장음표시 사용
271쪽
Habita in Concione funebri Academicorum
yo. Jacobo Buccardo Parisino perorant .
P Raeci re a vobis, & ex ordinis, nominisque vestri dignia tale factum est; Academici Romani s quod clarissimo Viro Nicolao Claudio Fabicio Perescio, Gallorum humanissimo,
atque doctissimo, publicos in morte honores, funebremque laudationem decrevistis. Si enim pius mos iste a majoribus vestris , maxime ad eos homines, qui de Republica bene meriti essent, ornandos , & ad omnem posteritatis memoriam commendandos institutus esst: tanta quidem , ac tam praeclara extant Perescii merita, atque Ornamenta, in eam Romanae Reipubicae partem, quae doctrinae , atque humanitatis studia complectitur; ut non solum labefactatae rei literariae invidiam a Transalpinis nationibus removisse, sed & ipsorum Romanorum gloriam in colendis artibus adaequasse, vel potius stuperasse videatur. Omnes enim ex omni aetate, qui in hac civitate disciplinas,& scientias, vel industria sua illustrarunt, vel autoritate, atque liberalitate, ornaverunt, si1 unum in locum conferantur, cum Perescio minime videntur comparandi. QVi caeteris denique omnibus virtuti bus aded excelluit, ut etiam hoc uno aetas nostra potuerit in omni genere laudis, cum antiquitate certare. Quo majus mihi, ac dissicitius onus impositum es e video ue ut ego scilicet mediocri prorsus ingenio , nullo dicendi usu, aut facultate , homo peregrinus 1, in hoc ornatissimo Kk Roma
272쪽
Romanorum, id est disertorum politorumque hominum consessit, de innumeris, ac prope incredibilibus viri laudibus verba faciam. Quod quidem a me nec confidentia, aut temeritate quadam susceptum est ;eruditissimi Academici: sed tum mea in vos observantia, qui munus istud honorificentissimo vestro decreto, ad me detulistis ; meoque in eos obsequio, qui ut summum in me tenent imperium, ita illorum
autoritatem , meo de me judicio praeferre necesse habui: tum vero maxime benevolentia, atque pietate ', quae me ad gratias, quas vivo Ρerescio magnas semper habui, mortuo demum, hoc supremo humanitatis ossicio reserendas , pro ejus in me meritorum magnitudine
impulit. Cum enim in patria vitam studiis, quibus usque a puero deditus fui, maxime accomodatam, vivere mihi per parentes non liceret ; dum me in forum , & ad curiam nolentem trahunt: Luteria amplissima, potentissinaque urbe sponte carens, ad hanc vestram, in voluntarium exilium venire tandem decrevi: ex qua nimirum religiones, leges, literas ; omnem denique rerum omnium cognitionem, omnem vitae elegantiam , ad nos olim emuxi se, cum librorum lectione cognoveram , tum eadem haec omnia, nunc sub humanissimo, sapientissimoque Pontifice, in ea magis magisque vigere, ex eruditis nostris hominibus intelligebam. Quibus potissimum autoribus , cum Perescium rerum Romanarum gnarissimum, ex itinere convenissem : is me& liberali hospitio , atque in intimam accepit amicitiam . & cum tam praeclaris de hujus civitatis instituto praeceptis, atque ita gravi ad literatos primariosque urbis viros commendatione, Romam ex Provincia decedentem prosecutus est, ut statim stib meum ingressum , non solum populi ingenium , publicosque mores cognoverim, meque eis commodarim facillime : sed etiam in vestrum omnium; eruditissimi Academici. consuetudinem me insinuaverim, & quod maximum est , in summorum virorum rei, & publicae & literariae principum familiaritate, eum qui non nisi claris, doctisque hominibus elle solet, locum obtinuerim. Qi lare impius profecto , ne dum ingratus apud vos, caeterosque omneis haberer; cum literatissimos quosque maxime Italos, laudatione post decessuinprosequi olim instituerim; si hodierno die omnium dogissimum, mihique patriae, necessitudinis ,& beneficii vinculis conjunctissimum virum, laudandi munus, quantumvis arduum, ac dissicile recusarena. Itaque rem aggrediar magni nominis,
273쪽
nominis, magni exemplis novitatis, admirationisque planissimam :& quantum eloquentiae ad id mihi deest, tantundem clim a singulari mea in praestantissimum virum pietate percept1que ex ejus obitu do-l oris magnitudine; quae nonnunquam disertos ac copiosos facit: tum a vestra benevolentia ; Patres amplissimi, v6sque caeteri ornatissimi
viri; vestraque in me attente audiendo benignitate, mutuari, atque adeo seplere conabor.
Nicolai Claudii Fabricii Perescii vitam; quae supra hujus aetatis hominum captum , moremque putanda est 3 cum illis antiquorum praestantissimis, ac beatissimis comparanti mihi ; una prae caeteris 4 iti Pomponii Attici, par adeo, & similis visa est; ut eam interea dum ad alia propero, quae expectationem de Claudi Fabricii doctrina, literarumque studio , a me ab initio concitatam magis expleant; veluti absolutissima ita tabulam vobis proponendam censuerim : in qua expressam Perescii ingenii, virtutumque imaginem videatis. Ambo si qtiidem nobilibus, literarumque studiosis geniti parentibus, pueritiam in liberalibus doctrinis, sicut adolescentiam inliterata peregrinatione, apud exteros principes, doct6sque viros honoratissimi consumsere. Ambo magnas, dc amplas in patria gessere amicitias : bonos viros, & studiosos, tam ab aliena injuria, quam a mutua inter se obtre statione ; necnon ab egestate vindicavere. Domi, in quam uterque omnium ordinum homines liberaliter invitavit, plus salis , quam sibi natus in victu ;velut in cultu non affluentem astemvere munditiam. Optimis alioquin omnibus rebus usi, familia in primis , ut ne pedissequus quidem quisquam esset, qui non & anagnostae , & librarii munus pulchre praestare posset. In Republica, quae utriusque temporibus varia admodum commutabilissique fuit; ita ambo versati sunt, ut semper optimarum partium essent. Honores vero , qui in ea stibi patebant, non petierunt: sed ordine, quo orti essent, contenti, in vetere vitae instituto, id est in studiis maxime Philosophiae, atque antiquitatis; suavissimis, optimisque moribus, ad senectutem bene, beateque vixere. Haec pauca ex multis exempli causa attuli, ut sic deinceps habeatis: omnium Titi Pomponii virtutum, quarum pulcherrima extant in antiquitate monumenta; maxime temperantiae , probitatis, atque prudentiae laudem , cum Perescio esse communem . QVamobrem jam ad
illas venio, ad quas dudum festinat animus, quae Claudii Fabricii Kk a adeo
274쪽
adeo propriae, tanaque suae sunt; ut nemo ex omni aetatum memoria , cum ipso de earum gloria contendere , vel in societatem venire possit. Nimirum assiduus, ac prope incredibilis labor, egregiaque opera, in omnium magnarum rerum, atque artium scientia, literarumque cognitione percipienda : ardens in eas conservandas, amplificandasque studium , acrissique cura : perpetua denique, & constans voluntas, in homines literatos ornandos; δc regia in ea omnia liberalitatis in gnificentia. In quibus persequendis, ea veritatis simul, ac brevitatis ratio a me habebitur . ut remoto omni insigni orationis ornatu ; simplici, ac plane historica narratione, Perescii studium, liberalitatem,& in commentando, scribendoque diligentiam , rei literariae praestitas, summatim eXponam.
Gens Fabricia, postquam ex equestri ordine , aput quem per tercentos, & amplius annos, militari gloria floruerat, in senatum A-quensem cooptata est , ita ingenio, de doctrina excelluit, ut non so-ltim amplissimae dignitatis, sed etiam summae eruditionis, in quartam sobolem propagatae haereditas, una cum satis lauta literaria supellectile, ad Nicolaum Claudium Fabricium venerit. Qui cum avitas si illorum maxime , atque doctrinarum possessiones, non solum tenere, immo etiam aliquid, atque adeo multum illis addere de suo decrevisset ; omnem curam, sumtumque posuit, in ornando potissim tim , atque amplificando eo instrumento, quo in optimis artibus comparandis , magno prorsus opus est . Quamobrem ubi optimos quosque libros , primum sibi undique colligendos; deinde auro, purpura, omni denique eleganti, & magnifico opere ornandos, per egregios artifices, qui suae domi vivebant, diligent ex curasset; illosque omne is diligentius evolvisset: nihil quidquam habuit antiquius, quam ut tota Europa peregrinaretur: non solum ad hominum qui tum vivebant, mores, civitatum que instituta noscenda: sed ut tanquam in rem praesentem veniens, eaque demum subjiciens, quae auditione, vel lectione
acceperat vetustiora antiquitatis monumenta acerrime contemplaretur: ac quaecunque inde auferri possent, domum secum in bibliotheiacam transferret. Quo primum iter dirigeret, Italia se se obtulit: in qua cum ingenia praestantissima , & elegantissima , humanissimi, optimique mores, leges denique praeclarae, atque salutares nunc vigent;
tum vero pristinae sui tanae, illorumque omnibus artibus Boientissi
275쪽
morum temporum , reliquiae plurimae supersunt. Lustratis igitur Liguriae , Etruriaeque oppidis, ad hanc vestram urbem , velut ad divini, humanique imperii domicilium , & antiquitatis atque humanitatis sedem , magno itinere contendit: ubi fora , theatra , templa, thermas, arcus, & cryptas : Oculis, pedibusque diligentissime permensus est j sicut obeliscos, columnas, statuas, aera, marmora, gemmas, atque codices ; omnia denique priscae magnificentiae, artiumque monumenta ; quae in vestrorum murorum ambitu, plura quam in reliquo terrarum orbe, atque illustriora reperiuntur ; attrectavit, & quaecunque potuit domum abstulit: partim maximo pretio emta : partim oblata, dataque a doctis hominibus, qui, ut temper Romae, tum maxime studiosissimorum munificentissimorumque Principum Aldobrandinorum , tempestate , plurimi atque humanissimi fuere. os omneis, praecipue Fulvium Ursinum, & Laelium Pa squalinum , viros in colligendis, colendiisque antiquitatum reliquiis diligentissimos, & maxime industrios , ad admirationem, atque amicitiam adolescens Perescii virtus, eximiaque doctrina traduxit. Eandem expectationem , favoremque Roma Neapolim secum attulit, dum versatur cum Matthaeo Capuano Conchanorum Principe, magis literarum amore, atque scientia , quam summa dignitate, generis,
fortunaeque claro ι ac Marte Gurgustiola , in supremo consilio C viro apprime docto: qui ambo locupletissimos omnium rerum antiquarum thesauros domi habebant. Celebreis praeterea Joannis Baptistae Portae, atque Ferrantis Imperati aedeis ibi frequentavit: quorum
ille rerum occultarum, & quasi a natura involutarum acerrimus investigator, atque interpres: hic custos, & conservator diligentissimus fuit. Et cum hisce rebus, non minus quam antiquitati studium suum , laboremque Perescius impertiret conditissimum quemque investigavit angulum, non solum amplissimae, pulcherrimaeque urbis, sed & totius felicissimi illius agri Campani , in quo
jucundum, naturae mirabilibus illic maxime gaudentis operibus , &antiquae Graecorum , Romanorumque magnificentiae , ac luxuriae, certamen spectaret. Italiam reliquam, omnemque Galliam Cisalpinam pari diligentia lustravit: Ravennam ex itinere divertens, ut inviseret, chria funesta illa Gothicae barbariae trophaea, Romani Imperii ruinis imposita s tum maxime Hieronymum Rubeum,istaruna anti-
276쪽
quitatum, ac Medicinae scriptorem luculentum . Inde Patavium se contulit, invitatus praesertim fama , quae de eximia Vincentii Pinelli doctrina, ejusque refertissimo omnibus omnium linguarum, atque scientiarum voluminibus Musaeo, ita tum Europam peragrabat: ut docti homines, antiquos libros in Bibliothecam collecturi, vel suos edituri; ex longinquis locis illlic ad eum consulendum venirent .
Ibi Perescius aliquandiu moratus est , non tantum ut in Pinelli domum , ac Bibliothecam , sed etiam in illius consuetudinem penetraret : in quam se demum tot una dedit , ad eximium ejus in literas, hominesque literatos ornandos studium, de caeteras omneis viri praestanti si1 mi virtutes cognoscendas, percipiendasque s quas scilicet imitaretur , & cunctas ipse aliquando rei literariae, cum maxima ad singulas accessione praestaret. Eamqtie de se spem adeo magnam, ac prope exploratam jam tum illic dederat, ut Paulus Gualdus, vir&suopte ingenio, atque doctrina, & intima Ioannis Vincentii familiaritate clarus ; in commentariis, quos de ejus vita satis eleganteis conscripsit, de Perescio affirmaverit: AEtatem nostra in , si quem Pinello parem ferret, non alium ab eo fore, qui Patavii vix dum plenam pubertatem egressus, eo ardore Pinellum, Pinellique studia fuerit complexus, ut ipsi Gualdo, caeterisque doctioribus viris, miraculo est et .
Qui quidem homines eruditi, quotquot Patavii tunc aetatem in literis beatissime agebant; in primis Pinellus ipse , & Hieronymus Aleander, atque Laurentius Pignorius, limato judicio, sicut polita doctrina excellentes, gravissimum hoc egregiae indolis, a Gualdo
tributum Perescio testimonium, adeo approbaverunt, eamque in illo admirati ita amavere; ut praesenti domum quisque suam , maxima cum hospitalitate patere voluerint; sua Que reconditiora, tam quae
in privatis Bibliothecis , qu in in publicis tabulariis, Patavii &Venetiis, urbe earum, caeterarumque rerum abundantia, florentissima
servarentur, iidem postea absenti ; quod plerique etiam ex reliquis Italiae, atque adeo Europae civitatibus fecere; de studiis per literas
communicaverint, librosque suos ab ipso, vel in ejus nomine edendos honoris causa miserunt. Sic florens gratia, & hospitiis clarissi-imorum, doctissimorurnque hominum, ubi se locupletavit signis , tabulis, nummis, codicibus, caeteri sue vetullissimis Italiae ornamentis, Germania, ultimaqtie Britannia peregrinari perrexit. Atque
277쪽
s ibi quidem plurimas antiquitatis reliquias collegit, nec non existimal tionem, ac benevolentiam hominum, non solum in sapientiae, ac li- terarum studiis, sed etiam in pictura, Architectura, caetcresque ele i gantioribus artibus excellentium : quos Claudius Fabricius, illorum, operum elegans spectator, ut olim in Italia, ita tum in illis regio-l nibus coluit, ac sicut caeteros omneis viros doctos , ad suam adjunxiti necessitudinem : praecipue Petrum Paulum Rubenium, & ob rerum antiquarum cognitionem, & picturae, sculpturae, Architecturaeque scientiam . quas ex Italia ad Belgas, primus cum pristino splendore, atque dignitate, transtulisse videtur: Marcum Vel serum rei publicae apud Vindelicos, & literariae in tota Germania constituendae, studiosi stimum C, - virum : Ioannem Barciatum, tum in Britannia, magnam ex doctrinae, ingeniique elegantia laudem adeptum: Danielem Heinsum Batavorum potissimum ; omniumque doctissimum ejus
doctorem, Josephum Scaligerum , qui Claudium Fabricium , sibi
tantum fama, ac nomine notum, ubi primum secum de literis loquentem audivit: vir acri, certoque judicio, ipsissimum Perescium ipsum esse assirmavit. Postrema fuit Parisiiensis peregrinatio, quam ob librorum optimorum, doctissimorumque hominum copiam ibi affluentem , iterare ei visum est. Priore, se dedit Iacobo Augusto Thuano, ejusque celeberrimae Bibliothecae; ad quam Isaacium Casau bonum ,
Franciscum Pithoeum, caeterosque summos viros, ex superiori saeculo, praestantium ingeniorum in Gallia feracisis mo superstites, Claudius Fabricius videbat ventit anteis : qui ipsum Thuanum , velut historiae, ita reliquarum maximarum artimia, ac hominum , qui eas pro silerentur, principem patronumque optimum, & Callici imperii, atque majestatis, acerrimum defensorern , quotidie celebrabant. Post decennium domi consumtum , in recognoscendis literarum , antiquitatasque monumentis, ex tota Europa collectis 3 iisque in Musaeum suum, atque in memoriam, quae ipsi prope divina fuit, redigendis , digerendisque : Lutetiam iterum se contulit, ad versandas, vorandasque reliquas Bibliothecas: Regiam scilicet, Dionysianam, Victorianam, D. Germani, atque Memmiorum ; & studiosos illarum cultores invisendos; quorum veluti nova soboles illic tum florebat. Inter quos, hodie excellunt Puteani fratres humanissimi, qui
apud Thuani silios, patriis ingenii, virtutisqtie dotibus ornatissimos,
278쪽
eognatos suos ; non solum ejus Bibliothecam, sed etiam Iiteras, hominesque iis deditos, veluti suae tutelae, ac fidei, Iacobi Augusti testamento commendatos; quibuscumque rebus possunt, juvant, &mirabiliter ornant: Nicolaus Rigaltius, politiore doctrinae, iudiciique elegantia, & incorrupta Latini sermonis integritate, omnibus antecellens : cui nos, si modo in hoc genere literarum aliquid profecimus, id totum debere gloriamur: Claudius Salmassius, & Hugo Grotius, qui literaturae, optimarumque artium principatum sibi vindicant. Petrum Segulerium , Henricum Memmium, atque Hieronymum Bignonium; viros magis doctrina, eximioque suo in literas studio, quam supremis Gallicae purpurae honoribus illustreis, brevitatis causa. omitto. Sirmondum relinquo, Petavium, Morinuin, Mersenium, Burdelotium, & Valesium, aliosque prope innumerabileis ; ex summa doctrina, praeclarissimwque suis scriptis, maxime claros: quo rum omnium animos, atque voluntates sibi conciliavit Claudius Fabricius, & ad suos, id est ad rei literariae usus conjunxit. Atqui unum
praeterire nequeo Gulielmum Varium, non minus eloquentiae, ac
Philosophiae studio, caeteriisque maximis virtutibus; quam sanctissima cum hoc nostro Attico amicitia, Marco Tullio comparandum. Is ex quo Perescium in Senatum Aquensem, cujus ipse princeps erat, legit: continuo in consuetudinem ejus se dedit, sic ut prorsus una illic vixerint . nec unquam postea passus sit eum a se separari. Quare cum in aulam a Rege evocatus esset, ad annuli signatorii custodiam, quod suminum est apud Gallos, togati hominis fastigium ; eum illuc secumduxit; unum esse in tota Gallia dignum existimans, quem contubernalem, & consiliorum in Republica, atque honorum, adiutorem , sociumque haberet. Hujus porro gratia, Perescius nulla fere in re usus est , nisi in deprecandis amicorum, hoc est doctissimorum virorum,
aut periculis, aut incommodis; dc studiorum ratione procuranda: ad quam praeter caetera egregia ornamenta, id demum maximum con- tulit; ut se autore, maxima vetustissimorum codicum copia, Regis nomine compararetur; ad supplendam, atque amplificandam Parisiensem Bibliothecam : quae omni tempore, ad omnium usus ita patet; ut ex ea maxime , praeclariora antiquarum doctrinarum monumenta, in dies eruantur. Quo autem potissimum beneficio, se a Vario ornatum voluit, id unum prope fuit; ut vetustissima curiarum, templorum quo
279쪽
rumque tabularia, in omnibus Galliae oppidis, sibi ex ejus autoritate
invisere, atque excutere liceret. Cum ab opibus alioquin , & honoribus consectandis tam esset alienus, ut sepius repudiaverit a Vario ultro oblatos, qui cum Claudium Fabricium in amplissimum, pristinaeque dignitatis apud Gallos maxime retinentem , Antistitum ordinem cooptari vellet: vix ab eo tandem impetravit, ut mediocre acciperet sacerdotium. Mortuo Vario, qui suam omnem, ut ita dicam, antiquatiam supellectilem , amicissimo, studiosissimoque viro legavit; & testamenti tabulas, illius fidei atque autoritati commendavit: domum, Musaeumque suum diu desideratum, spectabat Perescius, cum ecce sub ipsum a Parisiensi aula discessum , ad Romanam denuo ex itinere invitatur: optatissimo nuntio de novi Pontificis creatione, Maphaei scilicet Barberini Cardinalis. Si quidem hunc ante pontificalia insignia, perinde ingenii doctrinaeque, ac sanctitatis in Republica Romana principem, ipse tam bene noverat; procurataque olim simul, at que iterum , divinorum illius poematum editione, ali q; ossiciis demeruerat; ut cum nuntius, qui Regem ante omneis de ea re certiorem facere vellet, obvio Perescio tantum dixisset: virum Romanorum Principum eruditissimum, eique amicissimurn, in mortui Pontificis locum suffectum , ipse continuo, Maphaeum ad gubernacula Reipubl. sedere intellexit; cum incredibili laetitiae voluptate. Praevidebat enim literarum studia, in lucem, atque splendorem sub doctissimo Pontifice revocatum iri ι studiososque, vel ex ultimis terris, ad aulam Barberinam celebrandam, ornandamque; honorum, ac praemiorum spe advolaturos. Ad quam temporum, literarumque felicitatem, oculis saltem usurpandam , ac Pontificem sui studiosum adorandum, Romam ab amicis non invitus attrahebatur. Sed prosectionis causam , ambitionem , a cujus vel suspicione abhorrebar, potius quam ossicium, visum iri nolebat: & postquam ex Circes insula, tanto labore tandem solvis set, si cantibus Sirenum illiceretur, ut apud eas haereret veritus est: quare in suam tandem Ithacam , ad optatissimum studiorum portum, se ex longa peregrinatione recepit. Tunc enimverb Perescii Musaeum, ac tota domus, ex praesentis domini regali prope liberalitate 3 qua Videlicet non solum in literas, earumque instrumenta ornanda, sed ma
xime in studiosos homines juvandos, colendosque, deinceps usus est, ipsa Alcinoi Regia, & magnificentior, & hospitalior evasit.
280쪽
Delectum Romanae aulae florem, illuc aliquanto post Cl. Fabricii accessum, secum aduexerat Franciscus Barberinus Cardinalis; qui a Pontifice ad justissimum , fortissim unaque Galliae Regem, Legatus
mittebatur. Porro autem hunc, ac nobilem ejus comitatum , laute
adeo,atque splendide accepit Perescius,ut cum ipsius Regibus de magnificentia certare visus sit: admiratus, veneratusque in juventutis Principe, cum maturam patrui Pontificis prudentiam, atque sanctitatem : tum maxime singularem literarum scientiam, & erga homines studiosos voluntatem. Atque ob illas adeo excellenteis primarii juvenis virtutes, ei usque ad extremum vitae spatium, ita omne ossicium, cultumque tribuit ue ut nullus ferme ex Gallia in Italiam trajiceret, cui non tantum literas observantiae, sicut eruditionis plenas, ad eum perferendas traderet; sed 3c libros, plantas , atque animalia rara, peregrinaque, ad locupletissimae bibliothecae Barberinae, hortorumque ornamentum. Cui vicissim humanissimus Princeps, maximas semper habuit gratias,& eadem epistolarum frequentia, similibusque muneribus retulit. Haud minori observantia,Ornatissimos & doctissimos quosque , ex celeberrima Legati cohorte coluit Perescius: Cassianum
Putealem ante omneis,uirum ob generis, virtutum, atque eruditionis
claritudinem, summis laudibus honoribusque dignum ; cum quo,
morum elegantissimorum, & in optimas arteis, earumque cultores,
prolixae naturae similitudine, sibi conjunctissimo; de omni studiorum suorum ratione , familiariter deinceps communicavit. Item cum Ioanne Baptista Donio, qui ob ingenuitatem, aptumque ad omnium magnarum rerum scientiam ingenium , fuit ipsi charissinius. Istarum amicitiarum ibi tum, sicut Romae demum aliarum, conciliator fuit Hieronymus Aleander, vir optimis artibus, summisque ornamentis praeditus, do ab adolescentia, Fabricii a mantissimus 3 qui nobilem ejus,plenamque dignitatis,atque sapientiae domum, praestantissimaque studia, tunc ita miratus est O ut unum omnium mortalium maximum, atque felicissimum Perestium , palam deinceps praedicare soleret: ispiusque cogitaverit, ex aula, atque ipsa urbe, ad ejus suavitatein, pretiosissimumque literaturae thesaurum fruendum, Aquas Sextias migrare. Quo deinceps omnes principes viri, qui Reipublicae causa, ex Italia in Galliam, vel illinc ad hanc provinciam tra i- ciebant, ex itinere diverterunt: ut hominem convenirent,penes quem