Ungedruckte Dominikanerbriefe des 13. Jahrhunderts

발행: 1891년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

onere transmigrare. Licentiam petitis, et licentie datio est cuiusdam persone alienatio, sed alienare rem provincie mihi soli non competit, et si competit, renuncio iuri meo, ut de hoc statuant diffinitores capituli, sicut placet. Licentiam petitis, set hoc posset fieri ad ordinem artiorem. Illius autem et ordinis nostri comparationem non facio, nisi inquantum mihi occasionem vestre littere prestiterunt. Ibi dixistis pasci bovem et asinum, quorum associationem ipsa lex Mo- sayca improbavit, apud nos autem solum boves sunt, astricti loris obedientie, plene maturitate, ruminante oratione, Scindente ungulam discretione, aream dominicam triturantes, vitulos sacrificiis aptos abestiarum incursu duorum testamentorum cornibus defendentes. Apud vos presepe haberi dicitis, ergo pastu certus, nos Ver cum volatilibus celi non congregamus in horrea et tamen edent pauperes et laudant dominum, quem requirunt. Ibi, ut dicitis, pauperes non emittuntur, apud nos paupere emangeligantur, ibi Secundum vos sexus femineus non reperitur in porta, cui positioni non respondeo, quia utrum porte vel triclinia plus valuerint ad demeritum, decernatur

iudicio expertorum. In illo ordine juge servatur silentium, in isto linguis loquimur hominum, quin eciam angelorum. Licentiam petitis et adicitis, quod iam recipiendi nostros licentiam habeat ordo ille. Forte vacante sede apostolica aliquis de abbatibus hoc indulsit. Sed

nos scimus, quantum prohibiti sint, ne falcem suam mittant in segetem alienam. Nec nos caremus privilegio, quod apoStata nostro pΟSSu-mUS Xcommunicare, capere, ligare ac alias subdere ordinis discipline,

in quocunque habitu inveniantur. Consolamini igitur in hiis verbis.

dem Pro in lalprior dei Dominikane Hermann und dem Ab de Cister- cienserkloster Ebrach, en de inbertristes de Brudera Iohannes on

Omnibus presens scriptum visuris . . Dei gratia Erbipotensis episcopus salutem in omnium Salutari. Notum SSe cupimus, quod, cum inter religiosos viros fratrem Hermannum priorem provincialem ordinis redicatorum per Theiuniam et abbatem de Eberaco, nostredyocesis, Cisterciensis ordinis, suborta esset materia questionis pro eo, quod fratrem Iohannem de Zouingen predictus abbas in suo monasterio recepisset, tandem pacis consilium ineuntes in formam, que subsequitur, convenerunt. Predictus namque Iohanne surgens sponte coram nobis multis astantibus consessus est, quod in ordine redicatorum annis plurimis conversatus ipsum invenit et probavit talem,

quod ipsum ingnum omni laudis titulo iudicaret, Deo carum, sibi proficium, proximis oportunum. Sed cum pluribus negociis deditus

122쪽

a pluribus deferretur, notaretur, conveniretur, censuram capitulorum extimuit, fuge captavit compendium ad domum Cisterciensem scilicet in Eberacum se contulit, cogitans, quod in octo contemplacionis plus proficeret quam in negocio accionis. Et si hujusmodi sui transitus priorem suum ordinem, quo Se imparem reputavit, in aliquo perturbaSSet, veniam pectit, necnon ut prior provincialis antedictus ratum haberet, quod ad aliam religionem se transtulit, humiliter postulavit, promittens se in antea sic victurum, quod omnem racionem excluderet et beneficia beneficiis coequaret. Cuius su p)plicacioni faventes omnes, qui aderant, et ut exaudicionis mereretur Suffragium, optantes, reputabant pietati fore consonum, si proveheretur ad exaudicionis gratiam votum pium. Porro prefatus prior provincialis sic multiplicatis intercessoribus morem gessit, quod cautela pro suo ordine non remisit λ) Requisivit enim, quod sepedictus frater Iohannes se arbitrio suo committeret libertus ordinandum et quod de receptis, cumam ministraret fabricam domus Erbipotensis, iustam redderet racionem, nichilominus de libris et rebus abductis iusticiam exhiberet. Item quod dictus Iohannes in nullo loco predicaret, etiam si sibi hoc ex ossicio competeret, ubicunquefredicatorum ordo domum haberet, precipue in Erbipoli et suburbanis eius nec confessiones, precipue in quadrageSima sive per modum collacionis aut consilii, eciam si sibi hoc ex ossicio competeret, audiret ibidem. Et quod pro pace servanda necessarium est, caveri sibi voluit, ne religiosus vir abbas Eberacensis, qui foret pro tempore, nulluna fratrem redicatorem non licenciatum ab ipso vel successore suo reciperet vel in tota domus sue linea recipi procuraret Hec omnia et singula laudantibus et acceptantibus ac pollicitacione sollempni promittentibus abbate Eberacensi domino . . et Iohanne de Zouingen, prefatus prior provincialis licenciavit Iohannem iam dictum a suo ordine, ut transiret ad ordinem Cisterciensium, proviso quod annum probacionis inciperet, nichil reputans tempus, quo te pendente cucullam detulerat. Nam licet alienis moraretur in castris, caracterem abolere non potuit prime pro fessionis nec legi preiudicare milici spiritualis. Set ut boni operis cursus tanto sibi fieret expedicior, quanto circumstante pondere liberior redderetur, sepedictus prior provincialis ipsum a vinculo X- communicacionis absolvit, quod incurrerat a suo ordine temere deviando. In quam sententiam ipsum per quoslibet priores et eorum vicarios reduci mandavit prior provincialis sepedictus, si memoratus frater Iohannes nollet ab offensa redicatorum ordinis abstinere.

Dissinitori redeunti de capitulo provincialis. Si inter varia viarum discrimina cum incolumitate votiva successus prosperos habuistis, gaudeo in domino et gaudebo vestro adventui humilis salutationis

123쪽

ossicium deferens et gratias referens ampliores pro eo, quod in remotis partibus agentes propinquum mihi vos, ut ex pluribus accepi testimoniis, comprobatis amicum, in hiis presertim, que statum provincie contingere videbantur. o si secundum quod a vobis petiveram, me ad iis infelicibus, quibus constringor, vinculis, passus fuissetis absolvi, quamdiu viverem, me vestrum ad gratiarum antidota recognoscerem debitorem. Feci, quod monuistis, scribendo Trevirensibus de edificiis ordinandis et aliis litteras efficaces Gratiosum dominum papam nos habere iudico multorum relatione instructus et spero, quod hoc patere aliquando debeat per effectum. Unde cum Minoribus litem non habeo, sed si opus esset, modeste utere iure meo. Semper bene valete.

Fol. I 4 V. Das Generalkapite war Ia89 in Trier. Daraus wird ungweiselliast in dem Salge berarier hingewiesen Das vorangehende in Lucca 288, in cap. gen dissinitorum I vgl. aruber auetiLEchard I. inleiiung), egania am . mi, dauerte nacti dem Schreibe de Ordensgenerat Munio noch bis Maiis . Darinlieissi es De . . . summo pontifice Niliolaus IV. vobis . . . innotescere cupio, quod erga ordinem nostrum multam benivolentiam coepit ostendere et spero, quod prolongante domino dies eius ipsum intendit gratiosis favoribus confovere Daraus begieli sicli Oh de Schlus de Brieses. Niholaus IV. a Minorit. Fol. 89Vfindet sicli in Schreiben, oh vo Hermanns and wo in de Procingia be-daueri, das e de vorbetreisende Definitor ine andem rovina nichi habebegrusse honnen Er bittet denselben mi dem euischen Definitor fur eine Absolvierung u linamen. ahrscheinlicii fingen eide Bries mit inander gu-

De Lectore misso, qui, antequam perveniret ad OnVentum, mortuus est et tenebatur solvere et habuit libros mutuatos. Prioribus

. Wimpinensi et Spirensi provincialis. Quia post mortem bone

memori statris . . nuper lectoris diversa per ipsum contracta debita, ut dicitur, repetuntur, discrecioni vestre duxi pro pace ceterorum negotium presentibus taliter committendum, videlicet, quod, si qui fratres probabiliter docuerint, ad d)ito conscientiarum Suarum vinculo, quod ad ipsos aliqui libri pertineant, quos sibi habuerat commodatos, ipsos eisdem restitui cicius procuretis. De reliquo creditoribus aliis sub eadem cautela vel forsitan ampliori, sicut vobis videbitur, prius tamen secularibus quam statribus satisnat, ne ipsis negata justicia scandalum prebeatur. Ad quod ut maior vobis possit adesse facultas, ea, que sibi debebantur et libros, quos diversis commodasse dicitur, nec non in cella sua repertos cum rebus aliis fideliter distrahatis,

residuum inter conventus vestros proprios equaliter dividentes, in quo casu dispenso conseiaciens equitati, nam in conventu veStro, prior

124쪽

Wimpinensis, officio suo functus noscitur et defunctus ad vestrum vero, prior Spirensis, tra n)slatus fuit, ex quo vobis ius aliquid accrevisse sentitur, licet prius obierit, quam abiret, decretam sibi obedientiam impleturus, proviso quod in utroque conventu fiant pro eo tamquam fi atre su f)fragia sine mora. Fratres autem quibus constare poterit de premissis, inducatis emcaciter mea vice veritati testimonium perhibere. Quod si non ambo hiis exequendis interesse potestis, alter vestrum nichilominus exequatur. Quidquid inde ordinaveritis, mihi per vestras litteras intimetis.

Responsum ad clerum. Conquerenti de fratribus provincialis salutem cum orationibus promptam ad beneplacita voluntatem. Recepi dominacionis vestre litteras artificialiter conditas et affusa benignitate conditas, in quibus optastis nostro capitulo novam lucem oriri abolita caligine simultatum et Aman suspenso veri veris Habrahe filiis augeri tripudium, leticiam et honorem. At quis locus tenebrarum, ubi oriebatur stella ex Iacob, sol in altissimis Dei . . . Sermo tandem vester ad hoc descendit, ut a fratribus nostris illatas clero quasdam iniurias declararet. Et primo consuetudo allegabatur deportandi funera ad parrochiales ecclesias. Ad hoc respondeo: Quamvis consuetudinis i longeve non sit nichil autoritatis', non tamen est usque adeo valitura, ut vel ' iuri positio debeat preiudicium generare, nisi fuerit rationabilis et rescripta Addo, quod nec ea valet, que non obtinuit in contradictorio iudicio, set facere iniuriam corporibus defunctorum contra ius est autenticorum, que iniuria ex hoc pro-Venit, cum ar r)estantur, quasi probandum sit, quod alibi elegerint sepulturam, quando amici fatigati planctu iterum in diversis locis plangere compelluntur, quando de cadaveribus fit mortalibus triste spectaculum, quando de tali eryodo captatur lucrum, non ut inpleatur pietatis ossicium, quando de corpore libero faciunt obstagium, ut, cum in atrium alienum deducitur, dimittant, si placet, retineant, si non placet vel ex industria pro cel er)ando ossicium fastidium generent, si res, que dilacionem non capit, differtur in lectoricis corporibus et corrupcionem minitantibus cicius tumulandis. Nec solum iuri communi preiudicat iste modus et privato, hoc est privilegio, quod decernit sepulturam redicatorum liberam. Set liber non est,

qui iuris incipit esse alieni. Quod de arbitrio domini Leonis dicitur

et litteris provincialis, negatur verum esse, et ideo probetur per inspectionem instrumentorum. Quod vero additur formam illam deportacionis funerum ad parrochialem ecclesiam ab aliis religiosis Servari, non sufficit, quia res inter alios acta aliis non preiudicat.

125쪽

Additis, quod porciones non solvunt canonicas. Respondeo, quod proni sunt solvere usque ad id, quo specialiter sunt de iure communi vel privilegio exempti. Amplius papa sub districto precepto prohibuit, quod a fratribus vel parentibus defuncti seu heredibus aut ab ipsis executoribus non exigatur porcio legatorum fratribus relictorum, immo, quod nec in parte vel in toto relati huiusmodi legata non vendicent iuri suo, vetat constitucio: Extra de excessibus prelatorum Nimis. Sequitur, quod nullum infirmum dimittant, quin ipsum per se vel alios illiciant, ut apud ipsos fratres eligat sepeliri; quod nullum perbole est. Quin ipsum alliciant, probacione indiget. Si enim iuxta doctrinam sapienti non piget fratres visitare infirmos, ut ex hoc in dilectione firmentur; si opus implent misericordie, venientes ad infirmos et in carcere, si consolantur amicum in exitu spiritus sui, iis operibus benigna non maligna foret interpretacio adhibenda . . . Sanctus . . . predicator, ubi peccatore eSSe conSiderat,

illuc anxie provolat, ut in peccati morte iacentibus lucem vivificationi ostendat, et hec potest esse ratio, quare in sollempnioribus locis habent habitacula, ut pro tempore laborantibus, infirmantibus, peccantibus fiant residio sine mora. llectio, si fit, probetur, nam solet

fieri per munerat . . . Si autem verbis fieret et per modum consulentis ex consilio, nemo obligatur, nam qui exortatur, mandatoris opera non fungitur nec tenetur actione de servo corrupto, qui condicionem

ipsius studuit facere meliorem Sequitur, quod in publicis sermonibus prelatis detrahunt et alia, que secuntur: quod clerum depauperant, hospitalitatem ab eo removent, solvendi maioribus debita adimunt facultatem. ec probatione indigent. Nescio quis hos fascinavit, ut

opinari possi n)t, quod Christi pauperes, qui reliquerunt omnia habitae habenda . . . non valeant de altario Vivere, qui tenentur altario

deservire. Sunt alia, que ipsos apportant. Nam potencioribus sibi beneficia multiplicantibus relinquuntur vicariis exigue porcioneS, tollunt partes laici timoris causa honorandi, ausserunt victum, quibus in ecclesiis ius competit patronatus Sentencie quoque tamquam quadrige falcate videlicet excommunicationis, interdicti, Suspensioni S casSationis additis aggravacionum stimulis ecclesiarum stipendia Submovent et, quos offendunt laicos, faciunt indevotos. Hic non de redicatoribus sed de patribus querantur filii, qui dum mucronem, quo piacula resecantur, in hostes promovent, illi moraliter confodiuntur, isti realiter spoliantur. Sepe etiam, ut alia dissimulentur, longi temporis victum in visitacionibus brevis hora absumit. Additur fratres persuadere, quod laici contenti sint confessione ipsis facta, ita ut non oporteat ad sacerdotem proprium accedere et confessionem iterare contra capitulum: Omnis utriusque. Hic supervacuis laborarem impendiis, solem volens facibus adiuvare Nam huiusmodi susuri venam furtive non suscipit auris, sed predicatur in tectis, quod semel rite facta confessio non sit iteranda. Audit confessionem episcopus et non repetitur, similiter post ipsum sacerdos proprius, item ipsius Vicarius horum mercenarius vel socii annuis conducti stipendiis, qui vix in ordine reperiuntur ecclesiastice cierarchie. Sed non repetitur

126쪽

consessio facta talibus, set illa sola, que fit Predicatoribus, quos papa ad hoc elegit ministerium, condempnatur ad circulum, cum instar sacrilegii habeat ur dubitare, an his dignus sit, quem elegerit inperator. Scrutamini scripturas non tam theoloicas, quas quidam putant ad nutum doctorum traditas, set eas, in quibus Vos putatis vitam habere, canonicas et invenietis consessionem factam non esse iterandam mensuram. Sequitur hiis et aliis infinitis gravaminibus proVocati, et cetera. Utrum pauperestredicator splures aut maiores

iniurias inferant dominis an ipsi pauperibus, constituciones due: Extra de relatorum excessibus requirantur. Set hoc plerosque sollicitat ac titillat, quod . . . beneficiis ecclesiasticis inpi n)guati sue avaricie subtrahi reputant, quicquid pauperibus piorum devoci elargitur . . . Superadditur, quod iuvenes mittantur redicatores, qui nec moribus nec elate vel scientia sussiciunt. Hic alieni servi iudicantur, qui suo

domino stant vel cadunt . . . Si verum esset, quod tale maturiori non pollerent, quod non est ita, melius tamen foret in cet religiosorum habere iuvenes quam nullos, sicut in numero Sacerdotum, nisi velint per questuarios aut vulgarigantes imbolum hunc resarcire defectum. Procedat Iohannes E angelista adolescens amictus sindone Super nudo, erumpat Ieremias clamitans a a a domine Deus, quia

puer sum et nescio loqui Set, quid illi dicit divinum responsum Ad omnia, que mittam te ibis etc. Suscitetur Danielis Spiritus pueri iunioris et duorum senum ulciscatur petulanciam, quam machinati fuerant in Susannam. Ex ore demum infancium et lactancium laus perficitur. Qui si tacerent, iuxta sermonem dominicum lapides clamitarent. Ultimo concluditis, quod huiusmodi presumptionibus stivolis

moderamen inponam. Deus, qui celestia simul et terrena moderatur, ipse modum ostendat, quem modo nequeo invenire Nam ad querelam, quam transmisiStis, non possum manum mittere, quia informis est, nec inquisicionis nec denunciationis nec accusacionis aut actionis normam tenens Littera vestra plura proposuit, et, qui secundum legem effuso sermone se iactat, in promtum periculum incidit querelas exag g)eravit, set merita causarum parcium aSSercione panduntur. Actores, testes et iudices simul estis, set neutrum bene

peragit, qui ad utrumque festinat, ut dicit irae assessoribus. Addo,

quod et executores. Nam prohibetis condempnatis vestris alimenta concedi, ut fame pereant, quos propter Christum relicta substantia ampliu non SuStentat . . . Inter cetera licet sedis apostolice clemenciam os protestemini petituros nichilominus tamen quidam edicionem commovent, iuncti, ut dicunt, et iungendi aliis episcopalibus, contra nos, tamquam inscio principe arma sumere liceat, ut in autentica, vel cui liceat, in causa propria sibi suisve ius dicere Hec autem animalia oculata providere poteratis, quod ea, que imponitis fratribus,

probacionem expectant. Set ea, V VOS contra Vo . . . confeSSi

estis, pro iudicato erit habendum. Ceterum si ad causam istam non

poSSum manum mittere, non mihi imputet vestra reverencia Nam cum pridem mecum vestra benignitas de pace reformanda tractaret

in concilio Erbipotensi, unica causa dissidii fuit, utrum videlicet funera

127쪽

J. 288. Briese. IIS

prius ad fratrum an ad parrochialem ecclesiam deserantur. Non multo post tempore, ut dicitis, facie sunt iniuri innumerabiles. Set ne hoc pretereana, quod de excommunicatione subtiliter vestra innuit epistola, noveritis, quod nichil commisisse vel committere volumus, pro quo excommunicationis sententiam incidere debeamus.

Item ad episcopum eundem Venerabili patri domino ac patri etc. de grege sibi credito fructus sibi colligere sempiternos. Noverit vestra reverencia, quod venire disposui Ratisponam, sicut aliquando vobiscum tractaveram, et cum essem urenbercti, revocabar versus Warmaciam ad tractandum cum civibus Argentinensibus de concordia et cauSa, que inter nos vertitur atque ipsos. Referente autem carissimo

in Christo . . priore Ratisponensi didici, quod adhuc inter dominos

canonicos Ratisponenses et fratres perseverat odiosa simultas, suam ego, ut potui, in Erbipotens concilio intercepi, que utinam nemaccipiat aliquando ad quod me libenter inpenderem, si non obstaret iusta quorundam contradictio, qui non paciuntur equanimiter, quod de sepultura libertas privilegii convellatur. Porro licet revocatus ad

alia negocia cogar manum mittere, animum tamen nescio remittere

ad hoc continue anhelantem, ut inter clerum et fratres litis dissolvantur vincula et pacis sedera astringantur. Propter quod acceptata fuit formula quedam instar habens reugarum, que cum nichil novaretur, tempore evanuit refinito. Set ut iterum spes esse possit de reformacione concordie irrequisitis fratribus, ratum tamen, si recte de ipsis encio habituris, hoc paternitati vestre offero, quod dicta forma iterum, usque dum ad vos accedere valeam, vel usque ad triennium observetur. Et nisi obstaret murmur hominum, qui de corporibus suis horrent fore spectaculum, et si dolus circumscriberetur, qui posset incidere, si portatis ad parrochialem ecclesiam funeribus ex industria prorogaretur officium, ego non essem difficilis ad concedendum, que postula s)tis cum aliquo te m)peramento quamvis ali aliter oneroso. et de hoc, que sollicitudo cum paterna gratialiis compensare possit faciliter, si quid de iure suo ad vestram promerendam benivolenciam deperiret, adhuc multa haberem vobis scribere et modo portare forsitan non potestis, et oro, veniat Spiritus veritatis et doceat, quam inequaliter agitur contra fratreS', et tamen,

128쪽

qui resunt, dissimulant et nescire se simulant, cum secundum iuris regulam non est pastoris excusacio, si lupus oves commedit, pastor nescit. Et secundum autenticam sanctissimus Θ, episcopus semel vel bis in anno tenetur causas monachorum et clericorum subtiliter examinare, et quicquid contra regula delinquitur, emendare. Tamquam iudicati fratres' habentur, ut unicuique liceat impune contra ipsos, que clam subministrantur et palam iaciuntur, spicula de matre pharetra promoVere Excommunicant excommunicati, dampnant dampnati, moliuntur vulnera sauciati Spero autem Deo propitio vobis suffragantibus, quod peribunt gladio, qui gladium acceperunt. Honorabilibus dominis . . reposito et . . decano scripsi breves litteras de capitulo, animo . . . plurimum occupatus. Post misi litteras universis ipsorum querelis, prout fieri' respondentes; si non presentaverunt eas fratres, reputo, quod pro humilitate dimiserunt. Alias dilectus nobis . . prior antedictus vobis legere poterit requisitus, ut iudicare possitis merita causarum ex parcium assercione. Semper bene valeat vestra paternitas per tempora longiora et fiat dierum adiectio super dies.

. . Priori, quomodo tenere debet fratrem suspectum, provincialiS. Fratrem, quem misi pro fratre in conventu vestro moraturum, Sic teneri volo, ut non predicet neque confessiones audiat, quia hec sibi officia non sine incuria actinus sunt permisSa vel ociuS, cum re- Strictu esset, ab ipso temere usurpata. Cum venissem in Erbipolim semel et iterum plura de ipso audivi inconveniencia, corripui inter

me et ipsum solum, lucrari cupiens fratrem meum, et ad compunctionem cor, ad confessionem vox ad satisfactionem sensus defuit, et tamquam pravi operis nescius ora tersit. Post transeunte me diversa parte rursus audivi de suis excessibus, clamorem et uerimoniam plurimorum, unde, cum secundum constituciones debeam

propter incautas familiaritates cavere ordinis honestati et locorum mutaciones apud ipsum non profecerint, de cetero residens domi orationibus Deum placet, legat, serviat, silencio det operam et quieti Si vero de partibus, ubi conversatus est, fama indecens de ipso aures

vestras attigerit, ab indurato et Subverso excutite manu VeStraS,

ipsum ad alium ordinem licenciando, in quo statum suum ita teneat, quod in nostrum ordinem non impingat. Quicquid inde vobis faciendum videbitur, discretorum fratrum consilio temperetur.

129쪽

Commissio contra Iudeos de facto ouingensi. Cum statum fratrum ouingensium recogito, ab intimis traho suspiria ad Deum, levans oculos, sub cuius manu potenti hesita hec ruina Credere autem oportet propter atrocitatem persequ u)torum, quod Iudei clemenciores inveniantur canonicis, si de facto plenius instruantur. Cum comes de roburch esset debitor usurarum, fratribus domum suam

in Ouingen vendidit et simul, ut ipsum a Iudei s quitum efficerent, ordinavit. Fecerunt, quod potuerunt, usque ad tempus, quo fratrum ecclesia fuit destructa, et ipsi fratres quasi vagi et pronigi morabantur. Nunc autem ut concidantur vulnere Super ulnUS, pro residuo solucionis obsides parant dentem et ventrem, ut, quod eruca reliquid vastet brutus et ordini affigatur opprobrium perpetuis temporibus non delendum. Propter quod de discrecione Vestra pre- Sumen plurimum vos transmitto Magunciam et Warmaciam ad a r)chisinagogos et primates Iudeorum instancius petiturum, quatenuSpreVeniant, ne ordo predictus penitus, quod eis non proderit, confundatur. Intrantibus enim militibus obstagium fratres egredientur, qui ibi pauci sunt, nec aliquid alicuius obligacionis remanebit vinculum super ipsos. Perdunt creditores pecuniam nec unquam de cetero talis erit tranquillitas inter predictos et Iudeos, sicut fuit hactenus, immo cum liceat gloriari in tribulacionibus, locum latendi non inveniet clamor noster, quod Iudei cum inimicis nostris conspira-Verunt, ut nomen nostrum tanquam malum eicerent in odium crucifixi. Quod si fieri oportet, penitet tam benignos ipsorum fisisse

interpretes, quociens indebite vexabantur, penitet, quod tam segnes fuimus executores mandati apostolici, cum ipsis ad salutem proponere

debuimus verbum Dei. Adhuc litteram pape bullatam habeo de hoc facto, que Si renovat a fuerit, cum sit verbum domini alligatum, fervencio ry gelus erit. Si dixerint, quod nomine comitis sint obsides recipiendi et non fratrum, vanitas est, nam per ΠΟVacionem transivit onus debitorum ad ordinem, a quo et non a comite acceperunt arcas plurimas in solutum pro tantorum dispendiorum cautela. Vobis hanc duxi sollicitudinem committendam, ut cum predictis archisinagogis et congregacionibus ipsorum ac aliis, ubi vobis expedire videbitur, tractetis efficaciter quare fratribus expulsis et per violenciam spoliatis yarcere debeant propter Deum, qui patres ipsorum eduxit de fornace ferreo Egipti, si qua ipsis sunt viscera pietatiS. Inpossibilium enim cum nulla sit obligacio et habeat spoliatus privilegium, ut non possit exui iam nudatus, frustra laborant in acervo illo, ut credant se questum facere de mendicis et tota sua libertate fraudatis. Volo enim, quod auctoritate presencium constituatiS, Si opuS Si procuratorem ad iurandum in animas prioris et fratrum Ouingensium coram viris doneis, quod fratres non sunt Solvendo

130쪽

tempore persecucionis huiusmodi se solvent, cum primum obtulerit se facultas. Potestis etiam cum ipsi convenire per hunc modum, quod fratres se obligent ad solvendum pro X marcis annis singulis unam arcam, donec totum debitum sit exhaustum. Si vero nullam potestis apud ipsos gratiam invenire, ostendatis litteras ape, in qua sibi cautelam assumpsit domorum nostrarum pariter et locorum, et extunc pro iure Romane ecclesie et pro nostra iusticia contra universitatem Iudeorum et expresse contra Iudeos ouingenses et Lucerienses ad sedem apostolicam appelletis, quicquid inde feceritis sigillis et testibus roborantes. In premissis omnibus et aliis casibus

hoc negocium contingentibus vos procuratorem Sive undicum constitu per presentes, ratum et gratum, quicquid inde feceritis, habiturus. Priores etiam et fratres, quos pro ista causa consilium et auxilium rebituros requisiveritis, vobis obtemperare iuxta datam sibi gratiam tenebuntur Valete etc.

So die HS Stat in quibus sibi tutelamyFol. 148. Uber die Zofinger Angelegenheit gi. Einteitung S. 32 undisiaten. Lbe einen apstlichen Austrag, en Iuden a predigen, bericliten die Annal. Basil in ΜG. S. XVII, o gu 278 Eodem tempore papalis littera venit in Columbariam, in qua continebatur, quod deberet perfidis Iudeis prior provincialis Theutoni cum fratribus suis fidem catholicam fideliter predicare.

Prohibetur introitus ad claustrum. Prioribu . . et . . proVincialis. Audivi de claustris cure vestre commissis quedam, et ea Si vera sunt, mihi magnum timorem incutiunt pariter et horrorem, videlicet quod facilis est introitus personarum, que constitutionibu prohibentur non solum ad solaciandum vel videndum proximas, set ad commedendum, bibendum et, quod est detestabilius, dormiendum Immo, ut dicam amplius, edificaverunt in claustris hospicium secularibus, nec peccarem, si dicerem hospitale, ut unaqueque perSona pro statu suo commodum inveniat cum ordinis incommodo et maximo

detrimento. Ubi interim, dum vestis lino lanaque contexitur, dum bos sub iugalibus sociatur, censura silencii, vigiliarum debitum et religionis servabitur disciplina Vivit dominus. Cum decorem domus Dei diligam, non pacia hoc dedecus convalescere, quod ante

tempus meum dormientibus credatur hominibus satum esse. Expergiscimini igitur et hoc ab eis, que nomen vestrum Super Se inVΟ- carunt, opprobrium ' auferatis, mandantes eisdem et super hoc interdicti sententiam ammonicione reambula proferentes, quatenu decetero ad loca huiusmodi intra claustri ambitum, sive illi familiares sint, sive benefici parentes aut patroni aut cuiuslibet status vel con-

SEARCH

MENU NAVIGATION