit id, quod evenit,augurari. Accessit,quod cum invisisset Masiliensem quendam amicum in diverserio decumbentem, transferri illum in aedeis suas, ut nitidius, studiosiusque curaretur, voluerit, ac saepius ipsi adfuerit, & per ipsu in
quoque delirium , aliaque morbi symptomata arteriam attrectaverit, idonea verba dederit, de victu, deque omnibus necessariis ipsi rebus continenter providerit. Ac ille quidem tandem convaluit verum dum convalesceret, coepit Petreskius male habere. Dies erat Iunii decimus,cum sub auroram expergefactus ubi agnovit sese indusium, obsudoris frequentiam, tota nodie non commutasse ut bis, aut ter debuerat .& persensit interea cum levi sudore frigus horridiusculum , oculos aperuit s cubiculi non rite occlusam fen stram conspiciens,morbum sibi ipse praesagiit. Heinc coepit capite dolere 3 sed surrexit tamen , & curiae interfuit , anathosque, & aegros quosdam pro more invisit, atque salutarit. Domum regressus, chin dolor ille nihilo fieret remissior, prandere prorsus recusavit , sperans quod ante diximus illi non raro successisset fore, ut si integrum diem abstineret plane a cibo,& potu, ingruens malum averteretur. Totum pomeridian una tempus aut sedit, aut decubuit; donec sub solis occasum invisenti illum optimo Campinio occurrere voluit, tunica assumpta , & post consertos multos sermones, ad limen domus deducere. Exeunte illo, advenere, salutavere que Raymondus Maranus Guillelmi filius,& in eadem Tolosana Academia juris professor, cum ingenuo adolescente Fratris consiliarii filio, quibuscum aliquandiu agendum4n atrio, ad denudato capite fuit: cum simul interea de ipsis no excipiendis curam agitaret, foretque multum anxiuS, propter
259쪽
meupatam, quae illis magis congruisset, aedium partem. AEgre postea I 6 37. constendit gradus 3 & cum se deinum recepisset in cubiculum, dolor que cum sebre ingravesceret, parum justuu solum hausit. Observa-Tat, quoties a cibo, potuque prorsu temperaret, nulla se Iaborare siti, quare tum , jusculo assumpto, sitire sese comperiens, haud boni esse ominis duxit. Die insequenti, quo festum fuit Dominici Corporis, rogatum mi sit, cujus supra aliquoties meminimus , celebrem juri4 anteces rem Hannibalem Fabrotum, qui cum hospitibus veriaretur. Ipse totum diem decubuit, ac praeter febrim , dolorem xenum , b;emorrhoidum que persensit. Die alio secta ipsi vena, δι perseverante febre, balneari aqua interdictum. Sub vesperam decimi textii dolor capitis, cum se-bre increvit. Sequente paullo melius habuit, voluitque redeunte Parisios cursore, qui a Valavino literas detulerat, in nu sua rescribere; attamen postquam ter tentavit, terque calamum , cujus vitium esse opinabatur, commutavit, tertio tandem versia ita namus haesit, ut illa postrema ipsi fuerit sc ptio. Cum interim Ioanni Salu tori, qRon e-aico tum utebatur , de apparanda potione aegia consensisset, hausit, illam pyoximo mane: & se ab ea non male hadiens liniςum varias in
Die decimo sexto literas ad Fratrem dictavit, quibus moxbum c tenuaret & sub noctem tamen apparuere illi ad dorsum frequentissima exanthemata satis magna, ac rubicunda. Subsequutum esst febris incrementum, & nox insomnis penitus. Heinc die alio sub μsperam eductus est sanguis ex interiore dexm pedis suffragine, ut lave Hretur deIitium , quod in morbis hujusmodi ει frequens, vehen ens erat, Ac die quidem consequente, qua jam difficilior facta rnspiratio, tentatus delirio non suit .sed fuit tamen decimo- nono, agnoscente me, ac vestigia eruditionis observante. Die vigesimo, quo non tanta fuit, quanta superioribus, stranguria, aliquanto se melius habuit nisi qu'da meridie delirium apparuit paullb sensibilius ς tametsi id fuit semper eruditum , mihique iluntaxat perspectum. Nimirum & me fere unum alloqui volebat, & parum prorsus loquebatur, & subriaisso, difficile,
Die sequente delirium fuit adhuc vehementius: sed vehementiore nempe facta febri, perquam denuo apparuerunt plurima exanthe riti s mata',
260쪽
mata a Si qua nonnihil visa remisti, cucurbitulae applicitae fuerunt
cum videretur proinde tam Salvatori, quam Prisio Insulano medico periculose laborare, providendum nobis fuit, ne absque salutifero viatico exirct e vivis. Re illi proposita, annuit, Sacrumque praeterea intra cubiculum audire die vigesimo secundo optavit. Quare memoratus Minutius, ex Minimorum ordine , licentia ab Archiepiscopo impetrata, & Sacrum fecit, di Sacramentum Eucharisticum illi ministravit. Excepit prius confessionena optimus Redior Congregationis Oratoria: Jacobus Resus, qui pridem , dum ille incolumis foret, excipere consueverat. Peracta haec sub horam nonam , clim ille continenter sese insedisset, cui imponi se jusserat, ut facere posset urinae dimanationem faciliorem. Defessum nimis arbitrabamur , cum loco evoveri renuit, semoverique arbitros jussit, ut capita quaedam Testamenti dictaret. Praecipua fuere, Velle se condi in Majorum sepularo; intra Sacellum videlicet
Ecclesiae Dominicanorum, quod ad cornu laevum majoris altaris. Legare ipsis Dominicanis libras tu ronicas trecentas, Oratorii Patribus mille . Mihi Mathematicos libros omneis, cum instrumentis omnibus , & ex libris caeteris, arbitratu meo volumina centum, cum Ven-
delini effigie. Scipioni Pererio, in pignus affectus, Florentinorum Pandectarum exemplum s Hannibali Fabroto volumina de jure sex, pro arbitratu deligenda ; Balthaetari Viasio sex numismata, pra ejus delectu: Arthuro Olivario ex antiquis annulis unum s Bonifacio Bortillio iconem Rubenit. Nepoti, lustricis filiolis, viris officiosis, famulis quos inter meminisse voluit Antonii Agarrati, operam mihi inter
observandum res caelesteis conferentis summas pecuniae varias. Illi, quem ad aurem Fratri nominarat eventus autem Cardinalem Barberinum fuisse probavit Pentateuchum Samaritanum. Hae redem instituere Fratrem, & testamenti curatores Honoratum Agutium Senatorem , & mox nominatum Balthazarena Viasium. Idchm in acta fuisset
relatum, publicatumque sub vesperam, subscribere ipse, prae debilitate, non potuit. Urina interim retenta, tumorque magnus, ac intensus ad ipsam vesticae regionem subortus.
Die vigesimo tertio mane, satis quiete se habuit, aegreque tulit fomenta quaedam tumori illi applicari. Circiter meridiem hortatus cst me, ne Solis altitudinem inobservatam praeterirem ; meminitque in