장음표시 사용
61쪽
SUBMERSORUM INVESTIGANDIS . si
teras corporis partes eXhalari nuperrime repertum est: '.
Sed docti viderint, acriorisque ingenii aut
licioris indagatores : Nos autem, tam ardua declinantes, recta pergere, et ope factorum minus ambiguorum investigationes nostras exsequi
Itaque jam experimentis supra recitatis evincitur, Imo, Sanguinem, dum in bronchiis puri aeris actioni objicitur, quasdam chemicas mutationes pati. Deinde, ex his mutationibus rube-um suum et floridum colorem deriVare. Quid esset igitur proxime quaerendum; nisi, an haec sanguinis mutatio, cum prospera Valetudine vitaque, necessario connectitur Vidimus, in quarto experimento tertiae sectionis, cor brevi ab omni contractione cestare et conquiffscere, cum adhuc sanguis libere pulmones permearet, et ad sinistrum cordis ventriculum assueret: Cum igitur haec cordis cessatio
non inopiae sanguinis adscribi potest ; ergo, novae sanguinis indoli, inter ejus transitum per
pulmones ad cor, adeptae, tribuenda est . VI m' Memoire sur une substance aeriforme, qui emanedu corps humain, &c. Par Mr Le Conate de Milly.
62쪽
Experimentum septimum.-Cani super mensam religato sternum sustulimus; tunc pulmones eodem pacto, quo in experimento sexto, ope follis, aere atmosphaerico inflavimus. Dum in eos inspirabamus, et sanguis, per pulmonum
venas transiebat rubeus et floridus, sinister cordis ventriculus, et arteriae, more et vi naturae solitis, pulsabant. Totum aera atmosphaericum
in pulmones injectum, ibi cohibuimus : tum
sanguis, qui pulmonum venas circuibat, nigres cere; cor et arteriae minus crebro debiliusque micare ; donec tandem, sanguine, in pulmonum
Venis, jam nigro et penitus venoso eVadente, cor tardius movebatur, arteriarumque pulsus sensim evanescebant. Sed tunc, aere incluso exire
permis', inspirationes, ope sollis, redintegrabamus ; et sanguis, qui per pulmonum venas ibat,
gradatim colorem floridum resumere; Cor, Cadem ratione, reviviscere ; omnesque arteriae magis et magis crebro validiusque pulsare coeperunt ; donec, redeunte rUbro colore, Cor et arteriae, naturae solito more, pulsare videbantur;
sicque, pluries in vicem intermissa, iterataque pulmonum inflatione, omnia mortis vicissim et itae phaenomena, penes nos fuit ad arbitrium Tenovare 3 animam, vel ad St3gias umbras gradatim
63쪽
datim abigere, vel ad aethereas auras, per eosdem gradUS, redUcere, eamqUe, per unius horae spatium, mortem inter et vitam, jactatam suspensamque retinere. Demum, quantitatem aeris, solitae expirationi parem, in pulmones conjecimuS, et ibi, trachea religata, per aliquod tempus coercuimus ; tum sanguis, qui per pulmonum Venas circuibat, infuscari coepit; cor arteriaeque haud minus crebro, Verum debilius, pulsare; dein, sanguine magis as magis nigrescente, Cordis motus, pari ratione, minus creber, minus validus evadere, usquedum tandem duobus circiter horae momentis elapsis) sanguine in pulmonum venis jam penitus nigro, cor, quod tardius admodum et debilius pulsare adhuc perseveraverat, derepente Omnino conquievit: Tum, apertis vasis, magna vis nigri sanguinis in sinistro
cordis Ventriculo, aorta, venis Ue pulmonum, reperta est.
Tanta rei novitate perculsis, et nimio forsan experiendi studio incensis, idem experimentum in duos alios canes de novo instaurare, nobis placuit; quae, eadem Omnino Phaenomena repraesentarunt.
Ex his experimentis colligimus ; scin quod
64쪽
dus et arteriosus, tum cor et arterias valide solitoque naturae modo pulsare t deinde autem, cum sanguis nigrescit, et Venosum colore refert , eosdem motus, eadem ratione imminui, et sen sim evanescere et demum, cum idem ille sanguiutotus niger et venosus evadit, motum omnem subito ce siare ; etsi vasa sanguinea adhuc magnavi sanguinis sint repleta. At vero, cum haec arteriarum cordisque ceu
satio, non profecto e sanguinis inopia vel defectu
i ori- Haud inutile duco, haec duo potissimum in memoriam revocare, scilicet, Imo, Ex his omnibus experimentis constare, statim atque sanguis, qui e pulmonibus in corsinistrum transiit, niger fit et venosus, hujus ventriculi motus subito cessare: ado, Sanguinem, cum aera fixum aut phlogisticatum, in pulmones conjecimus, derepente nigrum fieri, citoque cordis motus extingui. His duobus inter se collatis, verisimile videtur, fixum aut phlogisticatum aera nullo alio modo valetudini ossicere, quam aeripuro iter ad sanguinem intercludendo ; unde sanguis subito niger ad cor excitandum ineptus evadit. Nec recte objici potest, aera fixum citius animal necare, quam in vulgari suffocatione accidit ; ideoque, aliquo sibi inlito, vitam opprimere et quoniam idem omnino essici potest, purum aera intercludendo : e qua exclusione proxime se
quitur sanguinis mutatio, ipsiusque in cor sinistrum lethales
65쪽
oritur ' ; ergo, ad hanc noVam sanguinis indo lem, quam ex pulmonibus recipit, Omnino res renda est. Qua autem ratione, qua potestate, sanguis ille niger et venosus adeo cor et arterias asscit Anne quadam nociva ipsius dote 8 Nonne potius absentia et defectu alicujus dotis, qua ad cor excitandum aptior evasisset Si primum assirmaveris: videlicet, nigrum et venosum sanguinem, quadam ipsius nociva dote, arteriarum cordisque motus sedasse ; non alio sane modo id effecerit, quam eorum irritabili tatem vel minuendo vel tollendo ; quandoquidem, ex hac unica dote. tota Constat eorum movendi facultas. Veruntamen, si illo sanguine, cordis et arteriarum irritabilitas tollitur, idem ille stimulus, quo prius excitabantur, non amplius eas excitabit, postquam simul cessaverint. Attamen experientia constat, nihilominus, cor, postquam admoto venoso sanguine brevi cessave rit) statim atque rubescentem colorem recUperare ille incepit, de integro pulsare more naturae et
reddito arterioso colore, munere suo fungi. Ergo affirmare audeamus, sanguinem nigrum, non ex ulla ipsius dote, aut arteriis aut cordi nocere ,
' Vide cocclusiones in sectione tertia.
66쪽
nocere; at vero, defectu et absentia mutatio. num chemicarum, quas, in pulmonibus, erat experturus, ineptum ad cor excitandum evade re. Unde statuimus, has chemicas mutationes sanguini esse necessarias ; scilicet, ut cordis motus, prospera animantis Valetudo, vitaque ser
Nunc igitur, collatis omnibus, haec est nostra conclusio: Imo, Quaedam aeris puri quantitas, in sinu gula respiratione, ex aere atmosphaerico in pulmonibus absumitur; dum aeri fixo nova pars ex ipsis adjicitur. ado, Actione hujus partis aeris puri, sanguis, in extremis pulmonum arteriis, quasdam chemiis cas patitur mutationes;nex quibuS novum colorem simul et indolem adipiscitur.3tio, Sanguis, hac nova dote, ad sinistrum cordis ventriculum excitandum, aptus es citur. Unde tandem statuendum, Has sanguinis mutationes, proprium esse respirationis Aem ; et inde patent, imus, cum prosera animantis valetudine vitiaque, nexus et necessitudo.
67쪽
SUBMERSORUM INVESTIGANDIS . s In qua, dissitationem nostram, et cons Iama
Tetcxcrites, morbum mortemque submersorum explicsre teriismus.
X jam prolatis, in sectione prima, morbi
signis constat, animal, non multo post immersionem, paululum expirare; et, cum subinde ad respirandum enititur, nonnihil aquae fauces ingredi: EX experimentis autem secundae sectionis patet, aliquid tantum hujus aquae in bronchia sese insinuare ; at nihil, eXinde, morbi accidere: Praeterea, vidimus pulmones esse, in quodam, respirationem inter et expirationem, medio statu; ex quo duae conditiones praecipue notandae, scilicet gradus quidam dilatationis in bronchiorum vesiculis, et certa aeris atmosphaerici quantitas in iis conclusa: Sequitur
68쪽
AUtem, ex experimentis in tertia sectione, hunc dilatationis bronchiorum gradum, nullum sanguini per pulmones eunti impedimentum, nihilque animanti detrimenti as erre. Praeterea, in sectione quarta, Vidimus, aera expirationis residuum, cum in pulmone concluditur, eam sensim amittere dotem, qua sanguinem ad cor arteriasque excitandas, vitamque servandam, aptum es ciebat: Unde, dum sanguis ille pulmonalis ita stimulo suo gradatim
fraudabur, cordis et arteriarum motus, pari ratione, et vi et celeritate minui; donec subito cono uiescant, irritab Ilitate tamen EOIUm luperstite '. Nunc igitur, ex huc una aeris est nosθα - rici in pulmonibus concluisone, qucte impedit, glio minus sanguis et italem suctili dolam recipere perseverat, originem morbi deducere sudesinus. Itaque proXime qUaerendum, an sanguis ille degener ad omnia morbi signa explicanda respondeAt. Verumenimvero, cum sanguis e pulmonibus
ad cor sinistrum, stimulo suo imminuto, pervenit, motus cordis tardiores fiunt et imbecilliores; et oua ratione sanguinis stimulus minuitur, eadem magis
' Vide experimentum sextum, sectionis quartae.
69쪽
magis ac magis minutantiar cordis motus et Hinc, primum, in morbo premeteram mmationes. Dum haec
Peraguntur, sanguis ita vitiatus non desinit per
Omnes arterias e corde vibrari, et per totum
corpus diffundi: Post duae circiter horae momenta sanguis pulmonalis, ad sinistrum cordis ventriculum, toto suo stimulo destitutus, pervenit, tumque ventriculus subito cessat et quae ce satio diastolen proxime sequitur '. Unde arteriae et hic in Zer cordis Centriculus, eo villatio et nigro sanguine replentu qui, po VOVtcm, CI- a cribus incisis, reperitur. Hinc cliam, ex illo
sanguine per arterias diffuso, oritur livor iste insignis toti corpori submersorum offusus; qui ibi
praeserti in sese ostendit, ubi arteriae magi S conspicuae, videlicet, per totum cerebrUm, V UltUS, labra, et manus. l. Dum sinister cordis ventriculus
Neminem latet flatum cordis, qui systole dicitur, esse condit onem praeternaturalem musculi, quae, nonnisi aliqua stimulante causa, oriri potest. Cordis vero diastolen naturalem esse musculi statum, ad quem, remoto stimulo, subito redit : ideoque, ad hunc statum, nullus requiritur stimulus. Haec opinio mire confirmatur, experimentis in corde amphibiarum, e corpore evulsa, institutis.l Quod autem, hic caeruleus lividusque color per to
70쪽
GO DE MORBO MORTE QUEculus cessat; dexter, qui sanguine venoso adhuc satis stimulatur, in motu suo perseverat, et sinis
trotam corporis faciem super extensus, non aliunde oritur, quam a sanguine venoso, arterias influente, ex incisis cadaveribus patet; et sequenti casu probe idem confiitiae.
tur, quem reperire est, inter anatomicas observationes celeberrimi Sandis ori; et cui fides, multis testibus adhuc
viventibus, vindicatiar. Infans quidam anno I fg natus est ; anno proxime sequente, livor universalis, qui in vicem prodibat abibatque, per totam ipsius corporis faciem di usus, animadvertebatur : Anno tertio, languore et lassitudine captus est; tum, aliquot liventes maculae, quae corporis motu cresce.hant, in vultum sese ostenderunt; tandem levissima corporis jactatione, totum os livorem induebat. Eodem anno exeUnte, coepit anxietate affici, et de frigoris sensu, qui admoto calore non levabatur, conquestus est : Venae- sectione per breve tempus recreatus est ; at sanguis missus niger erat, et absque ullo crassamento et Anno tertio, cor palpitare incepit, morbusque balneo frigido et exercitatione augebatUr. Haec omnia signa, ad ue ulla notabili mutatione, ad decimum annum Usque perseverarunt ;tum augeri, levissima haemoplysi accedente; cum jam decimum annum ageret, levissimus corporis motus, minimaque jactatio, anxietatem et syncopen subito inducebant; os livescere et misgis tumere ; demum, superveniente cru Tum oecemate, haud multo post. tandem morbo consectu est.