장음표시 사용
91쪽
Cujus opinionis posteriore parte praeterita; ad priorem, ex qua tota argumenti Vis pendet, scilicet, vasa Uterina in placentam non pertransire, considerandam adgrediar.
Infixo alicui arteriarum iliacarum tubo, et altera arteria iliaca et venis colligatis, in tubum,' inquit vir egregius, oleum terebinthinae tenue, quod facile ab extremis cujussibet partis arteriis in respondentes venas penetrat, immisi ; idque facere perstiti, donec omnia uteri vasa, tam arteriae quam venae, rumpi periclitarentur, et omnes qui aderant, satis olei infusum, et idonea vi perpulsum, faterentur. Cujus tamen, ne Una quidem in ullo vasorum umbilicatium partusve ramo, gutta, quantavis cura perquisita, reperta est. Ex hoc experimento, nulla uteri vasa in placentam penetrare, (nam per Vasa partus, vel, ut ipse ait, v foe-tal vesseis, illustris vir placentam, et non funiculi vasa, dicere intelligendus est,) consequi videatur ; eoqUe magis, quod ab opinione, placentam ex solis partus vasis constare, proponente, ille erat exorsus.
92쪽
Quod cum ita iit, aliis tamen anatomicis humores imis missi prosperius cessisse videntur. ' Nortv kius, mulieris, plusquam dimidium graviditatis tempus praetergressae, Uteri vasa replevit; eamque summa cura et fide descripsit repletionem. Cujus verba, ne ut aliis mihi quoque vitio vertatur, quod fidus non fuerim interpres, quantumvis longa videantur, sine excusatione adponam. Elegi, inquit, ramum arteriosum, Unum ex iis qui ab iliacis orti ad latus uteri numerosi solent decuris rere ; huic tubum illigavi, reliquis vasis undique ex arte prospexi, ne quid effueret, &c. - Jam cavum uteri adsecutus eram sectione ; aditum hinc paraveram forfici, quem sub uteri substantiam caute immisi, eamque disci-
di per altitudinem sursum, dein imam utrimque partem duorum transversorum pollicum longitudine secui, ac rursus paralleli ad verticalem supradictam sursum, aliquantum infra supremum uteri fornicem desinendo.
Ita duas nactus sum portiones, quibus reclinatis, OVUm, ut putabam, protinus nudum sine ulteriori opera prostaret. Mirabar' Nortv3kii uteri humaui gravidi anat. et hist. p. o. et s.
93쪽
Mirabar, cum structura partium reclinationem illam negaret: causam indagando, vidi chorion per veram cellulosam substantiam uteri cavo adcretum esse, quam separando deprehendi mollissimam, cujus ope universa
ovi superficies utero cohaerebat quam posset proxime,
ita ut, elevata matricis substantia, nulla divisionis substantia nota pateret sensui: sed dorso cultri leniter depresio ovo, vel eodem inter hoc et uterum reciprocato, facillime solvebatur istud vinculum.
Eandem hanc cellulosam separanti vasa occurrebant numerosa per totum ambitum, ex chorio in uterum porrecta, impleta. Accuratius examen docuit, inter nam matricis superficiem poroS habere mediocris magnitudinis multos, aliquantulum tamen ab invicem diis stantes (vasorum orificia); quibus proportionatae dimensionis canales extra chorion emergentes, per dictam cellulosam progresti, inosculabantur, sic ut vas responderet vasi, et communis materiae cylindrulus utrumque impleret. Vasa haec alia majora, alia minora erant, in universum talia, ut tenuiorCm crassioremve aciculam, quaedam etiam caput aciculae maximae, facile admisis sent. Rursus, nonnulla recto tramite Uteriam subibant,
94쪽
nonnulla postquam brevi prius spatio juxta uteri supera
ficiem reflexa processerant: erantque ultima haec non rotunda, sed compressa quasi et complanata. Omnium etiam memoratorum vasorum cum matrice unio levissima vi solvebatur. Membranularum vero summa tenuitas venas esse arguebat. Majores quidam trunculi intra chorii substantiam notabiliter dilatabantur, sinuum specie duplo ut minus c Paciores, talesque per longitudinem transversi pollicis ibidem decurrebant, inde ramosi chorio profundius immergebantUr. Sic passim ovum utero haesisse vidi ; attamen circa Placentam nexus iste quodammodo differebat; quantumvis enim et haec pari ratione, mediante cellulosa, vasisque, adligaretur utero, cellulosa eo loco nonnihil validior erat, adhaesio itidem aliquanto tenacior, nihilominus vix multo majore molimine solubilis. Vasa insuper numerosiora videbantur, quibUs eXtra placentam emergentibus, atque in uterinos poros insertis, manifesta oculis communicatio patebat inter uteri et placentae vasa; et haec iterum variam diametrum monstrabat,
95쪽
in genere non multum ampliora, qUam quae circa cl1orion descripsi, pariterque tenerrima.
Sed ad radicem placentae, ubi haec per orbem supra chorion terminatur, cellulosa illa, in ligamentosas lacinias collecta, nexum denuo Parum firmiorem exhibebat. I ic vasa conspiciebantur copiosissima, capacissima, adeo insignia, ut eorum quaedam digitum pueri potuis sent recipere ; veri venosi sinus, mollissimis tenuisiimis que tunicis conflati, breves ; ex quibus mox rami intra placentam immergebantur, longe minores, magna parte admodum exiles: quod patuit, dum in sinus tales, cxcussa, quam continebant, materie, introspicerem postea. ami hi ex fundo sinuum, qua placentae innascebantur, procedebant, ea utcUn e ratione, uti vena cava, innata hepati, intra hujus substantiam ramos dimittit. Fundus sinuum, solidiori membrana praeditus, albicabat; ortos inde ramos materia iniecta subierat: quin imo
(quod postmodum aperto ovo, et amnio separato, vidi)in ipsam placentae basim, qua chorio insidet, locis quibusdam manifesta, penetraverat. Respondentia maximis hisce sinibus vasa aequalia in utero non erant; sed videbantur sinus illi proxime sub matrice subito arctari, sicque
96쪽
sicque multo angustiores inseri. Id vero non adeo dii stincte adparuit, ut pro certo adfirmare ausim.' In tertio tentaminum medicinalium editione, idem il-Iustris vir Monro pater , perquam ingeniose ratiocinando, hoc, quod adeo liquido ad rem explorandam pertinet, experimentum refutare laborat ; Nortvykiumque, in sua incisione, internam uteri membranam pro Placenta, et vasa ab una uteri membrana ad aliam pertinentia, Pro vasis ab utero ad placentam pertinentibuS, per errorem judicasse, demonstrare conatUr.
Is in quinque mulieribus gravidis, inquit, quas jam incidi, omnibus tenui succo plenam, inter
uteri partem muscularem et ejusdem tunicam villosam, telam cellulosam, qua plurima vasa tenuibus tunicis involuta transirent, et in qua tela cellulosa sinus suberant, animadverti. Eadem, praeter sinus omneS, internam intestinorum cellularem tunicam referebat.
Coepta prima incisione hoc mihi ignotum erat, eoque firma
97쪽
centam, utero adeo tenaciter adhaerere mirans, et muccularem uteri partem ab ea separare perstans, lacerato demum fungosi corporis aliquanto, laeve atque tenue chorion deprehendi. A quo, idem corpus, ut et a placenta, presso tantum leviter altera manu ovo, levato altera utero, sine alio instrumento segregabatur. Ad alios quatuor incidendos uteros gravidos, quos Postea perscrutatus sum, illum errorem vitavi, ac tunicam vilialosam uteri integram, et laeve chorion omnes secundianas obtegens, novissime adsecutus sum.
Ergo, inquit, quam firmiter uterus ovo, sicut a Nortvykio describitur, adhaereat, contra partus naturalis, prout huc in quinque meis experimentis adparuit, ubi uterus et secundinae facillime dissociabantur, morem, Perpenso; nullosque in utero sinus, et his adfinia vasa, cum tamen istos sinus tam Albinus, quam ipse Nortvykius, demonstrarint, quosque in quinque a me incisis cadeveribus ego deprendi, subesse reputato; tum,
hirta ovi superficie, mollique, fungoso et opaco chorio, quod
98쪽
quod ille describit, cum chorion in partu naturali meis
que experimentis, laeve, firmiam, et tensum reperiretur, considerato ; tamque facile eandem fungosam ab ovi superficie materiam in cadaveribus apud me incisis, quam uterum ab ovo separabilem, animum adverso; postremo, magnos a Nortvyhio in placenta et chorio detectos sinus, qui, in nullo alio cadavere ibidem reperti sunt, aestimato: His omnibus, inquit, rebus inter se collatis, Nortvykium texturam uteri internam cel- Iulosam, sinusque una cum ovo abduXisse, non credere non possum. Quos doctos et peritos anatomicos, utrumque, uteri membranam pro Placentae parte, inter incidendum, credidisse, mirandum est; nec, membranam uteri adeo facile separari potuisse, minus admiratione dignum. Erebus ab utroque relatis, ea membrana chorion spongiosum, vel, ut Hunterus adpellat, tunica decidua, fuerit
necesse est. Inter concipiendum, humoris conglutinantis, vel sanguinis, ut veri mihi simile est, ipsius glutinis, aliquantum in uterum intus effunditur, vel, ut fieri potest, excernitur. Iu
99쪽
n hoc, uteri vasa ramos dimittunt. Haec vascularis, utia dicam, crusta, quo propius placentam accedit, eo ma- incrasiatur, et uteri vasa, quae in eam transierunt, Proatione amplificantur, eoque usque, ut, ubi Ovum Uterodhaeret, sinuum, a Nortvykio et Monrone memorato-um, speciem prae se ferant, quorum, inter Partus vasa, ami, maternam Placentae partem efformant. Verum mica decidua vel chorion spongiosum, adeo non Proria et necessaria uteri membrana est, quamvis, Properea quod ab utero vasa accipit, eam uteri esse, si velis, icere liceat, ut in utero non gravido nunqUam reperia ar, et, Peracto pariendi opere, protinus vel posh brevem loram adiciatur. Sed, esto paulisper propria et vera uteri membrana, non chorion spongiosum; et esto sententia Moniniana vera ; quid, de his Nortvykii verbis dicen-im f In eadem placentae illa parte qua cohaesit
ero, ostendere possum Vasa innumera, ruberrima, marte infarista, cumque eX proposito variis materiem eX-sserim, in vacuis his videri potest, quod satis profunde in
100쪽
in substantiam placentae immergantur; sed non in istis tantum substitisse materiam, evincet rubedo ejus in aversa superficie passim transiucens, confirmabit pulcherrime locus ubi ad transversi digiti longitudinem extremam placentae membranam removi, sicque in lucem produxi placentae substantiam, vasculis impletis ditissi
Contra quae, illustris Monro, Haec,' inquit, ipsius ope Nortvykii explicabo. Placenta,'' inquit Nortnkius, erat jugis exsurgentibus, natisque hine sulcis, tota inaequalis, colliculosa, ut ita dicam; singulis jugis dicta illa chorii productio superintendebatur, sp tiis quoque mediis intromissa. Quae cum ita sint, M t Haud mirandum est, ' inquit egregius idem Monro,
M si . colorato liquore repleta, per chorion in exteriore placentae parte uteri vasa tralucent, et, dempto chorio, cernuntur. Haud mirandam rem esse assentiendum est sed neque eo fecius, uteri tamen vasa in chorion
spongiosum, vel deciduam tunicam, Produci, et cum hoc spongioso in Placentam penetrare, et partem ejus