Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

ANGELUS POLITI A NUS L A V-

RENTIO MEDICI, PETRI FRAN cISCI F. s. D. O G I s tu quidem me Laurenti carmen edere inc5ditum, inemenda

tum, & quod in publico semel pronuntiatu, nimis fuiste impudens, uisum sit. Satis profecto fuerat, uixistic unii diem, quod tam foret ii periectis animal, ac posse etiam inter insedia illa, quae uocentur ephemera, COI Umerari Nami ego id ad praesentem duntaxat celebritate, quasi Adonidos hortii, cd cinna ueram. Prorogare tu nostrat Mantus ita enim inscribimus)no tam Vitam cupis, cp dedecus: ferreus sim, si tibi quid denegem, tam nobili adolescenti, tam probo, tam mei amant tanto deniquo eam rem studio efflagitanti. Quare habe tibi quicquid hoc libelli, ac tu quoq; desiderio nostro aliquado sub ueni, & quae tibi muste amatoria carmina uernaculer suggerent, ne patere, quaeso, a nobis expcc tari diutius. Vale. Floretiae 4. NonaS Noueb. M. C C c CL καπI I.

ANGELI POLITIANI IN SYLVAM,

CUI TITULUS MANTO, PRAEFATIO. T A B AT adhuc rudibus Pagaseo in littore remis Quae ratis undosum prima cucurrit iter: Dum tamen extremis la aerent succincta ceruchis Lintea, dum nautas flamina nulla uocant, Conueniunt Minyae gemini Chironis ad antrum,

Qua fugit obliquo garrula lympha pede,

Quacp ingens platanus genialibus excubat umbris, Explicat hic faciles rustica mensa dapes. Crescit fronde torus, uernant in flore capilli, Sed uiret Herculeis populus alba comis. Dat puer Aeacides niuea carchesia dextra, Sed situs Alcidae pocula miscet HylaS. Finis erat dapibus, citharam pius excitat Orpheus,

Et mouet ad doctas Verba canora manUS. Conticuere uiri, tenuere silentia Uenti, Vosq; retro cursum moX tenuisti S aqUae. Iam uolucres sessis pendere sub aethera pinnis, Iam cli, truces uideas ora tenere scras. Oecurrunt scopulis auritae ad carmina quercus, Nudaq; Peliacus culmina motat apeX Et iam materno permulserat omnia Cantia,Ctim tacuit, querulam deposuit in fidem. Occupat hanc audax, digitos astringit Achilles, Indoctum rudi personat ore puer. Materiam quaerist laudabat carmina blandi Hosipitis,& tantae murmura magna lyrae. Ri serunt Minyae: sed enim tibi dicitur Orpheu, Haec pueri pietas grata fuisse nimis Me quoq; nunc magni nomen celebrare Maronis

Si qua fides uero est gaudet di ipse Maro.

ANGELI

572쪽

In Bucolicon Vergilii pronuntiata

s T dea quae uacuo sublimis in aere pendens It nimbo succineia latus,sed candida pallam, Sed radiata comam, ac stridentibus insonat alis. Haec sipes immodicas premit haec infesta superbis Imminet, hu1c celsas hominum contundere mentes; Successus Q datum,ct nimios turbarc parat US. Quam ueteres Nemesin genitam de No cte silenti Oceano dixere patri.stant sidera fioni Frena manu patera mi gerit, sempexc, uerendum Ridet, ct insanis obstat contraria coeptis, improba uota domans, ac summis ima reuoluens Miscet, & alterna nostros uice temperat actus, A ti huc at in illuc uentorum turbine fertur. Viderat haec domitis tumidam te Graecia Persis, Signa quoci; Eoum uictricia ferre sub orbem. Viderat Zc cantu Aonio, eloquiis et siperbam Ire altum,magnum Q loqui, coelow supinum

Insertare caput,nec di j S te ferre minorem. Mox fastus exosa graueis, ceruice coegit Ferre iugum dc Lati js superatam subdidit armis: Nec fandi permansit honos: tu namq; potenti Protinus ore tonans, ardentis fulmine linguae Cuncta quatis Cicero, Pyliae non mella senectae, Nec iam Dulichias audet conferre procellaS, Sponte tibi uirides transcribens Graecia palmas. Se tamen Aonis solatur fronde corone Deerat adhuc Latio uatum decus, horrida quan*Bella, tubasq; rudi cantauerat EnniuS arte Editus ecce Maro, quo non felicior alter, Seu sylvas,seu rura canit, siue arma, Utrumq;. Namq; Syracosiis cum ViX assurgat avenis, Hesiodum premit, ct magno contendit Homero. Ergo age quis centum mihi nunc in carmina linguas, Immensium Q loqui, uocem Q effundere alienam, Quis mihi det Siculas Latio clangore sorores Post G cticam superare chelyn dum te optime uatum Imbellis pietas audaci promere cantu Audet, Atlanteasq; humeris fulcire columnas. Vnde ego tantarum repetam primordia laudum

Aut qua fine sequar facit ingens copia rerum Incertum. sic frondifera lignator in Ida Stat dubius, uastar quae primum robora 'luae Vulneret. hic patulam procero stipite phagum,

573쪽

A N G. POLITIANI sis ΣHic uidet annosam sua pandere brachia quercum, Illic siccinctas caput exertare cupresso S, Metitur oculis Phrygiae nemora alta parentis. Te nascente Maro Parnassi er culmine summo

Affuit Aonias inter festina sorores Calliope, blandisq; exceptum sustulit ulnis,

Permulsitq; manu quatiens, terq; oscuIa iunxit. Omnia ter cecinit, ter lauro tempora cinxit. Mox aliae dant quael tuis munuscula cunis: Certatim dant plectra,lyram. pelle Φ,pedum*, Dant de multis oram modulanda ad carmina loton,

Et decrescenti compactas Ordine alienaS. Dant Pandionias uolucnes, ter murmure plaCant Liticiat eis oculos, ter frontem baccare tangunt.

Venit & Elysio uenturi prassicia Manto, Manto quae iuuenem fluuio conceperat Ocnum, Ocnum, qui matris dederat tibi Mantua nomen, Venit di horrentes quatiens Uittam cp, coma Si, Sanguineam 4 rotans aciem, sic ora resoluit Plena deo,& ueras excussit pectore uoces. Dicebam memini, memini tibi Mantua quondam :Surge bonis auibus fundata, & sulmine latuo: Surge, parem j astris contende educere molem, Pyramidum supra sumptus. pro quanta manet tet loria, longum senibus celebrabere sectis. Nasicctur, uideo, supera tibi missus ab arce Sidereus uates, alti cui numinis haustum Mens coeso cognata ferat, quem grande sonantem Non Linus Inachides tantum, ato Oeagrius Orpheus, Aut mea qui Tyrio construXit moenia plectro, Sed vos 5 Musiae,sed tu mireris Apollo. L t nunc ecce puer tranquillae ad lumina lucis Ille diu promissus ades uitamq; salutans Has teneris iam nunc mulcet uagitibus auras Etage beate puer sanguis meus, horreat Ortus Griecta tota tuos,laurumq; habitura secundam, Ascra Arethusa suis metuant 8c Smyrna coronis. Incipe adhuc gracili connectere carmina filo. Incipe magne puer, nec uota intexere diris Impia,nec Culici gemitum praestare merenti,

Nec te Lampsacium pudeat lusisse Ithyphallum,

Blanda et lasciuis epigrammata pingere chartis Acmonidas refer, re Brontem, Volcaniaq3 antra, Ignivomosq3 apices m ontiS,raucoq; trementem Murmure Trinacriam, quoties per nubila flammas Eructat, tentat in latus uersare Typhoeus.

Dic Scyllam subitis miseram, quae se induit alis, Scyllam quae nimio flagrans Minois amore,

Ah potuit

574쪽

Crudelis,potuit cano spoliare capillo Crudelis,sed quis duro contendat amori Crudelis, sed culpa tua est, tua culpa Cupido. Atq; haec prima noui fuerint elementa poetae. Haec fuerint timidae praeludia prima iuuentae. Iam Uatem,iam Roma uocas,iam saeua recessit Paupertas, praestatq; piis grata otia Musis

Tuscus eques.nosco hunc, atauis qui regibus ortus, Discinctum iuuenem, cerno & te maxime princeps, Purpureos inter proceres,sanctumq; Senatum Pendentem stare ad numeros ato ora tenentem. Tu tamen o miserae nimium uicina Cremonae

Quid fles amissam, quid fles mea Mantua campum, Pascentem niueos herboso flumine cycnos c o ne uides ingrata tuis quae praemia damnis Accumulent superi, 8c solatia quanta rependant Ipsa en Roma tuo sese quoq; iactat alumno. Iamq; phalantei resonant pineta Galessi

Tityre te uacuo meditantem murmur in antro,

Iam is tuam dociles recinunt Amaryllida sylvae. Nigraq; dum raucum tremulis evibrat ab alis

Carmen ec epoto canit ebria rore cicada,

Montibus ali solis formosum iactat Alexin Vocalis Corydon,& Alexin reddit imago. Ecce autem imparibus dum sibila flectit a uenis Impubis pastor, faciles dum ludit amores, Aureolo petit l, uncm alo, lasciuac, currit Ad salices Nymphe stirtitio prodita risu.

Sed maiora uocant, nunc, O nunc Omnis abesto

Impius,5 casti, linguis 4 , animis q3 fauento. Stelligero deus ille, deus se fundit ab axe Aeterni mens certa patriS, qui Φ omnia nutu Torquet,Idumaeae se uirginis inserit aluo Aurea sparsurus rediuiuo secula mundo. Tu tamen ante alioS felix mea uera propago, Cui licitum in sylvis, inter coryleta iacenti Rimari quid fata parent, quid pulchra minentur Sidera, qui Q mihi diuini pectoris haeres, Enthea Cumaeis incingas tempora vittis. Verum age iam gelido S. tegant umbracula fonteis, Et foliis cumuletur humus, densiq; maniplis Insipirent flores, uacuom incisa sepulcro Candida formosum testetur littera Daphnin, Daphnin ad astra uocet tenero caua fistula cantu. Ebrius interea nostri nutritor lacchi Silenus molli dormit resupinus in antro, Ebrius, ec nimio uenas tumefactus alumno. Securum

575쪽

A N G. POLITIANI

Securum pueri audaces,atq; improba Nais Invadunt Hrtina, deq; ipsis uincla coroni S, Quae senis e mutilo modo uertice defluxerunt, In inciunt alacres, promissaq; carmina poscunt: Carmina cum sylvis totos mulcentia monteiS.

Iam et tuis Minci glauca sub arundine ripis Vincitur alterno Corydonis carmine Thyrsis. Iam repetit querulam Damonis tibia Musam: Damonis Musam scopuli pinus is loquuntur Sed quid io tam dulce tibi est Galatea sub undis, Quam formosa uocet nequicquam ad liti ora Cyclops Infelix Cyclops: scd enim infelicior illo Gallus amat, querituri sua ira procul esse Lycorin: Gallus quem rigidae fleuere in montibus orni,

Cuius amorem omnes nequeunt mutare labores:

Gallus, quem frustra uerbis solatus Apollo est. Haec sat erit simas inter cecinisse capellas Pallorem, tu uictricem fer Mantua palmam. Ecce lacertosi quaerunt noua turba coloni Quo segetes ueniant campo, quo sidere tellus Vertatur, quod sit facilis, quod tempUS aratri. Egredere 6 sylvis iuuenis, curruiu leuatus Triptolemi Latios foecunda me Idibus agro S. Nec coelebs iam palmes agat, sed reptet ad ulmum Ebrius, at dulci rubeat noua nupta marito, Et pater autumnus medio consurgat ab arvo Pomiserum uiridi caput alte umbratus amictu, Atq; Acheloe tu si teneat graue dextera cornu, Stetq; catenatas suadens nudare palaestras. PaIladis ampla arbos bicoloribus horrida ba cis, Frondibus 8c uersis longum discriminet annum, Iam laetos inter saltus,frondosaq; tesqua . Hinc uitulus primo cui frons protuberet a Uo, Mugitu tenero matrem uocet, inde per herbas Candida lasciuo discurrat bucula saltu. At quibus assurgunt pleno iam cornua gyro, Inter se aduerso decertent pediore amante S, Dum rudis exultim florentis in aequore campi Ludit equus, uolucreSm fuga praevertere Ventos,

Aut tranare amneis, aut curiU cuincere montem

Gestiti Olympiacae rapturus dona coronae. Lanigerum c. pecus primo propellat Eoo De stabulis pastor, dum pratis rosida lucent Gramina, dum teretes per flexa cacumina guttae Colludunt, ipsae haerentes uix rupibus altis Aspera Cinyphiae carpant dumeta capellae. Tum glomerata cauo fundant se examina saXo, Halantem l rosam, Zc tenerorum germina florum Taurigenae

576쪽

MANT O.

Taurigenae populentur apes,pleno Q recurrant Popliteriam lentum teneat fundamina gluten. Iam portas,arcemq; Sc propugnacula condant, Cera 3 nectareas ducat sexangula cellas: Aut natos,aut mella legant,fucosi repellant Turpe pecus, iam Φ accinctae ciuilibUs armis Expediantq; manus rostris o spicula vibrent, Nocturno , sonent mussantia castra susurro. At tu quae tellus, aestu Q geluq; laboras, Cui sacer hybernos Helicon intercipit ortus, Ne cessa acceptam nostrae submittere laurum, Nec iam supremi certent de sanguine vatis Smyrna,Rhodos, Colophon, Salamis, Chios, Argos, Athenae. Quippe Bianoream manet haec uictoria gentem. Namq; meus timido qui rura, 8 pascua uersu Hactenus excoluit, stimulis tandem acribus actus, Dediscetq; metum, ualidast in pectora uires Contrahet,attonitoq; canet sera pectine bella. Qualis adhuc breuibus quae uix bene fidere pinnis Coepit auis, matrem primo, nidosi l oquaces Circumit,& crebrum patula super arbore sidit: Colligit inde animos Densim,&uicina uolatu Stagna legit, terras Q capit, captasq; relinquit, Lasciuit , fuga: tandem sublimia tranat Nubila &iratis audens se credere uentis, In spacia excurrit,iustisq; eremigat alis Ac primum Siculis magnum producet ab oris Laomedontiaden, undisq; S turbine saeuo Auseret in Libyen, quem Dido ignara futuri Sic placitum superis animo Φ domo preceptet. Reginae et hosipes diri commenra Sinonis, Mendaces Graios,uanae periuria genti S, Et populata malis Neptunia Pergama flammis, Se quo in iactatum referet terraq; mari . Illa auidis bibet ignem oculis, no Otem l diem .

Nutriet infelix uesanum pectore amorCm. Venatu tandem in medio Saturnia nimbum Pronuba diffundet solo in Hymenaeus in antro Ata erit,nullasq; faces moestum asteret omen. Fulgoresq; dabit nymphis ululantibus aether Ipse lovis monitu Aeneas rursum ire per undasCogetur uento,rursum Itala quaerere regna, Surgentem Ausoniae solio impositurus Iulum. At Phoenissa rogum saeuo suriata dolore Incendet moritura, truceSq; in Vota Vocabit Eumenidas, moXSc Phrygium, proh tristia dona,Ah niueum per pectus aget miserabilis en em Discolor interea taurino combibet ore

577쪽

ANG. POLITIANI

Iris aquas,iterumq; antris effundet apertis Hippotades hyeniem,& rapidis ruet aequora uentis. Zanclaras iterum fessi cij cientur ad oras Troes, Sc hospitio fidi accipientur Acest e. Hic patris ad tumulum selenneis ordine pompas Dux seret, ac nactitos celebrabit littore ludos.

Tum pelagus relegens amisso praeside puppis

Vix tandem Euboica lacrymans potietur arena.

Atq; ubi fata deum uiuacis ab ore Sibyllae

Hauserit,infernas ctiam descendet ad umbras, O pietas,manes 4 petet Per Auerna Parern OS,

Romanos in suos Lethaei ad fluminis undam Conseret,&magnos gaudens cognoscet Iulos, Paci serum in ducem, fulvo cui pulchra metallo Secta fluent, cui pressa graui pede bella iacebunt. His laetus porta ad socios euadet eburna Dux Anchisiades, Thul cum Q enabit ad amnem. Necdum parta quies,restant bella asipera,restant, Et crassus multo stagnabit funere Tybris. At tibi Castaliis renouentur pectora lymphis

Chare nepoS, nunc nunc ingenti est ore sonandum Grande optis a tergo quis enim alto cuin Cere cantia, Clamore8li uiri Ina, atq; hinnitus speret equorum. Tu tamen euinces, licitum tibi maxime uatum Arma, acies, stiriaS, Martem ipsum aequare canendo

Iani Quolans superas Alecto impune per auras Tartareum canit,& resides stridentibus hydris instimulat,dux ipsia manu Saturnia saeua Claustra quatit belli, postesq; irata refringit.

Iam Latiae coici c nianus, domatas era duriSOra lupis sonipes,faciles Q in pulucxc gyxOSFlectit eques, ipsae alpino de uertice syluce Precipitan auidae Phrygios haurire cruores. Iam rastri pondus rigidum distingit in ensem Caed s amor, uersit abcunt in pila ligones,

Attritus Q caua mutatur casside vomis.

Iam c. aurem horrisono rumpunt fera classica bombo, Armorum q; minax perstringit i limina fulgor. Dumc, alacres secum in Martem Cythereius heros Arcadas, Sc missum auspicio Pallanta sinistro

Audacem puerum, meliora Ufatiu sequutos Tyri lienos rapit, di tantis accingitur aUsiS. Ecce surens Rutulas,seuoq; instinctus amore Nequicquam in Phrygiam iaculatus lampada classem Miratur subitas pelago consua gere nymphaS. cc minus irrumpit castris, altamq; cruentus Dat stragem, fluuioq; evadit laetuS amico. Vltor adest, sociosq; exponens littore tui.

578쪽

sis γAuspicium belli, maternis fulgurat armis

Dardanides,totast in pugnam exsuscitat iras. O qui sudor equis, qui se alto in puluere regeSTurpabunt, quanto exsurget rubra sanguine tellus. Nec tuus hasta deus, nec te tua dextera sorti Mezenti leto eripiet,uisl effera mentiS, Sed consors nato accedes tumuli ,neciS l.

At tu quo nimio spoliorum,& laudis amore Inconsulta ruis r quin fatuas bellica uirgo Insidias prius,& uenientem respicis liastam. Tui miser pone 5 rapti mala gaudia haltei, Et caesi exuuias pueri,inuidiam 4 deorum Turne caue. dabis heu poenas, dabis improbe, dc istam Euandro debes animam, ait ultricibus umbris. Sic tandem Iliacas properans pensare ruinas Ad Teucros fessiis reuolat tactoria pinnis. Grande tamen uobis leti solamen honesti Magnanimi heroes nati felicibus astris Afferet Aonius iuuenis, cui dia canenti Facta uirum totis pariter praeconia linguis Solvet fama loquax, cui dulci semper ab ora Rosida mella fluent, cuiusq; Acheloia Siren Gestiet innocuo diuina poemata cantu Flectere, cui blandis insidet Suada labellis, Cui decus omne suum cedet stupefacta uetustas. Ipsa illi quem uix ducibus largiris honorem Sponte seres, toto in assinges Roma theatro. Haec ubi veridico Hdit de pectore Manto,

Composuit uultu, tenero , arrisit alumno, Osculao ore legens sacrum inspirauit amorem, Afflauitq; animum, tenueSci; recessit in auras. Plauserunt hilares ad tanta oracula musae. Plauserunt nymphae, qui Q alto e uertice montis Astuerat, capripes concussit cornua Faunus. Et triplices carmen scripsere adamante sorores. Vos ager nunc alacres certatim Ethrusca iuuentus Aoniis operata se cris accurrite mecum Daedala perpetui Uisium monumenta Poetae, Qualia nec castae peplis intexta Mineruae Sol ni ueteres lustro explicuistis Athenae: Picia rubro quoties animantur pretia cocco

ec uetus immensum fuerint quae sparsa per orbem Gloria, septena celebrat spectacula fama. Nam neq; belligeris Babylon pulsata quadrigis Moenia, nec liquido pomaria pendula coelo Conferat, aut dextris constructa altaria Delos Cornibus, aut uasti molem Rhodos aurea Phoebi. Non Cares Mausole, tui caelamina busti, Ang.Polit.

Bb a Phidiacum

579쪽

ANG. POLITIANI MANTO.

Phidiacum non Elis ebur, non ipsa superbas Pyramidas iactet lasciui lingua Canobi. Nam in haec aut ualido Neptuni qualia tridenti:

Aut telo Sumane tuo traxere ruinam Aut trucibus nimbis, aut irae obnoxia Cauri: Aut tacitis lenti petierunt dentibus arui. At manet aeternum,& seros excurrit in annos

Vatis opus, dum 4 in tacito uaga sidera mundo Fulgebunt. dum sol nigris orietur ab Indis, Praetna luciferis aderit dum curribus Eos, Dum uer tristis hyems,aUtumnum proteret aestas, Dum o fluet spirans,refluetq; reciproca Tettiys, Dum mixta alternas capient elementa figuras, Semper erit magni decus immortale Maronis, Semper inexhaustis ibunt haec flumina uenis, Semper ab his docti ducentur fontibus haustus, Semper odoratos fundent haec gramina flores, Vnde piae Iibetis apes, unde inclyta nectat Serta comis triplici iuuenalis gratia dextra. Et quis io iuuenes tanti miracula lustrans Eloqun, non se immensos terrae ., maris QProspectare putet trac us.hic ubere largo Luxuriant segetes hic mollia gramina tondet Armentum, hic lentis amicitur uiribus ulmirs, illinc muscosio tollunt se robora trunco, Hinc maria ampla patent, bibulis hoc squali et arenis Littus,ab his gelidi decurrunt montibus amnes, Huc uastar incumbunt rupes, hinc scrupea pandunt

Antra sinus, illinc valles cubuere reducta'. Et discors pulchrum facieS Ut temperat Orbem, Sic varios sese in uultus facundia diues Induit,& uasto nunc torrens impete fertur Fluminis in morem, sicco nunc aret in alueo, Nunc sese laxat, nunc exspatiata coercet, Nunc inculta decet,nunc blandis plena renidet Floribus interdum pulchre simul Omnia miscet

O uatum preciosa quies, b gaudia solis

Nota phs, dulcis furor,incorrUpra VoluptaS, Ambrosiaeq; de im me nis .cluis ratia cernens Regibus inuideat 'mollem sibi prorsus habeto Vestem, aurum, gemmas, tantum hinc procul esto malignum Vulgus, ad haec nulli perrumpant secra profani. ANGELU s

580쪽

ANGELUS POLIT IANVS LAVα

REN T IO TORNA BONO SUO S. D.

E B E T V R llaec sylva tibi, uel argumento,uel titulo: nam Sc Homeri sita Et diosus es, quasiq; noster consectaneus, ec propinquus Laurenti Medi cis summi, praecellentisq; uiri: qui scilicet Ambram ipsam Caianam, praedium ut ita dixerim omniferum, quasi pro laxamento sibi dele

git ciuilium laborum. Tibi ergo poemation hoc, qualecunque est, nuncupamus, ut sit amoris nostri monimentum, sit incitamentum tibi ad studia literarum, Praesertim Q Graecarum. in quibus tamen in tantu processisti, ut uideare adsum mum breui, si modo perrexeris, euasiurus. Vale. Floretiar,pridie Nonas Novem

ANGELI POLITIA NI SYLVA

In poetae Homeri enarratione pronuntiata. pic E A si Cereris templo suspensia corona Donum erat agricolae quondam, si uinitor uuam Seposuit Bromio, quoties praediuite cornu Copia se fudit placidam si tacite recenti Pastores sparsere Palem, spumantia postlComplerant olidam supra caput ubera mulctram, Primitias & qui sin sui fert muneris autor, Cur ego non uocem hanc, aut si quid sipiritus olim Concipit egregium, si quid mens ardua conscii Rarum insigne sibi, si quo se murmure iaciat Lingua posens, cur non totum in praeconia soluam Maronidae magni, cuius de gurgite uiuo Combibit arcanos iratum Omnis turba furores. Vt in laboriferi ferrum lapis Herculis alte Erigit,& longos chalybum pro cui implicat orbes, Vimq; suam aspirat cunctis, ita prorsus ab uno Impetus ille sacer uatum dependet Homero. Ille Iouis menta accumbens, dat pocula nobis Iliaca porrecta manu, quae triste repellant Annorum senium,uitam Q in secta propagent. Ille deum uultus, ille ardua semina laudum Ostentat populis, ac mentis praepete nisu

Pervolitat chaos immensum, coelum, aeqUOra,terras, Vimq; omnem exsinuat rerum,uoceSQ resundit,

Quas fera, quas uolucris, quas uenti,ati et heris ignes, Quas maria, at amnes, quas di jq; homines Q loquantur. Quin nudam uirtutem ipsam complexuS honores Fastidit uanos, &ineptae praemia famae Despicit exemptus uulgo, ac iam monte potituS, Ridet anhelantem dura ad fastigia turbam. Vos age nunc tanti precor incunabula uatis Ang.Polit. D

Diuinos

SEARCH

MENU NAVIGATION