장음표시 사용
151쪽
acrius, hoc perturbat frequentius, hoc molestat importunius, quod, ut Scripsistis, per confessionem puram non potestis in vobis placidam parare domino mansionem. Sacre communioni panem parvulis petentibus nemo angit, pro vobis et aliis consueta non permittitur ex hac luce migrantibus sepultura, missarum Sollempnia, quorum suffragiis divina placetur indignatio, non auditis et, quod est periculΟSius, excommunicati se vobis ingerunt incessanter. De hiis mirarer et turbarer vehemencius, si per litteras arissimi mihi in Christo provincialis vestri, quas dudum vobis misit, non essem aliter
informatus, nam quarundi audacia concesse vobis gratie commoda
breviavit. Quapropter multis intermissis, que dici vel scribi acius
latitudo exigeret caritatis, habito cum spirituali patre vestro priore provinciali consilio, qui vestris, sicut in veritate comperi, portunitatibus assidue impendere et superimpendere est paratus, vobis nichil horum, que ius concedit commune aut privilegium ordinis speciale, aufero vel auferri volo, sed omnia et singula vobis integra servabuntur. Ad hoc illum articulum, qui magis videbatur aliquorum iudicio scrupulosus, videlicet quod capellani vestri in necessitatis articulo vobis exhibere n)t ecclesiastica sacramenta, Sic largatum accipite, ut hec necessitas non sit solum instantia mortis, sed etiam persecutionis, per quam percussis pastoribus disperguntur oves gregis, interpretor ea libertate, qua privilegia principum largissime conceduntur. Omnes igitur capellanos, quos habetis vel habebitis, sive ordinis habitu induantur, sive incedant decenti habitu clericali, dummodo vite honeste sint et opinionis bone, qualem in singulis claustris singulos habere volo potestatem in exhibendo vobis ecclesiastica sacramenta. idem capellani confessione vestra audiant, et VOS . . prioriSSe videritis, quando et quomodo rite fiat. Sepeliatis Vestra Sorores in silentio, de aliis vero facite, quod ius permittit vel antiqua in civitate Argentinensi obtinuit consuetudo. Misse vobis
legantur, quotiens vos . . priorisse volueritis ianuis tamen clausis et exclusis excommunicatis et interdictis, salvo tamen ordini privilegio, quod non solum nobis, set etiam nostris procuratoribus ac nostris
servitoribus est indultum, nam illi admitti poterunt ad divina, nisi interdicantur specialiter vel causam dederint interdicto. Hoc itaque describere volui, ut, si in aliquibus articulis vobis suboritur dubitatio,
dictum provincialem vestrum requiratis et consulatis, qui vobis obscura declaret, angusta, prout secundum Deum et iusticiam facere poterit, amplificet et excessus corrigat secundum datam sibi gratiam in vias planas aspera commutando. redicti etiam capellani con-kSSiones vestras audiant et vos communicent, ut traditur in constitutiqnibus per fenestram, donec fratres assecurati a civibus ad vos possint accedere, vel per dominum papam possim vobis gratiam aliquam optinere, ut cessantibus capellanis in premissis fratrum officio gaudeatis Datum Hagenowie etc.
152쪽
Littera provincialis eisdem de eodem cum temperamento priori, littere. Omnibus priorissis et sororibus circa Argentinam provincialis etc. Gratum Deo et ordini obsequium impendistis, quando magistro ordinis illatas nobis a religiosis quibusdam iniurias intimastis.
Re vera ego non credidi tot mala aliquibus irrogata, nisi essent martiri coronandi. Unde vix poteram lacrima continere, et VOS, que nostra scripta vidistis per singula, si omnia pariter in manibus teneretis, vestri iam doloris immemores plagas nostras lacrimis affluentibus lavaretis. Heu me, fili harissime, quomodo sedet sola civitas olim plena populo, quem dominus exercituum benedixit. Vita vestra veluda texente reciditur, convolvitur et aufertur a vobis quasi pastoris tabernaculum, quicquid erat remedii gaudii, solatii, sancte spei. Porro cum ita repente plura non potueritis invenire, non nocet iterum atque iterum fragmenta colligere et micas tollere, que de mensis nostrorum corruunt dominorum, ut reliqui non iam cogitationum, et locutionum et operum festum agant, quale tunc fuit, cum articuli legerentur, ubi effata aures surdarum aspidum aperuit et os suum iniquitas opilavit. Ceterum quod de communione per fenestram positum Stin littera magistri, non vos molestet. Nam licet de mandato ipsius cetera, prout vobis melius expedire credidi, ordinassem, tunc presens non aderam, quando illa addicio scribebatur. Set placet mihi, quod in choro vestro communicetis a capellanis vestris, qui iuventur perconVerSO maturoS, proviso, quod ingrediantur et egrediantur sacris induti vestibus, quod decet sacerdotes. Alioquin, columbe gementeS, vestras revolabitis ad fenestras. Reliqua, si qua desunt, per vices supplere potero, prout videbitur oportunum. Rogo autem humiliter et obnixe, quatenus ignoscatis, si exasperatus aliquando asperius vobiS scribo. Nam cor meum erga vos in cubili suo plenum est, Ut Spero, sancta haritate, que utiliora probat vulnera diligentis fraudulentis osculis blandientis. Absolutionem et dispensationem largissimam magistri per certum nuntium mittam vobis, quod hac vice mon oleram facere plurimis occupatus Duo claustra non scripserunt et o ideo fortassis, quia nostras litteras non viderunt Valete etc. Datum Hagenowie etc.
153쪽
un droh denen, etche es mi Strafsburg alten, mi Verset une in eis andere Provise Iaδρὰ Magister ordinis. Fratribus in letstat et in Hagenowia de receptione domus in flagen o ia). Cum secundum prophetam habitare seatres in unum bonum sit pariter et iocundum, veStro, prout nunc se habet, credo statui oportunum, quod recipiatis, communiter
in Hagenowia vel alibi in Argentinensi dyoces de dyocesani consilio
domum unam. uapropter inter ea, quibus premissa domus indiget
adiuvari, permitto, quod biblia glosata, que fratris Iohannis de Alba
fuisse dicitur, additis pignoribus aliis obligetur et cicius usuri cessam tibus redimatur, ne memoriale simul et memoria pii interea largitoris. Ceterum quia omnes casus, qui possunt accidere, vix valet humana industria providere, discretioni vestre committo, quatenus ad prioris provincialis vestri consilium pro iis, que vobis utilia et necessaria iudicaveritis, recurratis, qui vobis vivendi formam et proficiendi viam temporale commodum spirituale suffragium iuxta datam sibi gratiam demonstrabit, proviso, quod prefatus locus in proporcionato atrum numero teneatur et nospitibus sine causa rationabili discurrentibus cum equis et famulis non gravetur. Simpliciter autem et expresse volo, quod fratres ibidem moraturi prosequantur causam desolati conventus Argentinensis et unanimiter ac magnifice tueantur, ut exinde laudem apud ordinem et meritum sibi comparent apud Deum. Nam de perditione vehementer Suspecto et, qui cauSamseatrum impediunt vel pro posse non adiuvant laborantes, sed magis civibus Argentinensibus impendunt consilium et favorem expreSSum,
in quocunque conventu vel loco morentur . . prior provinciali predictus correptos et punitos ad extremos conventus sue proVinciemittere teneatur. Nichilominus ego ex ossicii mei debito non servantes fidem ordini et excommunicatorum favore tamquam picem tangentes dampnabiliter inquinati, si apud me relatione veridica fuerint denotati, non solum in provincie sue ponentur marginibus, sed in provinciis aliis locabuntur. Ad hoc terminis prius habitis contentieritis, sicut cum in Argentina degebatis, quousque pace reddita ad locum pristinum redeatis et tunc domus, si qua pro redemptione temporis constructa fuerit, remaneat domicilio vel relinquatur seu etiam distrahatur ad arbitrium prioris provincialis Sepius memorati,
qui ad me referre debebit, quicquid actum fuerit de permissis.
De Sal von Nam de serditione istetit bis predictus unien au der Seite. Im Text in kurgere undeuilicherer at unierstrichen. Fol. 69V. Diese Verordnung iidet oti die Grundiage sur Grundunides: Hagenauer onventes. Von Johannes de Alba lien fol. II V in te es angie- hendes Brieschen an de Ordensgenera vor Dasselbe autet Littere eius, cur benignus sui prelatus Io hannes de Alba magistro. Quotiens ante mentis oculorustatuo, quanta benivolentia mihi affuistis, quando obstetricante manu filioli iterum parturit excussistis scrupulos non in virga et in spiritu lenitatis, gratiarum solvo
154쪽
volui presentia spiritus non contentus, et propositum perseverantia caruit, quia, Sicut nostiS, valde sum impotens ad eundum . . . Anscheinend weis er aus rufier
Littera commendatoria ad papam et cardinales Hebreorum narrant historie, quod, cum Assuerus rex coram se faceret annalia recenseri, fidem sui recoluit Mardochei, quam Sicut gratus audivit, ita ut magnificus premiavit, posteris relinquens exemplum, ut, qui rerum presentium tenent culmina devotorum sibi recongnoscant fluuia
et digna meritis beneficia recompensent. Sane quod auditu auris perceperam, veniens in Alemanniam oculis perspexi fidelibus, qualiter nonorabilis vir magister Th eodericus prior sancti Andre V beuetanus se gessit in negociis, que sibi sedes apostolica delegavit.
Certe mirari poteram, cum cernerem Theutonicorum gentem rigidam sic ipsius affectione devinctam, ut eum veneraretur ut dominum, diligeret ut patronum. Set et hoc essicere donis non potuit, nam manu sua omni excussit a munere, quamvis hoc sibi gratuita liberalitas detulisset, et execrationem duxit ad ea manum mittere, que sibi prefata sedes provide commisisset . . me sanctitati vestre pro tanto significare decrevi, non ut propriorum meritorum luce conSpicuus precariis iuvetur testimoniis, set ut animus domini tanto sit quietior, quo sibi famulantis intentio sollertior invenitur. Ipse enim cum Iacob estu urgetur et gelu, cum apostolo in civitate pericula et in solitudine pertulit in laboribus plurimis curam usque ad cano perduxit, et non gemet in novissimis, qui labores suos in domo non collacaverit aliena. O, si gubernator arche ecclesiastice per fenestram
providencie columbam fluctivagam introducat et in templo Dei, ouod merces est propria, fidei statuat columpnam, nec egrediatur amplius lVel certe si aliquis tepefactum cleri et populi in Alemannia suscitare debebit affectum propter turbationem non incogititam, dictus h eodericus multorum iudicio utilior videretur. Ipse enim noscit et noscitur, diligit et diligitur et in cunctis, ad que mittetur, proSperabitur domino concedente. Datum etc.
155쪽
domino pape provincialis vel cardinali Darin ectiar Hermann onminden Hinc est, quod supereminentem providencie vestre amplitudinem nosse desidero, quod reverendus vir Tli eodericus prior sancti Andre Urbeuelaus, apostolice sedisper Alemaniam nuncius, in decreto sibi ossicio sic se gessit provide, sic tranquille, quod ab universis diligitur, cunctorum affectibus copulatur et ipsius memoria quasi me in ore omnium indulcatur. erit quidem de talibus poterit ecclesia Romana gaudere ministris, per quos industrie disponuntur negocia et verbi maligni nequit Submurmurare querela . . . obrigens actite an nichi uberat so liber Dietricii;
Sororibus . . talibus . . . inceritatem Vestram moneo et exhortor districte prohibens, ne posseSsione vestra alieneti aut quocunque modo quibuscunque personis ad tempus vel in perpetuum obligetis, scituris omnibus, quod quicunque contra hoc interdictum emptionis vel cuiuslibet alterius tituli contractum vobis nociturum ineunt aut concinnant, non sunt possessores bone fidei neque erunt. Verumptamen si predia quedam sterilia vel minus vobis utilia volueritis pro magis utilibus commutare, sustineri potest, dummodo ad hoc . . prioris, Supprioris et lectoris accedat consilium et assensus et ad me referatur negotium pro re, si expedire videbitur, approbandum.
126. Ordensgenerat Munio belobi die Schwestern vo St. Lambertwege ore Beret illigkest die Gron Agnes vo Ortamunde auf-
unehmen univeror et, is sierim Moster v ehandela sei. Iaδ'. Magister ordinis sororibus sancti Lamberti Gratum Deo obsequium prestitistis cum generosam dominam comitissam de Ort unde
156쪽
ad ordinem invitastis. Confido enim in domino et in potentia virtutis eius, quod tante devotionis affectus sibi ad meritum, vobis ad fructum in proximis proficiet ad exemplum. Propter quod ipsam suscipite, sicut Christus suscepit vos, in honorem Dei paterna sollicitudine requisite, quatenus sancta vestra conversatio suis fiat lucerna pedibus, cuius imitatrix effecta accensis ornata lampadibus regi sempiterno cum prudentibus offeratur. Et ne in posterum, qualiter teneri debeat, ignoretur, ordino per presentes, quod bona, que Secum attulerit vel a largitione suorum habebit in antea, non dissipentur
per partes, set magis integra conserventur, donec in tantam videantur succrescere summam, ut ex ipSi pro vestro monasterio perpetuo
duratura possint predia comparari. Hoc salvo, quod de bonis eisdem pro suis oportunitatibus vos priorissa peculium aliquod separetis, ut promptum sit, unde, quod sibi defuerit, suppleatur. Ad hoc infirmari utatur gratia, nisi aliquando commedere voluerit in communi Non scribatur ad ossicium, dormire sibi licebit in culcitra, in cottidianis non proclametur capitulis, Servicii non gravetur. Hec et similia personis sublimibus, immo iis, qui venerunt ex moribus delicatioribus, absque regule prebentur ostensa Demum quia erga capellam, que inter septa vestra continetur, affectione ducitur specisi prohibeo, ne de ipsa contra eius beneplacitum aliud disponatur. Ceterum quia singula simul diiuniri nequeunt, que spiritualiter et corporaliter ipsius domine . . probabuntur commodi convenire karissimo mihi in Christo priori provinciali heuthoni duxi presentibus committendum, quatenus utilitate vestra et ordinis honestate pensatis vestre paci et tranquillitati consulat et provideat, prout iuxta datam sibi gratiam iudicaverit expedire . . Datum etc.
Tali domine magister ordinis super receptione sua ad ordinem,
ibi cor defigere, ubi sunt gaudia sine fine Auditu meo dedit Deus gaudium et leticiam, nam is, qui vota, que revenit, inspirando et adiuvando prosequitur, vobis hanc infudit interne lucis habundanciam, ut spretis mundi fallaciis harismata emulemini meliora et fide grandi sub disciplina regulari magis eligatis cum populo Dei castigari quam iocunditate temporalium inquinari. Profecto ego vestris desideriis
sanctis cooperator existens, obviis letitie manibus vobis iustici pando portas, quas cum ingressa fueritis, non artabuntur gressus vestri et in dore ungentorum sponsi currendo offendiculum non habebitis,
157쪽
set sub umbra illius, quem desideratis, sedebitis in requie opulenta, ubi timoris nocturni horror aufugiet, qui multis fuit occasio quasi in mediis tenebris titubandi, dum non considerant, quod non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam in vobis, quein virtute Dei custodimini suo tempore revelanda m). Ad hoc ut tanto
securius quanto liberius in concepta vite semita procedere valeatis, austeritatem statutorum dispensatione gratuita vobis mitigare decrevi, scribens priorisse et sororibus litteras commendaticias, per quas docentur, qualiter vestris intendere debeant commodis elargato undique erga vos officio pietatis Datum etc. . .
128. Provin lal Herma in gestatiet dei Gro Bia Oon egensteiunach Au ah de Ortes Schwester aus Moster Gederatei u inerneue Mostergrundun et wnhlen uncta Moster tu eben. iaδ' i Illustri ac honorabili domine . . te comitisse de Reginstein frater Her mannus prior provincialis paratam ad beneplacita voluntatem. Cum non solum erga fratres nostros, quibus proprium filium in obsequium tradidistis, verum etiam erga sorores nobis commiSSaS devotione moveamini speciali, ita ut perspecta multitudine ipsarum in erderstede, que vix potest claustri parietibus contineri, deliberaveritis, novum fundare monasterium, in quo pars earundem possit commodius recipi et tranquillius gubernari, ego, sicut decet, eStrum Sanctum desiderium, rectum consilium, opus iustum favorabiliter prosequendo tenore presentium ordino et concedo, quatenuS, cum locum preparari procuraveritis, qui possit religioso proposito con- Venire, aliqua sorores cum parte possessionum de predicto claustro erdersted adhibito prioris Halberstadensis consilio vocare possitis et ibidem collocare perpetuis temporibus domino servituras. VOS autem ex speciali beneficio concessum habete, quod in curia claustri manSionem vobis preparetis, ut exomnis angelicis continuata possitis habere solacia et sorores defensionis vestre subsidiis foveantur. Manebitis autem, si placet, apud sorores sepedictas in habitu viduali vel etiam in habitu eginarum cum tunica et scapulari, et, quando obiS visum fuerit, in ipso claustro soror effecta de matre in habitu monachali. Sive autem religiosam vitam profiteamini sive foris sine obligatione qualibet maneatis, pro collatis in nostrum ordinem beneficiis digne religiosorum meritis gaudere debetis et a iusto iudice eorundem premiis honorari. Quapropter omnium bonorum, que per fratres mihi commissos et sorores in provincia Theuthonica fieri dederit auctor bonorum omnium Ihesus Christus, vobis fraternitatem et communionem plenam concedo vite vestre temporibus et post mortem. Quod vestris dilectricibus, quas propositi vestri habueritis adiutrices, dux similiter concedendum. Porro quod supradictum est de sororibus evocandis, intelligi volo, quod, si sexta pars sororum
158쪽
i 6 Brieis. J. 289. secundum electionem vestram abducitur, sexta pars ipsas redituum
consequatur. Nec propter hoc ad solvendum pro rata debita teneantur, quia in loco residentibus cedent edificia et alia, que non possunt cum transmigrantibus transmigrare. Hoc autem pro lege servari volo in perpetuum, quod numerus sororum non excedat
quinquagenarium, sive ille de Rerderstede adducantur, sive de novo recipiantur de seculo venientes, nec fiat de recipiendis sponsio in futurum. Sed cum una mortua fuerit, alia competenti deliberatione prehabita subrogetur. In huius rei certitudinem presentem paginam duxi sigillis nostro, . . priorum Magdeburgensis et Halberstadensis conVentuum muniendam. Actum anno domini M'.C'C.LXXXVIII. apud Magdebur post nostrum capitulum provinciale.
Magister ordinis regratiatur civibus snacensibus Super quodam negotio. Benignitati vestre, qua litem, que inter vestrum plebanum et fratres nostros suborta dicitur, intercipere voluistis, gratias refero, quanta poSSum, ScienS, quam sit pacis integritas Deo grata, que in exordio nativitatis sue ore angelico extitit i predicata bone hominibus voluntatis. Verum experienciam vestram nosse cupio, quod sepe iniuriam patiuntur, qui eam inferre putantur. Set quando veritas
discutitur, liquido, cui palma cedat victorie, invenitur. Quapropterdictos fratres non minus gratos debetis habere, si suis utuntur privilegiis, que ipsis sedis apostolice providentia vel legatorum liberalitas contulit in salutem fidelium, non in perniciem animarum. Igitur si placet discretioni vestre, ad predictos fratres familiariter accedentes requiratis ab ipsis sui facti, quod eis imponitur, rationem, quanto et
iustam excusationem et sanctam intentionem habere probantur, tanto dilectioni vestre tenacius inserantur. Sin autem, per me Vel per
159쪽
J. 289. Briese. 47 priorem suum provincialem condigne luniri poterunt excedentes. Datum Treveri.
Commissio sororum de Michelvelth priori Wimpinensi. Quia sorores de Michelvelth de consensu diocesani, ut dicitur, se proponunt transferre in allis, ut ibidem domino quietius famulentur, benignitati vestre ipsas presentibus recommendo, roganS, quatenuSVos, qui omnibus omnia facti estis, ipsas, prout secundum Deum poteritis et nostri ordinis honestatem, ad salutaria dirigatis, tantum exinde facientes, ut se de benivolenti vestre munere possint in domino commendare Valete.
Argentinensi episcopo magister ordinis Noverit vestra excellentiati ratiosa, quod reverendus pater OrmacienSis episcopus meam ex-liortatus est emcaciter parvitatem, quod venirem ornaaciam et cum civibus Argentinensibus tractarem amicabiliter de concordia et de pace. Qui venientes, sicut a principio, illicitos articulos petiverunt, set ne obtinerent vel unum, ipsis more Solito, Ore Solido eSi responsum. Unde superati rationibus in fine sic recesserunt a me tanquam deliberaturi, utrum relinquentes articulos correctionem fratrum, si in aliquo offendissent, mihi committerent; et, ut dicitur, cum deliberare putarentur, congregaverunt homineS, quo habere poterant, conquerentes, quod, licet vellent articulo dimittere et in aliis se fratrum beneplacitis conformare, tamen non possent invenire gratiam. Ethiis dictis ad propria sunt reversi. Interim processum est in figura
160쪽
iudicii contra ipsos iuxta formam prioris mandati et iam procedetur secundum formam secunde commissionis, videlicet, ut insta sex menSes causa ad curiam revocetur. Vos igitur, qui usque huc ad defensionem vestrorum humilium virtutis bracchium extendistis et nostris oportunitatibus sic affluenter, sic indesinenter affuistis, ut totum vestrum sit, quod possumus et quod sumus, super nos solite concutite viscera pietatis, pensantes, quantum religiosis mentibus ingerat oneris litigare et contendere, que divino cultui dedite tenerentur pacificis studiis inherere. Est tamen melius cum apostolo nec ad noram cedere subiectione et omne malum pati quam malo consentire, ne intemperantes layci, qui clero iuxta decretum opido tinfesti sunt, possint, quod sibi personas ecclesiastica subiecerint, gloriari. Memini quem magnum patrem et amicum ordinis dubitaSSe, ne forte fratres deficerent et affecti tedio fierent segniores. Set noverit vestra preeminentia, ipsos spiritu sancto inspirante tanto fixoς pondere, quod, si quis in desertum exilii sui ad ipsos exierit, vento agitatas arundines non videbit. Unum eis deest, quod tamen vestra magnificentia faciliter supplere poterit et implere, videlicet quod iacent in collegiis absque sollempnitate debita divinum ossicium musitantes vel ad ecclesias secularium discurrentes. Propter quod benignitatena vestram rogo humiliter et attente, quatenus concedatis ipsis edificare in vestra hoces domum unam, sicut vestre placuerit voluntati, ubi Deo serviant et vestris iussionibus pareant tanquam humiles filii tanto patri . . Valeat etc. Datum Ormacie.
subiectioni HS Die Stelle laute in Brie an die Galater II, quibus neque ad horam cessimus subiectione. opiodo HS. Fol. 74'. Die ier erwalint secunda commissio de Papstes findet sicli Strassb. B. II, 36 u 289 April 6.
Commissio ad tractandum cum canonicis Zouingensibus. Noveritis, quod, si per viam compromissi vel iudicii seu arbitrii aliquid temptandum est, nullo modo debetis vel potestis in aliquid horum deducere statum domus, videlicet quod removeatur, nam hoc pertinet ad capitulum provinciale, et quod contra factum uerit, decerno irritum et inane. Si autem de loco, in quo nunc est, Squam transponitur, in eodem tamen opido permansura, ceteris paribus poterit tollerari Nec confidatis, quod aliquam reputatione dignam satisfactionem sitiς pro illatis vobis iniuriis habituri. Nam tales molesti submoveri compensationibus consueverunt. Quod enim vos dixeritis magnum esse, illi modicum reputabunt, et quod illi magnum vos etc. Nulli