M. Fabii Quintiliani De institutione oratoria ex recensione G.L. Spaldingii. Tomus primus septimus M. Fabii Quintiliani Declamationes maiores et minores item Calpurnii Flacci ex recensione Petri Burmanni

발행: 1825년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

311쪽

tum non solventibus , relicta est, ut dicas: Quod ego merui, quod ego iure peto. Repetis, quod tibi non est relictum: verum hoc esse manifestum est. Petit alter prior , qui sibi magis dignus videbatur: quo petente tacuisti : non tamen obtinuit id, quod nullo iure poterat obtinere, ut acciperet legatum incertum. Sed hoc ipso

apparet, inquit, deberi mihi, quod ille, quum iudicio

contendisset, victus est: nondiurn diligenter verba testamenti legis : non enim hoc scriptum est tantum, ut

alteri ex libertis darem : sed illud , quo mihi et plena,

et, quo magis doleas, perpetua libertas relicta ; darem utri vellem. Ergo si hoc non cadit in rerum naturam, ut ego illi malim dare, qui mecum contendit, Sperares aut si hoc probare potes, me tibi malle, forsitan iudicio quoque non inique contenderes. Siquidem neutrum horum tale est, ut contra me sit, satis sit utrique vestrum separatim dicere , Tibi nolo. Sic ergo respondebis semper ῖ puta me dicere; Querere de te atque ossiciis tuis , qui non aliter meruisti: fortasse vexare vos voluit, et legatum sperare semper, et alternis desperare. Sic tueri

Vt dieas: Quod ego merui Sie lege. Respieit hoc quodammodo soranu tam uetionis; vide declam. 325; mem tum Iegati, l. s. D. pro μα; meri iam hereditatis eayiendae , l. 16, in fin. D. de castr. Pee. PITH. Ut diacias, edit.

aliae.

Si hoe non cadit Hoc non habet,

Vt ego illi malim dare Mallem ,

Aerod ius. Θer rea ) S rare ρotes, ut tibi malim Z Aerod. Satis sit Salis est utrique ν. satis ea amaratim tibi diaere, tibi dare nolo. Si ergo hoc remonaebis, merui , ε per Puta me dicerU. Aerod. aerere Lege . querere. PITH. Aerodius supplet Molo. Sed legenisdum: Querere de te at e osciis itiis, qui non aliter meruisli; id est, Temet ipse atque ossicia tua vel frigida vel infrequentia accusa. Ut apud Sene- eam III de henes. , i I: Cui des, elige, ipse tecum , si decemus es, quarere: dignum aditii a. ha recte Gruterias, uustra Lipsius. Gno .

312쪽

veri quidem potuit: nam qui dicit, utri malueris, et tempus non adiicit, manifesto illud quoque significat;

quum volueris, solves : adhuc ergo ambo improbi estis, ambo calumniatores. Quam sapienter tacuerasi si in hoc perseverasses, videreris mihi verecundior: sperarem futurum , diligentius servares pecuniam , quam non cupide acceperas : nunc incipit mihi videri minus

ille peccasse: litigavit ante experimentum, litigavit

ante sententiam : tu non credis iudicibus. Neuter ergo

accipiet ' quum voluerit patronus alteri dari, non potest ab altero hoc legatum peti ex voluntate destincti; neuter vestrum dicere potest, hoc patronus dari mihi voluit. Habuit hunc honorem mihi, ut istud esset beneficium meum: me ergo emereri debet; et a me istud petere , quod a patrono non petiisset. Detegam vobis Propositum amici mei: meliori dari voluit: hoc sciri ex praeterita vita vestra nor olest: alioqui ipse scisset: et si ulla inter vos fuisset differentia, nominatim reliquisset. Hoc legato patroni vestri, necesse est utrique vestrum diligentius videre, utri dabo; uter veStrum pa-

Emereri Puto, promereri. GRO . Demereri, Francius. Emereri debelὶ Debetis, e mox,

atrono non meruistis, vel, meriais eis. tis. ScH. De me ergo et mereri, Λerod.

iiiiiii muta; vid. ad Ovid. Epist. VI,

se scisset Ora fecisset, Aerod. me legato Id est, propter Loelegatum; vid. Munker. ad Hygi . lah. 34; Scituli. ad deel. I, 2; ged Aerod.

leg. hoc legatum P. M. Diligentius Midere viri Scribe : me legato μαι ni Mestri necessct est utrique Mestriam diligentius MiMere. Vtri dabo p uter Mestrum ραr num magis desideraMerier uter Mestrum. Eleganter. me legato e ut apud Catiillulii: muneDe ι sto odissem te od o

313쪽

M. FAB. QVINTILIAM

tronum magis desideraverit, uter vestrum frugalius vixerit, uter vestrum modestior fuerit: quid vos diutius traham' utri voluero: interim similes estis, eandem causam habetis: non magis ego de vobis iudicare possum , quam Patronus vester.

CCCXIX.

ADFLTERA ENEFICA. Qui uxorem adulterii ream detulerat, dixit communem f-tium testem fore. Inter moras iudicii adolescens , ambiguis signis cruditatis et Ostu ni, decessit. Vult maritus agora cum uxore se nescii : illa Postulat, ut praeferatur iudicium adia erit.

criminum facimus comparationem, sic agere possum: veneficii acciPo : responde: occisum ale silium dico: defende. Sin paria, quae obiicio, non possunt uno iudicio cognosci: aequum est ream respondere ad id, quod obiicitur. Puta, omittere me, quod antea obiecerim ; non perseverare in eo, propter quod detuli: de vita cogitari aequum est, de maiore re quaeri. Sint miris Sint Maris q. .. non Possim . Aerod. Puta, omittere' P. emittere, Aer. Quod desuli Quod te detuli. ScH. De inta cogitari aequum est, de maiore quaeri Quidam apud Aerodium: de Mita cognosci, da morte aeri Prius aeqvum est. Ego illud. da Mua emiliari aequum eat , non mutam. Significat, qliod clarius pos a. et se suae metuere. Dein scripserim: de maiore re quaeri yrius. GRON. Vatiniano. GR . Resiquisset hoc I satiam Patronua Meler. Necesse ea utrius a Mest mn intam d. Midere, veI, uertimque M. d. indere. ScuvLT. Gr novium sequitur. Ohrechius.

314쪽

prius. Postea dicam, ex qua dissidentia praeserri iudicium adulterii velit: interim duo crimina apud vos proponuntur, adulterium, et parricidium : de utro prius cognosci oportet 8 hoccine aequum est, sceleris gravissimi , sceleris atrocissimi dilationem impetrari, quia et adultera est y Si nihil illi ante obiecissem , continuo rationem redderet: quoniam ad parricidium , prioris criminis dissidentia , venit, huc trahitur , propter quod occidit filium. Ab hac occisum esse dico: quamdiu, iudices, sinetis, hoc esse dubium Z vivit interim in civitate, inter nos est femina inter prodigia numeranda, implet numerum civitatis ; et vivit, dum bis rea sit: praesertim in hac civitate, in qua iudicia diu differuntur. De me utique mirari non potestis, si omnes mora S Odi, Omnes dilationes: liceat vindicare filium, dum vivo; antequam

ad accusatorem transeatur a teste. An hoc aequum,

mea aequum sceleris. Aeroditis: Hoc ne a Mobis aequum est sceleris. Lege: Π eine aequum , sceleris graWissimi.

Gnos. Ita et SehuIungitis, Latinius et Obr. Huc trahitur me trahit, ad crimen adulterii. ScuvLT. Hoc irata tir . illud Praefertur pro 'ter quod oecidit. Fuitim ab h. , Αerod.

Quamdiu in Quam id diu iud. , Aer. Visit Viset, Latinius, Aerod.

Antequam ab ae salore transeatur

ad testem Hoc est, Dum vivo, mali in filium vindicare , et extraordiu riain ream parricidii agere, delata hae prius, licet tempore posterior sit, accusatioue: ne si demum cinquib) ab accusatore me et uxorem adulterii postulante. ad filium, qui testis laturus erat, inutique parricidii quaestionem ordine transeatur, erepto adulterii teste, et causa ideo saepius ampliata, si interim inciditur, Dereat parricidii iudicium. In summa, pater hic ρο stulat , ut quemadmodum causis de vi. aliisqtie ob coniunctionem, primus agendi locus extra ordinem Constitutus erat, etsi post multas alias delatae essent: ita prior hic sit partiei dii quam adulterii cognitio, hoc maxime, qnod parricidium propter adulterium commissum est, et quia caute uxor praeserti iudicium adulterii desiderat, sibi cometa suturam. hane siue teste accusationem: in qua . si ex Ve- te re covsuetudine de qua Cicero pro Caeeinna ea mora adhibeatur, quae tu omnibus aliis solet criminalthus

causis, fore interim speret, uι moriatur accusator. Ex his aperta est eorum quae sequutitur interpretatio, Causam diaere adulterii Molo: hoc est, periit lue testis. AEROD. Ante quam ad accusatorem transeatur a reste. Ita et Thaddaeus. Sensus: antequam me quoque veneno tollut mulier, ut filium. Ideo dixerat ante: Cogum i de

315쪽

hoc cuiquam vestrum iustum videri potest, ut censeatis adulterium esse inter crimina, parricidium inter maledicta ' causam dicere adulterii volo; hoc est, periit ille testis: mihi autem vacat hoc tempore curam agere lectuli mei' flens et orbus querar, quod uxor mea alium amaverit, alium mihi praetulerit Z Εgone priore quidem tempore istud crimen ad iudicem perduxissem, nisi quod sciebat filius meus' si amisissem tantum

optimum iuvenem, excusate tamen, omnibus aliis causis renuntiarem. Verum confitendum est, Ego occidi,

ego qui palam nominavi, qui omnem iudicii prioris fi

duciam in hoc asse confessus sum. Tua porro quid interest y utere hoc argumento, quod tibi obiicere adulterium noluit. Pone hoc inter praeiudicia accusationis. Dum ego ago meo iudicio, dic legem, qua vindicari

causam diome adulterii Molo in Tumulier dieis: Causam diaere adulterii Moto. me perinde est, qnasi insultes mihi, et dicas: pertia tua testia tibi unieus: iam damnare me non Potes. GRO . Ad iudidem Periaxissem) Dissimu-Iassem hane iniuriam, vel intra privatos parietes vindicassem ex Iegiuus Romuli et Numae. AEn D. Si amisissem tamen utimum iuμ-nem in Vide an ita qualitercumque reostitui possit, Si a. ta. U. iv enem exaIia causa quam tua, omnibus ete. ΑΕ D. Qui edidit, si a. lamen o. s.

ex causa te tamen o. a. c. renuntiarem.

Qui l. o. a. Moluit Meneno mortuus est.

Pone his inter v indieia a. Aerod. Pone hie inter es indicia ne sationis Verbum, inter res, in textum e margine traductum est: sunt enim revera haec non declamantis, sed i - erpretis, ut alia pleraque, quue latiore intervallo adnotavimus. Filum igitur orationis, ut brevior ait, Qui lilianus interrumpit, et Ioeos dumtaxat discipulis ostendit; hie ariet os inquit movere oportet: eo uti a gumento: talia hie apponere: narran dis indiciis huius aecusationis, ita quodammodo exordiri. Dum ego ago meo iudieior dum legem recito . quuMindierari otest adultertium t vel, dum esto intem, qui Mindieare aut iudieare Potest utrumque, et Patrem et matrem videlicet, ream alteram, accusatorem alterum etc. reliqua Persequentur ex themate discipuli, hoc modo: Dum ego ago et e. eum aestis mitis testis esset , inter moras adolemens ambiguis signis cruditatis et Meneni moritur :hune loeum ita ut possnm. elucido.

si quia quid melius haheat, asserat.

316쪽

potest utrumque. Nempe hoc inter alia dictum est, Quam causam dandi veneni silio meo habui Z adultera non eram. Illic videbimus, illic reddemus rationem. Nee te hoc sesellit: sed naturalis improbis hominibus dilationis est cupiditas: hic infamiae vides poenam: quid autem fama ad te, aut opinio 8 sed occurrunt illae cogitationes : quaeretur de adulterio, et quaeretur diu, et extrahet iudicium , sicut adhuc extrahit, ut sequatur adulterii poenam alia subscriptio , alii iudices , et alia sortitionis sortuna: interim , ut nihil artes valeant, multum sata possunt: multum citra scelus quoque impedimenti per se ipsa mortalitas affert: ut nihil prosit, vixero: et tamen , quod mihi vita ipsa iucundius est, tamdiu superstes testi vixero.

Die Iegem Die lege qua etc., Aer. Cui debemus, illie reddemus ratio nem Apud Quaestorem adulterii. quaeremus illud. an adultara sueris: hic vero non debemus, ubi de par icidio quaeritur. AEROD. Qui ita ediditi

xero, et tamen q. m. M. i. i. est si su Perstes t. M., Aer d.

317쪽

CCCXX.

SOcIORUM cOMMUIMA SINT DAIUN. ET LUCRώ. Ex duobus sol ciis altor in ciuitate erat , alter Peregre. Quum bello laborar e ciuitas , decreτit, ut intra certum diem reMorterentur, qui abessent: qui non Menisset, multaretur Publicatione honorum. Exacta est Pars a Praesente negotiatorct absentis. MMersus ille Partem petit reliquorum bonorum.

SERMO

Saopo vobis dixi, quomodo ad inveniendum statum Acillime perveniretis: qui sint, omnes novistis. Primum singulos vepetite: sublatis his, quos certum erit nota esse, inter residuos quaeremus e quaerendi autem via haec erit. Videamus quid proponat petitor , quid illi respondeat possessor , et reus t ex eo quaestio nascitur: ea nobis demonstrahit. Neque hoc dico, quid primum dicat potitor, quid ille respondeat ; non enim ex prima quaestione du udus eSt status. sed ex potentissima. Videudum erit, an post divisionem socii

sint.

S cIORVM DAMNA ET LUcRA COMMVNIA SINT. Fortasse videri potest supervacuum , laudare legem : nam et apparet prudentissimos maiores et constitutores huius civitatis , sapienter rogasse e et quum hoc iure civitas tam diu usa sit, iam approbatum est. Verumtam eii

Quid illi resp. mi deest Aerod.

318쪽

DECLAM. CCCXX

causa exigit, ut aequitatem quoque legis intueamur :non ut vos religiosius iudicetis, sed ut appareat, quam

improbe socius meus faciat. SOCIORVΜCOMMUNIA DAMNA ET LUCRA SINT. Sacra res eSi et quaedam fraternitas propositorum animorum : consortes enim potest facere casus : ceterum quidem quum duo homines omnes fortunas suas contulerunt, omnes caSuS miscuerunt, unum quoddam factum est; quid est iustius, quam compositum Patrimonium habere conditione unius societatis p hoc enim est unitas: vides ergo et damna et lucra communia esse debere; et nihil non aequum est, quod utrique parti scriptum est: eventus nos diduxit e sed de sociis

loquor idem agentibus: illud suo loco imputabo, quod hic domi semper et custos tantum pecuniae fuit. Ego

Et quaedam faeternitas preposit rum animor tim in Ae duis: Saera res est unitas et quaedam faternitas Pr Pinquorum animo m. Aliis dat pro-Positis. ut ex margine eo suxerit, quemadmodum loquitur. Scribe: . cra res est et quaedam fraternitas e iunctio bonorum. Vel consortium bonorrum. Gnos. An, strue sociorum animorum ' an, Pr ve sic iunetorum pan, Propior sociorum, vel sociatorum' ScuvLT. Fraternitas ρ ρositorum,

ammorum, obreelit. Vnum quoddamὶ Quum tiniam Podia ammodo saltim est, aut an respicit Iactum ad patrimonium y Scu. Vntam cpuiddam Deltim se, Francius. Habere eonditione ianius societatis Fortasse: quid est iustius quam compositum patrimonium habere oonditis-nem unius ' Soeietatis hoe est, unitatis rides ergo et dumna. GRON. Q. eum situm ρ. hiaberi conditione tinitisi foetetatis quod nune ille negat : hoe enim est ianitas. ScuvLT. C p. haber aeonditionem tinius p eleta te hoe enim est unitas Ohreelit. sed iuemendationibus, e duisnem unius. eietatis hoe enim est unitas Midea ergo etc.; sed valde metuo, ne illa verba. a letalis hoc enim est tinitas, inter reputia et spuria, quum sine his optime coustet sensus. BUBM. A twm est Aequum esse quod . Aer . Est q. u. P. s. est eDentiu deduxit, Marg. Ευentus nos deduxit Aerodius maiuseulis Ilieris, EMentus de Mello: quasi acriptum hoe in lege aut pacto societatis suisset. . Ego tentabam: et damna et lucra communia esse debere, et nihil non aequum esse utrique Parti. Sequitur obiectio partis diversae de foetis seristum est loco eodem agentibus : erentus nos diduxit. Respondet: Illud suo Deo imρutabo etc. GRONov.

319쪽

M. FAB. QVINTIMAM

sum ille, qui longas terras et ignotas regiones peragravi, ego ille, qui tam longe abieram, ut in patriam redire non possem: ex hac igitur lege postulo, ut communia sint, quae in bonis sunt; ut dividantur: quid ais' periisse patrimonii partem , et mihi periisse ; adiicis

mea culpa periisse: omnia haec interim confiteri libet: commune tamen damnum est. Negat hoc esse damnum; let Poenae nomen imponit: ego porro, damnum existimo lesse amissionem eorum, quae habueris: neque enim veniet in dubitationem , quin amiserimus aliquid ex his, quae habebamus. Hic poenam appellat: POSSum non ne- .gare, quum et ipsa poena damni genus sit: nam mihi ex hoc, quod plerisque criminibus pecuniae poena imponebatur, appellata etiam ipsa damnatio videtur. Ablatum est aliquid mihi, sane etiam consitear: quid inte- .rest, quomodo ablatum estῖ Ego perdidi; nam et si latro abstulisset, mihi abstulerat: et si in piratas ego incidissem mercator , ego amiseram; peribat hoc utrique nostrum. Quid si etiam poenae id genus est, quod casus attulit Z sane enim feramus hanc tuam sinitionem , ut

damnum credamus esse fortuitam amissionem, pute- lmus esse fortuitam rerum amissionem, damnum, quid

tam fortuitum potest esse, quam quod accidit' non

Longas terras An, longinφισε. Scitum. Sed nil id opus esse, doce-huut notae Cl. Drahentiorehit ad Sil. VI. 628. Quae in Mobis sunt Lege: quae in

bonis aiant. AEROB.

Quid ais Quid agis y edit. al.

Id genus Hoc genu . Aerod.

320쪽

enim lege vetere, et ante prosectionem meam scripta, et quam ego nosse possem, et in quam mea culpa inciderem. Quid sortuito accidit ' bellum : quid fortuito accidit ' ignorantia mea. Non est tale, quale si in furto

deprehensus, quadruplo damnatus essem e tu enim diceres: noveras damnum, noveras legem: vitio tuo incidisti in hanc. Haec non eo pertinent, quo genere damni amictus sim: nam si naufragium fecissem, diceres, vitio tuo; navigabas enim; et si spoliatus essem a latronibus, diceres, vitio tuo; parum diligenter custodiebas. Quotum quodque damni genus est, cui non applicari reprehensio possit' si mancipiorum mortes sunt, parum curasti, medicinam non adhibuisti: hoc habent gravissimum damna , quod vix ulla sine poenitentia sunt tergo tunc quoque si vitio meo tactum esset, si lege v

tere, damna tamen communia erant.

Non enim lege Metere Non enim lex Metus ea, Schuli. Non enim Dei lege Melere , Aer .

Quid fortuito Quid non fortuito

aecidit' bellum, quid non fortuito ete. Scriv . fortuito aecidiι, et igno raritia mea non est tale, quale eis. Aerod. Quadruplo damnatus essem ) Cuenon, quadrUli. Sed et hene, damnari Pecunia, ea te. GRO .

Tu enim Tum enim diseres, Obr. Tunc enim , Aerod. Nam si naustragium Euam, vel

Ee Woliatus essem Et si voliatus, Schult. Obr. Quorum quodque genus damna Lege: Ouotum odque. Debetur haee emendatio Brissonio nostro. ΑΕROP. Vid. ad Ovid. Epist. XIlI. 6o. Ergo tune ) Quid ergo ' luno quoque etc. ScuvLT.

SEARCH

MENU NAVIGATION