장음표시 사용
261쪽
terrogare, solstitium-ne exactum foret. Non multo post verba delirii; iisssed curiosi semper, atque eruditi. sub horam quartam, educenda chirurgi ope urina fuit. Is, cuin cerea candela usus nihil proficeret, catheterem , seu organum Algaliam dictum usurpavit. Et satis quidem tum derivatum; sed immenso viri labore, qui, cum stare ipse non posset, continendus erectus fuit. Cum non-nihil interquievisset, epistolium ad fratrem dictavit: ac post horam nonam chirurgus iterum uri nam eduxit : verum parum abfuit, quin deficeret, tanto dolore, tanta simul lassitudine fuit affectus. Die tandem vigesimo quarto, ac sub ipsum exortum Solis, rogavit illum Minutius, num sibi extremam Unctionem administrari paterretur. Annuit se id etiam optare. & cum paulld post Parochum adesse renunciavimus, Valde sima ipsi obstrictus, inquit. Tum innuens ut aurem sibi admoverem , mandavit curarem libras duodecim Parocho exeunti donari. Sic semper sollicitus fuerat de persolvendis tam medico, quam chirurgo in quaternos dies honorariis. Caeterum, cuni absolutiones a Parocho pronunciarentur, ipse sponte, ac manu sua sese crucis signo communiit. Testatus est etiam oblectari se, cum inunctio perageretur. Adstiti deinde, ac jussi bunψ esse animo: nam si Deus quidem hanc vitae, laborumque metam praescripsisset , se liter ferendum , sequendumque Ducem , quo solitus erat animo infracto. Haec autem ad verba annuit leniter. Pronunciavit postea Minutius generalem absolutionem a &, cum proposuisset dimittendum
-aliis, ut vellet sibi , Deo dimisiim , quicquid in ipsum peccaverant; respondit statim, ita esto:
Interim regio abdominis, quam praetumidam, intensamque jam diximus, emolliri non nihil visa, ita deinceps tensa est, ut questus fuerit se suffocari. Abnuerat a die superiore cataplasmata v tum autem superveniens Resiius, una cum Minutio, rogavit, ut Dei amore aprplicationem pateretur. Ille autem, quia ergo vobis ita videtur, ita fiat. Non longum tamen pertulit tempus; sed amoveri brevi post jussit, suffocari se iterum conquestus. In remedium ergo ciendae urinae quaesitus chiruigus ; sed is in villam nescio quam, aut quid acturus disceLserat. Requisiti alii, vel manum adhibere ausit non stuat,vel destitutior gana fuerunt. Jusat interea se sellat imponi, verum, demissis pedibus,siistentare se jam amplius nihil potuit ab imo supra sellam ita est cora
262쪽
isi . Iapsus ,ut deiecto collo, distortiisque oculis visus suerit nobis animata
Restitutus lecto sie viteis resumpsit , ut potuerit adhuc de suffocatione queri. Advenere tum primus Praeses , ipsiusque conjunx, qui
cursorem novum ad chirurgum evocandum instigarunt. Accersito interim alio, in exscensu lecti constitutus fuit , sed chirurgo frustra a
nitente, ob corrugatum praeputium, cathererem inducere, est iterum plane collapsus. Resumpserat aliquid virium, cum chirurgus alius sub meridiem redux organum vix tandem intrusit, urinamque frustra excitare tentavit: ac ipse defecit jam tertium, lectoque lices repositus, parum virium recuperavit. Verbum certe nullum deinceps emisit; tametsi creberrima illa , dissicillimaque respiratio visa est interdum vocalis. Heinc a Resio admonitus , ut Servatoris J E ε u nomen salutiferum pronunciaret , obsecundare non potuit ; dc rogante illo, ut signum pietatis, quale posset, ostenderet, ostendit aliquoties, oculis sublime elatis. Denique tot laboribus, doloribusque conflictatus, animum D Eo reddidit, paullo ante horam a meridie tertiam: clina vixisset annos L v I, menseis v I , dies x ΙΙ . horas X X. Ab excessir, curavit Nepos perhonorificum apparari funus. Et quia tum domi versabatut plastes, stulptorque egregius Petrus Pavillonus, quem ι--e duos menstis Roma redeuntem detinuerat, ut id truncam Dianae statuam, & Tripodem lacerum, de opera alia marmorea restitueret; ideo usurpata illius industria , ut gypseum plasma
deformaretur ex totius oris dimensionibus, quo deinceps statua quam- simillima ex marmore conficeretur. Medicis quoque visum est parteis corporis internas spectare , ut mortis caussam, lihes non foret prorsus Obscura, perspicerent. Itaque nocte consequente in id incubuerunt, exsectoque cadaverte, deprehenderunt eor, jecur, pulmones, caetera non male assecta et vesicam vero parte anteriore id contraxisse vitium , ut madefactae papyri instar, vel levi tactu discerperetur. Heinccreditum illam ab uno, alterdue die disruptam, urinamque proinde
effusam in regionem abdominis, memoratum illum tumorem creasse. Postica pars fana, & integra magis: in fundo autem copiosum phlegma,cum arenialis non admodum multis. Ad sphincterem caruncula,
callos ave substantia fuit , quae inferne lunulata, ct triente prope digiti densa meatus orificium obii ruebat. In liniitio rene nihil insolitum: at in
263쪽
α in dextro fuere arenulae multae, cum plerisque calculis, ex quibuS I 637 tres majores visi s unus quasi amygdalum: caeteri duo quasi lupini. Ex hac ergo caussa nephritis ad dextrum latus fuerat s ut stranguria ex obturato per carunculam orificio. Insequenti die, qui fuit v II. Kal. Quintileis, elatum funus magna pompa , magno omnium bonorum luctus conditumque fuit, dum sacra solemni more peragerentur, in illo majorum conditorio, ad aedem Divi Dominici, undecima hora
Aberat magno suo dolore Valavesus frater Parisiis, cum triste satum nuntiatum est. Praeter enim acerbitatem, desideriumq; erepti carissimi capitis, moestitiam auxit, quod assidere laboranti non contigisset, quod non fovere deficientem, non satiari vultu, & complexibus, non mandata CXcipere, non extremas voces, quas penitus menti figeret , audire. Qui illi casum aperuere, literasque nostras simul reddidere, fuere Fratres illi Puteani, quibus amicis optimis Fratrum uterque semper est usus. Ex iis natu major Petro Segulerio Cancellario carus, rem illi nunciandam suscepit. Cum ipsum vero offendisset magna frequentia circumseptum, & , rogatus num quidpiam vellet, quid esset rei significasset; tum ille, secedamus inquit, graviorem enim casum narras, & vir ille major, assinisque carior nobis exstitit, quam ut obiter dolendum videatur. Valavesius autem, consternatus licet, generose tamen animos resumpsit, & Cardinalem Lugdunensem convenit, qui ipse quoque pro amore, quo erga Fratrem sue rat, testatus est insignem luctum. Accesssit etiam ad maximum, &toto orbe, totoque aevo celebrandum Ioannem Armandum Pleseum Cardinalem Richelium, qui & copiose significavit quam caram haberet τά memoriam , & Abbatiam Aouistriensem ultro collatam voluit ejus ex sorore nepoti, ac Praesidis rationum primi Henrici Segustani filio. Adveniens deinde post unum, alterum ve mensem in Provinciam , nihil potius habuit, quam justa persolvere, adesseque etiam exsequiis, quas, constituto Cenotaphio , Riantienses celebreis fecerunt. Scripsit quoque illicis Genuam, ut marmor inde aveheretur , erigendo monumento, quod & Fraterno nomini, & amori
Caeterum statim percrebuit rumor, interiise Petreshium, qua Orbis patet literatorum; qui universe perculsi sunt, quasi Parente, ii ' ac
264쪽
ac Principe rei literarii defuncto. Nempe cum omnium spes foveret, animos omnium erigeret, omnibus praesidio, & auxilio esset ue non potuere omnes non frangi, concidereque animis, quassi subducto spiritu, quo universi animabantur. Statim autem dico: nam ecce Lugduno etiam Batavorum , III. Eidus Julias datae a Salmasio ad Puteanos literae sunt, quibus se ineptum ad omnia ex renuntiata morte perscripsit. Et ne praeteream quae subdidit, impar sum. , inquit, animo r- mando, orni animo plane destondeo , fludi inue natio habeo loco, ex quo ille non superest , qui ipsormn fautor o promotbrque erat temperaretur quidem defiι-derium , s licuisset supersiti testatum facere affecttim, quem ob colla' bene clamerito jure cono peram : nans autem est mihi moriendum ingrato, quando ille e t
moriam veneratione prosequar, ct siripiis meis ea transmittam testimonia in posteros , qua incrinparabilis virem, ninsta sue n Fram satis omanda deposcunt ab homine , Piissimi , dum vixit , fas'exit, pluraque bino beneficia, quam ab squoquam momlium tulit . Sed dicere plura non possum, quin esuam totus in la- Vmas, ct necesse est itan heu abrumpam. Ecce aliunde literae Roma postridie eas Eidus conscriptae a Naudaeo sunt, quibus haec inter car tera , Bea rerum vices t heu sata infandat heu mors acerba , ct infensa boni Om vi, qua gestori latilia imerce t r, viro illo momparabitit, tunc cani nihil minus, quam de ejm obitu tune ur, e vivis sublato Vbi enim crinitum idus' es Dyt ' ubi dei innotuit ' ubi terra-mαm, ct stagores insoliti, si eo Iraque, .se portenta apparuerant , in ejus piri, omnimn maximi, Omnium optimi , sapientisnitque interitu 2 sane ludmir nos, ct c. Alias praetereo literas, in quibus illa passim leguntur, Nulla ferent talem secti sutura virum. Et , Quando ulltim invenient poena st Et, Occidui igitur istes nora ' occidit Solnser occidere Charites s occidere generis humani deruta ' occidit ille, Solus qui tristeis lintempestate Camaenas Res'exit 'Alias etiam praetereo, quibus amici, eruditique, in quorum pectoribus candor, &gratitudo inhabitat, ut dolorem testati sunt, sic con- solationem mutuam adhibuerunt. Pervenere ad me complures . sed principem locis in eae tenent , quibus Io. Ludovicus Gayus Balgacus,
celo bris ille scilicet, cui nemo non Gallice modo , sed Latine etiam scribentium elegantiae palmam non facile cedat, singulariter parentavit. Praetereo rursus Epicedia, Epitaphia, Threnos, Encomia, Elogia, quae tam prosa, quam carmine, Iariisque linguis sunt evulgata; sed
265쪽
Latine potissimum , a Grotio , Rigallio, DumVo, Gothostedo, I 637. Gaiis rello, Billono, & aliis; ex quibus nemo succenseat, si honoris caussa Vias sum seponam, qui ut Petreskium summe coluit, ac summo illi in pretio fuit , ita se impigrum exhibuit in condendo poemate, quo
laudes viri egregias prosequutus est decentissime , copiosissimeque. Quanquam operaepretium erit, si praeterea selegero, attexueroque Epitapaeium, quod a Rigallio contextum est, quodque Valavesivis delegit, ut monumento incidatur. Id igitur ita se habet.
CV RI A. SENATOR. CHRISTIANA M. RESURRECTIONEΜ. EXPECTAT.RECONDITISSIMOS. ANT 'VARIAE. SUPELLECTILIS. THESAURO S. SAGACITATE. CONSILIO. LIBERALITATE. CUNCTIS. ORBE. TOTO. DISC1PLINARV Μ. STUDIOSIS. APERUIT. DOCTISSIMIS. VNDE. PROFICERENT. SAEPE. MONSTRAVIT. Mi R A. BEATITATE. FELIX. SECULO. S AT IS. RIXOSO. N Ο T IS SI Μ v S. S IN E. UERELA. VIXIT . VIII. CAL. IVL. ANNO. CHR. CIJ. IDC. XXXVll. AETATIS. SUAE. LVII. O PTIMO VIRO. BONOS. ΟΜ NES. BENE. AD PRECARI. DECET.Enimvero praeterire non decet si inebreis honores Romae habitos; cum vel reticeri non debeat callida virtutis aestimatio, qua viri sapien-I i' a tissimi
266쪽
tissimi etiam hominem Transalpinima condecorandum esse censuerunt. Cum enim & Pontifex Summus, & Cardinalis Barberinus, &caeteri magni, ac eruditi homines non sine ingenti dolore lugubrem casum accepissent; placuit honores decernere, quibus virum de nomine, orbe que Romano, atque literario bene meritum, exornarent.
Cooptatus fuerat, dum in vivis esset, ac tametsi absens, in eam, quam vocant Humoristarum Academiam: celebrem nempe societaten; eruditiorum hominum , quorum concio bis quoque mense ita cogitur, ut magna aliunde frequentia, Academicorum unus orationem pro suggestu habeat, recitent alii poemata, elucubrationesque alias eruditis auribus dignas. Itaque visum in eo conventu publicos honores Pei reskio deferre, institutis licet reclamantibus , quibus id honoris conceditur solum Academiae Principibus, adeo ut totis quadraginta annis, consequuti ipsum non plures, quam sex, iique Principes memorentar.
Sed evicit nimirum fama, splendiuerque eximiae virtutis; evicit sumati Cardinalis singularis propensio: evicit Camilli Columnae Academiae Principis generosa humanitas; evicit Academicorum, quorum suffragia initia sunt, admiratio, & observantia. Indictus proinde est dies ad Y1 1. Kal. Januarias, quo parata subsellia, tapetibusque pullis instrata, una cum suggestu, & imagine τρconspicuo loco. Convenere autem praeter Barberinum, fratremque Antonium, Cardinales Bentivolus, Ciaeva, Biscia, Pamphilius, Pallotta, Brancatius, Aldobrandinus, Burghesius: ac caeterorum per illustrium, doctorumque hominum multitudo tanta, ut illi capiendae aula non suffecerit. Et carmina. quidem in defuncti laudem Italice, Latine, Graece recitarunt lectissima totius urbis ingenia: funebrem vero orationem copiosam sane , dc elegantem pronunciavit Ioannes Iacobus Buccardus delectus ad id muneris, tum ob raras ingenii doleis, tum ob amorem patrium, specialemque erga Maneis dilecti sa- mos affectum. Praecipua ejus orationis commemorarem capita; sed ea aliquoties edita jam est, una cum nuncupatione Cardinali maximo
facta, cumque subjuncta Epistola ad Luille rium jam memoratum.
Accessere vero editioni Romanae non recitata modo illa ab Academicis carmina; sed literae etiam Naudaei, quarum mentio facta jam est; Serasciculus praeterea insignis Elogiorum funebrium, quae, quod totius prope orbis idiomatibus sint expressa quadraginta enim, proxime ve
267쪽
sunt ideo titulus ipsis Π A r ΓΛΩΣΣIA, sive generis humani LEssus infitere delicii fui. Cumque ea editio probari deberet, Magistro sacri
Palatii, praeivit ecce, declaravitque censura sua Lucas Holstentus, illaim Buccardi laudationem diserte, o eleganter, atque ea prorsus puritate , ac
candore scriptam, quo si mus ille , ct incomparabilis vir semper vixerat ; ct Epicedia a clarissimis, ac praeflantissimis piris conscripta , hoc est ipsas Musι-
rvin lacrymas limpido , ct erudito Romana cademia humore in Perescii funere mananteis ad tanti viri memoriam posteritati consecrandam typis excudenda ; cum hominis ad bonas bueras, artei D se jupandas nati exemplum sane illi re ob oculos ponant. Atque haec quidem Romae peracta paullo stistis commemoro: quoniam ea fuit quasi Apotheosis, quam totius Orbis applausus excepit. Nam licet nemo eruditorum non totis votis optaverit, ut
Petreskius fuisset diuturnior recreator hominum quod olim dictum de Principe quam maturior Divorum comes: attamen placuit Omnibus exhibitos illi post mortem honores in eo theatro, cujus fuerat dignissimus creditus, dum esset in vivis. Ac fortassis quidem, si esse contigisset superstiti, fuissent tandem amplissimi, non expetentilicet, delati; verum ii nihil poterant gloriar illius addere, qui sustragiis communibus fuit semper quam- maximis dignus. Quin etiam, ut fuit semper ditior iis, quas contempsit opibus: ita gloriosior honoribus , quos ambire est dedignatus. Quare de licet medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum tamen ad gloriam speetat, aevum peregit longissimum s qui virtute sua obtinuit famam nominis sempiternam. Quippe donec supererunt, qui bonas literas amabunt, memoriam illius carissimam ducent, cujus amorem in literas, &munificentiam erga literatos, per omneis respersam libros contuebuntur. Multorum passim meminimus; sed reticuimus longe plureis, etiam ex inscriptis ejus nomini; quoniam Obrutis rerum copia, visum satis est ea seligere, ex quibus, quae essent in oculis omnium, monstrata
intelligerentur. Unum reticere non licet, quod hujus loci est propriu; nempe Auctores plurimos consecranda illi destinasse sua opera, quo tempore est fatis functus. Fuere inter illos Campanella, Licetus, Hortensius, Buccardus, Arcosius, & quis tandem non λ Quid putas vero praestitum fuisset, si congitisset illi aetatem maturiorem attingere λPlurima sane, & maxima censeri possunt ea, qtiae peregit: at sublatua
268쪽
tamen tunc est, cum inciperet jam seipsum praeclarissimis facinoribus superare. Iam enim plureis sibi vias aperuerat in omneis Euro pae Provincias : in Asiam,ac totum Orientem;in universam Africam,& ad extremam usque AEthiopiam ; in utramque Americam, & incognitum etiam Orbem s adeo ut jam posset uberius quacumque patet genus humanum , commiscere mortaleis omneis literarum commercio 3 & literatis omnibus expetita omnia librorum, aliarumque quarumvis rerum subsidia facere in promptu. Sed de iis quidem , quae fuerant illo superstite futura, DEus optimus viderit. Luctum certe maximum fecit; cum Gubernatorem eripuit, qui tenebat clavum Navis literariae, vel potius ipsam Cynosuram, in quam eruditi omnes respectabant; non substituta interiiri alia , ad quam ora obvertant sua. Nam sunt quidem, qui opibus, auctoritate, gratia, certum genus eruditionis, eruditorum que adju-Vent, ac foveant et verum nemo est, qui, illius instar, quoslibet, ubivis sint gentium , studio prosequatur ardentissimo; curas in id omneis convertat, nihilque non posthabeat; peculium in eam rem exhauriat, liberalissimeque profundat; fide sit apud omneis magna,& occasiones benefaciendi voluntate , industria, foetici ate maxima captet. Vix certe credibile est exoriturum unquam virum, perinde natum, comparatumque. Nam & quamvis superioratas, scelicitate saeculi Oppido perrara, produxerit triumviros illos, Pinelium , Velserum, Molinum, singulari studio in omne literatorum nomen propensos et Petreskius tamen supervenit, qui lingulorum virtutes ita est complexus,ut omnium laudes, quasi infra se positas,praegravasse videatur. Quin-etiam,cum ante claros illos viros, vix pauci memorentur Reges,Imperatoresque, qui pari assectu ducti sierint; videtur Petreskius
alia nulla re, quam opum amplitudine,ostentationeoque inferior. Censuere id certe viri eruditi, cum vere regium , magnificumque ejus animum commendantes, & exemplar beneficentiae nunquam intermoriturum agnoscentes, praedicavere eum occupas. destinatam Regibus gloriam s ac ipso quoque Meccenate tanto fuisse laudabiliorem, quanto Augustum non habuit, cujus favore, largitioneque benefaciendo uteretur. Atque is demum verus est fructus, quem ille consequutus est , ut gratam sui recordationem in illorum pectoribus consecratam reliquerit , qui ipsum coelo exaequantes,in omnem transdent poste-
269쪽
posteritatem. Splendorem quaerunt alii ampliscandis Imperiis , d i gendis exercitibus, exlaibendis spectaculis, Mausolteis, Pyramidibus. aliisque id genus exstruendis; sed illos tamen velut inglorios, &ignobileis oblivio tandem obruits aut, si memoria eorum superest, vel despectui est,uel affectu caret. Ii soli, qui benefaciendo nomen, decusque comparant, immortalitatem sic adipiscuntur, utl nemo unquam sine ardore , tacitoque sensu gratitudinis meminisse illorum possit.
ΗΑ c iere via omnes Proceres , adi piorum amorem
post tot f. ecula nos bilioria lectae pessiciunt ; hac tu vadis cetoti passu , Ludovice Tale , Principum optime ;
ctilus tamen a bonitas sentiri λ nobis , non exprimi potest. Haud abs re sane sium ominatus, tam caram tui memoriam , quam Timoleontis pereunaturam: tuisti me enim, fatis memini , de exaSta illius vita apud Syracusios, quitas praeerat, disserentem ippe,neglectis rebres iliis , in eam curam totus incumbis , ut laborantem Provinciam su
stentes , foveas , sublevet,in si liceat per tempora iu
pristiuum etiam; lendorem resiluas. Ferge modo tam lux amanteis , tam in te propensos demereri populos ii nempe funt , qui etiam-num nati illina, ex tua prosapia, Re gis optimi, ac beneficentistini, reua centem oloriam propagant, or colunt. Seae ut concludam, H AEc tandem siunx, quae te jubente,ac aliis varie esagitantibus , de Petres io dicenda habui. Nion deprecor veniam , quod extremam malium serius, quin optaris, imponam: nosi enim diutur m morbum, diuturniore ite reliquias , quibuyctim si
270쪽
De Vita petrestitanni dimidium exactum. Vix iam certe sium ab iis biber, ut credere pons opusculum hoc valetudine dubia lucubr tumfuisse , atque idcirco nihil esse mirum, si animi cum corpore languentis prae se ferat notas. Qualecumque id fuerit,animi saltem erga te obsequentissimi testimonium feret.
I e interea me comparo, ut ad te quando pro tua illa r risima humanitate ita kidetur quam primum redeam. Tu bene vale, Principum decus. Absolvebam Diniae, XII. Di. Mart. annosalutiferi partus